|
1. [vers. 1.] Dominus et frater meus Severus adhuc differt
laetitiam nostram de sermone quem nobis debet: nam quod debitor
teneatur, agnoscit. Omnes enim Ecclesias quacumque transitum fecit,
laetificavit Dominus per os ipsius: multo magis ergo ista laetificanda
est, de qua caeteris eum Dominus propagavit. Sed quid facturi
sumus, nisi ut serviamus voluntati ipsius? Differre illum tamen
dixi, fratres, non fraudare. Itaque tenete debitorem, nec
dimittatis, nisi cum solverit. Advertat itaque Charitas vestra:
quantum donat Dominus, de isto psalmo dicamus aliquid quod quidem jam
nostis; sed dulcis est commemoratio veritatis. Forte cum
pronuntiaretur titulus ejus, cum admiratione aliqui audierunt.
Inscribitur enim titulus Psalmi: Quando domus aedificabatur post
captivitatem. Hoc titulo praedicto, jam in ipso textu Psalmi
exspectabatis fortasse qui lapides praeciderentur de montibus, quae
moles attraherentur, quae fundamenta jacerentur, quae trabes
imponerentur, quae columnae erigerentur. Nihil horum cantat: et si
aliud aliquid, non ergo consonat Psalmus titulo suo, et aliud portat
in fronte, aliud in voce? Imo nihil aliud, sed intellectores
quaerit. Loquitur enim de aedificatione domus. Omnes lapides ipsius
domus intelligant quod cantarunt. Aedificatur enim domus Deo, non
illo loco ubi aedificavit Salomon. Aedificavit enim templum (III
Reg. VI, 1): et de ipso templo audistis modo quae dixerit
Dominus. Cum saxa templi et moles ingentes admirarentur discipuli,
indicaverunt Domino admirationem et stuporem suum; et Dominus illis:
Amen dico vobis, non relinquetur hic lapis super lapidem, qui non
destruetur (Matth. XXIV, 1, 2). Non talis aedificatur
domus. Nam videte ubi aedificatur, quia non uno loco, aliqua in
parte. Sic enim incipit:
2. Cantate Domino canticum novum, cantate Domino omnis terra. Si
canticum novum cantat omnis terra; sic aedificatur, cum cantat: ipsum
cantare, aedificare est; sed si non vetus cantet. Vetus cantat
cupiditas carnis: novum cantat charitas Dei. Quidquid cantaveris de
cupiditate, vetus cantas; etsi sonant in ore verba cantici novi, non
est speciosa laus in ore peccatoris (Eccli. XV, 9). Melius est
ut novus taceas, quam ut vetus cantes; quia si fueris novus, et
tacueris, auribus hominum non sonat: nam cor tuum non tacet canticum
novum; et pervenit ad aures Dei, qui te fecit hominem novum.
Diligis, et taces: dilectio ipsa vox est ad Deum, et ipsa dilectio
canticum novum est. Audi quia canticum novum est: Dominus dicit,
Mandatum novum do vobis, ut vos invicem diligatis (Joan. XIII,
34). Omnis ergo terra cantat canticum novum: ibi aedificatur domus
. Omnis ergo terra est domus Dei. Si omnis terra domus Dei, qui
non haeret omni terrae, ruina est, non domus; ruina illa vetus,
cujus umbram habebat templum illud vetus. Ibi enim diruebatur
vetustas, ut novitas aedificaretur. Et quomodo diruitur vetustas?
Amen dico vobis, inquit, non relinquetur lapis super lapidem, qui
non destruetur. Lapis Christus est: dicit autem Apostolus,
Quotquot in Christo baptizati estis, Christum induistis (Galat.
III, 27). Si Christum induit quisquis baptizatur in Christo;
quis ponit lapidem super lapidem, nisi qui Baptismum super Baptismum
imponit? Sed nolite terreri; non relinquetur qui non destruetur.
Lapides enim ad fabricam novam, quae aedificatur post captivitatem,
sic colliguntur, et sic illos charitas in unitate constringit, ut non
sit lapis super lapidem, sed unus lapis sint omnes lapides. Ne
miremini: hoc fecit canticum novum, id est, hoc fecit innovatio
charitatis. Ad ipsam structuram nos compingit Apostolus, et in illa
unitate nos constrictos compaginat, dicens: Sufferentes invicem in
dilectione, studentes servare unitatem spiritus, in vinculo pacis
(Ephes. IV, 2, 3). Ubi unitas Spiritus, unus lapis; sed
unus lapis de multis factus. Quomodo de multis unus factus?
Sufferendo invicem in dilectione. Aedificatur ergo domus Domini Dei
nostri, aedificatur: hoc fit, hoc agitur, hoc voces istae agunt,
hoc lectiones, hoc praedicatio Evangelii toto orbe terrarum; adhuc
aedificatur. Crevit multum domus haec, et multas gentes implevit:
nondum tamen omnes gentes occupavit: crescendo multas tenuit, omnes
occupatura est; et contradicitur ab eis qui domesticos ejus se esse
gloriantur, et dicitur, Jam decrevit. Adhuc crescit, adhuc
crediturae sunt omnes gentes quae nondum crediderunt: ne quis dicat,
Et illa lingua creditura est? et Barbari credituri sunt? Et quid
sibi vult quod Spiritus sanctus apparuit in linguis igneis (Act.
II, 3), nisi quia nullius linguae duritia est quae non illo igne
solvatur? Neque enim non habemus jam multas gentes Barbaras
credidisse Christo: quo nondum porrectum est Romanum imperium, jam
Christus possidet; quod adhuc clausum est eis qui ferro pugnant, non
est clausum illi qui ligno pugnat. Dominus enim regnavit a ligno.
Quis est qui ligno pugnat? Christus. De cruce sua vicit reges, et
subjugatis ipsam crucem in fronte fixit; et gloriantur de illa, quia
ibi est salus eorum. Hoc agitur, sic crescit domus, sic
aedificatur: et ut noveritis, sequentia Psalmi audite; videte
operantes et fabricantes domum. Cantate Domino canticum novum,
cantate Domino omnis terra.
3. [vers. 2, 3]. Cantate Domino , benedicite nomen ejus,
bene nuntiate de die in diem salutare ejus. Quomodo crescit
aedificium? Bene, inquit, nuntiate de die in diem salutare ejus.
De die in diem praedicetur; de die in diem, inquit, aedificetur;
crescat, inquit Deus, domus mea. Et quasi diceretur ab operariis,
Ubi jubes aedificari? ubi vis crescere domum tuam? Elige nobis
aliquem locum aequalem, aliquem locum spatiosum, si tibi amplam domum
vis aedificari. Ubi jubes ut bene nuntiemus de die in diem? Ostendit
locum: Annuntiate in gentibus gloriam ejus. Gloriam, inquit, ejus
annuntiate in gentibus: gloriam ejus, non gloriam vestram. O
structores, gloriam ejus bene nuntiate in gentibus. Si gloriam
vestram annuntiare volueritis, cadetis; si ejus aedificabimini, cum
aedificatis. Ideo qui gloriam suam annuntiare voluerunt, noluerunt
esse in ista domo; et propterea non cantant canticum novum cum omni
terra. Non enim communicant universo orbi terrarum: et ideo non sunt
aedificantes in domo, sed parietem dealbatum erexerunt. Quanta
minatur Deus parieti dealbato? Sunt testimonia Prophetarum
innumera, unde maledicit parieti dealbato ? Quid est paries
dealbatus, nisi hypocrisis, id est simulatio? Foris lucet, intus
lutum est. Quod dicturus sum, jam dictum est, sed quia eo spiritu
dictum est, quem nobis quoque Dominus impertire dignatus est, nos
illud diximus; et quidquid modo eodem Spiritu dicimus, illi dixerunt
qui fuerumt ante nos. Non est ergo praetermittendum, sed dicendum
est, quia dono Dei dictum est. Quidam de isto pariete dealbato cum
diceret, hoc ait:
|
“Quomodo in pariete non conjuncto aliis
parietibus, sed singulariter erecto, si ostium facias, quisquis
intraverit foris est; sic in illa parte quae noluit cantare cum domo
canticum novum, sed parietem voluit struere, et hunc dealbatum, non
solidatum quid valet quod habet januam? Si intraveris, foris
inveniris.”
|
|
Quia enim ipsi non per januam introierunt, et janua
ipsorum non intromittit. Dominus enim dicit: Ego sum janua; per me
intratur. Qui sunt qui intrant per januam? Qui gloriam Domini
quaerunt, non suam. Qui intrant per januam? Qui faciunt quod dictum
est, Bene nuntiate in gentibus gloriam ejus. Qui intrat per januam,
pastor ovium est, ait Dominus; qui autem per aliam partem ascendit,
ille fur est et latro (Joan. X, 7, 9, 1, 2). Qui per
januam intrat, humilis est; qui per aliam partem ascendit, superbus
est: ideo illum dixit intrare, illum ascendere. Sed ille intrando
recipitur; ille ascendendo praecipitatur. Annuntiate in gentibus
gloriam ejus. Quid est, in gentibus? Forte gentes nominantur et
paucae; et adhuc habet quod dicat illa pars quae erexit parietem
dealbatum: Quare non gentes sunt Getulia, Numidia, Mauritania,
Byzacium? Provinciae gentes sunt . Auferat sermonem hypocrisi
parieti dealbato, sermo Dei, aedificans domum toto orbe terrarum.
Parum est quod dixit, Annuntiate in gentibus gloriam ejus; ne
aliquas gentes exceptas putares, sequitur et dicit, In omnibus
populis mirabilia ejus.
4. [vers. 4.] Quoniam magnus Dominus et laudabilis nimis.
Quis Dominus, nisi Jesus Christus, magnus et laudabilis nimis?
Nostis certe quia homo apparuit; nostis certe quia in utero feminae
conceptus est, nostis quia ex utero natus est, nostis quia lactatus
est, quia manibus portatus est, quia circumcisus, quia hostia pro
illo oblata est, quia crevit; postremo nostis quia expalmatus est,
consputus, spinis coronatus, crucifixus est, mortuus est, lancea
percussus est; nostis quia haec omnia passus est: Magnus est et
laudabilis nimis. Nolite contemnere parvum, intelligite magnum.
Parvus factus est, quia parvi eratis; intelligatur magnus, et in
illo magni eritis. Sic enim aedificatur domus, sic eriguntur moles in
ipsa domo: crescunt lapides qui ducuntur ad aedificium. Crescite
ergo, intelligite Christum magnum: et parvus magnus est, magnus
nimis. Finivit verba: volebat dicere quantum magnus; etsi tota die
diceret, Magnus, magnus, quid diceret? Tota die dicens, Magnus
finiret aliquando; quia finitur dies: magnitudo illius ante dies,
ultra dies, sine die. Ergo quid diceret? Quoniam magnus Dominus et
laudabilis nimis. Quid enim dictura est lingua parva ad laudandum
magnum? Dicendo, nimis, emisit vocem, et dedit cogitationi quod
sapiat: tanquam dicens, Quod sonare non possum, tu cogita; et cum
cogitaveris, parum erit. Quod cogitatio nullius explicat, lingua
alicujus explicat? Magnus Dominus et laudabilis nimis. Ipse
laudetur, ipse praedicetur, ejus gloria nuntietur, et aedificatur
domus .
5. Terribilis est super omnes deos. Sunt enim dii super quos sit
terribilis ille? Videamus quos dicat, et videbimus quare dicat.
Interim antequam dicat, charissimi, advertite. Ille qui quasi
territus videtur inter homines, terribilis est super omnes deos.
Numquid non fremuerunt gentes? numquid non populi meditati sunt inania
adversus Dominum et adversus Christum ejus (Psal. II, 1)?
Numquid illi tauri pingues non circumdederunt eum? numquid non leo
ille rugiens fremuit super illum (Psal. XXI, 13, 14), et
intrans in corda saevientium exclamavit, Crucifige, crucifige
(Matth. XXVII, 23); quasi ille isto fremitu terreretur qui
terribilis est, non super omnes homines, sed super omnes deos? Ubi
enim vult aedificare domum, locus ipse silvosus est, unde dictum est
hesterno die, Invenimus eam in campis silvae . Domum enim ipsam
quaerebat, cum diceret, In campis silvae. Et unde silvosus est
locus ille? Simulacra colebant homines: non mirum quia porcos
pascebant. Filius enim ille erat qui dimisit patrem, et omnia sua
consumpsit in meretricibus, vivens prodige; pascebat porcos (Luc.
XV, 12-15), id est, colebat daemonia: et ipsa superstitione
Gentilium, silva facta erat omnis terra. Sed exstirpat silvam qui
aedificat domum; et propterea dictum est, Cum domus aedificaretur
post captivitatem. Tenebantur enim homines captivi sub diabolo, et
daemonibus serviebant; sed redempti sunt a captivitate. Vendere se
potuerunt, sed redimere non potuerunt. Venit Redemptor, et dedit
pretium; fudit sanguinem suum, emit orbem terrarum. Quaeritis quid
emerit? Videte quid dederit, et invenite quid emerit. Sanguis
Christi, pretium est. Tanti quid valet? Quid, nisi totus orbis?
quid, nisi omnes gentes? Valde ingrati sunt pretio suo, aut multum
superbi sunt, qui dicunt, aut illud tam parvum esse, ut solos Afros
emerit; aut se tam magnos esse, pro quibus solis illud sit datum .
Non ergo exsultent , non superbiant: pro toto dedit, quantum dedit.
Novit quid emerit, quia novit quanti emerit. Inde quia redempti
sumus post captivitatem aedificatur domus. Et qui sunt qui nos
tenebant in captivitate? Quia illi quibus dicitur, Annuntiate,
exstirpatores silvae sunt: ut exstirpent silvam, liberent de
captivitate terram, et struant, aedificent, annuntiando magnitudinem
domus Domini. Unde silva daemonum exstirpatur, nisi praedicetur ille
qui super omnes est? Ergo omnes gentes daemonia habebant deos: quos
dicebant deos, daemonia erant, Apostolo dicente apertius, Quoniam
quae immolant gentes, daemoniis immolant, et non Deo (I Cor. X,
20). Quia ergo ideo erant in captivitate, quia daemoniis
immolabant, et propterea tota terra silvosa remanserat; annuntiatur
iste magnus et laudabilis nimis.
6. [vers. 5.] Et quomodo ostenditur magnitudo ejus, ut eradicet
illas superstitiones, sub quibus captivus populus tenebatur, quem
redimere advenit terribilis super omnes deos? Et quasi diceretur
illi, Quare dixisti, super omnes deos? sunt enim dii? sequitur et
dicit, Quoniam omnes dii Gentium daemonia. Intendat Charitas
vestra. Magnum aliquid dicebat paulo ante, Magnus Dominus; et
tanquam deficiens in laudi ipsius, et laudabilis nimis. Nonne hoc
dixeram, quia dimisit tibi cogitare quod non poterat ipse verbis
explicare? Explicans autem ipse verbis, quid magnum mihi dixit de
Domino Jesu Christo? An quia super omnia daemonia est? Cum enim
dixisset, Terribilis super omnes deos; subjunxit, Quoniam omnes dii
Gentium daemonia. Non est magnum, esse super daemonia: et tu; si
volueris, eris; sed si in illum credideris. Itane ipsa est illa
magnitudo laudis, Magnus Dominus et laudabilis nimis? Volens enim
explicare, ut poterat humana lingua, et quamvis magnus sit tactor
organi Spiritus sanctus, tamen per angustias spiritus humani syllabas
sonat, sed cogitationes generat: explicare ergo per hanc linguam
volens, quid ait? Magnus Dominus et laudabilis nimis. Dic, dic,
quantum laudabilis; dic. Terribilis est, inquit, super omnes deos.
Quare dixisti, super omnes deos? Quoniam omnes dii Gentium
daemonia. Et ipsa est tota laus illius qui laudabilis est nimis, quia
superat omnes deos Gentium, qui sunt daemonia? Exspecta, et audi
quod sequitur: Dominus autem coelos fecit. Jam ergo non super
daemonia solum, sed super omnes coelos quos fecit. Si diceret,
Super omnes deos, quoniam omnes dii Gentium daemonia, et ibi
tantummodo remaneret laudatio Domini, minus dixerat quam nos solemus
de Christo cogitare: cum autem dixit, Dominus autem coelos fecit;
videte quid intersit inter coelos et daemonia; et videte quid intersit
inter ipsos coelos et illum qui fecit coelos; ecce quantum excelsus est
Dominus. Non dixit, Dominus autem super coelos sedet; fortasse
enim alius illos fecisse putaretur, super quos sederet: sed dixit,
Dominus autem coelos fecit. Si coelos fecit, etiam Angelos fecit:
ipse fecit Angelos, ipse fecit Apostolos. Apostolis cedebant
daemonia: sed ipsi Apostoli coeli erant, qui Dominum portabant. Et
quem Dominum portabant? A quo facti erant. Audi quia coeli sunt:
Coeli enarrant gloriam Dei (Psal. XVIII, 2). Ipsis coelis
dicitur, Annuntiate in gentibus gloriam ejus, in omnibus populis
mirabilia ejus. Quoniam magnus Dominus et laudabilis nimis,
terribilis est super omnes deos. Quos deos? Quoniam omnes dii
Gentium daemonia. Et ipse est terribilis super omnes istos deos.
Dominus autem coelos fecit. O coeli, quos fecit, annuntiate in
gentibus gloriam ejus! Aedificetur domus per omnem terram, cantet
omnis terra canticum novum.
7. [vers. 6.] Confessio et pulchritudo in conspectu ejus.
Pulchritudinem amas? vis esse pulcher? Confitere. Non dixit,
Pulchritudo et confessio; sed, Confessio et pulchritudo. Foedus
eras, confitere ut sis pulcher: peccator eras, confitere ut sis
justus. Foedare te potuisti; formosum te facere non potes. Qualis
autem est sponsus noster, qui foedam amavit, ut pulchram faceret?
Quomodo, ait aliquis, foedam amavit? Non veni, inquit, vocare
justos, sed peccatores (Matth. IX, 13). Quos vocas
peccatores, ut remaneant peccatores ? Non, inquit. Et quomodo non
erunt peccatores? Confessio et pulchritudo in conspectu ejus.
Confitentur enim peccata sua, vomunt mala quae avide voraverant; non
redeunt ad vomitum suum, sicut canis immundus (II Petr. II,
22): et erit confessio et pulchritudo. Amamus pulchritudinem;
prius eligamus confessionem, ut sequatur pulchritudo. Iterum existit
qui amat potentiam, amat et magnificentiam; vult esse magnus quomodo
Angeli sunt. Magnificentia quaedam est in Angelis; et tanta
potentia, ut si faciant Angeli quidquid possunt, sustineri non
possit. Et omnis homo desiderat potentiam Angelorum, sed justitiam
Angelorum non amat. Prius justitiam dilige, et sequetur te
potentia. Quid enim sequitur et hic? Sanctitas et magnificentia in
sanctificatione ejus. Tu jam quaerebas magnificentiam: prius dilige
sanctitatem; cum sanctificatus fueris, eris et magnificus. Nam si
praepostere prius esse volueris magnificus, ante cadis quam surgas:
non enim surgis, sed extolleris. Melius surgis, si te ille erigat
qui non cadit. Descendit enim ad te ille qui non cadit: tu
cecideras, ille descendit, porrexit tibi manum; non potes viribus
tuis surgere, amplectere manum descendentis, ut erigaris a forti.
8. [vers. 7.] Quid ergo? Si confessio et pulchritudo in
conspectu ejus, sanctitas et magnificentia in sanctificatione ejus
(hoc annuntiamus, cum aedificamus domum; ecce jam annuntiatum est
gentibus); quid debent facere gentes, quibus annuntiaverunt illi qui
silvam exstirpaverunt? Jam ad ipsas gentes dicit, Afferte Domino
patriae gentium, afferte Domino gloriam et honorem: nolite vobis;
quia et illi qui vobis annuntiaverunt, non suam, sed illius gloriam
annuntiaverunt: et vos afferte Domino gloriam et honorem; et dicite,
Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam (Psal.
CXIII, 1). Nolite spem in homine ponere. Si baptizatur
unusquisque vestrum, dicat: Ille me baptizat, de quo amicus sponsi
dixit, Hic est qui baptizat (Joan. I, 33). Si enim haec
dixeritis, affertis Domino gloriam et honorem: Afferte Domino
gloriam et honorem.
9. [vers. 8.] Afferte Domino gloriam nomini ejus. Non nomini
hominum, non nomini vestro, sed nomini ejus afferte gloriam. Tollite
hostias, et introite in atria ejus. Tollite hostias: quid allaturi
estis, ut introeatis in atria ejus? Jam enim crevit domus, et facta
sunt atria; qui afferunt hostias, intrent in atria. Tauros allaturi
sumus, hircos vel oves? Absit. Si voluisses sacrificium, dedissem
utique. Ille nobis hostiam commendabat, quam offerre debemus.
Videte ne illa sit hostia, de quo jamdudum dixit, Confessio et
pulchritudo in conspectu ejus. Confessio hostia est Deo. O ergo
gentes, si vultis intrare in atria ejus, nolite vacuae intrare,
Tollite hostias. Quas hostias nobiscum portaturi sumus? Sacrificium
Deo spiritus contribulatus; cor contritum et humiliatum Deus non
spernit (Psal. L, 18, 19). Cum humili corde intra in domum
Dei, et cum hostia intrasti. Si autem superbus es, inanis intras.
Nam unde superbires, nisi inanis esses? Nam si plenus esses, non
inflareris. Quomodo plenus esses? Si tecum tolleres hostiam, quam
portares ad atria Domini. Jam ne diu teneamus, curramus caetera.
Videte crescentem domum, videte aedificium ire per totum orbem
terrarum. Gaudete, quia intrastis in atria; gaudete, quia
aedificamini in templum Dei. Qui enim intrant, ipsi aedificantur,
ipsi sunt domus Dei: ille est inhabitator, cui aedificatur domus toto
orbe terrarum, et hoc post captivitatem. Tollite hostias, et
introite in atria ejus.
10. [vers. 9, 10.] Adorate Dominum in atrio sancto ejus:
in catholica Ecclesia; hoc est atrium sanctum ejus. Nemo dicat,
Ecce hic est Christus, ecce illic. Exsurgent enim pseudoprophetae.
Dic cis istud, Lapis super lapidem non relinquetur, qui non
destruatur (Matth. XXIV, 23, 24, 2): ad parietem
dealbatum vocatis; in atrio sancto adoro Deum meum.
11. Commoveatur a facie ejus universa terra: dicite in nationibus,
Dominus regnavit a ligno. Etenim correxit orbem terrae, qui non
commovebitur. Quae testimonia aedificationis domus Dei! Intonant
nubes coelorum per totum orbem terrarum aedificari domum Dei; et
clamant ranae de palude, Nos soli sumus christiani. Quae testimonia
profero? Psalterii. Profero quod surdus cantas: aperi aures, tu
cantas ista; cantas mecum, et non concordas mecum; lingna tua sonat
quod sonat mea, et cor tuum dissonat a corde meo. Nonne tu cantas
ista? Vide testimonia orbis terrarum: Commoveatur a facie ejus
universa terra: et tu dicis non commoveri? Dicite in nationibus,
Dominus regnavit a ligno. An forte hic obtinebunt, et dicent se
regnare a ligno, quia fustibus Circumcellionum regnant? De cruce
Christi regna, si a ligno regnaturus es. Nam lignum hoc tuum ligneum
te facit: lignum Christi per mare te trajicit. Audis Psalmum
dicentem, Correxit orbem terrae, qui non commovebitur; et tu dicis
non solum motum post correctionem, sed etiam diminutum. Tu verum
dicis; iste mentitur? Pseudoprophetae clamantes, Ecce hic est
Christus, ecce illic, verum dicunt; et propheta iste mentitur?
Fratres, contra istas apertissimas voces auditis in angulis
strepitum, Ille tradidit, et ille tradidit. Quid dicis? Voces
tuae audiendae sunt, an voces Dei? Etenim correxit orbem terrae,
qui non commovebitur. Ego tibi orbem terrarum ostendo aedificatum;
tolle hostiam, intra in atria Domini. Hostias non habes, propterea
non vis intrare. Quid est hoc? Si hostiam tibi indiceret Deus
taurum, hircum, arietem, invenires quod afferres: indixit tibi
humile cor, et non vis intrare. Hoc enim in te non invenis, quia
superbia tumuisti. Etenim correxit orbem terrae, qui non
commovebitur. Judicabit populos in aequitate. Tunc se illi
plangent, qui nolunt modo diligere aequitatem.
12. [vers. 11.] Jucundentur coeli, et exultet terra.
Jucundentur coeli, qui enarrant gloriam Dei; jucundentur coeli,
quos Dominus fecit: exsultet terra, quam compluunt coeli. Coeli
enim praedicatores, terra auditores. Commoveatur mare et plenitudo
ejus. Quod mare? Saeculum. Commotum est mare, et plenitudo
maris: omne saeculum concitatum est adversus Ecclesiam, cum
dilataretur et aedificaretur, toto orbe terrarum. De ipsa commotione
audistis in Evangelio, Tradent vos ad judicia (Marc. XIII,
9). Commotum est mare: sed quando vinceret mare eum qui coelos
fecit?
13. [vers. 12, 13.] Gaudebunt campi, et omnia quae in eis
sunt. Omnes lenes, omnes mites, omnes aequi, campi sunt Dei.
Tunc exsultabunt omnia ligna silvarum. Ligna silvarum, Pagani
sunt. Quare jam gaudent? Quia praecisi sunt de oleastro , et
inserti in oliva (Rom. XI, 17). Tunc exsultabunt omnia ligna
silvarum: quia praecisae sunt ingentes arbores cedrinae et
cyparissinae, et imputribilia ligna translata sunt ad aedificationem
domus. Ligna silvarum erant, sed antequam irent in aedificium; ligna
silvarum erant, sed antequam olivam parerent .
14. Tunc exsultabunt omnia ligna silvarum, ante faciem Domini,
quoniam venit, quoniam venit judicare terram. Primo venit, et postea
venturus est. Primo venit in Ecclesia sua in nubibus. Quae sunt
nubes quae eum portaverunt? Apostoli praedicantes, de quibus
audistis, cum legeretur Apostolus: Legatione, inquit, pro Christo
fungimur, obsecrantes pro Christo reconciliari Deo (II Cor. V,
20). Ipsae sunt nubes in quibus venit, excepto adventu suo
posteriore, quo venturus est judicare vivos et mortuos. Venit primo
in nubibus. Haec primo vox ipsius sonuit in Evangelio: Amodo
videbitis Filium hominis venientem in nubibus. Quid est, Amodo?
Nonne Dominus postea venturus est, quando se plangent omnes tribus
terrae? Prius venit in praedicatoribus suis, et implevit totum orbem
terrarum. Non resistamus primo adventui, ut non expavescamus
secundum. Et vae tunc praegnantibus et mammantibus. Audistis modo in
Evangelio: Cavete, quia nescitis qua hora veniat (Marc.
XIII, 26, 17, 33). In figura dicta sunt. Quae sunt
praegnantes, et quae sunt lactantes? Praegnantes animae dicuntur,
quae habent spem in saeculo. Quae autem adeptae sunt jam quod
sperabant, pro lactantibus sunt positae. Verbi gratia: emere vult
villam; praegnans est, nondum enim factum est, tumet uterus in spe:
emit; peperit, adeo lactat quod emit. Vae praegnantibus et
mammantibus: vae qui habent spem in saeculo, vae qui haerent his rebus
quas de saeculi spe pepererunt . Quid ergo debet facere christianus?
Uti mundo, non servire mundo. Quid est hoc? Habentes tanquam non
habentes. Sic dicit, sic hortatur quos non vult inveniri a die illa
tanquam praegnantes et mammantes, sic eos hortatur:
|
“De caetero,
fratres, tempus breve est: reliquum est ut et hi qui habent uxores,
tanquam non habentes sint; et qui flent, tanquam non flentes; et qui
gaudent, tanquam non gaudentes; et qui emunt, quasi non tenentes ;
et qui utuntur hoc mundo, tanquam non utentes: praeterit enim figura
hujus mundi. Volo vos sine sollicitudine esse”
|
|
(I Cor. VII,
29-32). Qui sine sollicitudine est, securus exspectat quando
veniat Dominus ipsius. Nam qualis amor est Christi, timere ne
veniat? Fratres, non erubescimus? Amamus, et timemus ne veniat.
Certe amamus? an peccata nostra plus amamus? Ergo ipsa oderimus
peccata, et amemus eum qui venturus est ad punienda peccata. Veniet,
velimus, nolimus: non enim quia modo non venit, ideo venturus non
est. Veniet, et quando nescis; et si paratum te invenerit, nihil
tibi obest quia nescis. Tunc exsultabunt omnia ligna silvarum, ante
faciem Domini, quoniam venit: prius. Et postea quid? Quoniam
venit judicare terram. Et exsultabunt omnia ligna silvarum. Venit
primo, et postea judicare terram: exsultantes inveniet eos qui primo
ejus adventui crediderunt, quoniam venit.
15. Nam, Judicabit orbem terrarum in aequitate: non partem, quia
non partem emit. Totum judicare habet, quia pro toto pretium dedit.
Audistis Evangelium, quia cum venerit, inquit, congregabit electos
suos a quatuor ventis (Marc. XIII, 27). Congregat electos
omnes a quatuor ventis: ergo de toto orbe terrarum. Quia et ipse
Adam [aliquando hoc dixeram ] orbem terrarum significat secundum
graecam linguam. Quatuor enim litterae sunt, A, D, A, et M.
Sicut autem Graeci loquuntur, quatuor orbis partes has in capite
litteras habent, ANATOLEN dicunt Orientem; DYSIN,
Occidentem; ARKTON, Aquilonem; MESEMBRIAN,
Meridiem: habes, Adam. Ipse ergo Adam toto orbe terrarum sparsus
est. In uno loco fuit, et cecidit, et quodam modo comminutus
implevit orbem terrarum: sed misericordia Dei undique collegit
fracturas, et conflavit igne charitatis, et fecit unum quod fractum
erat. Novit illud facere artifex ille; nemo desperet: multum quidem
est, sed qui sit artifex, cogitate. Ille refecit, qui fecit; ille
reformavit, qui formavit. Judicabit orbem terrarum in aequitate, et
populos in veritate sua. Quae est aequitas et veritas? Congregabit
secum electos suos ad judicandum, caeteros autem separabit ab invicem:
positurus est enim alios ad dexteram, alios ad sinistram. Quid autem
aequius, quid verius, quam ut non exspectent misericordiam de judice,
qui noluerunt facere misericordiam, antequam veniret judex? Qui autem
voluerunt facere misericordiam, cum misericordia judicabuntur.
Dicetur enim eis ad dexteram positis: Venite, benedicti Patris
mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi. Et
imputat opera misericordiae: Esurivi enim, et dedistis mihi
manducare; sitivi, et potastis me, et caetera. Rursus ad sinistram
positis quid imputatur? Quia noluerunt facere misericordiam. Et quo
ibunt? Ite in ignem aeternum. Iste auditus malus magnum gemitum
faciet . Sed quid dixit alius psalmus? In memoria aeterna erit
justus; ab auditu malo non timebit (Psal. CXI, 7). Quid
est, auditus malus? Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo
et angelis ejus (Matth. XXV, 31-46). Qui gaudebit ad
auditum bonum, non timebit ab auditu malo. Quomodo gaudebunt ad
auditum bonum? Venite, benedicti Patris mei. Et a quo auditu non
timebunt? Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis
ejus. Haec est aequitas, haec veritas. Judicabit enim orbem
terrarum in aequitate, et populos in veritate sua. An quia tu
injustus es, justus non erit judex? aut quia tu mendax es, verax non
erit veritas? Sed si vis habere misericordem, esto misericors
antequam veniat: dimitte si quid in te commissum est, da ex eo quo
abundas. Et de cujus das, nisi de illius? Si de tuo dares,
largitio esset: cum de illius das, redditio est. Quid enim habes,
quod non accepisti (I Cor. IV, 7)? Hae sunt hostiae Deo
gratissimae, misericordia, humilitas, confessio, pax, charitas.
Has apportemus, et securi exspectabimus adventum judicis, qui
judicabit orbem terrarum in aequitate, et populos in veritate sua.
|
|