|
1. Sicut intentissime audivimus, cum psalmus iste legeretur; ita
intente audiamus, cum revelat Dominus quae hic dignatus est opacare
mysteria. Ad hoc enim clauduntur quaedam sacramenta Scripturarum,
non ut denegentur, sed ut pulsantibus aperiantur. Si ergo affectu pio
et sincera cordis charitate pulsetis, ille aperiet (Matth. VII,
7) qui videt unde pulsetis. Notum est omnibus nobis (atque utinam
de numero eorum non simus), multos murmurare adversus Dei
patientiam, et dolere iniquos homines et impios vel vivere in hac
terra, vel etiam plurimum posse; et quod est amplius, plerumque
plurimum posse malos adversus bonos, et saepe malos premere bonos;
malos exsultare, bonos laborare; malos superbire, bonos humiliari.
Attendentes talia in genere humano (abundant enim), pervertuntur
impatientes et infirmi animi, quasi frustra sint boni; quia Deus
avertit vel avertere videtur oculos suos a bonis operibus piorum et
fidelium, et augere malos in his quae diligunt. Putantes ergo infirmi
frustra se bene vivere, aut invitantur ad imitandam malitiam eorum quos
quasi florere conspiciunt: aut si per infirmitatem vel personae suae
vel animi, timent male facere, ne aliquid illis secundum leges saeculi
mali accidat; non quia justitiam diligunt, sed, ut dicam apertius,
timentes damnari inter homines ab hominibus, abstinent se quidem a
factis malis, sed non se abstinent a cogitationibus malis. Et inter
cogitationes eorum iniquas, praecipue caput iniquitatis illa tenet
impietas, qua videtur eis Deus negligere et non curare res humanas;
et aut aequaliter habere bonos et malos; aut etiam, quod est
perniciosius cogitare, insectari bonos et malis favere. Qui talia
cogitat, etsi nihil mali alicui faciat, facit plurimum sibi, et in
seipsum impius est; et iniquitate sua non laedit Deum, sed interficit
se. Neque nocent hominibus, quia timidi sunt qui talia cogitant; sed
tamen homicidia eorum, adulteria eorum, fraudes et rapinas eorum videt
Deus, et punit in cogitationibus eorum. Quid enim velint, ille
attendit, cujus oculus non repellitur carne, ut non videat
voluntatem. Tales si occasiones inveniant, non mali fiunt, sed
manifestantur: non ut sentias quod natum sit manifestum, sed ut
intelligas quod latebat inclusum. Paucis his annis, et prope hesterno
die viderunt haec homines, et probaverunt etiam qui tarde intelligunt.
Erat enim hic una domus potentissima ad tempus, de qua flagellum
fecerat Deus generi humano, et castigatum est inde genus humanum; si
cognoscat flagellum patris, et timeat sententiam judicis. Cum ergo
esset hic eadem domus magna, multi sub illa gemebant, murmurabant,
reprehendebant, detestabantur, blasphemabant. Quomodo se arctant
homines, et dantur divino illo judicio multi in concupiscentias cordis
sui (Rom. I, 24)? Subito fiebant ipsius domus illi qui
murmurabant de ipsa domo; et ab eis talia homines patiebantur, qualia
se pati ipsi a talibus paulo ante querebantur. Bonus ergo ille est,
qui et quando potest male facere, non facit; de quo scriptum est:
Qui potuit transgredi, et non est transgressus; et facere mala, et
non fecit. Quis est hic, et laudabimus eum? Fecit enim mirabilia in
vita sua (Eccli. XXXI, 10, 9). Loquebatur Scriptura de
potentibus innocentibus. Et lupus enim tantum vult nocere, quantum
leo: dissimiliter nocent, sed non dissimiliter cupiunt. Leo enim non
solum contemnit canem latrantem; sed etiam fugat, et venit ad ovile,
et obmutescentibus canibus rapit quod potest: lupus non audet inter
latratus canum. Numquid propterea quia non potuit auferre a canibus
territus, innocentior remeavit? Docet ergo Deus innocentiam, ut
quisque innocens sit non timore poenae, sed amore justitiae. Tunc
enim liber est innocens et verus est innocens. Qui autem timore
innocens, fit, non est innocens, quamvis non noceat cui vult nocere.
Non enim nocet alteri per factum malum, sed sibi plurimum per
cupiditatem malam. Nam quomodo sibi noceat, audi Scripturam: Qui
autem amat iniquitatem, odit animam suam (Psal. X, 6). Et
revera multum errant homines qui putant injustitiam suam aliis nocere,
et sibi non nocere. Ad alios procedit iniquitas cujuslibet, ut
corpori noceat, ut rem familiarem laedat, ut villam invadat, ut
mancipium abducat, ut aurum auferat, aut argentum, vel si quid aliud
possidet . Ad hoc profertur ad alterum illa iniquitas. Ergo
iniquitas tua alieno corpori nocet, tuo animo non nocet?
2. Contra istam simplicem veracemque doctrinam, qua insinuatur
hominibus bonis, ut ipsam justitiam diligant, et ex ea placere Deo
velint; ab illo intelligant luce quadam intelligibili perfundi animam
suam, ut faciant justa opera, et illam lucem sapientiae omnibus quae
in saeculo diliguntur praeponant: contra istam doctrinam talia murmura
sunt hominum; et si non procedunt in voce, roduntur in corde. Quid
ergo dicunt? Vere placiturus sum Deo per justitiam? aut justi illi
placent, sub cujus imperio mali florent? Tanta mala committunt, et
nihil illis evenit mali. Aut si forte evenit aliquid mali; quid tibi
dicunt illi, cum eis coeperis dicere: Ecce quanta fecit mala,
quomodo illi redditum est? qualem exitum habui? Incipiunt illi
cogitare justos quibus mala evenerunt, et opponunt nobis, et dicunt:
Si illi propterea mali aliquid accidit, quia iniquus fuit; illi quare
accidit, qui tam juste vixit? Qui eleemosynas tantas fecit, qui tam
multa bona operatus est in Ecclesia, quare talem sortem invenit?
quare talem exitum habuit, qualem ille homo qui multa iniqua commisit?
Ad hoc autem ista dicunt, ut ostendant se propterea non facere male,
quia non possunt, aut quia non audent. Nam quid velit cor, lingua
testatur: et quidem, etiamsi lingua obmutesceret et ipsa timore
compressa, Deus videret intus quid cogitaret homo, etiamsi alium
hominem lateret. Tacitas ergo cogitationes hominum tales, aut etiam
erumpentes in verba vel facta, curat iste psalmus, si curari velint.
Intendant ergo, et curentur. Atque utinam in hac multitudine tota
quae nunc est inter istos parietes, et audit per nos verbum Domini,
nulla sint talia vulnera quae curentur; utinam nulla sint. Non tamen
rem superfluam facimus dicere, si nulla ibi sunt vulnera. Instruantur
corda ad sanandos alios, cum audire talia coeperint. Credo enim quia
unusquisque christianus, cum audierit aliquem talia dicentem, si bonus
fidelis est, et bene credit Deo, et spes ejus est in futuro saeculo,
non in hac terra, non in hac vita est, et non frustra audit ut sursum
cor habeat; irridet et dolet talia murmurantes, et dicit sibi: Deus
novit quid agat, nos non possumus nosse consilium ipsius, quare parcit
malis ad tempus, vel quare laborant boni ad tempus; sufficit mihi
tamen hoc scire, quia et ad tempus laborat bonus, et ad tempus floret
malus. Qui ergo talis est, securus est; et patienter fert omnes
felicitates malorum, et labores bonorum patienter fert, tolerat,
donec finiatur hoc saeculum, donec transeat iniquitas. Jam talis
beatus est, et erudivit eum Deus de lege sua, et mitigavit eum a
diebus malignis, donec fodiatur peccatori fovea. Qui vero nondum est
talis, audiat per nos quod Domino placet. Plura autem ipse dicat in
corde, qui melius videt vulnus quod curet.
3. Psalmus hunc titulum habet, id est hanc inscriptionem: Psalmus
ipsi David, quarta sabbatorum . Docturus est psalmus iste patientiam
in laboribus justorum: contra iniquorum felicitates patientiam docet,
patientiam aedificat. Hoc habet totus a capite usque in finem. Quare
ergo talem habet titulum, in quarta sabbati? Una sabbati, dies
dominicus est; secunda sabbati, secunda feria, quem saeculares diem
Lunae vocant; tertia sabbati, tertia feria, quem diem illi Martis
vocant. Quarta ergo sabbatorum, quarta feria, qui Mercurii dies
dicitur a Paganis, et a multis Christianis: sed nollemus; atque
utinam corrigant, et non dicant sic. Habent enim linguam suam qua
utantur. Non enim et in omnibus gentibus ista dicuntur: multae gentes
aliae atque aliae aliter atque aliter vocant. Melius ergo de ore
christiano ritus loquendi ecclesiasticus procedit. Tamen si quem forte
consuetudo traxerit, ut illud exeat ex ore quod improbat corde,
intelligat illos omnes, de quorum nominibus appellata sunt sidera,
homines fuisse, nec ex eo esse coepisse ista sidera in coelo, ex quo
illi coeperunt: et ante ibi fuerunt; sed per beneficia quaedam
mortalium mortalia, illi homines pro tempore suo, quia plurimum
potuerunt et eminuerunt in hoc saeculo, cum chari essent hominibus,
non propter vitam aeternam, sed propter commodum temporale,
deferebantur eis divini honores. Veteres enim saeculi decepti , et
decipere volentes, in eorum adulationem qui sibi aliquid secundum
amorem saeculi praestitissent, sidera ostendebant in coelo, dicentes
quod illius esset illud sidus, et illud illius: homines autem qui
antea non aspexerant, ut viderent quia ibi erant et illa sidera
antequam nascerentur, decepti crediderunt; et concepta est opinio
vanitatis. Hanc opinionem erroris diabolus confirmavit, Christus
evertit. Nos ergo secundum quod loquimur, quarta sabbatorum quartus
dies intelligitur a die dominico. Attendat itaque Charitas vestra
quid sibi velit iste titulus: hic grande mysterium, et revera
occultum. Nam pleraque ipsius Psalmi manifeste sonant, et manifeste
movent, et cito intelliguntur; hic autem titulus, quod fatendum est,
habet non parum obscuritatis: sed aderit Dominus, serenabit nubilum,
et videbitis Psalmum, et ex fronte Psalmi cognoscetis eum. In
fronte enim habet psalmus iste, Psalmus ipsi David, quarta
sabbatorum. In limine est titulus, in postibus fixus est. Volunt
homines titulum cognoscere, et sic domum intrare. Recolamus ergo
Scripturam sanctam in Genesi, primo die quid sit factum; invenimus
lucem: secundo die quid sit factum; invenimus firmamentum, quod
appellavit Deus coelum: tertio die quid sit factum; invenimus speciem
terrae et maris, et segregationem, ut omnis congregatio aquarum
vocaretur mare, te arida vocaretur terra. Quarto die, luminaria
fecit Deus in coelo (Gen. I, 3-19); solem in potestatem
diei, lunam et stellas in potestatem noctis (Psal. CXXXV, 8,
9): hoc quarto die fecit. Quid sibi ergo vult quod de quarto die
accepit Psalmus titulum; in quo psalmo docetur patientia adversus
felicitates malorum, et labores bonorum? Habes Paulum apostolum
dicentem sanctis fidelibus roboratis in Christo:
|
“Omnia facite sine
murmuratione et disceptatione; ut sitis irreprehensibiles, et sinceres
, immaculati filii Dei in medio nationis tortuosae et perversae, in
quibus apparetis sicut luminaria in mundo, verbum vitae habentes”
|
|
(Philipp. II, 14-16). Similitudo de luminaribus data est
ad sanctos, ut sine murmuratione sint in natione tortuosa et perversa.
4. Sed ne quisquam propterea putet colenda esse et adoranda luminaria
coeli, quia inde aliqua similitudo ducta est ad significationem
sanctorum; prius hoc explicemus in nomine Christi, quam non sit
consequens, ut propterea tibi videatur adorandus sol, aut luna, aut
stellae, aut coelum, quia aliqua de illis similitudo ducta est, qua
significarentur sancti; quia multa sunt de quibus ducta est similitudo
ad significandos sanctos, quae non adorantur. Si enim quidquid est
unde similitudo ducitur ad sanctos, adorandum tibi putas; adora montes
et colles, quia dictum est: Montes exsultaverunt velut arietes, et
colles velut agni ovium (Psal. CXIII, 4). Tu de sanctis
dicis, ego de ipso Christo dico. Adora leonem, quia dictum est,
Vicit leo de tribu Juda (Apoc. V, 5): adora petram, quia
dictum est, Petra autem erat Christus (I Cor. X, 4). Si
autem non adoras in Christo ista terrena, quamvis de illis similitudo
quaedam data est; ad significandos sanctos de quacumque creatura ducta
fuerit similitudo, tu intellige similitudinem creaturae, et adora
artificem creaturae. Dictus est sol Dominus noster Jesus Christus
(Sap. V, 6): numquid iste sol quem et minutissima animalia
nobiscum vident? Sed de quo dictum est: Erat lumen verum, quod
illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. I, 9).
Nam lux ista non hominem solum illuminat, sed et jumenta et pecora et
omnia animalia: quod autem illuminat omnem hominem, in corde
illuminat, ubi intellectum solum habet.
5. Intelligat ergo Charitas Vestra, quibus dixit Apostolus, In
natione tortuosa et perversa, id est, inter iniquos, in quibus
apparetis sicut luminaria in mundo, verbum vitae habentes: quodam modo
admonuit nos et istum psalmum intelligere, et praenoscere titulum
ipsius. Tales enim sancti in quibus est verbum vitae, de
conversatione quam habent in coelo, despiciunt omnia iniqua quae fiunt
in terra: et quomodo luminaria in coelo per diem et per noctem
procedunt, peragunt itinera sua, cursus suos certos habent, et
committuntur tanta mala, nec deviant desuper stellae fixae in coelo,
agentes per tractus coelestes, quae illis praestituit et constituit
Creator ipsarum; sic debent sancti, sed si in coelo figantur corda
eorum, si non frustra audiant et respondeant sursum se habere cor, si
imitentur eum qui ait, Nostra autem conversatio in coelis est
(Philipp. III, 20). Quia ergo sunt in supernis, et de
supernis cogitant, sicut dictum est, Ubi est thesaurus tuus, ibi est
et cor tuum (Matth. VI, 21); de ipsis cogitationibus
supernorum patientes fiunt; et quidquid in terra committitur, sic non
curant, donec peragant itinera sua, quemadmodum non curant luminaria
coeli, nisi quomodo exerceant dies et noctes, quamvis tanta mala
videant fieri super terram. Sed facile est forte, ut ferant justi
iniquitates malorum, quae non in ipsos fiunt: sed sicut ferunt quae in
alios fiunt, sic ferant et quae in ipsos fiunt. Non enim propterea
debent ferre et tolerare, quia in alios fiunt: et si in se fiant, non
debent perdere tolerantiam. Nam qui perdiderit tolerantiam, cecidit
de coelo: qui autem fixum habet cor in coelo, terra ipsius laborat in
terra. Quanta et de ipsis luminaribus fingunt homines, et patienter
ferunt? Quo modo justi patienter debent ferre omnes etiam de se falsas
criminationes. Hoc ipsum quod jam dudum dixi, quia illa stella
Mercurii est, et illa stella Saturni est, et illa stella Jovis
est, convicia fiunt stellis. Quid? illae cum audiunt tanta
convicia, numquid moventur, aut non exercent cursus suos? Sic et
homo qui in natione perversa et tortuosa habet verbum Dei, sicut
luminare est fulgens in coelo . Quanti qui sibi videntur honorare
solem, de illo mentiuntur? Qui dicunt, Christus est sol,
mentiuntur de sole. Novit sol Dominum suum esse Christum et
Creatorem suum. Et si indignari potest, acerbius indignatur contra
falso honorantem, quam contra contumeliosum. Servo enim bono major
contumelia est injuria Domini. Quanta falsa de ipsis luminaribus
quidam dicunt? Et ferunt, tolerant, et non moventur. Quare? Quia
in coelo sunt. Coelum autem quid est? Nec hoc praetermittamus:
quanta mentiuntur homines, quando vident obscurari lunam, et dicunt,
Malefici illam deponunt? cum certis temporibus defectum suum habeat
secundum Dei dispositionem. Non curat tamen ista verba hominum illa
quae in coelo est. Sed quid est, In coelo? In firmamento coeli
est. Cujus ergo cor in firmamento libri Dei est, ista non curat.
6. Nam coelum, id est, firmamentum, intelligitur per figuram
Liber Legis. Ideo quodam loco dicitur, Extendit coelum sicut
pellem (Psal. CIII, 2). Si extenditur sicut pellis, tanquam
liber est extentus, ut legatur. Transacto autem tempore non legitur
. Propterea enim legitur Lex, quia nondum venimus ad illam
Sapientiam quae implet corda et mentes intuentium: et non opus erit ut
aliquid ibi nobis legatur. Quia in eo quod nobis legitur, syllabae
sonant et transeunt: illa lux veritatis non praeterit, sed fixa
permanens inebriat corda videntium; quomodo dictum est, Inebriabuntur
ab ubertate domus tuae, et torrente deliciarum tuarum potabis eos;
quoniam apud te est, Domine, fons vitae. Et vide ipsum fontem: In
lumine, inquit, tuo videbimus lumen (Psal. XXXV, 9, 10).
Modo ergo lectio necessaria est, quamdiu ex parte cognoscimus, et ex
parte prophetamus, sicut dicit Apostolus: cum autem venerit quod
perfectum est, auferetur quod ex parte est (I Cor. XIII, 9,
10). Non enim in illa civitate Jerusalem, ubi Angeli vivunt,
unde nos modo peregrinamur, et peregrinatio nostra gemit; gemit
autem, si scimus quia peregrinamur; nam odit valde patriam, qui putat
sibi bene esse cum peregrinatur: numquid in illa civitate ubi sunt
Angeli, Evangelium legitur, aut Apostolus? Verbo Dei pascuntur:
quod Verbum Dei, ut sonaret nobis ad tempus, Verbum caro factum
est, et habitavit in nobis (Joan. I, 14). Sed tamen ipsa
Lex, quae scripta est, firmamentum nobis est: ibi si sit cor
nostrum, non convellitur iniquitatibus hominum. Dictum est ergo,
Extendit coelum sicut pellem. Cum autem transeunt tempora
necessitatis librorum, quid dictum est? Coelum plicabitur ut liber
(Isai. XXXIV, 4). Qui ergo sursum habet cor, ipsum cor
ipsius luminare est: in coelo fulget, nec vincitur tenebris. Infra
enim sunt tenebrae: tenebrae autem iniquitas; non incommutabiles
tenebrae. Jam et hesterno die commemoravimus. Sed qui hodie tenebrae
sunt, si velint, cras lux erunt: qui tenebrae huc ingressi sunt, si
velint, jam lux esse possunt. Aperte enim Apostolus, ne quis
putaret naturales esse iniquitates, quae mutari non possunt: Fuistis
enim, inquit, aliquando tenebrae; nunc autem lux in Domino: sicut
filii lucis ambulate (Ephes. V, 8). Lux, inquit, in Domino:
non in vobis. Cor ergo in libro: si cor in libro, cor in firmamento
coeli. Si ibi est cor, inde luceat, et non movebitur iniquitatibus
subterpositis: non quia ibi est in coelo per carnem, sed quia ibi est
per conversationem, secundum quod dictum est, Nostra autem
conversatio in coelis est. Non potes cogitare illam civitatem, quia
nondum vides. Vis cogitare coelum? Librum Dei cogita. Audi
psalmum: Et in lege ejus meditabitur die ac nocte. Et ibi beatus
dictus est qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non
stetit, et in cathedra pestilentiae non sedit; sed in lege Domini
fuit voluntas ejus (Psal. I, 1, 2). Vide luminare in coelo:
Et in lege ejus meditabitur die ac nocte. Vult patienter ferre
omnia? Non descendat de coelo, et in lege ejus meditetur die ac
nocte. Ergo in coelo cor ejus: si in coelo cor ejus, omnes
iniquitates quae fiunt in terra ad tempus, omnes felicitates malorum
hominum, omnes labores justorum meditanti die ac nocte legem Dei,
nulli sunt; et patienter tolerat omnia, et erit beatus eruditus a
Deo. Et quomodo in firmamento coeli? Quia lex firmamentum est.
Beatus vir quem tu erudieris, Domine, et ex lege tua docueris eum:
ut mitiges eum a diebus malignis, donec fodiatur peccatori fovea.
Attendite ergo luminaria quomodo procedunt, et occidunt, et redeunt,
agunt cursus suos, distinguunt diem et noctem, volvunt annos et
tempora; et tanta mala fiunt in terra, illis quietem in coelo
habentibus. Quid est ergo quod nos docet Deus? Jam attendamus
Psalmum.
7. [vers. 1.] Deus ultionum Dominus, Deus ultionum fidenter
egit. Tu putas quia non vindicat? Vindicat De is ultionum. Quid
est, Deus ultionum? Deus vindictarum. In eo certe murmuras, quia
non vindicatur in malos. Noli murmurare, ne inter illos sis in quos
vindicatur. Facit ille furtum, et vivit: tu murmuras adversus
Deum, quia non moritur qui tibi furtum fecit. Si jam non facis
furtum, vide: si enim jam non facis, vide ne aliquando fecisti. Si
jam dies es, recole noctem tuam: si jam fixus in coelo es, recole
terram tuam. Invenis te furem forte fuisse aliquando; et aliquem
alium forte stomachatum, quia et tu furtum faciens vixisti, et non es
mortuus: quomodo autem tu quando faciebas, ideo vixisti ut postea non
faceres; noli quia tu transisti, velle misericordiae Dei pontem
subvertere. Nescis illac multos transituros, qua et tu transisti?
Esses modo qui murmurares, si adversus te audiretur qui prior de te
murmuravit? Et tamen et nunc optas vindictam Dei in malos, ut fur
moriatur, et murmuras adversus Deum, quia fur non moritur. Appende
in statera aequitatis furem et blasphemum: jam dicis quia fur non es;
sed murmurando adversus Deum, blasphemus es. Ille captat somnum
hominis, ut aliquid involet; et tu dicis quia dormit Deus, et
hominem non videt. Ergo vis ille ut corrigat manum, prior tu linguam
corrige: vis ille ut corrigat cor adversus hominem, tu corrige cor
adversus Deum; ne forte cum optas vindictam Dei, si venerit, te
priorem inveniat. Nam ille veniet, veniet et judicabit perseverantes
in nequitia sua, ingratos praerogationi misericordiae ipsius, ingratos
patientiae ipsius, thesaurizantes sibi iram in die irae et revelationis
justi judicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera sua (Rom.
II, 4-6): quia Deus ultionum Dominus, Deus ultionum, ideo
fidenter egit. Nulli enim pepercit, quando hic locutus est: ipse
Dominus erat in carnis infirmitate, sed in virtute sermonis. Non
accepit personas principum Judaeorum. Quanta in illos dicit? et,
quomodo dictum est , vere in fiducia: quia scriptum est in Psalmis de
illo, Propter miseriam inopum et gemitum pauperum, nunc exsurgam,
dicit Dominus. Qui sunt pauperes? qui sunt inopes? Qui spem non
habent nisi in illo solo, in quo solo spes non fallitur. Attendite,
fratres, qui sunt pauperes et inopes. Non omnino pauperes qui nihil
habent, videntur dici ab Scriptura, quando laudantur pauperes.
Invenis enim pauperem hominem, qui quando patitur aliquam injuriam,
non attendit nisi patronum suum, in cujus forte domo manet, cujus
inquilinus est, cujus colonus est, cujus cliens est; et ideo se
indigne pati asserit, quia ad illum pertinet: cor ipsius in homine,
spes ipsius in homine, cinis in cinere. Sunt autem alii qui opulenti
sunt, et honoribus secundum tempus humanis fulciuntur; et tamen nec in
pecunia sua spem ponunt, nec in fundis suis spem ponunt, nec in
familia sua spem ponunt, nec in claritate transitoriae dignitatis; sed
totam spem in illo ponunt, cui non succeditur, qui mori non potest,
qui falli et qui fallere non potest: tales etsi multa videntur habere
secundum saeculum, bene ea tamen gubernant ad refectionem indigentium;
inter pauperes Domini numerantur. Vident enim periculose se vivere in
hac vita, sentiunt se esse peregrinos: sic diversantur in opulentia
divitiarum suarum, quomodo viator in stabulo, transiturus, non
possessurus. Ergo quid Dominus? Propter miseriam inopum et gemitum
pauperum nunc exsurgam, dicit Dominus: ponam in salutari. Salutaris
noster, Salvator noster est: in illo voluit ponere spem omnium inopum
et egentium . Et quid ait? Fiducialiter agam in eo (Psal. XI,
6). Quid est, Fiducialiter agam? Non timebit, non parcet vitiis
et concupiscentiis hominum. Vere medicus fidelis, medicinali ferro
sermonis instructus, secuit omnia vulnera. Ideo qui talis praedictus
et praenuntiatus, talis etiam inventus est. Loquebatur in monte, ubi
dixit: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum.
Ibi beati dicti sunt qui persecutionem patiuntur propter justitiam: in
ipso sermone dixit, Quia ipsorum est regnum coelorum. Et ut faceret
illos luminaria, id est, patienter tolerantes omnia ista iniqua, quae
transeunt: Beati eritis, inquit, cum vos persecuti fuerint, et
dixerint omne malum adversum vos: gaudete et exsultate, quia merces
vestra magna est in coelis (Matth. V, 3, 10, 11, 12).
Deinde in progressu sermonis cum docere inciperet, quamvis eum turba
circumdaret, dixit talia discipulis suis, quae ferirent faciem
Pharisaeorum et Judaeorum, qui quasi primatus habebant exponendarum
Scripturarum omnium; qui sibi quasi justi videbantur, vel videri se
arbitrabantur, et ad quorum primatum plebis obsequium videbatur
obtemperare: non pepercit, et dixit, Quando oratis, non eritis
sicut hypocritae, qui amant in synagogis et angulis platearum stantes
orare, ut videantur ab hominibus (Id. VI, 5); et caetera
talia. Tetigit omnes, non timuit aliquem. Et cum terminasset ipsum
sermonem, conclusit de illo scriptura Evangelii sic:
inquit,
|
“cum consummasset Jesus verba haec, admirabantur
turbae super doctrina ejus. Erat enim docens eos tanquam potestatem
habens; non quasi Scribae eorum et Pharisaei”
|
|
(Id. VII, 28
et 29). Quanta ergo ille de quo dictum est, Erat docens eos
tanquam potestatem habens, quanta dixit: Vae vobis, Scribae et
Pharisaei hypocritae (Id. XXIII, 13, etc.); quanta in
illos coram in faciem? Neminem timuit. Quare? Quia Deus ultionum
est. Ideo non parcebat in verbo, ut essent postea quibus parceret in
judicio: quia si nollent accipere verbi medicinam, incursuri erant
utique et inventuri judicis sententiam. Quare? Quia dixit, Deus
ultionum Dominus, Deus ultionum fidenter egit: id est, nulli
pepercit in verbo. Qui in verbo non pepercit passurus, parcet in
sententia judicaturus? qui neminem timuit in humilitate, timebit
quemquam in claritate? Ex eo quod jam fidenter egit, cogita quomodo
sit acturus in fine saeculi. Noli ergo murmurare adversus Deum, qui
quasi parcit malis; sed esto bonus cui forte ad tempus in flagello non
parcat, et in fine parcat in judicio. Deus ultionum Dominus, Deus
ultionum fidenter egit.
8. [vers. 2.] Et quia fidenter egit, illi non tulerunt fiduciam
ejus: et quia humilis venerat, et carne mortali indutus erat, et mori
venerat; non facere quod peccatores, sed pati quod peccatores; quia
propterea venerat, cum fidenter egisset, et illi ferre non possent
fiduciam ejus in verbo, quid fecerunt? Tenuerunt, flagellaverunt,
illuserunt, colaphizaverunt, sputis illinierunt, spinis
coronaverunt, in cruce levaverunt, postremo occiderunt. Sed quid
sequitur quod fidenter egerit? Exaltare, qui judicas terram. Puta
quia tenuerunt humilem, tenebunt excelsum? Puta quia judicaverunt
mortalem, nonne ab immortali judicabuntur? Quid ergo ait?
Exaltare, tu qui fidenter egisti, et fiduciam verbi tui non sunt
passi iniqui, et putaverunt se aliquid egisse, quia te comprehendentes
crucifixerunt; qui te deberent fide comprehendere, comprehenderunt
persecutione: tu ergo qui fidenter egisti inter iniquos, et neminem
timuisti, et quia passus es, Exaltare; id est, resurge, vade in
coelum. Patiatur et Ecclesia patienter, quod passum est caput
Ecclesiae patienter. Exaltare, qui judicas terram; redde
retributionem superbis. Redditurus est, fratres. Quid est enim quod
dictum est, Exaltare, qui judicas terram; redde retributionem
superbis? Prophetia est praedicentis, non audacia jubentis. Non
enim quia dixit Propheta, Exaltare, qui judicas terram,
obtemperavit Prophetae Christus, ut resurgeret et iret in coelum;
sed quia hoc facturus erat Christus, hoc praedixit Propheta: non
ideo fecit Christus, quia Propheta praedixerat; sed ideo Propheta
praedixerat, quia illo facturus erat. Videt humilem Christum in
spiritu, videt humilem; neminem timentem, nulli parcentem in verbo,
et dicit: Fidenter egit. Videt illum quam fidenter egit, videt
illum comprehensum, videt illum crucifixum, videt illum humiliatum,
videt illum resurgentem et euntem in coelum, et venturum inde ad
judicium eorum, inter quorum manus passus est omnia mala: Exaltare,
inquit, qui judicas terram; redde retributionem superbis. Superbis
reddet, non humilibus. Qui sunt superbi? Quibus parum est quod mala
faciunt, et defendere peccata sua volunt. Namque de his qui
crucifixerunt Christum facta sunt postea miracula, quando de ipso
numero Judaeorum crediderunt, et donatus est illis sanguis Christi.
Impias manus et cruentas de sanguine Christi portabant: lavit eas
ipse cujus sanguinem fuderant. Adjuncti sunt corpori ipsius, id est
Ecclesiae, qui corpus ejus mortale, quod viderant, persecuti sunt.
Fuderunt pretium suum, ut biberent pretium suum. Namque postea
plures conversi sunt. Cum multa miracula fierent ab Apostolis,
aliquot hominum millia una die crediderunt: et tam in propinquo inventi
sunt, ut omnia sua quae habebant venderent, et pretium rerum suarum ad
pedes Apostolorum ponerent; et unicuique distribuebatur quomodo opus
erat; et erat illis una anima et cor unum in Deum; de ipsis
crucifixoribus Domini . Sed quare non illis redditum est? Quia,
Redde retributionem superbis, dictum est; illi autem noluerunt esse
superbi. Etenim cum viderent multa miracula fieri per nomen Christi,
quem se putabant interfecisse; commoti miraculis, audierunt a Petro
in cujus nomine illa fierent: non enim sibi arrogare servi voluerunt
potentiam Domini sui, ut dicerent a se factum esse quod ille in ipsis
faciebat. Honorem ergo dederunt servi Domino suo: dixerunt quia quae
illi mirabantur, in nomine fierent ejus quem illi crucifixerunt. Et
facti sunt humiles, compuncti sunt corde, conturbati sunt confitentes
peccatum suum; et consilium quaesierunt, dicentes: Quid ergo
faciemus? Non desperant de salute, sed quaerunt medicinam. Tunc ait
illis Petrus: Agite poenitentiam, et baptizetur unusquisque vestrum
in nomine Domini nostri Jesu Christi (Act. II, IV). Qui
egerunt poenitentiam, humiles fuerunt: non ergo illis redditum est.
Quia, vide quid dicat psalmus iste: Exaltare, qui judicas terram;
redde retributionem superbis. Ab illo numero ergo excepti erant illi;
in illis valuit vox illa Domini pendentis in cruce, et dicentis:
Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc.
XXIII, 34). Exaltare, qui judicas terram; redde
retributionem superbis. Ergo redditurus est retributionem?
Redditurus, sed superbis.
9. [vers. 3, 4.] Sed quando? quando reddet? Interim mali
triumphant, et exsultant mali, blasphemant mali, omnia mala faciunt.
Movet te? Cum pietate quaere, non cum superbia reprehende. Movet
te? Compatitur tibi et Psalmus, quaerit tecum, non quia nescit;
sed ideo tecum quaerit quod scit, ut in illo invenias quod nesciebas.
Quomodo qui vult aliquem consolari, nisi condoleat cum illo, non
illum erigit: prius cum illo dolet, et sic eum reficit sermone
consolatorio. Si autem intret ad illum ridens luctum ejus, non facit
quod modo lectum est, dicente Apostolo: Gaudere cum gaudentibus,
flere cum flentibus (Rom. XII, 15). Ergo ut gaudeat tecum,
prius fles cum illo; contristaris cum illo, ut reficias eum: sic et
Psalmus et Spiritus Dei, utique omnia sciens, quaerit tecum, quasi
verba tua dicit. Usquequo peccatores, Domine, usquequo peccatores
gloriabuntur; respondent, et loquentur iniquitatem; loquentur omnes
qui operantur injustitiam? Quid loquentur, nisi contra Deum, qui
dicunt: Quid nobis prodest quia sic vivimus? Quid dicturus es?
Vere curat ista quae facimus Deus? Quia enim vivunt, putant Deum
nescire quod faciunt. Vide quid mali illis contingat! Quia si
stationarius sciret, teneret illos; et ideo vitant oculos
stationarii, ne statim teneantur: oculos enim Dei vitare nemo
potest; quia non solum in cubiculo videt, sed et intima cordis tui.
Cogitant et ipsi quia nihil potest latere Deum; et quia faciunt, et
sciunt quid fecerunt, et vident se vivere sciente Deo, qui non
viverent sciente stationario, dicunt sibi: Placent ista Deo; et
revera si illi displicerent facta nostra, quomodo displicent
judicibus, quomodo displicent regibus, quomodo displicent
imperatoribus, et quomodo displicent commentariensibus , numquid
quomodo illorum oculos vitamus, vitare possemus oculos Dei? Ergo
placent ista Deo. Ideo in alio psalmo peccatori dicitur, Haec
fecisti, et tacui; suspicatus es iniquitatem, quod ero tibi similis.
Quid est, ero tibi similis? Ut quomodo tibi placet factum tuum
malum, sic putes quia et mihi placet. Et minatur in posterum:
Arguam te (Psal. XLIX, 21). Ergo non tacet qui dixit,
tacui. Cum diceret, Haec fecisti, et tacui; suspicatus es
iniquitatem, quod ero tui similis; et non tacuit . Cum enim nos
loquimur, ille non tacet cum enim lector legit, ille non tacet; cum
Psalmus ista cantat, ille non tacet: et istae omnes voces Dei per
orbem terrarum fiunt. Quomodo ergo tacet, quomodo non tacet? Non
tacet in verbo, tacet in vindicta. Quid est ergo, Haec fecisti, et
tacui? Haec fecisti, et non vindicavi. Suspicatus es iniquitatem,
quod ero tui similis. De ipsa vindictae taciturnitate, id est, de
cessatione vindictae, alio loco dicit: Tacui; numquid semper tacebo
(Isai. XLII, 14). Usquequo peccatores, Domine, usquequo
peccatores gloriabuntur; respondent, et loquentur iniquitatem;
loquentur omnes qui operantur injustitiam? Et dicit omnia opera.
Respondent, et loquentur iniquitatem. Quid est, respondent?
Contra justum habent quod respondeant. Venit justus aliquis, et
dicit: Noli facere iniquitatem. Quare? Ne moriaris. Ecce feci
iniquitatem; quare non morior? Ille fecit justitiam, et mortuus
est: quare mortuus est? Ego feci iniquitatem; quare me non abstulit
Deus? Ecce, ille fecit justitiam; et quare sic in illum
vindicavit? quare ille sic laborat? respondent; hoc est,
respondent, quia habent quod dicant; quia parcitur illis, de
patientia Dei inveniunt argumentum responsionis suae. Parcit ille
propter aliud, respondent illi propter aliud, quia vivunt. Quare
enim parcat ille, dicit Apostolus, exponit consilium patientiae
Dei: Existimas, inquit, qui talia agis, quia tu effugies judicium
Dei? An divitias benignitatis et longanimitatis ejus contemnis,
ignorans quia patientia Dei ad poenitentiam te adducit? Tu autem, id
est, ille qui respondet et dicit, Si displicerem Deo, non mihi
parceret Deus: vide quid sibi facit, audi Apostolum: Tu autem
secundum duritiam cordis tui et cor impoenitens, thesaurizas tibi iram
in die irae et revelationis justi judicii Dei, qui reddet unicuique
secundum opera sua (Rom. II, 3 6). Ille ergo auget
longanimitatem, et tu auges iniquitatem. Erit illius thesaurus in
sempiterna misericordia in eos qui non contempserunt misericordiam;
tuus autem thesaurus in ira invenietur, et quod ponis quotidie per
modicum, postea massam inventurus es: minutatim ponis, sed cumulum
invenies. Noli attendere minuta peccata tua quotidiana; de
minutissimis guttis flumina implentur.
10. [vers. 5, 6.] Quid autem illi faciunt, qui respondent et
loquentur iniquitatem, quia faciunt et parcitur eis? Populum tuum,
Domine, humiliaverunt: id est, omnes qui juste vivunt, in quos
volunt superbire omnes mali. Populum tuum, Domine, humiliaverunt,
et haereditatem tuam vexaverunt: viduam et pupillos interfecerunt, et
proselytum occiderunt: id est, peregrinum, advenam, adventitium;
ipsum dicit proselytum. Manifesta sunt ista singula, nec opus est in
his immorari.
11. [vers. 7.] Et dixerunt, Non videbit Dominus. Non
attendit ista, negligit ista, alias res curat, non intelligit. Hae
enim duae voces sunt malorum: una quam jam dixi, Haec fecisti, et
tacui: suspicatus es iniquitatem, quod ero tibi similis. Quid est,
quod ero tibi similis? Putas quia video facta tua, et placent mihi,
quia non vindico. Alia est vox iniquorum: Quia nec attendit ista
Deus, nec advertit ut sciat quemadmodum vivam, non me curat Deus.
Ergo inter aliqua me computat Deus? aut vere me numerat Deus? aut
ipsos homines numerat? Infelix homo! ut esses curavit; ut bene vivas
non curat? Istorum ergo ista vox est. Et dixerunt, Non videbit
Dominus, neque intelliget Deus Jacob.
12. [vers. 8.] Intelligite nunc qui insipientes estis in
populo, et stulti aliquando sapite. Populum suum erudit, cui possunt
commoveri pedes, quando felicitates iniquorum videt homo, jam bene
vivens in numero sanctorum Dei, id est in numero filiorum Ecclesiae:
videt quia florent mali, et faciunt iniquitatem, et aemulatur eos, et
adducitur ut imitetur facta ipsorum; quia videt quasi nihil sibi
prodesse quod bene vivat humilis, hic sperans mercedem. Nam si illam
speret futuram, non illam perdit; quia nondum venit tempus ut accipiat
eam. In vinea operaris, fac opus tuum, et accipies mercedem tuam.
A patrefamilias non exigeres antequam operareris, et a Deo exigis
antequam opereris? Et ista tolerantia ad opus tuum pertinet, et hoc
ad mercedem pertinet: minus vis facere in vinea, qui non vis
tolerare; quia et ipsa tolerantia ad ipsam operationem pertinet, ut
invenias mercedem. Quod si dolosus es, vide ne non solum non accipias
mercedem, sed et poenam invenias; quia voluisti esse operarius
dolosus. Et quidem operarius dolosus ut incipiat non bene facere,
oculos patrisfamilias attendit, ad illum aspicit qui conduxit ad
vineam, ut cum ille averterit oculos, cesset, et non bene operetur;
cum autem ille converterit oculos, bene operetur. Deus autem qui te
conduxit, non avertit oculos; non tibi licet dolose operari: super te
semper sunt oculi patrisfamilias; quaere ubi illum fallas, et cessa si
potes. Ergo si qui forte aliquid cogitabatis, quando videbatis malos
florere, et cogitationes vestrae faciebant nutare pedes vestros in via
Dei; vobis loquitur psalmus iste: si autem nullus vestrum talis est,
per vos aliis loquitur, dicens, Intelligite nunc; quia dixerunt
illi, Non videbit Dominus, neque intelliget Deus Jacob.
Intelligite. inquit, nunc qui insipientes estis in populo, et stulti
aliquando sapite.
13. [vers. 9, 10.] Qui plantavit aurem, non audiet? Non
habet unde audiat, qui tibi fecit unde audias? Qui plantavit aurem,
non audiet? aut qui finxit oculum, non considerat? Qui erudit
gentes, non arguet? Attendite hoc magnopere, fratres mei, Qui
erudit gentes, non arguet? Hoc modo facit Deus, erudit gentes:
ideo misit verbum suum per orbem terrarum hominibus, misit per
Angelos, per Patriarchas, per Prophetas, per servos, per tot
praecones antecedentes judicem. Misit et ipsum Verbum suum, misit et
ipsum Filium suum; misit servos Filii sui, et in ipsis servis
Filium suum. Per totum orbem terrarum praedicatur ubique verbum
Dei. Ubi non dicitur hominibus: Relinquite iniquitates vestras
priores, convertite vos ad itinera recta? Ideo parcit, ut vos
corrigatis; ideo heri non vindicavit, ut hodie bene vivatis. Erudit
gentes; non ergo arguet? non auditurus est quos erudit? non
judicaturus est quibus sermonem praemisit et praeseminavit? In schola
si esses, acciperes, et non redderes? Utique quando accipis a
magistro, erudiris: committit tibi magister quod praebet; et non
exiget quando reddis? aut cum coeperis reddere, sine metu eris
plagarum? Modo ergo accipimus; postea statuimur ante magistrum, ut
reddamus omnes praeteritas nostras , id est, ut rationem reddamus de
his omnibus quae nobis modo erogantur. Audi Apostolum dicentem:
|
“Omnes astabimus ante tribunal Christi, ut illic recipiat
unusquisque secundum ea quae per corpus gessit, sive bonum, sive malum
(Rom. XIV, 10; et II Cor. V, 10). Qui erudit
gentes, non arguet; qui docet hominem scientiam?”
|
|
Ipse non scit qui
te fecit scire;
|
“qui docet hominem scientiam?”
|
|
14. [vers. 11.] Dominus scit cogitationes hominum, quoniam
vanae sunt. Nam etsi tu nescis cogitationes Dei, quoniam justae
sunt; ille scit cogitationes hominum, quoniam vanae sunt. Et homines
scierunt cogitationes Dei: sed quibus jam amicus factus est, prodit
consilium suum. Et vos, fratres mei, nolite vos contemnere: si cum
fide acceditis ad Dominum, auditis cogitationes Dei; eas modo
discitis, hoc vobis dicitur, et ad hoc instruimini quare parcat modo
Deus malis, ne murmuretis adversus Deum, qui docet hominem
scientiam. Dominus scit cogitationes hominum, quoniam vanae sunt.
Relinquite ergo cogitationes hominum, quae vanae sunt; ut
comprehendatis cogitationes Dei, quae sapientes sunt. Sed quis est
qui comprehendit cogitationes Dei? Qui ponitur in firmamento coeli.
Jam hoc cantavimus, jam hoc diximus et exposuimus.
15. [vers. 12, 13.] Beatus vir quem tu crudieris,
Domine, et ex lege tua docueris eum: ut mitiges eum a diebus
malignis, donec fodiatur peccatori fovea. Ecce habes consilium Dei,
quare parcat malis: foditur fovea peccatori. Tu jam vis illum
sepelire: adhuc fovea illi foditur; noli festinare sepelire. Quid
est, donec fodiatur peccatori fovea? Aut quem ponit peccatorem? unum
hominem? Non. Quid ergo? Omne genus hominum peccatorum, sed
superborum; jam enim praemisit, Redde retributionem superbis. Nam
et ille peccator fuit Publicanus, qui oculos eliserat in terram, et
percutiebat pectus suum, dicens, Deus, propitius esto mihi
peccatori: sed quia non superbus erat, Deus autem reddet
retributionem superbis; non illi, sed talibus foditur fovea, donec
reddat retributionem superbis. Ergo quod ait, Donec fodiatur
peccatori fovea, superbos intellige. Quis est superbus? Qui non
confessione peccatorum agit poenitentiam, ut sanari per humilitatem
possit. Quis est superbus? Qui illa ipsa pauca quae videtur habere
bona, sibi vult arrogare, et derogat misericordiae Dei. Quis est
superbus? Qui etiamsi Deo tribuat bona quae facit, insultat tamen
eis qui illa non faciunt, et extollit se super illos. Nam et ille
Pharisaeus, Gratias tibi ago, inquit: non dixit, Ego facio. De
his quae faciebat, gratias Deo agebat: sentiebat ergo et bene se
facere, et ab illo se facere. Unde ergo improbatus est? Quia
insultabat Publicano. Ut perficiamini attendite. Primo praecedere
debet, sive virum, sive feminam confessio peccatorum, salubris
poenitentia quae valeat ad corrigendum hominem, non ad irridendum
Deum: cum autem post poenitentiam bene vivere coeperit, habet adhuc
quod cogitet, ne sibi tribuat quod bene facit, sed illi agat gratias,
cujus gratia factum est ut bene viveret; quia ille illum vocavit, ille
illum illuminavit. Ergo iste jam perfectus est? Non; adhuc deest
illi aliquid. Quid illi deest? Ut non superbiat super eos qui necdum
sic vivunt, quomodo ipse vivit. Qui talis fuerit, securus sit; non
illi redditur retributio de qua dictum est, Redde retributionem
superbis: non est inter illos quibus foditur fovea. Nam videte illum
qui dicebat, Gratias tibi ago, quia non sum sicut caeteri homines,
injusti, raptores, adulteri, sicut et Publicamus iste: quantum se
extulit, cum dicit, Quia non sum sicut et Publicanus iste? Ille
autem elisa facie, percutiebat pectus suum, dicens: Deus, propitius
esto mihi peccatori. Ille superbus erat in bonis factis, ille humilis
in malis factis. Videte, fratres, placuit Deo magis humilitas in
malis factis, quam superbia in bonis factis: sic odit Deus superbos.
Et ideo sic conclusit: Amen dico vobis, descendit justificatus
Publicanus magis quam Pharisaeus. Et dicit quare: Quia omnis qui
se exaltat, humiliabitur; et omnis qui se humiliat, exaltabitur
(Luc. XVIII, 10-14). Fratres mei, vel hinc solum nos
discimus quia humilitatem nos docuit Christus, quia Deus factus est
homo. Ipsa est humilitas quae displicet Paganis; unde nobis
insultant: Qualem Deum colitis qui natus est? qualem Deum colitis
qui crucifixus est? Humilitas Christi superbis displicet: tibi autem
christiano si placet, imitare. Si imitatus fueris, non laborabis;
quia ipse dixit, Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis,
et discite a me, quoniam mitis sum et humilis corde (Matth. XI,
28, 29). Haec est ergo disciplina christiana: nemo facit
aliquid bene, nisi gratia ipsius. Quod facit homo male, ipsius est
hominis: quod facit bene, de beneficio Dei facit. Cum coeperit
facere bene, non sibi tribuat: cum non sibi tribuerit, gratias agat
ei a quo acceperit. Cum autem bene facit, non insultet illi qui illud
non facit, aut extollat se super eum: non enim in illo finita est
gratia Dei, ut ad alium non perveniat.
16. Ut mitiges eum a diebus malignis, donec fodiatur peccatori
fovea. Mitis ergo esto, quisquis christianus es, a diebus malignis.
Maligni enim sunt dies quibus videntur florere peccatores et laborare
justi; sed labor justorum flagellum est Patris, et felicitas
peccatorum fovea ipsorum est. Quia enim mitigat vos Deus a diebus
malignis, donec fodiatur peccatori fovea; non cogitetis quia modo in
aliquo loco stant Angeli cum bidentibus, et fodiunt istam foveam
magnam quae possit capere omne genus iniquorum; et quia videtis multos
esse iniquos, et dicatis vobis carnaliter: Revera tantam multitudinem
iniquorum, tantam turbam peccantium quae fovea potest capere? quando
foditur talis quae omnes capiat, quando exhauritur? ideo parcit
Deus. Non est hoc: fossa peccatorum, ipsa felicitas peccatorum
est; in illam enim cadent tanquam in foveam. Intendite, fratres,
quia magna res ut felicitas fovea dicatur: Donec fodiatur peccatori
fovea. Parcit enim illi Deus, quem novit peccatorem et impium,
occulta justitia sua; et hoc ipsum quod ei parcit Deus, per
impunitatem facit eum elatum. Ille se altum putat, et cadit: in eo
ipso cadit, quo se altum putat. Hoc se ille putat sublimiter ire, et
Deus hoc fossam vocat. Fossa ad ima tendit, non ad coelum:
peccatores autem superbi quasi in coelum eunt, et in terram merguntur.
Contra, humiles quasi in terram se deprimunt, et in coelum
ascendunt. Mitesce ergo, quisquis es fidelis, si eruditus es ex lege
Dei, ut sit cortuum in firmamento coeli: quia Deus fecit luminaria
quarto die, qui dicitur quartu sabbati, unde titulum psalmus iste
percepit. Quomodo vides luminaria cum tota patientia dirigere cursus
suos, et non curare quae in se dicant homines; sic et tu non cures
quidquid tibi fecerit caro. Omnis enim homo caro et sanguis est. Non
enim vilis es in comparatione alterius carnis, a qua videris premi;
quia pro te ille suscepit carnem, et pro te ille fudit sanguinem, qui
et te et illum ad suum est perducturus examen : et si tanta
praerogavit, cum esses impius, quid servat fideli? Hinc mitesce.
Quemadmodum mitescis? Cum dicis: Quia Deus hoc vult, ideo florent
mali ; parcere vult malis, ad poenitentiam adducit eos quibus parcit,
sed illi non corriguntur: novit ille quomodo de illis judicet.
Immitis est autem homo, cum vult contradicere aut bonitati Domini,
aut patientiae, aut potestati, aut justitiae judicis. Erigitur
superbus in Deum, mergit illum Deus; et in eo ipso mergitur, quo
erigitur in Deum. Nam in alio psalmo sic ait: Dejecisti eos, dum
extollerentur (Psal. LXXII, 18). Non dixit, Dejecisti
eos, quia elati sunt; aut, Dejecisti eos, posteaquam elati sunt;
ut aliud sit tempus elationis eorum, aliud tempus dejectionis: sed in
eo ipso quo extollebantur, ibi dejiciebantur. Quantum enim superbum
cor hominis, tantum recedit a Deo; et si recedit a Deo, in
profundum it. Contra, cor humile de coelo adducit Deum, ut proximus
fiat. Certe altus est Deus, super omnes coelos est Deus,
transcendit omnes Angelos: quantum habes erigi, ut attingas ad illum
excelsum? Nolo te rumpas extendendo te; aliud consilium tibi do, ne
in ista extensione forte crepes per superbiam: certe altus est Deus;
tu humilia te, et descendet ad te.
17. [vers. 14.] Audivimus quare parcat malis; hoc ipsum fossa
ipsorum est. Dicit tibi Deus: Quomodo illis foditur, et quare
illis foditur fovea, non est tuum cognoscere; sed ex lege mea disce
patientem te esse debere, donec fodiatur peccatori fovea. Et quid de
me, inquis, qui laboro, et laboro inter ipsos peccatores?
Respondetur tibi quod sequitur: Quia non repellet Dominus plebem
suam. Exercet, non repellit. Quomodo enim dicit alio loco
Scriptura? Quoniam quem diligit Deus, corripit; flagellat autem
omnem filium quem recipit (Hebr. XII, 6). Ille flagellatum
recipit, tu dicis quia repellit? Videmus homines in filiis suis
facere illud: aliquando jam desperatos filios suos dimittunt vivere
quomodo volunt; eos qui spem habent, flagellant; illos quos omnino
viderint sine spe et indomitos esse, dimittunt ut faciant quod volunt.
Jam quem dimittit facere quod vult, non vult admittere ad haereditatem
suam: eum autem flagellat filium cui ipsam haereditatem servat. Cum
autem flagellat Deus filium, currat sub manu Patris flagellantis;
quia qui flagellat, ad haereditatem erudit: ab haereditate non
repellit filium suum quem castigat; sed ideo flagellat, ut recipiat.
Non sit tam vano sensu et puerili, ut dicat: Plus amat pater meus
fratrem meum, cui permittit facere quidquid vult; ego si me movero
contra jussionem patris mei, flagella invenio. Tu gaude sub
flagellis; quia tibi servatur haereditas, Quia non repellet Dominus
plebem suam. Ad tempus emendat, non in aeternum damnat: illis autem
ad tempus parcit, in aeternum illos damnabit. Elige tibi: temporalem
vis laborem, an sempiternam poenam? temporalem felicitatem, an
sempiternam vitam? Quid minatur Deus? Sempiternam poenam. Quid
promittit Deus? Sempiternam requiem. In quo flagellat bonos,
temporale est: in quo parcit malis, temporale est. Quia non repellet
Dominus plebem suam, et haereditatem suam non derelinquet.
18. [vers. 15.] Quousque justitia, inquit, convertatur in
judicium et qui habent eam omnes recto sunt corde. Attende modo, et
habe justitiam; quia judicium nondum potes habere. Prius est ut
habeas justitiam; sed ipsa justitia tua convertetur in judicium.
Habuerunt hic justitiam Apostoli, et pertulerunt iniquos. Sed quid
illis dicitur? Sedebitis super duodecim sedes, judicantes duodecim
tribus Israel (Matth. XIX, 28). Ergo justitia ipsorum
convertetur in judicium. Modo enim justus quisquis hic fuerit, ad hoc
est ut patiatur mala et toleret: patiatur tempus passionis, et venit
dies judicationis. Sed quid dico de servis Dei? Ipse Dominus qui
judex est omnium vivorum et mortuorum, primo judicari voluit, et sic
judicare. Quousque justitia convertatur in judicium: et qui habent
eam omnes recto sunt corde. Qui habent modo justitiam, nondum
judicant. Primo est enim habere justitiam, et postea judicare: primo
patitur malos, et postea judicat malos. Modo justitia sit; postea
convertetur in judicium. Et tamdiu patitur homines malos, quamdiu
vult Deus, quamdiu illos perferet Ecclesia Dei, ut erudiatur per
malitiam ipsorum. Non tamen repellet Deus plebem suam, quosque
justitia convertatur in judicium: et qui habent eam, omnes recto sunt
corde. Qui sunt recto corde? Qui hoc volunt quod Deus vult.
Parcit peccatoribus, tu vis ut jam perdat peccatores. Distorti
cordis es et pravae voluntatis, quando aliud vis, aliud vult Deus.
Vult autem Deus parcere malis, tu non vis parci: patiens est Deus
peccatoribus, tu non vis tolerare peccatores. Sed ut dicere
coeperam, aliud vis tu, aliud Deus: converte cor tuum, et dirige ad
Deum; quia et Dominus infirmis compassus est. Vidit in corpore
suo, id est in Ecclesia sua infirmos, qui primo voluntatem suam sequi
tentarent; sed cum viderent voluntatem Dei aliam esse, dirigerent se
et cor suum ad suscipiendam et sequendam voluntatem Dei. Ne
voluntatem Dei velis torquere ad voluntatem tuam, sed tuam corrige ad
voluntatem Dei. Voluntas Dei sic est quomodo regula: ecce, puta,
torsisti regulam; unde habes corrigi? Illa autem integra manet:
regula est enim incommutabilis. Quamdiu integra est regula, habes quo
te convertas et corrigas pravitatem tuam, habes unde corrigas quod in
te tortum est. Quid autem volunt homines? Parum est, quia
voluntatem suam tortuosam habent; etiam volunt voluntatem Dei tortam
facere secundum cor suum, ut hoc faciat Deus quod ipsi volunt, cum
ipsi hoc debeant facere quod Deus vult.
19. Quomodo autem complexus est Dominus ex duabus voluntatibus unam
factam in homine quem portabat? Praefigurans in corpore suo, id est
in Ecclesia sua, futuros quosdam qui voluntatem suam vellent facere,
sed sequerentur postea Dei; quia infirmos quosdam ostendit quod ad
ipsum pertineant, et eos praefiguravit in se. Nam ideo et toto
corpore sanguinem sudavit (Luc. XXII, 44), quia in corpore
suo, id est in Ecclesia sua, martyrum sanguinem ostendit. Toto
corpore sanguis exibat: ita Ecclesia ejus habet martyres; per totum
corpus ejus fusus est sanguis. Quosdam ergo infirmos in se
praefigurans, vel in corpore suo; ex persona infirmorum, compatiens
illis, ait: Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste.
Ostendit hominis voluntatem: si in ipsa voluntate permaneret, jam
pravum cor videretur ostendere. Sed si compassus est tibi, et te
liberat in se; imitare quod sequitur, dicens: Verum, non quod ego
volo, sed quod tu vis, Pater (Matth. XXVI, 39). Si
coeperit tibi subrepere voluntas humana, O, si occidat Deus inimicum
istum meum, ut non me persequatur! o, si posset fieri ut non ab illo
paterer tanta! jam si perseveraveris, et hoc tibi placuerit, et vides
quia non hoc vult Deus, pravus corde es, non habes justitiam quae
convertetur in judicium: qui enim illam habent, omnes recti sunt
corde. Et qui sunt, recti corde? Qui sic inveniuntur quomodo
inventus est Job, qui ait: Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut
Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum (Job
I, 21). Ecce rectum cor. Iterum in gravi vulnere quid dixit
uxori, quam propterea reliquerat diabolus et non occiderat, ut ipse
haberet adjutricem, non ut maritus consolatricem? Meminerat enim quia
per illam Evam deceptus erat Adam (Gen. III, 6), et
necessariam sibi putabat hanc Evam. Accessit ad Job illa, tanquam
Eva; sed Adam melior fuit in stercore victor quam Adam victus in
paradiso: quid enim respondit illi mulieri? Vide cor paratum, vide
cor rectum. Numquid non patiebatur persecutiones, et graves? Et
omnes Christiani patiuntur; et si non saeviunt homines, saevit
diabolus: et si christiani facti sunt imperatores, numquid diabolus
christianus factus est? Intendat ergo Sanctitas Vestra quid sit
rectum cor. Accessit ad eum, et ait: Dic aliquid in Deum, et
morere. Enumeravit omnes aerumnas vel ipsius vel suas: Dic aliquid,
inquit, in Deum, et morere. Et ille jam cognoscens Evam, redire
volens unde lapsus est, fixo corde in Deo tanquam luminare in
firmamento, habitans corde in libro Dei: Locuta es, inquit,
tanquam una ex insipientibus mulieribus; si bona suscepimus de manu
Domini, mala non tolerabimus (Job II, 9, 10)? Quia fixum
cor in Deo, ideo rectum: quia enim rectus est Deus, quando in illo
figis cor, forma tibi sit, ut sit tibi cor rectum. Fige ergo cor
tuum in illo, et rectum cor erit. Sed subrepebat voluntas humana;
nescio quid de carnis infirmitate lactabat mentem tuam: noli jam
desperare. Te praesignavit Dominus in sua infirmitate, non se: non
enim timebat Dominus pati, tertio die resurrecturus. Si prorsus
quomodo homo pateretur, et non quomodo Deus pati veniret, et si
sciret se post triduum resurrecturum, nullo modo formidaret moriturus,
quod non formidavit apostolus Paulus, in fine saeculi resurrecturus.
Ait enim: Compellor autem ex duobus: concupiscentiam habens dissolvi
et esse cum Christo, multo enim magis optimum; manere in carne
necessarium propter vos (Philipp. I, 23 et 24). Taedium enim
illi erat manere in carne, ex duobus patiebatur ardorem; dissolvi et
esse cum Christo, multo magis optimum dicebat. Adeo cum
appropinquaret ipsa passio, quomodo exsultabat! quomodo gloriabatur!
Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi; de caetero
super est mihi corona justitiae, quam reddet mihi Dominus in illa die
justus judex (II Tim. IV, 7 et 8). Iste gaudet coronandus,
et tristis, est ille coronaturus: gaudet sic Apostolus, et dicit
Christus Dominus noster, Pater, si fieri potest, transeat hic
calix. Sed tristitiam sic assumpsit quomodo carnem. Nolite enim
putare quia hoc dicimus, non fuisse tristem Dominum. Si enim hoc
dixerimus, quia non erat tristis, cum Evangelium dicat, Tristis est
anima mea usque ad mortem (Matth. XXVI, 38, 39): ergo et
quando dicit Evangelium, Dormivit Jesus (Id. VIII, 24),
non dormivit Jesus; et quando Evangelium dicit, Manducavit Jesus
(Luc. XIV, 1, etc.), non manducavit Jesus: subrepit
vermiculus putredinis, et nihil sanum relinquit, ut dicatur quia et
corpus non erat verum, et carnem veram non habuit. Quidquid ergo de
illo scriptum est, fratres, factum est, verum est. Ergo tristis
fuit? Prorsus tristis, sed voluntate suscipiens tristitiam, quomodo
voluntate suscipiens carnem; quomodo voluntate carnem voram, sic
voluntate tristitiam veram. Sic ergo voluntate ostendit in se, ut si
forte subrepserit tibi humana infirmitas, et coeperit aliud velle quam
Deus vult, videas pravitatem cordis tui extra regulam, figas illud ad
regulam, et dirigatur in Deum cor tuum, quod in homine coeperat esse
pravum. Sic ergo Dominus te ostendens dixit, Tristis est anima mea
usque ad mortem; et dixit, Pater, si fieri potest transeat a me
calix iste. Sed statim fac quod ideo fecit ut te doceret: Verum,
non quod ego volo, sed quod tu vis, Pater. Si enim hoc feceritis,
justitiam habebitis: si justitiam habebitis, rectum est cor; si
rectum est cor, justitia illa quae modo tolerat, convertetur in
judicium, et postea judicante Domino tuo, non solum non expavesces
mala, sed etiam gloriaberis de corona. Tunc videbis quomodo
profecerit patientia Dei, vel ad illorum poenam, vel ad tuam
coronam: modo non vides; crede quod nondum vides, ne erubescas cum
videris. Quousque justitia convertatur in judicium: et qui habent
eam, omnes recto sunt corde.
20. [vers. 16] Quis exsurget mihi adversus malignantes? aut
quis consistet mihi adversus operantes iniquitatem? Persuadent multi
multa mala, susurrare serpens non desinit, ut facias iniquitatem:
quacumque te converteris, forte si profecisti, quaeris cum aliquo bene
vivere, et vix invenis; multi mali te circumdant, quia pauca grana,
multa palea. Habet haec area grana sua, sed adhuc laborant.
Separata ergo a palea tota massa grandis erit: pauca grana sunt, sed
in comparatione palearum; multa autem in se. Ergo cum undique mali
perstrepant, et dicant, Quare sic vivis? tu solus christianus es?
Quare non facis quod faciunt et alii? quare non spectas, quemadmodum
et alii? quare non remedia et ligaturas adhibes? quare non
mathematicos et aruspices consulis, sicut et alii? et tu signas te,
et dicis, Christianus sum, ut repellas istos nescio quos: sed
adversarius premit, urget; quod pejus est, exemplo christianorum
suffocat christianos. Sudatur, aestuatur; tribulatur anima
christiana: vincere habet tamen; sed numquid de se? Ideo vide quid
dicat. Respondet enim, Quid mihi prodest quia modo mihi facio
remedia, et lucror paucos dies? exeo hinc de isto saeculo, et vado ad
Dominum meum , et mittet me in ignem; quia praeposui paucos dies
vitae futurae, mittet me in gehennas. Quas gehennas? Aeterni
judicii Dei. Vere, nisi putas quia Deus curat quomodo vivant
homines? Et hoc forte non in platea tibi dicit amicus, sed in domo
uxor, aut forte maritus uxori fideli bonae et sanctae, deceptor
ipsius. Si mulier marito, Eva est illi; si vir uxori, diabolus est
illi: aut ipsa tibi Eva est, aut tu illi serpens es. Aliquando vult
convertere pater cogitationem suam vel ad filium: invenit et ipsum
malum, nequissimum; aestuat, fluctuat, quaerit quomodo vincat,
prope sorbetur, prope consentit, sed adsit Deus. Audite ergo
Psalmum: Quis exsurget mihi, inquit adversus malignantes? Tam
multi sunt; quacumque respicio, ipsi occurrunt. Quis occurret
principi iniquitatis diabolo, et angelis ejus, et hominibus seductis
ab eo?
21. [vers. 17.] Nisi quia Dominus, inquit, adjuvit me,
paulo minus habitaverat in inferno anima mea. Prope rueram in illam
fossam quae paratur peccatoribus: hoc est, paulo minus in inferno
habitaverat anima mea. Quia jam nutabat, jam prope consentiebat,
respexit ad Dominum. Ut puta, verbi gratia, insultabatur illi, ut
faceret iniquitatem. Aliquando enim congregant se mali, et insultant
bonis; maxime si fuerint illi plures, et ceperint illum unum, quomodo
aliquando multa palea est circa unum granum (tunc non erunt simul cum
fuerit massa ventilata): capitur inter multos iniquos ille,
insultatur illi, circumvenitur; superponere se volunt illi, exagitant
quasi justum, et insultant quasi de ipsa justitia: Magnus,
inquiunt, apostolus; in coelum volasti, quomodo Elias. Faciunt
homines ista, ita ut aliquando attendens ad linguam humanam, erubescat
esse bonus inter malos. Resistat ergo malis; sed non de viribus
suis, ne efficiatur superbus, cum vult evadere superbos, et augeat
numerum superborum. Sed quid dicat?
|
“Quis exsurget mihi adversus
malignantes? aut quis consistet mihi adversus operantes iniquitatem?
Nisi quia Dominus adjuvit me, paulo minus habitaverat in inferno
anima mea.”
|
|
22. [vers. 18, 19.] Si dicebam, Motus est pes meus;
misericordia tua, Domine, adjuvabat me. Vide quomodo confessionem
amat Deus. Movetur pes tuus, et non dicis, Movetur pes meus; sed
stare te dicis, cum jam ruas. Imo si jam coepisti moveri, si jam
coepisti fluctuare, confitere motum, ne plangas ruinam; ut adjuvet te
ille, ne in inferno sit anima tua. Confessionem vult Deus,
humilitatem vult. Metus es, ut homo; adjuvat te ille, ut Deus:
sed dic tamen, Motus est pes meus. Quare jam moveris, et dicis,
Sto? Si dicebam, Motus est pes meus; misericordia tua. Domine,
adjuvabat me. Quomodo praesumpsit Petrus, non in viribus suis.
Videbatur Dominus ambulare super mare, calcans capita omnium
superborum in isto saeculo. Ipsum iter suum calcantis capita
superborum, significavit ambulans super tumidos fluctus. Calcat et
Ecclesia: nam ipsa est Petrus. Non tamen ausus est Petrus per
seipsum ambulare super aquas: sed quid ait? Domine, si tu es, jube
me venire ad te super aquas. Ille in potestate sua, Petrus in jussu
illius. Jube, inquit, venire me ad te. Respondit ille: Veni.
Calcat enim et Ecclesia capita superborum; sed quia Ecclesia est et
habet infirmitatem humanam, ut compleretur, Si dicebam, Motus est
pes meus, titubavit Petrus in mari, et exclamavit: Domine, pereo.
Quod ergo hic positum est, Si dicebam, Motus est pes meus; hoc ibi
positum est Domine, pereo. Et quod hic positum est, Misericordia
tua, Domine, adjuvabat me; hoc ibi positum est, Porrexit manum
Jesus dicens, Modicae fidei, utquid dubitasti (Matth. XIV,
25-31)? Mirum est quomodo probat Deus homines: ipsa pericula
nostra dulciorem nobis faciunt liberantem. Nam videte quod sequitur.
Quia dixit, Si dicebam, Motus est pes meus; misericordia tua,
Domine, adjuvabat me: dulcis illi utique factus est Dominus,
eripiens illum a periculis; et ideo exponens ipsam dulcedinem Domini,
exclamat dicens, Domine, secundum multitudinem dolorum meorum in
corde meo, exhortationes tuae jucundaverunt animam meam. Multi
dolores, sed multae consolationes: amara vulnera, sed suavia
medicamenta.
23. [vers. 20.] Numquid adhaeret tibi sedes iniquitatis, qui
fingis dolorem in praecepto? Hoc dixit, Nemo sedet tecum iniquus,
nec tu sedem iniquitatis habebis. Et unde hoc intelligat, reddit
rationem: Qui fingis, inquit, dolorem in praecepto. Ex hoc enim
intelligo quod non tibi adhaeret sedes iniquitatis, quia nec nobis
pepercisti. Habes hoc in Epistola apostoli Petri, et ad hoc
testimonium posuit de Scriptura; Tempus est, ait, inchoationis
judicii ex domo Domini; id est, tempus est ut modo judicentur qui
pertinent ad domum Domini. Si flagellantur filii, quid debent
sperare servi nequissimi? Ideoque addidit: Si autem initium a
nobis, quis finis eorum qui non credunt Dei Evangelio? Deinde
adjungit illud testimonium: Et si justus vix salvabitur, peccator et
impius ubi parebunt (I Petr. IV, 17, 18)? Quomodo ergo
erunt tecum iniqui, quando nec tuis fidelibus parcis, ut exerceas et
erudias eos? Sed quia propter hoc non parcit, ut erudiat; ideo
dixit, Qui fingis dolorem in praecepto. Fingis enim est, Facis
formas, plasmas; unde et figuli dicuntur, et vas fictile dicitur:
non fictum illud quod mendacium est; sed quod formatur ut sit, et
habeat aliquam formam, sicut jamdudum dixit, Qui finxit oculum, non
videbit? Numquid, finxit oculum, mendacium est? Sed intelligitur,
Plasmavit oculum, fecit oculum. Nonne figulus est, cum fragiles,
infirmos, et terrenos facit? Audi Apostolum dicentem: Habemus
thesaurum istum in vasis fictilibus (II Cor. IV, 7). Sed
forte alius nobis fecit haec vasa? Ipsum audi dicentem:
|
“O homo,
tu quis es qui respondeas Deo? Numquid dicit figmentum ei qui se
finxit, Quare sic me fecisti? Annon habet potestatem figulus luti ex
eadem massa facere aliud vas in honorem, aliud in contumeliam”
|
|
(Rom. IX, 20, 21)? Vide et ipsum Dominum Christum, quia
ostendit se figulum. Nam quia de limo hominem fecerat (Joan. IX,
1-6). Ergo quod dixit, Numquid adhaeret tibi sedes iniquitatis,
qui fingis dolorem in praecepto? sic dicamus, Numquid adhaeret tibi
sedes iniquitatis, qui formas dolorem in praecepto? Formas, inquit,
dolorem in praecepto, id est, de dolore praeceptum nobis facis, ut
ipse dolor praeceptum sit nobis. Quomodo nobis dolor est praeceptum?
Quando te flagellat qui pro te mortuus est, et non tibi promittit
beatitudinem in ista vita, et fallere non potest, et hic non dat quod
quaeris. Quid dabit? ubi dabit? quantum dabit, qui hic non dat,
qui hic erudit, qui fingit dolorem in praecepto? Labor est hic tuus,
et requies tibi promittitur. Attendis te habere hic laborem; sed
attende qualem ille requiem pollicetur. Numquid cogitare, potes? Si
illam posses cogitare, videres te nihil laborare ad compensationem.
Audi eum qui illud ex parte cernebat, qui dixit, Nunc scio ex parte
(I Cor. XIII, 12): quid ait Apostolus?
|
“Etenim quod est
ad praesens temporale et leve tribulationis nostrae, juxta incredibilem
modum, et in incredibilem modum, aeternum gloriae pondus operatur
nobis.”
|
|
Quid est,
|
“aeternum gloriae pondus operatur nobis?”
|
|
quibus operatur?
|
“Non respicientibus quae videntur, sed quae non
videntur: quae enim videntur, temporalia sunt; quae autem non
videntur, aeterna”
|
|
(II Cor. IV, 17, 18). Noli esse
piger in labore breviter, et gaudebis incessabiliter. Aeternam vitam
tibi daturus est Deus: cogita quanto labore emenda sit.
24. Intendite, fratres; venale est. Venale est quod habeo,
dicit tibi Deus; eme illud. Quid habet venale? Requiem venalem
habeo; eme illam de labore. Intendite, ut simus in nomine Christi
fortes christiani : jam modicum est quod restat in Psalmo, non
fatigemur. Quomodo enim fortis poterit esse in faciendo, qui deficit
in audiendo? Aderit Dominus ut vobis quod reliquum est, explicemus.
Attendite: quodammodo Deus proposuit venale regnum coelorum. Dicis
illi: Quantum valet? Pretium ipsius labor est: quomodo si diceret,
Pretium ipsius aurum est, non sufficeret hoc solum dicere, sed
quaereres quantum aurum. Nam et solidus aurum est, et semiuncia, et
libra, et tale aliquid. Ideo dixit pretium, ne laborares quaerere
quamdiu invenires . Hujus rei pretium labor est: quantus labor est?
Jam quaere tu quantum laborandum sit. Nondum dicitur tibi quantus
futurus sit labor iste, vel quantum laboris de te exigatur: illud tibi
dicit Deus, Ego ostendo quanta sit illa requies; tu judica quanto
labore emenda sit. Dicat ergo Deus quanta futura sit ipsa requies.
Beati qui habitant in domo tua; in saecula saeculorum laudabunt te.
(Psal. LXXXIII, 5). Haec est requies sempiterna: sine
fine erit requies ista, sine fine erit gaudium hoc, sine fine erit
laetitia ista, sine fine erit incorruptio; vitam aeternam habebis;
requiem quae non habet finem. Quanto labore digna est requies quae non
habet finem? Si verum vis comparare, et verum judicare, aeterna
requies aeterno labore recte emitur. Verum hoc est: sed noli timere,
misericors est Deus. Si enim haberes aeternum laborem, nunquam
pervenires ad aeternam quietem. Semper laborans quando perventurus
eras ad illud quod digne quidem potest emi sempiterno labore, quia
sempiterna requies est? Aequa pretium: aeterno certe labore digna est
aeterna quies comparari. Sed si semper laborares, nunquam ad requiem
pervenires. Ergo ut aliquando pervenias ad id quod emis, non in
aeternum laborandum est: non quia non valet tanti, sed ut possideatur
quod emitur. Digna est quidem emi labore perpetuo; sed necesse est ut
labore temporali ematur. Certe tantus debuit esse, id est sempiternus
labor pro requie sempiterna. Decies centena millia annorum in labore
quid valent? Decies centena millia annorum habent finem: Quod tibi
dabo, dicit Deus, non habebit finem. Qualis misericordia Dei?
Nec dicit, Decies centena millia annorum labora; non dicit, vel
mille annos labora; non dicit, quingentos annos labora: cum vivis
labora, in paucis annis: inde jam requies erit, et finem non
habebit. Et adhuc audi consequentia : Domine, secundum multitudinem
dolorum meorum in corde meo, exhortationes tuae jucundaverunt animam
meam. Et paucos annos laboras, et in ipsis laboribus non deest
consolatio, non desunt gaudia quotidiana. Sed noli gaudere in
saeculo: gaude in Christo, gaude in verbo ejus, gaude in lege ejus.
Ad ipsa gaudia pertinet quod loquimur, et quod auditis. Quantae ergo
sunt istae consolationes in tantis laboribus? Verum est ergo quod
dixit Apostolus,
|
“Etenim quod ad praesens temporale est et leve
tribulationis nostrae, juxta incredibilem modum, et in incredibilem
modum, aeternum gloriae pondus operatur nobis.”
|
|
Ecce quantum pretium
damus, quodam modo unam siliquam ad accipiendos thesauros sempiternos:
siliquam laboris ad requiem incredibilem, secundum quod dictum est,
Juxta incredibilem modum, et in incredibilem modum, aeternum gloriae
pondus operatur. Gaudes ad tempus; noli illi fidere: tristis es ad
tempus; noli desperare. Non te corrumpat felicitas, et non frangat
adversitas: ne forte dicas in animo tuo, Non potest fieri, ut Deus
admittat ad se iniquos, qui justos ipsos emendat, ut salvet; qui ideo
emendat, ut erudiat. Si Justus vix salvis fiet; peccator et impius
ubi parebunt? Numquid adhaeret tibi sedes iniquitatis? id est,
Numquid adhaeret tibi sedes impiorum; qui fingis dolorem in
praecepto, qui et istos filios sic voluisti exercere et erudire, sic
voluisti eis praecepta dare, ut non essent sine timore, ne amarent
aliquid aliud, et obliviscerentur te verum bonum suum? Bonus est
Deus: si cessaret Deus, et non misceret amaritudines felicitatibus
saeculi, oblivisceremur eum.
25. Sed ubi angores molestiarum faciunt fluctus animae, fides illa
quae ibi dormiebat, excitetur. Tranquillum enim erat, quando
dormivit Christus in mari: illo dormiente tempestas orta est, et
coeperunt periclitari. Ergo in corde christiano et tranquillitas
erit, et pax; sed quamdiu vigilat fides nostra: si autem dormit fides
nostra, periclitamur. Hoc enim significat dormiens Christus, quia
quidam obliviscuntur fidem suam, et periclitantur. Sed quomodo illa
navis cum fluctuaret, excitatus est Christus a fluctuantibus, et
dicentibus, Domine, perimus; surrexit ille, imperavit
tempestatibus, imperavit fluctibus, cessavit periculum, facta est
tranquillitas (Matth. VIII, 23-26): sic et te cum turbant
concupiscentiae malae, persuasiones malae, fluctus sunt,
tranquillabuntur. Jam desperas, et putas te non pertinere ad
Dominum: evigilet fides tua, excita Christum in corde tuo; surgente
fide, jam agnoscis ubi sis: et si forte tentant fluctus
concupiscentiae, intueris quid promisit Deus; et dulcedo promissorum
faciet te contemptorem dulcedinum saeculi: et si forte multae urgent
minae potentium malorum, et ipsae te expellunt de justitia; attendis
quod minatur Deus, Ite in ignem aeternum qui paratus est diabolo et
angelis ejus (Id. XXV, 41), et non dimittis justitiam:
timens ergo ignem sempiternum, contemnis dolores temporales; et pro eo
quod promisit Deus, contemnis temporalem felicitatem. Promisit
requiem; patere molestiam: minatur ignem aeternum; contemne dolores
temporales: et evigilante Christo tranquilletur cor tuum, ut ad
portum quoque pervenias. Non enim non praepararet portum, qui paravit
navem. Numquid adhaeret tibi sedes iniquitatis, qui fingis dolorem in
praecepto? De hominibus malis exercet nos, et de illorum
insecutionibus nos erudit. De malitia mali flagellatur bonus, et de
servo emendatur filius: ita fingitur dolor in praecepto. Quod illos
posse Deus permittit, hoc faciunt mali homines, quibus ad tempus
parcit.
26. [vers. 21.] Quid enim sequitur? Captabunt in animam
justi. Quare captabunt? Quia verum crimen non inveniunt quod
objiciant. Quid enim captaverunt in Domino? Concinnaverunt falsa
crimina (Id. XXVI, 59), quia vera invenire non potuerunt.
Et sanguinem innocentem condemnabunt. Quare hoc totum fiat, in
consequentibus declarabit.
27. [vers. 22.] Et factus est, inquit, mihi Dominus in
refugium. Non quaereres tale refugium, si non periclitareris: sed
ideo periclitatus es, ut quaereres; quia ille fingit dolorem in
praecepto. Facit mihi de malitia malorum, tribulationem; punctus
tribulatione coepi quaerere refugium quod in illa felicitate saeculari
desieram quaerere. Quis enim facile recordatur Deum, qui semper
felix est, et spe praesenti gaudet? Recedat spes saeculi, et accedat
spes Dei; ut possis dicere, Et factus est mihi Dominus in
refugium: ad hoc doleam, ut fiat mihi Dominus in refugium. Et Deus
meus in auxilium spei meae. Modo enim Dominus spes quamdiu enim hic
sumus, in spe sumus, nondum in re. Sed ne in spe deficiamus, adest
promissor erigens nos, et temperans ipsa mala quae patimur. Non enim
frustra dictum est,
|
“Fidelis Deus, qui non sinet vos tentari supra
quam potestis ferre; sed faciet cum tentatione etiam exitum, ut
possitis sustinere.”
|
|
(I Cor. X, 13), sic mittat in fornacem
tribulationis, ut coquatur vas, non ut frangatur. Et factus est mihi
Dominus in refugium, et Deus meus in auxilium spei meae. Cur ergo,
quid tibi videbatur quasi injustus esse, quia parcit malis? Vide
quomodo jam corrigitur Psalmus, et tu cum Psalmo corrigere: ideo
enim voces tuas habebat Psalmus. Quae sunt voces? Usquequo
peccatores, Domine, usquequo peccatores gloriabuntur? Psalmus voces
tuas habebat: modo ergo tu habeto voces Psalmi. Quae sunt voces
Psalmi? Et factus est mihi Dominus in refugium, et Deus meus in
auxilium spei meae.
28. [vers. 23.] Et reddet illis Dominus secundum opera
eorum; et secundum malitiam eorum disperdet illos Dominus Deus
noster. Non vacat quod ait, secundum malitiam eorum. Mihi de illis
praestatur; et tamen malitia eorum dicitur, non beneficia eorum.
Certe enim de malis exercet nos, flagellat nos. Ad quam rem
flagellat? Utique ad regnum coelorum. Flagellat enim omnem filium
quem recipit: et quis est filius cui non det disciplinam pater ejus
(Hebr. XII, 6, 7)? Quod cum facit Deus, ad haereditatem
sempiternam nos erudit; et hoc nobis praestat saepe de malis
hominibus, in quibus exercet et perficit dilectionem nostram, quam
vult extendi usque ad inimicos. Neque enim est perfecta dilectio
christiani, nisi cum implet quod Christus praecepit: Diligite
inimicos vestros, benefacite his qui vos oderunt, et orate pro eis qui
vos persequuntur (Matth. V, 44). Hinc ipse diabolus vincitur,
hinc victoriae corona percipitur. Ecce quanta nobis Deus praestat de
malis hominibus: nec tamen secundum id quod de illis nobis praestat,
sed secundum malitiam eorum retribuet eis. Videte enim quanta nobis
praestitit de ipso immanissimo scelere Judae traditoris. Judas quippe
tradidit ad passionem Filium Dei, et per passionem Filii Dei omnes
gentes redemptae sunt ad salutem: nec tamen pro salute gentium merces
reddita est Judae, sed pro ejus malitia debitum supplicium retributum
est. Nam si traditio Christi, et non tradentis animus considerandus
est, hoc fecit Judas quod fecit Deus Pater, de quo scriptum est,
quia Filio proprio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum
(Rom. VIII, 32). Hoc fecit Judas, quod fecit ipse
Dominus Christus, de quo scriptum est, Qui seipsum tradidit pro
nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis: et iterum,
Sicut Christus, inquit, dilexit Ecclesiam, et seipsum tradidit pro
ea (Ephes. V, 2, 25). Et tamen gratias agimus Deo Patri,
qui unico Filio non pepercit, sed pro nobis tradidit eum; gratias
agimus ipsi Filio, qui seipsum tradidit pro nobis, et in eo
voluntatem Patris implevit: et detestamur Judam, de cujus facto
nobis tantum beneficium praestitit Deus; et recte dicimus, Reddidit
ei Dominus secundum iniquitatem ejus, et secundum malitiam ejus
disperdidit eum. Non enim ille pro nobis tradidit Christum, sed pro
argento quo vendidit eum: quamvis traditio Christi sit nostra receptio
, et Christi venditio sit nostra redemptio. Sic et illi qui martyres
persecuti sunt, persequendo in terra, in coelum mittebant; et
scientes quidem praesentis vitae damnum inferebant, nescientes autem
futurae vitae lucrum conferebant: quicumque tamen perseveraverunt in
odio injusto justorum, reddet eis Dominus secundum iniquitates eorum,
et secundum malitiam eorum disperdet eos. Sicut enim malis obest
bonitas justorum, sic bonis prodest iniquitas impiorum. Nam et
Dominus dicit, Ego veni, ut qui non vident videant, et qui vident
coeci fiant (Joan. IX, 39): et Apostolus, Aliis quidem,
inquit, sumus odor vitae in vitam, aliis autem odor mortis in mortem
(II Cor. II, 16). Malitia vero iniquorum, sinistra sunt
arma justorum; sicut idem dicit apostolus, Per arma justitae dextra
et sinistra, id est, per gloriam et ignobilitatem (Id. VI, 7,
8): atque ita deinceps caetera exsequitur, dextra arma demonstrans,
gloriam Dei, famam bonam, veritatem qua cognoscebantur quod
vivebant, quod non mortificabantur, quod gaudebant, quod multos
ditabant, quod omnia possidebant; sinistra vero, quod ignobiles et
malae famae habebantur, quod seductores putabantur, quod
ignorabantur, occidebantur, coercebantur, contristabantur, egere ac
nihil habere videbantur. Et quid mirum si milites Christi et dextris
et sinistris armis diabolum expugnant? Sicut autem pax hominibus bonae
voluntatis (Luc. II, 14), et quando sunt aliis odor mortis in
mortem; sic interitus hominibus malae voluntatis, et quando justis
arma sinistra sunt ad salutem. Itaque reddet illis non secundum
nostram utilitatem, quae de ipsis fit; sed secundum ipsorum
iniquitatem, quam diligendo oderunt animas suas: et non secundum
beneficium quod nobis de ipsis praestat, honorat eos, qui etiam malis
bene utitur; sed secundum malitiam eorum disperdet eos Dominus Deus
noster.
29. Toleret ergo justus injustum; toleret temporalem impunitatem
injusti, temporalis labor justi: sed justus ex fide vivit (Rom.
I, 17). Non est enim alia justitia hominis in hac vita, nisi ex
fide vivere, quae per dilectionem operatur (Galat. V, 6). Si
autem ex fide vivit, credat et sibi futuram requiem post praesentem
laborem, et illis sempiternos cruciatus post praesentem exsultationem.
Et si fides per dilectionem operatur, diligat etiam inimicos, et
quantum in ipso est, prodesse illis velit: ita enim faciet ne sibi
obsint illi, cum hoc velint. Et quando forte potestatem acceperint
quasi nocendi et dominandi; sursum cor habeat, ubi ei nemo nocet,
edoctus et eruditus ex lege Dei, ut mitigetur a diebus malignis,
donec fodiatur peccatori fovea. Si enim in lege Domini voluntas ejus
est, et in lege ejus meditabitur die ac nocte (Psal. I, 2),
cujus conversatio in coelis est (Philipp. III, 20); de
firmamento lucet super terram: unde iste psalmus titulum de quarta
sabbati accepit, quando facta sunt luminaria (Gen. I, 14); ut
omnia faciat sine murmuratione, verbum vitae habens in natione tortuosa
et perversa (Philipp. II, 14-16). Sicut enim stellas in
coelo non extinguit nox; sic mentes fidelium inhaerentes firmamento
Scripturae Dei non vincit iniquitas. Et hoc ipsum quod nostra
terrena dantur aliquando in potestatem malorum, non solum ad nostram
pertinet eruditionem, ut fiat nobis Dominus in refugium, et Deus in
auxilium spei nostrae; sed etiam ad ipsius peccatoris foveam proficit,
de quo in alio psalmo dicitur: Inclinabitur et cadet, cum dominabitur
pauperum (Psal. IX, 10).
30. Forte onerosa fuit vobis longitudo sermonis: quanquam in ista
alacritate studii vestri non hoc appareat. Sed etsi ita est,
ignoscite: primo, quia jussus feci; nam Dominus Deus noster per eos
mihi fratres jussit, in quibus habitat. Non enim jubet Deus, nisi
de sede sua. Deinde, quia tantum avidi fuistis nostri, confitemur,
et nos avidi fuimus vestri. Consoletur ergo Deus noster laborem
istum, ut sudor iste noster sit vobis in provectum salutis, non in
testimonium accusationis. Hoc dico, fratres, ut ex eo quod
audistis, proficiatis, et ruminetis vobiscum: non vos permittatis
oblivisci, non solum ista recogitando et colloquendo, sed etiam ita
vivendo. Bona vita enim ex praeceptis Dei quae agitur, tanquam
stilus est, quod auditur scribens in corde. Si in cera scriberetur,
facile deleretur: scribite illud in cordibus vestris, moribus
vestris, et nunquam delebitur.
|
|