|
1. [vers. 1.] Ego vellem, fratres, ut patrem nostrum potius
audiremus; sed et hoc bonum est ut patri obediamus. Quia ergo jussit
nobis, qui dignatur orare pro nobis, de praesenti psalmo quod Dominus
Deus omnium nostrum donare dignabitur, loquat Charitati Vestrae.
Est autem Psalmi titulus, Laus cantici ipsi David. Laus cantici
et hilaritatem significat, quia cantus est; et devotionem, quia laus
est. Quid enim magis homo debet laudare, quam id quod sic placet, ut
non possit sibi displicere? Securitas ergo laudis in laude Dei est.
Ibi laudator securus est, ubi non timet ne de laudato erubescat. Et
laudemus ergo, et cantemus; hoc est, cum hilaritate et cum laetitia
laudemus. Quid autem laudaturi sumus, ipse Psalmus sequentibus
versibus indicat nobis.
2. Venite, exsultemus Domino. Invitat ad magnas epulas
exsultandi, non saeculo, sed Domino. Nisi enim esset in hoc saeculo
exsultatio mala, quae distinguenda est ab exsultatione bona,
sufficeret dicere, Venite, exsultemus: sed breviter distinxit.
Quid est bene exsultare? Domino exsultare. Ergo exsultatio mala
est, exsultare saeculo; exsultatio bona est, exsultare Domino. Pie
debes Domino exsultare, si vis securus mundo insultare. Quid est
autem, Venite? Unde vocat ut veniant, cum quibus vult exsultare
Domino; nisi quia longe sunt ut veniendo propinquent, propinquando
accedant, accedendo exsultent? Unde autem longe sunt? Numquid locis
longe potest homo esse ab eo qui ubique est? Vis esse ab eo longe?
Quo ibis, ut longe sis? Nam quidam peccator quidem, sed tamen cum
spe salutis poenitens et dolens de peccatis, et metuens iram Dei, et
volens placare Deum, sic in alio psalmo loquitur: Quo ibo ab spiritu
tuo? et a facie tua quo fugiam? Si ascendero in coelum, tu ibi es.
Quid ergo restat? Quia si ascenderit in coelum, ibi invenit Deum:
ut longe fugiat a Deo, quo iturus est? Vide quid dicat: Si
descendero ad infernum, ades (Psal. CXXXVIII, 7, 8).
Si ergo ascendendo in coelum, ibi invenit Deum; descendendo in
infernum, non fugit Deum: quo iturus est, quo fugiturus est ab illo
irato, nisi ad ipsum placatum? Et tamen, cum omnino nemo possit
fugere ab illo qui ubique est, nisi quidam longe essent a Deo, non
diceretur: Populus iste labiis me honorat, cor autem eorum longe est
a me (Isai. XXIX, 13). Non ergo loco quisque longe est a
Deo, sed dissimilitudine. Quid est, dissimilitudine? Mala vita,
malis moribus. Si enim bonis moribus propinquatur Deo; malis moribus
receditur a Deo. Unus ergo idemque homo corpore stans uno loco, et
amando Deum accedit ad Deum, et amando iniquitatem recedit a Deo:
nusquam pedes movet, et tamen potest et accedere et recedere. Pedes
enim nostri in hoc itinere, affectus nostri sunt. Prout quisque
affectum habuerit, prout quisque amorem habuerit, ita accedit vel
recedit a Deo. Nonne plerumque dicimus, quando invenimus aliqua
dissimilia: Hoc longe est ab illo? Quando aliquos duos forte homines
comparamus, duos equos, duas vestes, et dixerit aliquis, Similis
est haec vestis, talis est qualis illa; aut, Iste homo talis est
qualis ille: quid alius dicit, qui contradicit? Absit; longe est ab
illo. Quid est, longe est ab illo? Dissimilis est illi. Et juxta
stant, et tamen iste longe est ab illo. Duo vero iniqui pares vita et
moribus, si unus sit in Oriente, alter in Occidente juxta invicem
sunt. Et duo justi similiter, alter sit in Oriente, alter in
Occidente, secum sunt, quia in Deo sunt. Contra, unus justus,
alter iniquus, etiamsi una catena ligentur, multum a se separati
sunt. Ergo si dissimilitudine recedimus a Deo, similitudine
accedimus ad Deum. Qua similitudine? Ad quam facti sumus, quam in
nobis peccando corruperamus, quam peccatorum remissione recepimus,
quae in nobis renovatur intus in mente, ut tanquam resculpatur in
nummo, id est, in anima nostra imago Dei nostri, et redeamus ad
thesauros ejus. Nam unde, fratres, de nummo voluit Dominus noster
Jesus Christus ostendere tentatoribus suis quid quaerat Deus?
Quando enim de tributo Caesaris, quaerentes causam calumniae,
consulere magistrum veritatis voluerunt, et consulendo tentare utrum
liceret tributum dari Caesari; quid ille ait? Quid me tentatis,
hypocritae? Petiit afferri sibi nummum, et allatus est. Cujus
habet, inquit, imaginem? Responderunt: Caesaris. Et ille:
Reddite ergo Caesari quae Caesaris sunt, et Deo quae Dei sunt
(Matth. XXII, 15-21). Tanquam diceret: Si Caesar
quaerit in nummo imaginem suam, Deus non quaerit in homine imaginem
suam? Ad hanc similitudinem nos Dominus noster Jesus Christus
invitans, imperat nobis ut nostros etiam inimicos diligamus; et dat
exemplum de ipso Deo: Sicut Pater vester, ait, qui in coelis est,
qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super justos
et injustos. Estote ergo sicut Pater vester perfecti (Id. V,
45, 48). Cum dicit, Estote sicut ille perfecti, ad
similitudinem nos invitat. Si ergo ad similitudinem nos invitat,
constat quia dissimiles existendo recesseramus a Deo, et facti eramus
longe per dissimilitudinem, et efficimur prope per similitudinem, ut
jam fiat in nobis quod scriptum est, Accedite ad Deum, et
illuminamini (Psal. XXXIII, 5). Ergo quibusdam longe
positis et male viventibus psalmus iste dicit, Venite, exsultemus
Domino. Quo itis? quo receditis? quo disceditis? quo fugitis,
exsultando mundo? Venite, exsultemus Domino. Quo itis exsultare,
ubi deficitis? Venite, exsultemus in illo a quo facti sumus.
Venite, exsultemus Domino.
3. Jubilemus Deo, salutari nostro. Quid est jubilare? Gaudium
verbis non posse explicare, et tamen voce testari quod intus conceptum
est et verbis explicari non potest: hoc est jubilare. Nam consideret
Charitas Vestra qui jubilant in cantilenis quibusque, et quasi in
certamine quodam laetitiae saecularis; et videtis quasi inter cantica
verbis expressa exundantes laetitia, cui lingua dicendo non sufficit,
quemadmodum jubilent, ut per illam vocem indicetur animi affectus,
verbis explicare non valentis quod corde concipitur. Si ergo illi de
gaudio terreno jubilant; nos de gaudio coelesti jubilare non debemus,
quod vere verbis explicare non possumus?
4. [vers. 2.] Praeoccupemus faciem ejus in confessione.
Confessio quidem duobus modis accipitur in Scripturis. Est confessio
laudantis, est confessio gementis. Confessio laudantis, ad honorem
pertinet ejus qui laudatur: confessio gementis, ad poenitentiam
pertinet ejus qui confitetur. Confitentur enim homines, cum laudant
Deum: confitentur, cum accusant se; et nihil dignius facit lingua.
Vere puto quod ipsa sint vota, de quibus dicit in alio psalmo.
Reddam tibi vota mea, quae distinxerunt labia mea (Psal. LXV,
13, 14). Nihil ista distinctione sublimius, nihil tam
necessarium et ad intelligendum et ad faciendum Quomodo ergo distinguis
vota quae reddis Deo? Ut illum laudes, te accuses; quia illius est
misericordia, ut peccata nostra dimittat. Nam si vellet pro meritis
agere, non inveniret nisi quos damnaret. Venite ergo dixit , ut
recedamus jam a peccatis nostris, et non nobiscum deducat rationem de
praeteritis; sed tanquam tabulae novae fiant, incensis omnibus
chirographis debitorum nostrorum. Quanta ergo illius laus, quanta
misericordia, confiteamur, utique laudantes. Nam si semper confessio
poenitentis esset, non diceretur in Evangelio de ipso Domino: In
illa hora exsultavit Jesus in Spiritu sancto, et ait, Confiteor
tibi, Pater, Domine coeli et terrae, quia abscondisti haec a
sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis (Luc. X,
21). Numquid quia Christus confitebatur, poenitens erat? Illum
nihil poenitere poterat, quia nihil culpabiliter fecerat; sed
confitebatur in laude Patris. Ergo quia et hic exsultationis locus
est, forte illam debemus intelligere confessionem quae est in laude
Dei: unde et Laus cantici, ut non hic intelligamus confessionem
poenitentium, sed laudantium. Et quid est quod continuo nos admonet
de quadam confessione cum ait: Praeveniamus faciem ejus in
confessione? Quid est, Praeveniamus faciem ejus in confessione?
Venturus est; Praeveniamus faciem ejus in confessione, prius:
antequam veniat, nos confitendo damnemus quod fecimus, ut ille quod
coronet, non quod damnet, inveniat. Numquid autem et hoc non
pertinet ad laudem Dei, quando confiteris peccata tua? Imo vero
maxime pertinet ad laudem Dei. Quare maxime pertinet ad laudem Dei?
Quia tanto amplius laudatur medicus, quanto plus desperabatur
aegrotus. Confitere itaque peccata tua, quo magis desperabas de te
propter iniquitates tuas. Tanto enim major laus est ignoscentis,
quanto major exaggeratio est peccata confitentis. Non ergo putemus
recessisse nos a laude cantici, si hanc confessionem hic intelligimus,
qua confitemur peccata nostra: et hoc ad laudem cantici pertinet; quia
cum peccata nostra cognoscimus, Dei gloriam commendamus.
Praeveniamus faciem ejus in confessione.
5. Et in psalmis jubilemus illi. Jam diximus quid sit jubilare;
repetitum est, ut confirmetur in faciendo: ipsa repetitio exhortatio
est. Non enim jam obliti sumus, ut jam moneri nos velimus, quae
dicta sint superius, ut jubilemus: sed plerumque in affectu animi
repetitur verbum quod notum erat, non ut innotescat, sed ut ipsa
repetitio faciat confirmationem; repetitur enim ad intelligendum
affectum dicentis. Inde est quod dicit Dominus, Amen, amen dico
vobis (Joan. I, 51); sufficiebat Amen unum; quare, Amen,
amen, nisi quia ipsa repetitio confirmatio est? In psalmis ergo,
inquit, jubilemus illi. Et quae dicemus in psalmis? quae dicemus,
vel potius sentiemus in jubilatione? quae sunt quae pertinent ad laudem
cantici hujus? Jam audite: Quoniam Deus magnus est Dominus, et
rex magnus super omnes deos: propterea ergo jubilemus illi. Quoniam
non repellet Dominus plebem suam: jubilemus illi. Quoniam in manu
ejus fines terrae, et altitudines montium ipsius sunt: in his omnibus
jubilemus illi. Quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud, et
aridam terram manus ejus finxerunt: jubilemus illi. Sed haec omnia
quid sibi velint, si congruenter discutiantur, tempus forte non
sufficit: sed rursus si penitus negligantur, debitores remanebimus.
Breviter itaque pro tempore, quantum perstringere potuerimus,
accipite; quia et pauca semina uberrimam messem referunt, si sit terra
fructifera.
6. [vers. 3.] Primum quare jubilemus, quare laudemus, hoc
posuit: Quoniam Deus magnus est Dominus, et rex magnus super omnes
deos. Sunt ergo dii super quos sit magnus Deus noster, cui
jubilamus, cui exsultamus, cui laudes cantici dicimus; sunt, sed non
nobis. Apostolus enim ait:
|
“Nam etsi sunt qui dicuntur dii, sive
in coelo, sive in terra, quemadmodum sunt dii multi et domini multi:
nobis tamen unus Deus, ex quo omnia, et nos per ipsum, et unus
Dominus noster Jesus Christus, per quem omnia, et nos in ipso”
|
|
(I Cor. VIII, 5 et 6). Si ergo non nobis, quibus? Audi
ex alio psalmo: Quoniam dii Gentium daemonia; Dominus autem coelos
fecit (Psal. XCV, 5). Magnificentius et brevius tibi
commendare non potuit Spiritus sanctus per Prophetam Deum et Dominum
tuum. Parum enim erat quia terribilis super omnia daemonia Deus:
quid magnum, esse super omnia daemonia? Quia dii Gentium daemonia.
Ubi autem Deus tuus? Dominus autem coelos fecit. Illud fecit
Dominus tuus, ubi non possunt habitare daemonia: de coelis enim
dejecta sunt daemonia. Coeli praeponuntur daemoniis, Dominus tuus et
coelis; quia Dominus tuus et coelos fecit. Quanto ergo altior
daemoniis diis Gentium, qui altior est coelis, unde ceciderunt
angeli, ut fierent daemonia? Et tamen gentes omnes sub daemonibus
erant: daemonibus templa fabricata sunt, daemonibus arae constructae,
daemonibus sacerdotes instituti, daemonibus oblata sacrificia,
daemonibus arreptitii tanquam vates inducti. Haec omnia daemonibus
gentes exhibuerunt; haec omnia vera nonnisi uni magno Deo debentur:
templum fecerunt gentes daemonibus; habet Deus templum: sacerdotes
fecerunt gentes daemonibus; habet Deus sacerdotem : sacrificium
exhibuerunt gentes daemonibus; habet Deus sacrificium. Etenim illi
daemones volentes videri dii, non sibi ista exigerent ut fallerent,
nisi quia sciunt ea deberi vero Deo. Hoc enim mos est deberi vero
Deo, quod sibi exigit falsus deus. Ergo verum templum Dei
agnoscimus. Templum enim Dei sanctum est, inquit, quod estis vos
(I Cor. III, 17). Si ergo nos sumus templum Dei; ara Dei
anima nostra est. Sacrificium Dei quid est? Forte hoc facimus
modo, imponimus in ara sacrificium, quando Deum laudamus; docet enim
nos psalmus, dicens: Sacrificium laudis glorificabit me, et ibi via
est, ubi ostendam illi salutare Dei (Psal. XLIX, 23). At
vero sacerdotem si requiras, super coelos est; interpellat pro te,
qui in terra mortuus est pro te (Rom. VIII, 34). Ergo Deus
magnus est Dominus, et rex magnus super omnes deos. Hic accipe
homines deos: non enim rex Dominus super daemonia. Et hinc habemus
Scripturae testimonium: Deus stetit in synagoga deorum; in medio
autem deos discernere (Psal. LXXXI, 1). Deos dixit
participatione, non natura; gratia, qua voluit facere deos. Quantus
Deus est qui facit deos? Aut quales dii sunt quos facit homo? Quam
ille magnus deos faciendo, tam isti nihil qui ab homine facti sunt.
Deus verus facit deos credentes in se, quibus dedit potestatem filios
Dei fieri (Joan. I, 12). Et ideo ipse verus Deus, quia
Deus non factus est: nos autem facti, non veri dii, meliores tamen
illis quos homo facit. Quoniam simulacra Gentium argentum et aurum,
opus manuum hominum: os habent, et non loquentur; oculos habent et
non videbunt (Psal. CXIII, 4, 5). Nobis autem Deus
noster oculos videntes fecit. Nec in eo tamen nos deos fecit, quia
videntes oculos nobis fecit; nam fecit hoc et pecoribus: sed ideo nos
deos fecit, quia interiores oculos nostros illuminavit. Ergo sit laus
illi, confessio illi, sit jubilatio illi: Quia magnus est Dominus,
et rex magnus super omnes deos.
7. Quia non repellet Dominus plebem suam: laus illi, jubilatio
illi, Quam plebem non repellet? Hic nobis interpretari aliquid non
licet: praescriptum habemus ab Apostolo, exposuit hoc Apostolus unde
sit dictum (Rom. XI, 1). Erat enim plebs Judaea, plebs ubi
fuerunt Prophetae, plebs ubi fuerunt Patriarchae, plebs etiam
secundum carnem propagata de semine Abrahae; plebs in qua
praecesserunt omnia sacramenta Salvatorem nostrum promittentia; plebs
ubi institutum est templum, unctio, sacerdos ad figuram, ut cum omnes
ipsae umbrae praeterirent, ipsa lux adveniret: erat ergo ista plebs
Dei; ad eam Prophetae missi in illa nati qui missi; ei tradita et
credita eloquia Dei. Quid ergo? totum illud damnatum est? Absit.
Arbor olivae ipsa dicta est Apostolo, coepit enim ista arbor a
Patriarchis: sed fuerunt ibi rami aridi, quia nimis alti per
superbiam; praecisi ergo propter sterilitatem, insertus oleaster
propter humilitatem. Verumtamen, charissimi, ne superbiret oleaster
insertus, quid ait Apostolus?
|
“Si tu ex naturali incisus oleastro,
et contra naturam insertus es in bonam olivam; quanto magis qui
secundum naturam sunt, inserentur suae olivae”
|
|
(Ibid.,
16-24)? Ut quomodo tu non permanens in infidelitate, meruisti
inseri in olivam, cum esses oleaster; sic isti correcti facilius suae
olivae naturaliter inserantur: hoc de illis Apostolus. Ergo ipsa est
arbor; etsi aliqui ex ramis fracti sunt, non omnes. Nam si omnes
rami frangerentur, unde Petrus? unde Joannes? unde Thomas? unde
Matthaeus? unde Andraeas? unde illi omnes Apostoli? unde ipse
Paulus apostolus qui loquebatur, et suo fructu olivam testabatur?
Nonne isti omnes inde? Unde etiam quingenti illi fratres quibus
Dominus post resurrectionem apparuit (I Cor. XV, 6)? unde tot
millia ad vocem Petri, quando Spiritu sancto repleti Apostoli omnium
gentium linguis locuti sunt, tanta aviditate Dei laudis et suae
accusationis conversi sunt, ut qui primo sanguinem Domini fuderunt
saevientes, bibere discerent jam credentes? Sic autem omnia illa
conversa sunt millia hominum, ut res suas venderent, et pretia rerum
suarum ante pedes Apostolorum ponerent (Act. II, IV). Quod
dives unus non fecit, quando ore Domini audivit, et a Domino tristis
abscessit (Matth. XIX, 21, 22), hoc fecerunt subito tot
millia eorum hominum, quorum manibus Christus fuerat crucifixus.
Quanto majus vulnus erat in corde ipsorum, tanto avidius medicum
quaesierunt. Cum ergo inde illi omnes fuerunt, de ipsis dicit modo
Psalmus: Quoniam non repellet Dominus plebem suam. Nam hoc
testimonio Psalmi, cum hinc loqueretur, usus est Apostolus, et
dixit:
|
“Quid ergo dicemus, fratres? Numquid Deus repulit plebem
suam; quam praescivit? Absit: nam et ego Israelita sum, ex semine
Abrahae, de tribu Benjamin. Non repulit Deus plebem suam, quam
praescivit”
|
|
(Rom. XI, 1 et 2). Utique si repelleret Dominus
plebem suam, non esset unde esset ipse Apostolus: unde autem ipse,
inde et alii. In his plebs Domini, non in omnibus; sed,
quemadmodum scriptum est, Reliquiae salvae erunt (Isai X, 22;
et Rom. IX, 27). Non in omnibus; sed area ventilata, massa
intro missa est, palea jacet (Matth. III, 12). Totum
quidquid vides Judaeorum reproborum, paleam vides. Unde vides istam
paleam, jam inde exiit massa, jam in horreo recondita est. Ambas res
videamus, ambas discernamus.
8. [vers. 4.] Quid Psalmus adjungit? Quoniam in manu ejus
fines terrae. Agnoscimus lapidem angularem; lapis angularis,
Christus. Non potest esse angulus, nisi duos in se copulaverit
parietes: ad angulum de diverso veniunt, sed in angulo sibi non
adversantur. Venit ex una parte circumcisio, venit ex alia parte
praeputium: in Christo ambo populi concordaverunt; quia ille factus
est lapis, de quo scriptum est, Lapidem quem reprobaverunt
aedificantes, hic factus est in caput anguli (Psal. CXVII,
22). Si ergo Christus in caput anguli, non attendamus
diversitatem de longe venientium, sed propinquitatem in Christo
cohaerentium. Ibi agitur, ibi videamus, Quoniam non repellet
Dominus plebem suam. Ecce unus paries, in quo jam, ut diximus, non
repulit Dominus plebem suam. Inde Apostoli, inde Israelitae omnes
qui crediderunt, ac venditarum rerum suarum pretia ante pedes
Apostolorum posuerunt; voluntate pauperes, de Deo divites.
Agnovimus unum parietem; impletum esse ibi quod diximus, Quia non
repellet Dominus plebem suam: videamus et alium parietem. Quoniam in
manu ejus fines terrae. Ecce alius paries in omnibus gentibus: In
manu ejus fines terrae. Venerunt etiam omnes gentes ad lapidem
angularem, ubi osculum pacis agnoverunt; in illum unum qui de duobus
fecit unum: non quemadmodum haeretici, qui de uno fecerunt duo. Hoc
enim idem ait apostolus de Domino Christo: Ipse est enim, inquit,
pax nostra, qui fecit utraque unum (Ephes. II, 14). Ergo
jubilemus illi. Quare? Quia non repellet Dominus plebem suam.
Iterum quare? Quoniam in manu ejus fines terrae, et altitudines
montium ipsius sunt. Altitudines montium, sublimitates terrarum.
Aliquando istae sublimitates, id est, ipsae terrenae potestates,
adversatae sunt Ecclesiae; leges contra Ecclesiam promulgarunt,
nomen christianum de terra delere conati sunt: sed posteaquam impletum
est quod prophetatum est, Adorabunt eum omnes reges terrae (Psal.
LXXI, 11); factum est quod hic dictum est, Altitudines
montium ipsius sunt.
9. [vers. 5.] Sed forte tu de tentationibus satagis, ut
constitutus in tanta gratia promissionum Dei, propter scandala mundi
turberis? Nec ipsa scandala aliquid tibi faciunt; quoniam mensuram a
Domino acceperunt: Quoniam ipsius est mare. Est enim mare mundus
iste, sed et mare Deus fecit: nec saevire fluctus possunt, nisi
usque ad littus, ubi ipse terminum posuit. Nulla ergo tentatio, nisi
acceperit mensuram a Domino. Sint ergo tentationes, sint
tribulationes; consummaris eis, non consumeris. Vide utrum ipsae
tentationes non prosint. Attende Apostolum: Fidelis Deus, qui non
vos sinet tentari supra quam potestis ferre; sed faciet cum tentatione
etiam exitum, ut possitis sustinere (I Cor. X, 13). Non
ait, Non vos sinet tentari omnino. Si enim recusares tentationem,
recusares refectionem. Ergo reficeris; et si reficeris, in manibus
artificis es. Aliquid tibi tollit, aliquid corrigit, aliquid
complanat, aliquid mundat: agit quibusdam ferramentis suis; ipsa sunt
scandala hujus saeculi: tu tantum de manu artificis noli cadere.
Nihil tentationis accedet ultra vires tuas. Hoc permittit Deus ad
utilitatem tuam, unde tu possis proficere. Denique ipsum Apostolum
audi hoc conjungentem: Sed faciet cum tentatione etiam exitum ut
possitis sustinere. Ergo mare forte metuendum tibi erat? Noli
timere: Quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud. A gentibus
times scandala? Et ipsas gentes ipse fecit; non permittet illas ultra
eam saevire quam novit ille mensuram, ex qua proficias. Nonne dicit
alius psalmus, Omnes gentes quotquot fecisti, venient et adorabunt
coram te, Domine (Psal. LXXXV, 9)? Si omnes gentes
quotquot fecisti, manifestum est quia et gentes ipse fecit: ideo,
Ipsius est mare, et ipse fecit illud, et aridam terram manus ejus
finxerunt. Esto tu arida terra, siti gratiam Dei, ut veniat super
te imber dulcis, inveniat in te fructum. Non permittit fluctus
operire quod sevit : Et aridam terram manus ejus finxerunt. Ergo et
hinc jubilemus illi.
10. [vers. 6.] Nam quoniam haec ita sunt, quoniam tanta
explicavimus ad laudem Dei pertinentia, redite ad illud unde
coeperat: Venite, adoremus, et procidamus ei, et ploremus ante
Dominum qui fecit nos. Ideo enim exsultemus, quia fecit illud et
illud. Et commemoravit multa, et nunc repetit exhortationem:
Venite, adoremus, et procidamus ei, et ploremus ante Dominum qui
fecit nos. Jam commemoratis a me laudibus Dei, nolite pigri esse,
et longe vita et moribus stare: Venite, adoremus, et procidamus ei.
Sed forte de peccatis vestris, quae vos longe fecerant a Deo,
solliciti estis; faciamus sequentia: Et ploremus coram Domino, qui
fecit nos. Ardes forte conscientia delicti; lacrymis exstingue
flammam peccati, plora ante Dominum: securus plora ante Deum, qui
te fecit; non enim opus manuum suarum contemnit in te. Noli putare
quia potes a te refici. A te deficere potes, tu teipsum reficere non
potes: ille reficit qui te fecit. Ploremus ante Dominum qui nos
fecit: lacrymare ante illum, confitere illi, praeveni faciem ejus in
confessione. Quis enim es tu qui illi ploras, et illi confiteris,
nisi quem fecit? Non parvae fiduciae est ad factorem res facta, et
non quomodocumque facta, sed ad imaginem et similitudinem ipsius:
Venite, adoremus, et procidamus ei, et ploremus ante Dominum, qui
fecit nos.
11. [vers. 7.] Quoniam ipse est Dominus Deus noster. Ut
autem securi ante illum procidamus et ploremus, nos quid sumus? Nos
autem populus pascuae ejus, et oves manuum ejus. Vide quam eleganter
verborum ordinem commutavit, et tanquam non propria reddidit; ut ipsos
intelligamus oves, qui sunt et populi. Non dixit, Oves pascuae ejus
et populus manuum ejus; quod magis putabatur posse congruere, quia
oves ad pascua pertinent: sed ait, populus pascuae. Ergo populus
oves sunt, quia dicit, populus pascuae ejus; ipse populus oves sunt.
Sed rursus, quia nos habemus oves quas emimus, non quas fecimus;
dixerat autem superius, Procidamus ei qui fecit nos: recte dictum
est, oves manuum ejus. Nullus hominum sibi facit oves: emere
potest, donari possunt, invenire potest, aggregare potest, postremo
furari potest; facere oves non potest. At vero Dominus noster fecit
nos; ideo populus pascuae ejus et oves manuum ejus, ipsae sunt quae
sibi ipse facere dignatus est gratia sua. Has enim oves laudat et in
Canticis canticorum, perfectos quosdam dicens tanquam dentes
Ecclesiae sanctae sponsae suae: Dentes tui sicut grex detonsarum
ascendentium de lavacro, quae geminos pariunt, et sterilis non est in
illis (Cant. IV, 2; et VI, 5). Quid est, Dentes tui?
Per quos loqueris: dentes enim Ecclesiae, per quos loquitur
Ecclesia. Quales dentes tui? Tanquam grex detonsarum. Quare
detonsarum? Quia sarcinas saeculi posuerunt. Nonne detonsae erant
oves illae, de quibus paulo ante dicebam, quos praeceptum Dei
totonderat, dicentis: Vade, vende omnia tua, da pauperibus, et
habebis thesaurum in coelis; et veni, sequere me (Matth. XIX,
21)? Fecerunt hoc praeceptum; detonsi venerunt. Et quia
baptizati sunt credentes in Christum, quid ibi dicitur? Ascendentium
de lavacro; id est, ascendentium de mundatione. Et omnes geminos
creant: quos geminos? Duo illa praecepta, in quibus tota Lex pendet
et Prophetae. Nos ergo populus pascuae ejus, et oves manuum ejus.
12. [vers. 8.] Ergo, Hodie si vocem ejus audieritis. O
plebs mea, plebs Dei! Alloquitur plebem suam Deus, non solum illam
plebem suam quam non repellet, sed etiam omnem plebem suam. Loquitur
enim in angulo utrique parieti (Ephes. II, 20); id est, in
Christo prophetia loquitur, et populo Judaeorum, et populo
Gentium. Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda
vestra. Aliquando enim audistis vocem illius per Moysen, et
obdurastis corda vestra. Per praeconem locutus est, quando obdurastis
corda vestra; per se nunc loquitur, mollescant corda vestra. Qui
praecones ante se mittebat, ipse venire dignatus est; ore suo hic
loquitur, qui loquebatur per ora Prophetarum. Hodie ergo si vocem
ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra.
13. [vers. 9.] Quare dixisti, Nolite obdurare corda vestra?
Quia meministis quid soleant facere patres vestri. Nolite obdurare
corda vestra: quemadmodum in illa amaricatione, secundum diem
tentationis in deserto. Recolitis certe, fratres, quod ille populus
tentarit Deum (Exod. XVI, 2, 3; et XVII, 2-7),
acceperit disciplinam, et rectus sit in deserto tanquam ab optimo
sessore, frenis legum, frenis praeceptorum; nec sit desertus tamen a
Deo etiam indomitus, non solum beneficiis praesentibus, sed etiam
virga emendationis non desistente. Nolite ergo obdurare corda vestra:
sicut in amaricatione, secundum diem tentationis in deserto, ubi
tentaverunt me patres vestri. Jam tales non sint patres vestri;
nolite eos imitari. Patres vestri erant; sed si non imitati
fueritis, patres vestri non erunt: tamen quia de his nati estis,
patres vestri erant. Et si Gentes venientes ab extremo terrae, sicut
dicit Jeremias, Ad te Gentes venient ab extremo terrae, et dicent,
Verae mendacia coluerunt patres nostri, simulacra in quibus non est
utilitas (Jerem. XVI, 19): si Gentes dimiserunt simulacra
sua, ut venirent ad Deum Israel; quos ipse Deus Israel de Aegypto
per mare rubrum duxit, in quo inimicos eorum consequentes operuit
(Exod. XIV, 21-31); quos in desertum eduxit, manna pavit
(Id. XVI, 13 35), nunquam virgam suam ab eorum disciplina
tulit, nunquam beneficia misericordiae subtraxit; ipsi debent deserere
Deum suum, cum Gentes venerint ad Deum ipsorum? Ubi tentaverunt me
patres vestri; probaverunt , et viderunt opera mea. Quadraginta
annis viderunt opera mea, quadraginta annis exacerbaverunt me: ante
illos miracula in manu Moysi faciebam, et ipsi magis magisque corda
obdurabant.
14. [vers. 10.] Quadraginta annis proximus fui generationi
huic. Quid est, proximus fui? Praesentavi me in signis et
virtutibus meis: non uno die, non duobus; sed, Quadraginta annis
proximus fui generationi huic; et dixi, Semper isti errant corde.
Hoc significaverunt quadraginta anni, quod et semper. Quadragenarius
enim iste numerus indicat integritatem saeculorum, tanquam perficiantur
saecula per hunc numerum. Ideo Dominus quadraginta diebus jejunavit,
quadraginta diebus tentatus est in eremo (Matth. IV, 1-11),
et quadraginta diebus fuit cum discipulis post resurrectionem (Act.
I, 3). Primis quadraginta diebus tentationem, posterioribus
quadraginta diebus consolationem ostendit; quia cum tentamur, sine
dubio consolamur. Corpus enim ejus, id est Ecclesia, necesse est
tentationes patiatur in hoc saeculo; sed non deest ille consolator qui
dixit: Ecce ego vobiscum sum usque in consummationem saeculi
(Matth. XXVIII, 20). Et dixi, Semper isti errant
corde. Ad hoc cum illis fui quadraginta annis, ut ostenderem genus
tale hominum, quod me semper exacerbat usque in finem saeculi: quia
per illos quadraginta annos, totum saeculum significare voluit.
15. [vers. 11.] Quid ergo? pro illis non erunt alii qui
intrent in requiem Dei? Improbati sunt illi quibus displicuit
misericordia Dei, qui restiterunt Deo corde indurato; illis
improbatis, numquid perdidit Deus populum suum? Non erit verum,
Potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae (Id.
III, 9)? Ergo, dixi, Semper isti errant corde. Et isti non
cognoverunt vias meas, quibus juravi in ira mea, Si introibunt in
requiem meam. Quibus juravi in ira mea, si introibunt in requiem
meam: magnus terror. Ab exsultatione coepimus, sed ad magnum timorem
conclusit psalmus iste: Quibus juravi in ira mea, Si introibunt in
requiem meam. Loqui Dominum magnum est; quanto magis jurare Deum?
Jurantem hominem debes timere, ne propter jurationem faciat quod
contra voluntatem ejus est; quanto magis Deum, qui nihil temere
jurare potest? Jurationem ad confirmationem voluit esse. Et per quem
jurat Deus? Per semetipsum: non enim habet majorem per quem juret
(Hebr. VI, 13). Per semetipsum confirmat promissa sua, per
semetipsum confirmat minas suas. Nemo dicat in corde suo: Verum est
quod promittit; falsum est quod minatur. Sicut verum est quod
promittit, sic certum est quod minatur. Tam certus esse debes de
requie, de felicitate, de aeternitate, de immortalitate, si feceris
praecepta ipsius, quam certus esse debes de interitu, de ardore ignis
aeterni, de damnatione cum diabolo, si contempseris praecepta ejus.
Juravit ergo illis in ira sua, ne intrent in requiem ipsius: et tamen
oportet aliquos intrare in requiem ipsius; non enim nulli dabitur
requies ipsius. Illis ergo reprobatis, nos intrabimus: quia etsi
aliqui ex ramis fracti sunt propter dissimilitudinem et infidelitatem,
nos propter fidem et humilitatem inseremur (Rom. XI, 19 et
20). Nos ergo intremus in requiem ejus. Unde autem intrarunt illi
qui intrarunt, illi qui electi sunt, qui non corde obdurato
restiterunt? Quia verum est quod non repellet Dominus plebem suam.
|
|