|
1. Attendite ad Psalmum: det nobis Dominus aperire mysteria quae
hic continentur; cum propter fastidium animorum eadem diverse varieque
tractantur. Nam nullum aliud canticum nos docet Deus, nisi fidei,
spei, et charitatis: ut fides nostra firma sit in ipso, quamdiu non
illum videmus, credentes in eum quem non videmus, ut gaudeamus cum
viderimus, et fidei nostrae succedat species lucis ejus, ubi jam non
nobis dicetur, Crede quod non vides; sed, gaude quia vides. Spes
etiam nostra incommutabilis sit, et figatur in illo, et non nutet et
fluctuet, non agitetur; sicut ipse Deus in quo figitur, non potest
agitari. Spes enim modo vocatur; tunc non spes, sed res erit.
Tamdiu enim vocatur spes, quamdiu non videtur quod speratur, dicente
Apostolo: Spes autem quae videtur, non est spes: quod enim videt
quis, quid sperat? Si autem quod non videmus speramus, per
patientiam exspectamus (Rom. VIII, 24 et 25). Modo ergo
patientia necessaria est, quamdiu veniat quod promissum est. Nemo
autem patiens est in bonis. Quando exigitur de homine patientia, in
malis agit: quando dicitur, Patiens esto, tolera, sustine,
molestia est, sub qua te Deus vult esse fortem, tolerantem,
longanimem, patientem. Sed numquid decipit qui promisit? Medicus
exserit ferrum ad secandum vulnera, et dicit ei quem secturus est,
Patiens esto, sustine, tolera: in doloribus exigit patientiam, sed
post dolores promittit salutem. Et ille qui tolerat dolores in ferro
medici, nisi sibi proponat sanitatem, quam nondum habet, deficit in
dolore quem patitur. Multa ergo mala sunt in isto saeculo, intus,
foris; prorsus non cessant, abundant scandala: nemo illa sentit,
nisi qui graditur viam Dei. Ei dicitur in omnibus divinis paginis,
ut toleret praesentia, speret futura, amet quem non videt, ut
amplectatur cum viderit. Charitas enim quae tertia nobis adjungitur ad
fidem et spem, major est supra fidem et spem (I Cor. XIII,
13): quia fides rerum est quae non videntur; erit autem species cum
visae fuerint: et spes rei est quae non tenetur; quae adveniente ipsa
re, non erit jam spes, quia tenebimus, non sperabimus: charitas
autem non novit nisi crescere magis magisque. Si enim amamus quem non
videmus, quomodo amaturi sumus cum viderimus? Desiderium ergo nostrum
crescat. Christiani non sumus , nisi propter futurum saeculum: nemo
praesentia bona speret, nemo sibi promittat felicitatem mundi, quia
christianus est; sed utatur felicitate praesenti, ut potest, quomodo
potest, quando potest, quantum potest. Cum adest, consolationi Dei
gratias agat: cum deest, justitiae Dei gratias agat. Ubique sit
gratus, nusquam ingratus: et Patri consolanti et blandienti gratus
sit; et Patri emendanti et flagellanti et disciplinam danti gratus
sit; amat enim ille semper, sive blandiatur, sive minetur: et dicat
quod audistis in Psalmo, Bonum est confiteri Domino, et psallere
nomini tuo, Altissime.
2. [vers. 1.] Titulus Psalmi habet, Psalmus cantici in diem
sabbati. Ecce et hodiernus dies sabbati est: hunc in praesenti
tempore otio quodam corporaliter languido et fluxo et luxurioso
celebrant Judaei. Vacant enim ad nugas; et cum Deus praeceperit
sabbatum (Exod. XX, 8), illi in his quae Deus prohibet
exercent sabbatum. Vacatio nostra a malis operibus, vacatio illorum a
bonis operibus est. Melius est enim arare, quam saltare. Illi ab
opere bono vacant; ab opere nugatorio non vacant. Nobis sabbatum
indicit Deus. Quale? Primo ubi sit videte. Intus est, in corde
est sabbatum nostrum. Multi enim vacant membris, et tumultuantur
conscientia. Omnis homo malus, sabbatum habere non potest: nusquam
enim illi conquiescit conscientia; necesse est in perturbationibus
vivat. Cui autem bona est conscientia, tranquillus est; et ipsa
tranquillitas sabbatum est cordis. Attendit enim promissorem
Dominum; et si laborat in praesenti, extenditur spe futuri, et
serenatur omne nubilum tristitiae; sicut dicit Apostolus, Spe
gaudentes (Rom. XII, 12). Ipsum autem gaudium in
tranquillitate spei nostrae, sabbatum nostrum est. Hoc commendatur,
hoc cantatur in isto psalmo, quomodo sit homo christianus in sabbato
cordis sui, id est, in vacatione et tranquillitate et serenitate
conscientiae suae non perturbatus. Inde dicit hic, unde solent
perturbari homines, et docet te agere sabbatum in corde tuo.
3. [vers. 2.] Primum est, ut tu ipse, si aliquid profecisti,
Deo confitearis ex eo quod profecisti, quia munera ipsius sunt, non
merita tua. Hinc incipe sabbatum, non tibi tribuendo quasi non
acceperis quod accepisti (I Cor. IV, 7); neque excusando te ab
eo quod facis mali, quia ipsa sunt tua. Perversi enim homines et
perturbati, qui non agunt sabbatum, mala sua Deo tribuunt, bona sua
sibi. Si quid boni fecerit, Ego feci, dicit: si quid mali
fecerit, quaerit quem accuset, ne confiteatur Deo . Et quid est,
Quaerit quem accuset? Si non est valde impius, ad manum habet
satanam quem accuset: Satanas fecit, dicit, ipse mihi persuasit:
quasi satanas habeat potestatem cogendi. Astutiam suadendi habet.
Sed si satanas loqueretur, et taceret Deus, haberes unde te
excusares: modo aures tuae positae sunt inter monentem Deum, et
suggerentem serpentem. Quare huc flectuntur, hinc avertuntur? Non
cessat satanas suadere malum; sed nec Deus cessat admonere bonum.
Satanas autem non cogit invitum: in tua potestate est consentire, aut
non consentire. Si aliquid persuadente satana mali feceris; dimitte
satanam, accusa te, ut accusatione tua Dei misericordiam merearis.
Expetis illum accusare qui non habet veniam? Te accusa, et accipis
indulgentiam. Deinde multi non accusant satanam, sed accusant fatum.
Fatum meum me duxit, dicit. Cum dixeris illi, Quare fecisti?
quare peccasti? Et ille: Fato meo malo. Ne dicat, Ego feci, jam
manus ad Deum tendit; lingua blasphemat. Nondum quidem hoc aperte
dicit, sed tamen attende, et vide quia hoc dicit. Quaeris ab illo
quid sit fatum; et dicit, Stellae malae. Quaeris ab illo quis fecit
stellas, quis ordinavit stellas; non habet quid tibi respondeat, nisi
Deus, Restat ergo ut sive per transennam, sive per cannam longam,
sive per proximum , Deum accuset; et cum Deus puniat peccata, Deum
faciat auctorem peccatorum suorum. Non potest enim fieri ut puniat
quod fecit: punit quod facis, ut liberet quod fecit. Aliquando
autem, dimissis omnibus, omnino directe eunt in Deum; et quando
peccant, dicunt: Deus hoc voluit; si nollet Deus, non peccarem.
Ad hoc monet ut non solum non audiatur ut non pecces, sed accusetur
quia peccas? Quid ergo nos docet psalmus iste? Bonum est confiteri
Domino. Quid est, confiteri Domino? In utraque re, et in peccato
tuo, quia tu fecisti, et in bono facto, confitere Domino, quia ipse
fecit. Tunc psalles nomini Dei altissimi: quaerens gloriam Dei,
non tuam; nomen ipsius, non tuum. Si enim tu quaeris nomen Dei,
quaerit et ipse nomen tuum: si autem tu neglexeris nomen Dei, delet
et ipse nomen tuum. Quomodo autem dixi, Quaerit nomen tuum?
Quomodo dixit discipulis suis venientibus, posteaquam misit eos
evangelizare. Cum fecissent multa miracula, et in nomine Christi
daemonia ejecissent, redeuntes dixerunt: Domine, ecce daemonia nobis
subjecta sunt. Dixerunt quidem, in nomine tuo; sed ille vidit in eis
quia ipsa glorificatione gaudebant, et extollebant se, et ibant inde
in superbiam, quia licuit illis expellere daemonia. Vidit illos
quaerere gloriam suam, et ait illis, quaerens ipse, imo conservans
nomina eorum apud se: Nolite gaudere in hoc; gaudete autem quod
nomina vestra scripta sunt in coelo (Luc. X, 17, 20). Ecce
ubi habes nomen, si tu nomen Dei non negligas. Psalle ergo nomini
Dei, ut fixum sit apud Deum nomen tuum. Psallere autem quid est,
fratres? Psalterium organi genus est; chordas habet. Opus nostrum,
psalterium nostrum est: quicumque manibus operatur opera bona, psallit
Deo; quicumque ore confitetur, cantat Deo. Canta ore, psalle
operibus. Ad quam rem?
4. [vers. 3.] Ad annuntiandum mane misericordiam tuam, et
veritatem tuam per noctem. Quid sibi vult quia mane annuntianda est
misericordia Dei, et per noctem veritas Dei? Mane dicitur, quando
nobis bene est: nox dicitur, quando tristitia tribulationis est.
Quid ergo dixit breviter? Quando tibi bene est, gaude Deo, quia
misericordia ipsius est. Jam tu forte diceres: Si ergo gaudeo Deo,
quando mihi bene est, quia misericordia ipsius est; quando in
tristitia, in tribulatione sum, quid facio? Misericordia ipsius
est, quando mihi bene est; crudelitas ergo ipsius, quando male est?
Si laudo misericordiam, quando bene est; reprehendam ergo
crudelitatem, quando male est? Non. Sed quando bene est, lauda
misericordiam; quando male, lauda veritatem: quia peccata flagellat,
non est iniquus. In nocte erat Daniel, quando orabat: erat enim in
captivitate Jerusalem, erat in potestate hostium. Tunc multa mala
sancti patiebantur: tunc ipse in lacum leonum missus est, tunc tres
pueri in ignem praecipitati sunt (Dan. VI, III). Haec
patiebatur in captivitate populus Israel: nox erat. Per noctem
confitebatur Daniel veritatem Dei; dicebat in oratione,
Peccavimus, impie egimus, iniquitatem fecimus: tibi, Domine,
gloria, nobis confusio (Id. IX, 5, 7). Veritatem Dei
annuntiabat per noctem. Quid est, veritatem Dei annuntiare per
noctem? Non accusare Deum, quia pateris aliquid mali; sed tribuere
illud peccatis tuis, emendationi ipsius: Ad annuntiandum mane
misericordiam ipsius, et veritatem per noctem. Cum misericordiam
annuntias mane, et veritatem per noctem, semper laudas Deum, semper
confiteris Deo, et psallis nomini ejus.
5. [vers. 4.] In decachordo psalterio, cum cantico in cithara.
Dechachordum psalterium non modo audistis. Decachordum psalterium
significat decem praecepta Legis. Sed cantare in illo opus est, non
portare psalterium. Nam et Judaei habent Legem; portant, non
psallunt. Qui sunt qui psallunt? Qui operantur. Parum est: qui
operantur cum tristitia, nondum psallunt. Qui sunt qui psallunt?
Qui cum hilaritate faciunt bene. In psallendo enim hilaritas est.
Et quid dicit Apostolus? Hilarem enim datorem diligit Deus (II
Cor. IX, 7). Quidquid facis, cum hilaritate fac: bonum tunc
et bene facis. Si autem cum tristitia facis, fit de te, non facis;
et portas magis psalterium, non cantas. In psalterio decachordo, cum
cantico in cithara: hoc est, verbo et opere. Cum cantico, verbo;
in cithara, opere. Si verba sola dicis, quasi canticum solum habes,
citharam non habes: si operaris, et non loqueris, quasi solam
citharam habes. Propter hoc et loquere bene, et fac bene, si vis
habere canticum cum cithara.
6. [vers. 5.] Quia jucundasti me, Domine, in factura tua, et
in operibus manuum tuarum exsultabo. Videtis quid dicat. Tu me
fecisti bene viventem, tu me formasti: si quid forte boni facio, in
factura manuum tuarum exsultabo: quomodo dicit Apostolus, Ipsius
enim sumus figmentum, creati in operibus bonis (Ephes. II,
10). Nisi enim te formaret ad opera bona, non nosses nisi opera
tua mala. Qui enim loquitur mendacium, de suo loquitur (Joan.
VIII, 44): hoc Evangelium dicit. Omne peccatum mendacium
est. Contra legem enim et contra veritatem quidquid est, mendacium
dicitur. Ergo quid ait? Qui loquitur mendacium, de suo loquitur;
id est, qui peccat, de suo peccat. Attendite sententiam contra. Si
enim qui loquitur mendacium, de suo loquitur; restat ut qui loquitur
veritatem, de Dei loquatur. Ideo dicitur in alio loco: Deus solus
verax; omnis autem homo mendax (Rom. III, 4). Non tibi
dicitur in hac sententia, Vade, securus mentire, quia homo es: imo
vide te hominem, quia mendax es; et ut sis verax, bibe veritatem, ut
de Deo ructes, ut sis verax. Quia de tuo illam non potes habere ,
restat ut inde illam bibas , unde fluit. Quomodo si a luce
recesseris, in tenebris es: quomodo lapis non de se fervet, sed vel a
sole vel ab igne, si eum calori subtraxeris , frigescit; ibi
apparet, quia quod fervebat, non erat ipsius; sed fervebat vel a sole
vel ab igne: sic et tu si a Deo recesseris, frigesces; si ad Deum
accesseris, fervesces; sicut dicit Apostolus, Spiritu ferventes
(Rom. XII, 11). Item de luce quid dicit? Si ad eum
accesseris, in lumine eris; ideo psalmus dicit: Accedite ad eum, et
illuminamini; et vultus vestri non erubescent (Psal. XXXIII,
5). Quia ergo nihil boni potes operari, nisi illuminatus a lumine
Dei, et fervefactus a Spiritu Dei; quando videris te bene
operantem, confitere Deo, et dic quod ait Apostolus, dic tibi ne
extollaris: Quid enim habes quod non accepisti? Si autem accepisti,
quid gloriaris quasi non acceperis (I Cor. IV, 7)? Hic ergo
confitetur Deo et docet nos bonam confessionem, quia dicit :
Jucundasti me, Domine, in factura tua, et in operibus manuum tuarum
exsultabo.
7. Quid agimus de illis qui male vivunt, et florent? Hinc enim
perturbatum animum habet qui perdit sabbatum : videt se in bonis
operibus quotidie versantem, et laborantem in angustia rerum, forte in
inopia rei familiaris, forte in fame et siti et nuditate, forte se in
carcere bona facientem, et illum a quo in carcerem missus est et mala
facientem et exsultantem; et subintrat cor pessima cogitatio adversus
Deum, et dicit: Deus, quare tibi servio? quare obedio verbis
tuis? Non rapui aliena, non furtum feci, non hominem occidi, non
cujusquam rem concupivi, non falsum testimonium adversus aliquem dixi,
non patri vel matri injuriam feci, non ad idola inclinatus sum, non
accepi nomen Domini Dei in vanum: servavi me a peccato. Enumerat
decem chordas, id est, decem praecepta Legis (Exod. XX,
1-17), et interrogat se secundum singula, et videt se non
peccasse, nec in uno; et contristatur quia talia mala patitur. Et
illi qui, non dico, aliquas chordas tangunt, sed nec tangunt ipsum
psalterium, et nihil boni operantur, consulunt idola: et forte tunc
videntur christiani, quando nihil mali patitur domus eorum; quando
autem aliqua ibi tribulatio est, currunt ad pythonem, aut sortilegum,
aut mathematicum. Dicitur illi nomen Christi; subsannat, torquet
os. Dicitur illi: Fidelis, consulis mathematicum? Et ille:
Recede a me: ipse mihi prodidit res meas; nam perdidissem, et in
planctu remansissem. Homo bone, nonne signas te signo crucis
Christi? Et lex omnia ista prohibet. Gaudes quia res tuas
invenisti; non es tristis quia tu peristi? Quanto melius tunica tua
periret quam anima tua? Subsannat in his omnibus; contumeliosus est
parentibus, odit inimicum, insectatur usque ad mortem, furatur ubi
occasionem invenerit, a falso testimonio non cessat, insidiatur
matrimonio alieno, concupiscit rem proximi sui: facit haec omnia, et
floret in divitiis, in honoribus, in excellentia mundi hujus. Videt
eum ille miser bene operans, et mala patiens; perturbatur et dicit:
Deus, puto, mali tibi placent, et bonos odisti, amas eos qui
faciunt iniquitatem. Si commotus fuerit, et illi cogitationi
consenserit, perdet sabbatum de corde: jam incipit ad psalterium hoc
non attendere; deviavit inde, sine causa cantat, Bonum est confiteri
Domino, et psallere nomini tuo, Altissime. Jam perdito sabbato ab
interiore homine et exclusa quiete cordis, et bona cogitatione
repulsa, incipit jam imitari illum quem videt in malis florentem; et
convertit se et ipse ad facienda mala. Deus autem patiens est, quia
aeternus est, et novit diem judicii sui, ubi omnia examinat.
8. [vers. 6.] Hoc nos docens quid ait? Quam magnificata sunt
opera tua, Domine! Nimis profundae factae sunt cogitationes tuae.
Revera, fratres mei, nullum mare tam profundum est quam est ista
cogitatio Dei, ut mali floreant, et boni laborent: nihil tam
profundum, nihil tam altum; ibi naufragat omnis infidelis, in isto
alto, in isto profundo. Vis transire profundum hoc? A ligno
Christi noli resilire; non mergeris: tene te ad Christum. Quid est
quod dico, tene te ad Christum? Ideo voluit ipse in terra laborare.
Audistis, cum propheta legeretur, non avertisse eum scapulas a
flagellis, non avertisse eum faciem a sputis hominum, non avertisse
maxillam a psalmis eorum (Isai. L, 6): quare omnia ista pati
voluit, nisi ut consoletur patientes? Et poterat et ipse in fine
rescuscitare carnem suam; sed tu qui non videras, non esset quod
sperares: non distulit resurrectionem suam, ne tu adhuc dubitares.
Eo ergo fine patere et tolera tribulationes in mundo, quem attendisti
in Christo; et non te moveant qui faciunt mala, et in isto saeculo
florent. Nimis profundae factae sunt cogitationes Dei. Ubi est
cogitatio Dei? Ad praesens habenas laxat; sed postea astringet.
Noli gaudere ad piscem qui in esca sua exsultat; nondum traxit hamum
piscator: nam jam ille hamum habet in faucibus. Et quod tibi videtur
longum, breve est: omnia ista cito transeunt. Quid est longa vita
hominis ad aeternitatem Dei? Vis esse longanimis? Vide aeternitatem
Dei. Nam attendis ad dies tuos paucos, et diebus tuis paucis vis
impleri omnia. Quae omnia? Ut damnentur omnes impii, et coronentur
omnes boni. Istis diebus tuis vis haec impleri? Implet illa Deus
tempore suo. Quid tu taedium pateris et facis ? Aeternus est;
tardat, longanimis est: tu autem dicis, Ideo ego non sum
longanimis, quia temporalis sum. Sed in potestate habes: junge cor
tuum aeternitati Dei, et cum illo aeternus eris. Quid enim dictum
est de temporanbus? Omnis caro fenum, et omnis claritas carnis ut
flos feni: fenum aruit, et flos decidit (Isai. XL, 6-8).
Omnia ergo arescunt et decidunt; non verbum illud: Verbum enim
Domini manet in aeternum. Transit fenum, transit claritas feni; sed
habes quo te teneas: Verbum Domini manet in aeternum. Dic ergo
illi: Nimis profundae factae sunt cogitationes tuae. Tenuisti
lignum, transis per istam profunditatem. Vides ibi aliquid?
intelligis ibi aliquid? Intelligo, dicis: Si fam christianus es,
et bene eruditus, dicis: Deus judicio suo reservat omnia. Boni
laborant, quia flagellantur ut filii: mali exsultant, quia damnantur
ut alieni. Duos filios habet homo; alterum castigat, alterum
dimittit: facit unus male, et non corripitur a patre; alter mox ut se
moverit, colaphis caeditur, flagellatur. Unde ille dimittitur, ille
caeditur, nisi quia huic caeso haereditas servatur, ille autem
dimissus exhaeredatus est? Videt eum non habere spem, et dimittit eum
ut faciat quod vult. Puer autem qui flagellatur, si cor non
habuerit, et imprudens fuerit et stultus, gratulatur fratri suo qui
non vapulat; et gemit de se, et dicit in corde suo: Tanta mala facit
frater meus, quidquid vult facit contra praecepta patris mei, et nemo
illi facit verbum durum; ego, mox ut me movero, caedor. Stultus
est, imprudens est; attendit quid patitur, non attendit quid illi
servatur.
9. [vers. 7, 8.] Ideo cum dixisset, Nimis profundae factae
sunt cogitationes tuae; subjecit statim, Vir imprudens non
cognoscet, et stultus non intelliget ea. Quae sunt quae non
intelliget stultus, et quae non cognoscet imprudens? Cum exoriuntur
peccatores sicut fenum. Quid est, sicut fenum? Virent cum hiems
est; sed arescent aestate. Attendis florem feni. Quid citius
transit? Quid lucidius? quid viridius? Non te delectet viriditas
ipsius, sed time ariditatem ipsius. Audisti peccatores sicut fenum,
audi et justos: Quoniam ecce . Interim videte peccatores; sicut
fenum florent, bene: sed qui sunt qui non cognoscunt? Stulti et
imprudentes. Cum exoriuntur peccatores sicut fenum, et prospexerint
omnes qui operantur iniquitatem. Omnes qui in corde suo non recta
sentiunt de Deo, prospexerunt peccatores exorientes sicut fenum, id
est, florentes ad tempus. Quare illos prospiciunt? Ut intereant in
saeculum saeculi. Attendunt enim florem ipsorum temporalem, imitantur
illos, et volentes cum illis florere ad tempus, intereunt in
aeternum: hoc est, Ut intereant in saeculum saeculi.
10. [vers. 9, 10.] Tu autem Altissimus in aeternum es,
Domine. Expectans desuper ex aeternitate tua quando transeat tempus
iniquorum, et veniat tempus justorum. Quoniam ecce. Intendite,
fratres. Jam et ipse qui loquitur (loquitur enim ex persona nostra,
loquitur ex persona corporis Christi: Christus enim loquitur in
corpore suo, id est, in Ecclesia sua), jam junxit se aeternitati
Dei: sicut vobis paulo ante dicebam, longanimis est Deus et
patiens, omnia ista quae videt mala a malis fieri tolerat. Quare?
Quia aeternus est, et videt quid illis servet. Vis et tu esse
longanimis et patiens? Junge te aeternitati Dei; cum illo exspecta
illa quae infra te sunt: cum enim adhaeserit cor tuum Altissimo,
infra te erunt omnia mortalia; et dic quod sequitur, Quoniam ecce
inimici tui peribunt. Qui modo florent, postea peribunt. Qui sunt
inimici Dei? Fratres, forte illos solos putatis inimicos Dei qui
blasphemant? Sunt quidem et ipsi, et atroces isti qui nec lingua nec
cogitationibus malis parcunt injuriis Dei. Et quid faciunt Deo
excelso, aeterno? Si pugno in columnam ferias, tu laederis: et
putas quia blasphemia Deum percutiens non tu disrumperis? nam nihil
facis Deo. Sed inimici Dei aperte blasphematores sunt, et quotidie
occulti inveniuntur. Cavete tales inimicitias Dei. Quosdam enim
occultos inimicos Dei Scriptura aperit; ut quia non illos potes nosse
corde tuo, noveris illos in Scriptura Dei, et caveas inveniri cum
illis. Aperte dicit Jacobus in Epistola sua: Nescitis quia amicus
hujus mundi, inimicus Dei constituitur (Jacobi IV, 4)?
Audisti. Non vis esse inimicus Dei? Noli esse amicus hujus mundi:
nam si amicus fueris hujus mundi, inimicus eris Deo. Quomodo enim
non potest fieri adultera conjux, nisi inimica sit viro suo: sic anima
adultera amore rerum saecularium, non potest nisi inimica esse Deo.
Timet, sed non amat: poenam timet, non justitia delectatur. Ergo
inimici Dei omnes amatores mundi, omnes inquisitores nugarum, omnes
consultores sortilegorum, mathematicorum, pythonum. Intrent
ecclesias, non intrent ecclesias; inimici Dei sunt. Ad tempus
possunt florere sicut fenum; peribunt autem, cum ille inspicere
coeperit, et judicium suum in omnem carnem adduxerit. Junge te
Scripturae Dei, et dic illud cum isto psalmo: Quoniam ecce inimici
tui peribunt. Non ibi inveniaris, ubi peribunt. Et dispergentur
omnes qui operantur iniquitatem.
11. [vers. 11.] Quid tu qui laboras modo, si inimici Dei
peribunt, et dispergentur omnes qui operantur iniquitatem? tu qui
inter ista scandala, inter iniquitates humanas gemis, qui tribularis
in carne, sed gaudes in corde, quid tu? quae tibi spes, o corpus
Christi? O Christe, qui in coelis sedes ad dexteram Patris, sed
pedibus tuis et membris tuis laboras in terra, et dicis, Saule,
Saule, quid me persequeris (Act. IX, 4)? tu quam spem
habebis, si inimici Dei peribunt, et dispergentur omnes qui operantur
iniquitatem? quid tibi erit? Et exaltabitur sicut unicornis cornu
meum. Quare dixit, sicut unicornis? Aliquando unicornis significat
superbiam, aliquando unicornis exaltationem unitatis significat: quia
unitas exaltatur, omnes haereses cum inimicis Dei peribunt. Et
exaltabitur sicut unicornis cornu meum. Et quando erit? Et senectus
mea in misericordia pingui. Quid dixit, senectus mea? Novissima
mea. Quomodo in aetatibus nostris novissima senectus est; sic totum
hoc quod modo patitur corpus Christi in laboribus, in aerumnis, in
vigiliis, in fame, in siti, in scandalis, in iniquitatibus, in
pressuris, juventus ipsius est: senectus ipsius, id est, novissima
ipsius in laetitia erunt. Et intendat Charitas vestra, quia dixit
senectutem, ne putetis et mortem: homo enim in carne ideo senescit,
ut moriatur. Senecta Ecclesiae candida erit recte factis, morte
autem non corrumpetur. Quod est caput senis, hoc erunt opera nostra.
Videtis quemadmodum canescat caput, et inalbescat, quantumcumque
senectus accedit. Qui bene senescit ordine suo, quaeris illi
aliquando in capite capillum nigrum, et non invenis: sic cum fuerit
vita nostra talis, ut quaeratur nigritudo peccatorum, et non
inveniatur; senecta ista juvenilis est, senecta ista viridis est,
semper virebit. Audistis de feno peccatorum, audite de senecta
justorum: Senectus in mea misericordia pingui.
12. [vers. 12.] Et respexit oculus meus in inimicis meis .
Quos dicit inimicos suos? Omnes qui operantur iniquitatem. Noli
attendere quia amicus tuus est iniquus : incurrat negotium, et ibi
illum probas. Incipis venire contra iniquitatem ipsius, et ibi
videbis, quia quando tibi blandiebatur, inimicus erat; sed nondum
pulsaveras, non ut institueretur in corde quod non erat, sed ut
erumperet quod erat. Et respexit oculus meus in inimicis meis; et in
eis qui insurgunt in me malignantibus, audiet auris mea. Quando? In
senecta. Quid est, in senecta? In novissimo. Et quid audiet auris
nostra? Stantes ad dexteram audiemus quod dicetur eis qui sunt ad
sinistram: Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis
ejus (Matth. XXV, 41). Ab isto auditu malo justus non
timebit. Scitis quia dictum est in quodam psalmo:
|
“In memoria
aeterna erit justus; ab auditu malo non timebit”
|
|
(Psal. CXI,
7). Quo auditu malo? Ite in ignem aeternum, qui paratus est
diabolo et angelis ejus. Et in eis qui insurgunt in me malignantibus,
audiet auris mea.
13. [vers. 13.] Transit fenum, transit flos peccatorum: quid
de justis? Justus ut palma florebit. Illi exoriuntur sicut fenum;
justus ut palma florebit. In palma altitudinem significavit. Forte
et hoc significavit in palma, quia in novissimis suis pulchra est; ut
initium ejus a terra ducas, finem ipsius in cacumine, ubi habet totam
pulchritudinem: aspera radix videtur in terra, pulchra coma sub coelo
est. Erit ergo et tua pulchritudo in fine. Radix tua fixa sit: sed
sursum versus habemus radicem nostram. Radix enim nostra Christus
est, qui ascendit in coelum. Humiliatus exaltabitur. Velut cedrus
in Libano, multiplicabitur. Videte quas arbores dixit: Justus ut
palma florebit; velut cedrus in Libano, multiplicabitur. Numquid
cum sol exierit, arescit palma? numquid arescit cedrus? Cum autem
sol candens aliquando fuerit, arescit fenum. Veniet ergo judicium,
ut arescant peccatores, et virescant fideles. Velut cedrus in
Libano, multiplicabitur.
14. [vers. 14-16.] Plantati in domo Domini, in atriis
domus Dei nostri florebunt, Adhuc multiplicabuntur in senecta uberi:
et tranquilli erunt, ut annuntient. Hoc est sabbatum quod vobis paulo
ante commendavi, unde habet titulum Psalmus. Tranquilli erunt, ut
annuntient. Quare tranquilli annuntiant? Non illos movet fenum
peccatorum: cedrus et palma nec in tempestatibus curvantur. Ergo
tranquilli sint, ut annuntient: et vere, quia modo annuntiandum est
et subsannantibus hominibus. O miseri homines amatores mundi!
annuntiant vobis qui plantati sunt in domo Domini; qui confitentur
Domino in cantico et cithara, in verbo et opere, annuntiant vobis,
et dicunt vobis: Nolite seduci felicitate iniquorum, nolite attendere
florem feni; nolite attendere ad tempus beatos, in aeternum miseros.
Nec ista beatitudo quae modo foris videtur, vera est; nec in corde
beati sunt, quia torquentur mala conscientia. Tu autem tranquillus
esto, sperans de promissis Domini Dei tui. Quid enim annuntiabis in
tranquillitate? Quoniam rectus Dominus Deus, et non est iniquitas
in eo. Attendite, fratres, si plantati estis in domo Domini, si
vultis florere sicut palma, et multiplicari sicut cedrus, Libani, et
non arescere sicut fenum sole candente; sicut hi qui videntur florere
sole absente. Si ergo non vultis esse fenum, sed palma et cedrus,
quid annuntiabitis ? Quoniam rectus Dominus Deus, et non est
iniquitas in illo. Quomodo non est iniquitas? Tanta mala facit ;
sanus est, filios habet, plenam domum, abundat gloria, exaltatur
honoribus, de inimicis vindicatur, et omnia mala committit: alius
innocens sui negotii , non rapiens aliena, non contra quemquam
faciens, laborat in vinculis, in carceribus, in inopia aestuat et
suspirat. Quomodo non est iniquitas in eo? Esto tranquillus, et
intelliges; nam perturbaris, et in cubiculo tuo obscuras tibi lucem.
Radiare tibi vult aeternus Deus; noli tibi facere nubilum de
perturbatione. Esto tranquillus in te, et vide quid tibi dicam.
Quia Deus aeternus est, quia modo parcit malis, adducens illos ad
poenitentiam; flagellat bonos, erudiens illos ad regnum coelorum; non
est iniquitas in eo: noli timere. Ecce ego flagellatus sum tantum,
manifestum est, confiteor, peccavi - non enim dico me justum. Hoc
enim dicunt plerique. Quando est forte quisquam in aliqua miseria, in
doloribus, intras consolari illum: et ille, Peccavi, fateor, sunt
peccata mea, agnosco illa; sed numquid tanta peccavi, quanta ille?
Ego novi quanta fecit ille, ego novi quanta commisit: peccata mea
sunt, fateor illa Deo, sed minora sunt quam illius; et ecce ille
nihil mali patitur. Noli turbari, tranquillus esto, ut scias quoniam
rectus Dominus, et non est iniquitas in eo. Quid, si te propterea
flagellat modo, quia non tibi servat ignem sempiternum? Quid, si
illum propterea dimittit modo, quia auditurus est, Ite in ignem
aeternum? Sed quando? Cum tu positus fueris ad dexteram, tunc
dicetur positis ad sinistram: Ite in ignem aeternum, qui paratus est
diabolo et angelis ejus. Non te ergo ista moveant: tranquillus esto,
sabbatiza, et annuntia quoniam rectus Dominus Deus, et non est
iniquitas in eo.
|
|