|
1. Psalmi hujus titulum, cum pronuntiaretur, audivimus; et quid
sibi velit, de Scriptura Dei, hoc est ex libro Genesis, non est
difficile cognoscere: in titulo enim tanquam admonemur in limine quid
intus quaeramus. Inscriptus ergo est ita: Laus cantici ipsi David,
in diem ante sabbatum, quando fundata est terra. Recordantes ergo per
omnes dies quid fecerit Deus, quando creavit et ordinavit universa a
primo die usque ad sextum diem (septimum enim sanctificavit, quia in
illo requievit post omnia opera, quae fecit bona valde), et invenimus
eum sexto die fecisse (qui dies hic commemoratur, quia dicit, ante
sabbatum) omnia animalia in terra: deinde ipso die fecit hominem ad
imaginem et similitudinem suam. Non autem sine causa illi dies sic
sunt ordinati, nisi quia et saecula sic cursura erant, antequam
requiescamus in Deo. Tunc autem requiescimus, si facimus opera
bona. Ad hoc exemplum scriptum est de Deo, Requievit Deus septimo
die, cum fecisset omnia opera bona valde (Gen. I, et II,
1-3). Non enim fatigatus est, ut requiesceret, aut modo non
operatur; cum aperte Dominus Christus dicat: Pater meus usque nunc
operatur (Joan. V, 17). Dicit illud enim Judaeis, qui
carnaliter sentiebant de Deo, nec intelligebant quia Deus cum quiete
operatur, et semper operatur, et semper quietus est. Ergo et nos,
quos in se voluit Deus tunc figurare, post omnia opera bona habebimus
requiem. Et quidem opera bona nostra, fratres, quae hic operamur in
saeculo ante requiem, quasi cum labore sunt; et requies illa in spe
est, nondum tenetur in re: et nisi esset in spe, deficeremus in
labore; sed transeunt opera laboriosa et bona. Quid enim tam bonum,
quam porrigere panem esurienti? et quod audiebamus modo, cum
Evangelium legeretur, quid tam bonum, quam id quod admonebat
generaliter, Omnis qui habet duas tunicas, det non habenti; et qui
habet escas, pascat esurientem (Luc. III, 11)? Nudum
vestire, bonum opus est: numquid semper erit hoc opus bonum? Habet
aliquantulum laborem, sed habet solatium in spe futurae quietis.
Quantum autem laborem habet quod vestis nudum? Bonum opus non multum
laborat: malum opus habet laborem. Qui enim vestit nudum, si habet
unde faciat, non laborat: si non habet unde faciat, Gloria in
excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis (Id.
II, 14). Qui autem vult spoliare vestitum, quantum laboret,
quis numerat? Et tamen et ista transitura sunt, cum venerimus ad
illam requiem, ubi nemo esurit qui pascatur, nemo nudus est qui
vestiatur. Ideo quia et ista transitura sunt opera bona, et sextus
iste dies, quando perficiuntur opera bona valde, habet vesperam. In
sabbato autem non invenimus esse vesperam, quia requies nostra non
habebit finem: vespera enim pro fine ponitur. Sicut ergo sexto die
fecit Deus hominem ad imaginem suam; sic invenimus sexto saeculo
venisse Dominum Jesum Christum, ut reformaretur homo ad imaginem
Dei. Primum enim tempus, tanquam primus dies, ab Adam usque ad
Noe: secundum tempus, tanquam secundus dies, a Noe usque ad
Abraham: tertium tempus, tanquam tertius dies, ab Abraham usque ad
David: quartum tempus, tanquam quartus dies, a David usque ad
transmigrationem Babyloniae: quintum tempus, tanquam quintus dies, a
transmigratione Babyloniae usque ad praedicationem Joannis. Sextus
dies jam a praedicatione Joannis agitur usque ad finem, et post finem
sexti diei pervenimus ad requiem. Modo ergo sextus dies agitur. Si
sextus dies agitur, videte quid habeat titulus: In diem ante
sabbatum, quando fundata est terra. Jam audiamus ipsum Psalmum;
ipsum interrogemus quomodo fundata est terra, ne forte tunc facta est
terra: nec in Genesi sic legimus. Quando ergo fundata est terra?
Quando, nisi cum fit quod lectum est modo in Apostolo: Si tamen
statis in fide, ait, stabiles et immobiles (I Cor. XV, 58)?
Cum omnes qui credunt per universam terram immobiles sunt in fide,
fundata est terra: tunc fit homo ad imaginem Dei. Quod significat
sextus ille dies de Genesi. Sed quomodo illud fecit Deus? quomodo
fundata est terra? Christus venit, ut fundaret terram. Fundamentum
enim nemo potest ponere praeter id quod positum est, quod est Christus
Jesus (Id. III, 11). De illo ergo cantat Psalmus:
2. [vers. 1.] Dominus regnavit, decorem induit; induit;
Dominus fortitudinem, et praecinctus est. Videmus quia duas res
induit, decorem et fortitudinem. Utquid autem? Ut fundaret terram.
Sequitur enim: Etenim confirmavit orbem terrae, qui non
commovebitur. Unde confirmavit? Quia decorem induit. Non
confirmaret, si solum decorem indueret, non et fortitudinem. Quare
ergo decorem? quare fortitudinem? Utrumque enim dixit: Dominus
regnavit, decorem induit; induit Dominus fortitudinem; et
praecinctus est. Nostis, fratres, quia Dominus noster cum venisset
in carne, his quibus praedicabat Evangelium regni, aliis placebat,
aliis displicebat. Nam divisae sunt adversus se linguae Judaeorum:
Alii dicebant, Quia bonus est; alii dicebant, Non, sed seducit
turbas (Joan. VI, 12). Alii ergo bene loquebantur; alii
detrahebant, lacerabant , mordebant, conviciabantur. Ad eos ergo
quibus placebat, decorem induit: ad eos quibus displicebat,
fortitudinem induit. Imitare ergo et tu Dominum tuum, ut possis esse
vestis ipsius: esto cum decore ad eos quibus placent bona opera tua;
esto fortis adversus detractores. Audi apostolum Paulum imitantem
Dominum suum, quomodo et ipse habuit decorem, habuit fortitudinem.
Christi bonus odor sumus, inquit, in omni loco, et in his qui salvi
fiunt, et in his qui pereunt. Quibus enim placet bonum, salvi
fiunt; qui detrahunt bono, pereunt. Quod suum erat, ille odorem
habebat bonum; imo bonus odor erat: sed vae miseris qui et bono odore
moriuntur. Non enim ait, Illis bonus odor sumus, illis malus odor
sumus; sed, Christi bonus odor sumus, ait, in omni loco, et in his
qui salvi fiunt, et in his qui pereunt. Subjecit statim, Aliis
quidem sumus odor vitae in vitam, aliis odor mortis in mortem (II
Cor. II, 14-16). Quibus erat odor vitae in vitam, decorem
induerat: quibus erat odor mortis in mortem, fortitudinem induerat.
Si autem tunc gaudes, quando te laudant homines, et placent illis
bona opera tua; cum autem vituperaverint, deficis in bonis operibus,
et quasi fructum bonorum te perdidisse arbitraris, quia invenis
reprehensores: non stetisti immobilis; non pertines ad orbem
terrarum, qui non commovebitur. Induit Dominus fortitudinem, et
praecinctus est. De ipso decore et fortitudine habet alium locum
apostolus Paulus: Per arma justitiae dextra et sinistra. Vide ubi
decorem, ubi fortitudinem: Per gloriam, et ignobilitatem. In
gloria decorus, in ignobilitate fortis. Apud alios gloriosus
praedicabatur; apud alios ignobilis contemnebatur. Decorem afferebat
eis quibus placebat, fortitudinem adversus eos quibus displicebat. Et
sic enumerat omnia usque in finem, ubi dicit: Quasi nihil habentes,
et omnia possidentes (Id. VI, 7, 8, 10). Cum omnia
possidet, decorus est; cum nihil habet, fortis est. Non ergo
mirum, si sequitur, Etenim confirmavit orbem terrae, qui non
commovebitur. Quomodo enim non commovebitur orbis terrarum? Cum
credunt in Christum omnes fideles, et parati sunt ad utrumque;
gaudere cum laudantibus, fortes esse adversus vituperantes; non
mollescere linguis laudantium, nec frangi linguis vituperantium.
3. Forte quaeramus et de hoc verbo, quare dixit, praecinctus est.
Cinctio opera significat: tunc enim se quisque cingit, cum operaturus
est. Sed quare non dixit, Cinctus est; sed, praecinctus est?
Dicit enim in alio psalmo: Accingere gladium tuum circa femur,
potentissime; populi sub te cadent (Psal. XLIV, 4, 6).
Nec ibi dixit, Cingere, neque, praecingere, sed, accingere:
accingeris enim quando aliquid adjungis lateri tuo per cinctionem;
ideo, Accingere gladium tuum. Gladius Domini unde debellavit orbem
terrarum, occidendo nequitiam, Spiritus Dei est in veritate sermonis
Dei. Quare circa femur accingere dicitur gladium? Aliud quidem ex
alio de alio psalmo ad cinctionem diximus; sed tamen quia commemoratum
est, non est praetermittendum. Quid est accinctio gladii circa
femur? Per femur carnem significat. Non enim aliter debellaret
Dominus orbem terrarum, nisi in carnem veniret gladius veritatis.
Hic ergo quare praecinctus est? Qui se praecingit, ante se ponit
aliquid quo praecingitur: unde dictum est, Praecinctus est linteo,
et lavit pedes discipulorum suorum. Quia enim tunc humilis fuit,
quando linteo praecinctus est, lavit pedes discipulorum suorum. Omnis
autem fortitudo in humilitate; quia fragilis est omnis superbia: ideo
cum de fortitudine diceret, addidit, praecinctus est; ut recolas
Deum praecinctum humilem, quando pedes discipulorum lavit. Et
exhorruit Petrus Dominum suum, magistrum suum (minus dixi magistrum
suum, cum dixissem Dominum suum) curvantem se ad pedes suos, et
lavantem sibi pedes, expavit, et dixit: Domine, non lavabis mihi
pedes. Et ille: Quod ego facio, tu nescis modo; scies autem
postea. Et ille: Non lavabis mihi pedes in aeternum. Et ille: Si
non lavero te, non habebis partem mecum. Qui primo Petrus expaverat
Dominum lavantem sibi pedes, plus expavit, Non habebis partem
mecum; et credidit non sine causa hoc facere Dominum, nisi quia
aliquod erat illud forte sacramentum, et ait: Domine, non pedes
tantum, sed et caput, et totum. Et ille: Qui lotus est semel, non
habet necessitatem iterum lavandi, sed est mundus totus. Non ergo ad
sacramentum tanquam mundationis pertinebat, quod lavit eis pedes, sed
ad exemplum humilitatis: hoc enim dixerat, Quod enim ego facio,
nescis; scies autem postea. Videamus si scierunt postea, videamus si
aperuit illis quod faciebat, ut videamus Dominum praecinctum
fortitudine; quia in humilitate est tota fortitudo. Cum lavisset eis
pedes, rursus discubuit, et ait illis: Dicitis me Magistrum, et
verum dicitis; sum enim: dicitis me Dominum, et verum dicitis; sum
enim: si ergo ego Magister et Dominus vester lavi vobis pedes,
quomodo oportet vobis invicem faciatis (Joan. XIII, 4-15)?
Si ergo in humilitate est fortitudo, nolite timere superbos. Humiles
tanquam petra sunt: petra deorsum videtur, sed solida est. Superbi
quid? Quasi fumus: etsi alti sunt, evanescunt. Ergo ad humilitatem
Domini referre debemus quod praecinctus est, secundum commemorationem
Evangelii, quod praecinctus est, ut lavaret pedes discipulis suis.
4. Est aliud quod in hoc verbo possimus intelligere. Diximus quia
qui se praecingit, ante se ponit quod sibi adjungit, ut se cingat.
Quia ergo illi qui detrahunt nobis, aliquando nobis absentibus
faciunt, tanquam post dorsum; aliquando coram in faciem, sicut
Domino faciebant pendenti in cruce, Si filius Dei est, descendat de
cruce (Matth. XXVII, 40): non opus habes fortitudine quando
tibi aliquis detrahit absenti, quia non audis, nec sentis; si autem
in faciem tibi dicat, opus est ut fortis sis. Quid est, Fortis
sis? Ut feras: ne forte ideo te putes fortem, cum audieris, quia
percutis pugno victus convicio. Non est ista fortitudo, si
conviciatus percutias, quoniam ab ira victus es : et valde stultum
est, hominem victum fortem dicere, cum dicat Scriptura, Melior est
qui vincit iram, quam qui capit civitatem (Prov. XVI, 32).
Meliorem dixit irae victorem, quam civitatis captivatorem. Habes
ergo adversarium magnum in teipso. Cum audito convicio ira coeperit
surgere, ut reddas malum pro malo, recordare verba Apostoli: Non
reddentes malum pro malo, neque maledictum pro maledicto (I Petr.
III, 9). His verbis recordatis frangis iram, tenes
fortitudinem; et quia coram te ille tibi maledixit, non post dorsum
tuum, praecinctus es illa.
5. Jam caetera audiamus: brevis est Psalmus, Etenim confirmavit
orbem terrae, qui non commovebitur. Videtis, fratres, multi credunt
in Christum, magna turba est: et tamen in hac magna turba, audistis
modo cum Evangelium legeretur, quia veniet Dominus ferens palam in
manu sua, et mundabit arcam suam; frumentum recondet in horreo,
paleas comburet igni inexstinguibili (Matth. III, 12). Sunt
ergo per totam terram et boni et mali: boni grana sunt, mali palea.
In aream intrat tribula: paleam concidit, triticum purgat. Quis est
ergo orbis terrarum qui non commovebitur? Quod utique non diceret,
nisi esset et orbis terrarum qui commovebitur. Est orbis terrarum qui
non commovebitur, est orbis terrarum qui commovebitur. Quia et boni
qui stabiles sunt in fide, orbis terrarum est; ne quis diceret, In
parte sunt: et mali, qui non stant in fide cum senserint aliquam
tribulationem, per orbem terrarum sunt. Est ergo orbis terrarum
mobilis, est orbis terrarum immobilis: de quo dicit Apostolus. Vide
orbem terrarum mobilem. Rogo te, de quibus dicebat Apostolus,
|
“Ex
quibus est Hymenaeus et Philetus, qui circa veritatem aberraverunt,
dicentes resurrectionem jam factam esse, et fidem quorumdam
subvertunt?”
|
|
Numquid isti ad orbem terrarum pertinebant, qui non
commovebitur? sed palea erant: Et fidem, inquit, quorumdam
subvertunt. Non dixit, Omnium; et si omnium diceret, omnes
intelligere deberemus pertinentes ad civitatem Babyloniam, quae habet
damnari cum diabolo: tamen fidem quorumdam dixit. Et quasi diceretur
ei, Et quis eis potest resistere? subjecit statim: Firmum autem
fundamentum Dei stat. Ecce habes orbem terrarum qui non
commovebitur. Habens signaculum hoc. Quod signaculum habet firmum
fundamentum? Novit Dominus qui sunt ejus. Iste est orbis terrarum
qui non commovebitur: Novit Dominus qui sunt ejus. Et quod
signaculum habet? Et recedat ab injustitia omnis qui nominat nomen
Domini (II Tim. II, 17-19). Modo ab iniquitate
recedat: ab iniquis enim non potest recedere, quia mixta est palea
tritico usque dum ventiletur. Quid dicimus, fratres? Et in ipsa
area, mira res est de tritico: recedit a palea, cum exspoliatur; et
non recedit ab area, cum trituratur. Quando autem omnino
separabitur? Cum venerit ventilator. Ergo modo area in orbe terrarum
est: necesse est ut, si proficis, inter iniquos vivas. Ab iniquis
recedere non potes; ab iniquitate recede. Recedat ab iniquitate omnis
qui nominat nomen Domini; et erit in orbe terrarum qui non
commovebitur.
6. [vers. 2.] Parata est sedes tua, Deus, ex illo . Ex
illo, quid est? Ex tunc. Tanquam si diceret, Quae est sedes
Dei? ubi sedet Deus? In sanctis suis. Vis esse sedes Dei? Para
locum in corde tuo ubi sedeat. Quae est sedes Dei, nisi ubi habitat
Deus? Ubi habitat Deus, nisi in templo suo? Quod est templum
ejus? Parietibus instruitur? Absit. Mundus iste est forte templum
ipsius, quia valde magnus est, et digna res quae capiat Deum? Nec
capit eum a quo factus est. Et ubi capitur? In anima quieta, in
anima justa: ipsa illum portat. Magna res, fratres: certe magnus
est Deus; fortibus gravis, infirmis levis est. Quos dixi fortes?
Superbos, qui quasi habent praesumptionem virium suarum. Nam
infirmitas illa in humilitate major fortitudo est. Audi Apostolum
dicentem, Quando infirmor, tunc potens sum (II Cor. XII,
10). Hoc est quod commendavi , quia Dominus praecinctus est
fortitudine, quando humilitatem docebat. Ergo ipsa est sedes Dei,
quae aperte alio loco in propheta dicitur, Super quem requiescet
Spiritus meus? id est, ubi requiescet Spiritus Dei, nisi in sede
Dei? Audi quomodo describat ipsam sedem. Forte auditurus eras
marmoratam domum, ampla spatia atriorum, in magna altitudine et
fulgore tectorum . Audi quid sibi paret Deus: Super quem requiescet
Spiritus meus? Super humilem et quietum, et trementem verba mea
(Isai. LXVI, 2). Ecce humilis es et quietus, et in te
habitat Deus . Altus est Deus, non in te habitat, si altus esse
volueris. Certe altus vis esse, ut habitet in te: humilis esto et
tremens verba ejus, et ibi habitat. Non timet trementem domum, quia
ipse illam firmat. Parata est sedes tua, Deus, ex illo. Ex illo,
id est, ex tunc; id est, quasi quoddam tempus significat. Ex tunc,
ex quo? Forte ex die ante sabbatum. Ex illo, quia titulus Psalmi
praescribit nobis ex quo. Sexto enim die, id est, tempore hujus
mundi sexto, venit Dominus in carne. Ex illo ergo, plane ex illo
secundum hominem, ex illo ex utero. Quid enim dicit alius psalmus?
In splendore sanctorum ex utero. In splendore sanctorum, id est, ut
illuminentur sancti, ut videant Deum in carne; et purgetur cor, unde
videatur in divinitate. In splendore sanctorum ex utero. Sed quid
ibi sequitur? Ne forte ex utero inde incipere putares esse Christum:
Ante luciferum genui te (Psal. CIX, 3). Cum dixisset, In
splendore sanctorum ex utero, subjecit statim, ne putares Christum a
tempore esse coepisse ex quo natus est, sicut coepit Adam, sicut
Abraham, sicut David, Ante luciferum genui te: ante omne quod
illuminatur . Per luciferum enim, aut stellas omnes significat, et
per stellas tempora, quia fecit Deus stellas in signa temporum
(Gen. I, 14), ut ante tempora invenias natum esse Christum:
et utique qui natus est ante tempora, non potest videri natus ex
tempore; quia et tempora creatura Dei sunt. Et utique si omnia per
ipsum facta sunt (Joan. I, 3) et tempora per ipsum facta sunt.
Aut certe ante omnem spiritum qui illuminatur, de Sapientia dixit,
Ante luciferum genui te. Intendat Charitas vestra. Quomodo ergo
cum dixisset, Ex utero, veluti praecavens fidei nostrae, ne inde
putaremus coepisse Christum ex quo ex utero virginis natus est;
subjecit statim, Ante luciferum genui te: sic et hic cum dixisset,
Ex illo, id est, ex quodam tempore, ex die ante sabbatum, ex illa
sexta aetate mundi, quando venit Dominus Christus, et in carne natus
est, quia dignatus est, homo factus propter nos, Deus non solum ante
Abraham, sed ante coelum et terram, qui dixit, Ante Abraham ego
sum (Id. VIII, 58): non solum ante Abraham, sed ante
Adam; non solum ante Adam, sed ante omnes Angelos, ante coelum et
terram, quia omnia per ipsum facta sunt: subjecit, ne tu intendens
diem nativitatis Domini ex quo natus est, putares ex illo esse
coepisse, Parata est sedes tua, Deus. Sed quis Deus? A saeculo
tu es: ab aeterno dixit APO AIONOS; sic habet graecus:
AION aliquando saeculum ponitur, aliquando aeternum ponitur.
Ergo, o tu qui ex illo videris natus, ex aeterno es. Non autem
nativitas humana cogitetur, sed cogitetur aeternitas divina. Ergo
coepit ex quo natus est, crevit: audistis Evangelium. Elegit
discipulos, implevit illos, coeperunt praedicare discipuli. Forte
hoc est quod consequenter dicit.
7. [vers. 3-4.] Elevaverunt flumina voces suas. Quae sunt
ista flumina quae elevaverunt voces suas? Non audivimus: neque quando
natus est Dominus, audivimus locuta flumina, neque quando baptizatus
est, neque quando passus est; non audivimus flumina locuta. Legite
Evangelium, non invenitis quia locuta sunt flumina. Parum est quia
locuta sunt, elevaverunt voces suas: non solum locuta sunt, sed
fortiter, magne, excelse. Quae sunt ista flumina quae locuta sunt?
Diximus quod in Evangelio non legimus; tamen ibi quaeramus. Nam si
ibi non invenimus, ubi inveniemus? Ego vobis fingere potero: et
subito ero non certus dispensator , sed ineptus fabulator. In
Evangelio quaeramus, simul quaeramus quae sunt flumina quae
elevaverunt voces suas. Stabat Jesus, et clamabat, dictum est in
Evangelio. Quid clamabat? Ecce jam ipsum caput fluminum clamat;
ipse fons vitae unde sunt flumina cursura, levavit prior vocem suam.
Et quid stans Jesus clamabat ?
|
“Qui credit in me, sicut Scriptura
dicit, flumina aquae vivae de ventre ejus fluent.”
|
|
Evangelista
sequitur statim:
|
“Hoc autem dicebat de Spiritu, quem accepturi
erant hi qui in eum erant credituri. Spiritus autem nondum erat
datus, quia Jesus nondum erat glorificatus (Joan. VII,
37-39). ”
|
|
Cum autem glorificatus esset Jesus in resurrectione et
ascensione in coelos, sicut nostis, fratres; impletis ibi decem
diebus propter quoddam sacramentum, misit Spiritum suum sanctum,
implevit discipulos (Act. II, 4). Ipse Spiritus magnum
flumen, unde impleta sunt multa flumina. De ipso flumine dicit
psalmus alio loco: Fluminis impetus laetificat civitatem Dei
(Psal. XLV, 5). Ergo facta sunt flumina currentia de ventre
discipulorum, cum acceperunt Spiritum sanctum: ipsa flumina accepto
Spiritu sancto. Unde flumina elevaverunt voces suas? quare
elevaverunt? Quia primo timuerunt. Petrus nondum fuit flumen,
quando interrogatione ancillae ter Christum negavit: Nescio hominem
(Matth. XXVI, 69-74). Hic timens mentitur; nondum
elevat vocem, nondum est flumen. Ubi autem impleti sunt Spiritu
sancto, accersierunt eos Judaei, et praeceperunt eis ne omnino
loquerentur, neque docerent in nomine Jesu. Petrus autem et Joannes
dixerunt ad eos:
|
“Si justum est coram Deo, ut vobis obediamus magis
quam Deo, judicate: non enim possumus quae vidimus et audivimus non
loqui. Elevaverunt”
|
|
ergo
|
“flumina vocem suam, a vocibus aquarum
multarum.”
|
|
Ad ipsam elevationem vocis pertinet quod ibi scriptum
est,
|
“Stetit autem Petrus cum undecim, et elevata voce dixit ad
eos, Viri Judaei”
|
|
(Act. II, 14); et caetera quibus
annuntiat Jesum sine timore cum magna fiducia. Elevaverunt enim
flumina vocem suam, a vocibus aquarum multarum. Nam et cum dimissi
essent Apostoli de concilio Judaeorum, venerunt ad suos, et
indicaverunt quanta eis sacerdotes et seniores dixerunt: at illi
audientes levaverunt vocem unanimes omnes ad Dominum, et dixerunt,
Domine, tu es qui fecisti coelum et terram, et mare, et omnia quae
in eis sunt (Id. IV, 18-24); et caetera quae dicere
potuerunt flumina elevantia vocem suam. Mirabiles suspensurae maris.
Cum enim illi elevassent voces suas discipuli, crediderunt multi, et
acceperunt multi Spiritum sanctum, et coeperunt multa flumina clamare
de paucis. Ideo sequitur, A vocibus aquarum multarum mirabiles
suspensurae maris: id est, hujus saeculi. Cum coepisset Christus
tantis vocibus praedicari, coepit irasci mare, coeperunt crebrescere
persecutiones. Cum elevassent ergo flumina vocem suam, a vocibus
aquarum multarum mirabiles suspensurae maris. Suspensurae,
exaltationes sunt; quia quando irascitur mare, suspenduntur fluctus.
Suspendantur fluctus quantum volunt, fremat mare quantum vult;
mirabiles quidem suspensurae maris, mirabiles minae, mirabiles
persecutiones, sed vide quid sequitur: Mirabilis in excelsis
Dominus. Compescat se ergo mare, et aliquando tranquilletur, detur
pax Christianis. Turbabatur mare, fluctuabat navicula. Navicula
Ecclesia est, mare saeculum est. Venit Dominus, ambulavit super
mare, et pressit fluctus (Matth. XIV, 24, 25). Quomodo
ambulavit Dominus super mare? Super capita istorum fluctuum magnorum
spumantium. Potestates, et reges crediderunt, subjugati sunt
Christo. Ergo non terreamur, quia mirabiles suspensurae maris:
Mirabilis in excelsis Dominus.
8. [vers. 5.] Testimonia tua credita facta sunt nimis. Magis
quam mirabiles erant suspensurae maris, et mirabilis in excelsis
Dominus.
|
“Testimonia tua credita facta sunt nimis. Testimonia
tua,”
|
|
quia dixerat illud ante:
|
“Haec dico vobis, ut in me pacem
habeatis, in mundo autem pressuram.”
|
|
Ergo quia mundus pressuram
vobis facturus est, dico vobis. Coeperunt pati, et confirmarunt in
se quod illis praedixerat Dominus, et magis fortes sunt facti. Cum
enim videbant impleri in se passiones, sperabant compleri in se et
coronas: et ideo
|
“mirabiles suspensurae maris; mirabilis in excelsis
Dominus. Ut in me,”
|
|
inquit,
|
“pacem habeatis, in mundo autem
pressuram.”
|
|
Ergo quid facimus? Saevit mare, extolluntur fluctus,
et rabidi fremunt; pressuras patimur: nonne forte deficimus? Absit.
|
“Mirabilis in excelsis Dominus.”
|
|
Adeo et ibi cum diceret,
|
“ut in
me pacem habeatis, in mundo autem pressuram;”
|
|
quasi dicerent, Putas
non premet nos mundus, et exstinguet nos? statim subjecit, Sed
gaudete, quia ego vici saeculum (Joan. XVI, 33). Si ergo
ait, ego vici saeculum, adhaerete illi qui vicit saeculum, qui vicit
mare. Gaudete ad eum, quia mirabilis est in excelsis Dominus, et
testimonia tua credita facta sunt nimis. Et quid factum est de his
omnibus? Domum tuam decet sanctificatio, Domine. Domum tuam,
totam domum tuam: non hic, aut hic, aut ibi; sed domum tuam totam,
per totum orbem terrarum? Quare per totum orbem terrarum Quia
correxit orbem terrae, qui non commovebitur (Psal. XCV, 10).
Domus Domini fortis erit; per totum orbem terrarum erit: multi
cadent, sed domus illa stat; multi turbabuntur, sed domus illa non
movebitur. Domum tuam decet sanctificatio, Domine. Numquid parvo
tempore? Absit. In longitudinem dierum.
|
|