|
1. Magna spectacula Deus praebet cordi christiano, et quibus vere
nihil possit jucundius inveniri; si tamen adsit palatum fidei, cui
sapiat mel Dei. Credimus omnibus vobis, qui in Salvatorem nostrum
toto corde credidistis, inesse Spiritum ejus, qui vos delectet cum
leguntur prophetiae, ante tot annos prolatae ex ore sanctorum, et post
tot annos impletae in fide gentium. Magnam enim jucunditatem tunc
carpebant ipsi sancti Prophetae, cum ea videbant in spiritu, non jam
impleta, sed adhuc futura. Erat eis magna delectatio: sed tamen et
ipsi pro charitate qua in nos accensi erant, quos nondum videbant, et
spiritu parturiebant; volebant, si fieri posset, in hoc tempore
nobiscum vivere, et videre impleta quae in spiritu prophetabant. Inde
Dominus discipulis suis, jam ista videre incipientibus, ait: Multi
justi et prophetae voluerunt videre quae videtis, et non viderunt; et
audire quae auditis, et non audierunt (Matth. XIII, 17).
Quamvis enim viderent ista in spiritu, tamen futura illis quodam modo
formabantur: Apostolis autem jam praesentia reddebantur. Unde ille
Simeon, justus quidam senex, multum exsultavit videns infantem
Jesum, et agnoscens in parvo magnum, et in exigua carne cognoscens
coeli et terrae Creatorem. Multum ergo exsultavit, quia responsum
acceperat non se exiturum esse de hac vita, priusquam videret salutare
Dei. Agnovit ergo illum, jucundatus est, exsultavit gaudio; et hoc
ait: Domine, nunc dimittis servum tuum in pace; quoniam viderunt
oculi mei salutare tuum (Luc. II, 25-30). Magna est ergo
ista jucunditas; et hanc facit charitas. Delectati sumus, cum
psalmus iste cantaretur: et quaedam ibi ab omnibus intellecta sunt;
quaedam vero, quantum arbitramur, aut a paucis, aut certe non ab
omnibus. Simul ergo illum in isto sermone, in quo vobis servimus,
consideremus; et videamus quanta dignatione nos Deus laetificare
voluit, praesentando quae promisit, et nobis exhibens veritatem
promissis suis.
2. [vers. 1.] Inscribitur Psalmus, Ipsi David, cum terra
ejus restituta est. Totum ad Christum revocemus, si volumus iter
rectae intelligentiae tenere: non recedamus a lapide angulari
(Ephes. II, 20), ne intellectus noster ruinam faciat: in illo
solidetur, quod instabili motu nutabat; in illo incumbat, quod per
incerta pendebat. Quidquid dubitationis habet homo in animo auditis
Scripturis Dei, a Christo non recedat; cum ei fuerit in illis
verbis Christus revelatus, intelligat se intellexisse: antequam autem
perveniat ad Christi intellectum, non se praesumat intellexisse.
Finis enim Legis Christus est, ad justitiam omni credenti (Rom.
X, 4). Quid est ergo, et quomodo accipitur in Christo, Cum
terra ejus restituta est? Nam quomodo David intelligatur Christus,
facile est agnoscere. Christus enim ex Maria, et ex semine David;
et quia ex semine ejus futurus erat, propterea nomine ejus in figura
prophetabatur. Ergo David Christus: quia et interpretatio David
Manu fortis est; et quis tam manu fortis, quam qui de cruce mundum
vicit? Nam post resurrectionem et ascensionem ejus, accepto Spiritu
sancto, loquentibus Apostolis variis linguis, commota multitudo eorum
ipsorum qui eum crucifixerant, consilium quaesivit salutis; accepit,
credidit; ignotum est, donatus est reatus sanguinis Christi,
impertitus est potus sanguinis Christi; facti sunt fideles ejus cujus
fuerant persecutores; crediderunt in eum quem crucifixerunt, et ante
quem insultantes caput agitaverunt; eum ipsum caput habere voluerunt
(Act. II). Ita ergo restituta est terra ejus, quod habet
titulus Psalmi. Terra enim ejus Judaea: et perierat omnis Judaea,
quando crucifixerunt Dominum suum ignorantes, phrenetici saevientes in
medicum, et salutem insania repellentes. Tanquam ergo perierat
Judaea tota: quam tota ? Ipsi etiam Apostoli trepidaverunt.
Petrus qui audaci dilectione sequebatur, timida trepidatione ter
negavit. Resurgens, in via quosdam loquentes secum de se, tales
invenit ipse Dominus Jesus Christus, ut dicerent illi quaerenti unde
colloquerentur:
|
“Tu solus peregrinus es in Jerusalem, et non
cognovisti quae facta sunt in illa his diebus? Quibus ille dixit:
Quae? Et dixerunt: De Jesu Nazareno, qui fuit vir propheta
potens in opere et sermone, coram Deo et omni populo; et quomodo eum
tradiderunt summi sacerdotes et principes nostri in damnationem mortis,
et crucifixerunt eum. Nos autem sperabamus quia ipse esset redempturus
Israel”
|
|
(Luc. XXIV, 18-21). Jam spem Christi
perdiderant. Non enim dixerunt, Speramus eum redempturum; sed,
Sperabamus quod esset redempturus Israel. Ipse cum eis erat, et
spes illius in illis non erat. Ostendit se illis, manifestatus est
etiam caeteris discipulis, visus, contrectatus, et inventus illis
quibus jam perisse videbatur: revocata est fides eorum qui ceciderant;
restituta est terra ejus. Deinde factis cum eis quadraginta diebus,
ascendit in coelum (Act. I, 3, 9); et, sicut paulo ante
commemoravi, misso Spiritu sancto fecit discipulos suos, idiotas
homines, loqui omnium gentium linguis. Tunc illi pro quibus non
frustra dixerat, Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt
(Luc. XXIII, 34), commoti, ut diximus, quaesierunt
salutem, consilium acceperunt ut in eum crederent; crediderunt uno die
tria millia, et rursus quinque millia (Act. II, 41; et IV,
4); coepit fervere per Judaeam Ecclesia Christi, ubi ferbuerat
opprobrium Christi; et restituta est terra ejus. Sed quia dixerat
ipse, Habeo alias oves quae non sunt de hoc ovili; oportet me et eas
adducere, ut sit unus grex et unus pastor (Joan. X, 16); etiam
ad Gentes, ad quas Prophetae missi non erant, Apostoli missi sunt.
Quaesiti sunt qui non quaesierant, inventi sunt qui nihil
exspectabant: quem non tenebant Deum pollicitatorem, invenerunt
redemptorem. Jam enim Judaei tenebant Deum pollicitatorem, quia ibi
Prophetae Christum praedicaverant, ibi Christum promiserant; sed
quem promissum audierant, praesentem non cognoverant: illis autem
promissum nihil erat; sed tamen in Prophetis etiam de fide ipsorum
dictum erat. Non dictum erat ipsis, sed dictum erat de ipsis.
Missum est et ad illos: et audistis ex dispensatione Dei; ipsa enim
lectio modo vobis lecta est in Actibus Apostolorum, quomodo centurio
Cornelius credidit. Cornelius enim centurio non erat de gente
Judaeorum. Orabat, jejunabat, eleemosynas faciebat. Non illum
deseruit Deus quamvis in Gentibus constitutum; et missus est ei
angelus, qui illi nuntiaret quod eleemosynae et orationes ipsius
acceptae fuerint apud Deum: credidit, advocato ad se Petro (Act.
X). Numquid non illum poterat docere angelus? Misit illum ad
Petrum, ut magis per hominem illi fides fieret; quia homines dignatus
erat Dominus visitare: nec dedignabatur docere per hominem, qui
dignatus est esse homo. Sic ergo restituta est terra ejus, uno
pariete veniente de Judaeis, altero pariete veniente de Gentibus;
quibus duobus parietibus de diverso venientibus esset ipse lapis
angularis, ubi ambo copularentur (Ephes. II, 20).
3. Iterum quomodo accipimus, Cum terra ejus restitueretur? Cum
caro ejus resuscitaretur. Alius enim intellectus, tamen a Christo
non recedens, sic potest nobis occurrere: terra restituta, caro
resuscitata. Post resurrectionem enim ipsius facta sunt ista omnia
quae cantantur in Psalmo. Audiamus jam de terrae restitutione
Psalmum plenum gaudio. Excitet nobis ipse Dominus Deus noster
dignam tantae rei exspectationem et jucunditatem; ipse sermonem nostrum
moderetur aptum cordibus vestris, ut quidquid hic exsultat cor nostrum
in talibus spectaculis, perducat ad linguam, et inde in aures
vestras, deinde in cor vestrum, inde in facta vestra.
4. Dominus regnavit. Ille qui stetit ante judicem, ille qui alapas
accepit, ille qui flagellatus est, ille qui consputus est, ille qui
spinis coronatus est, ille qui colaphis caesus est, ille qui in ligno
suspensus est, ille cui pendenti in ligno insultatum est, ille qui in
cruce mortuus est; ille qui lancea percussus est, ille qui sepultus
est, ipse resurrexit. Dominus regnavit. Saeviant quantum possunt
regna; quid sunt factura Regi regnorum, Domino omnium regum,
Creatori omnium saeculorum? An ideo contemnitur, quia tam
submissus, et tam humilis apparuit? Misericordia est, non
impotentia: ille enim humilis apparuit, ut eum caperemus. Sed jam
videamus: Dominus regnavit; exsultet terra, jucundentur insulae
multae. Est quidem, quia verbum Dei non in sola continenti terra
praedicatum est, sed etiam in insulis quae constitutae sunt in medio
mari: et ipsae plenae christianis, plenae sunt servis Dei. Non enim
separat mare eum qui fecit mare. Quo naves possunt accedere, verba
Dei non possunt? Impletae sunt insulae. Verumtamen possunt et in
figura recte accipi insulae, omnes Ecclesiae. Quare insulae? Quia
circumlatrantur fluctibus omnium tentationum. Sed quomodo insula
undique circumstrepentibus fluctibus tundi potest, frangi non potest,
magisque ipsa frangit fluctus venientes, quam frangitur ab eis: sic et
Ecclesiae Dei pullulantes per totum orbem terrarum, passae sunt
persecutiones undique frementium infidelium, et ecce stant insulae, et
jam placatum est mare. Jucundentur insulae multae.
5. [vers. 2.]
|
“Nubes et caligo in circuitu ejus; justitia et
judicium directio sedis ejus.”
|
|
Quibus
|
“nubes et caligo in circuitu
ejus?”
|
|
Quibus
|
“justitia et judicium directio sedis ejus?”
|
|
Nubes
et caligo impiis, qui eum non intellexerunt; justitia et judicium
fidelibus, qui in eum crediderunt: illi enim per superbiam non
viderunt, illi per humilitatem dirigi meruerunt. Audi nubes et
nebulam, et audi justitiam et judicium. Ipse Dominus ait: In
judicium ego in hunc mundum veni, ut qui non vident videant, et qui
vident caeci fiant (Joan. IX, 39). Quid est, qui vident
caeci fiant? Qui sibi videre videntur, qui se sapientes putant, qui
non sibi arbitrantur necessariam medicinam, ipsi caeci fiant, ipsi non
intelligant. Qui autem non vident, videant: qui caecitatem
confitentur, illuminari mereantur. Sit ergo in circuitu ejus nubes et
caligo, his qui eum non cognoverunt; confitentibus autem et
humiliantibus se, justitia et judicium directio sedis ejus. Sedem
ejus dicit eos ipsos qui in eum crediderunt: de ipsis enim sibi fecit
sedem, quia in eis sedet Sapientia; Filius enim Dei, Sapientia
Dei est (I Cor. I, 24). Audivimus autem ex alia Scriptura
magnum hujus intelligentiae documentum. Anima justi, sedes
sapientiae. Ergo quia isti facti sunt justi, qui in eum crediderunt;
justificati ex fide, facti sunt sedes ipsius: sedet in ipsis,
judicans ex ipsis, et dirigens eos. Quare? Quia mansuetos invenit,
veluti jumenta mitia, non recalcitrantia, non collum superbum adversus
jugum ejus excutientia, non flagellum ejus recusantia: facta sunt
jumenta ejus bona, mansueta; et meruerunt quod dictum est in alio
psalmo, Diriget mites in judicio, docebit mansuetos vias suas
(Psal. XXIV, 9). Propterea ergo illis nubes et caligo, quia
non sunt recti ; mansuetis autem, justitia et judicium directio sedis
ejus.
6. [vers. 3.] Ignis ante eum praeibit, et inflammabit in
circuitu inimicos ejus. De quo igne dicit, fratres, Ignis ante eum
praeibit, et inflammabit in circuitu inimicos ejus? Non arbitror de
illo igne dici, in quem mittendi sunt impii illa ultima judicii
sententia, quibus ad sinistram separatis, sicut in Evangelio lectum
meminimus, dicturus est, Ite in ignem aeternum, qui paratus est
diabolo et angelis ejus (Matth. XXV, 41): non puto de illo
igne dici. Unde hoc non puto? Quia de quodam igne dicit, qui
praeibit ante illum, antequam veniat ad judicium. Dictum est enim
praeire ignem et inflammare in circuitu, id est per totum orbem
terrarum, inimicos ejus. Ille ignis post ejus adventum erit; iste
autem ignis ante eum praeibit. Quis est ergo iste ignis? Possumus
eum accipere in poenam malorum, possumus in salutem redemptorum. In
poenam malorum, quomodo? Quia cum praedicaretur Christus, iratae
sunt gentes, et commoverunt persecutionem: quae ira ignis fuit, magis
consumens eos qui persequebantur, quam eos quos persequebantur. Cum
enim videmus duos, unum irascentem, alterum patienter ferentem, quis
eorum ardeat, vestrum est judicare. Potestis in genere humano tale
spectaculum contueri. Ponite vobis ante oculos hominem iniquum,
commotum animo, trucem vultu, flammantibus oculis, scintillantibus
verbis, ferri in hominis necem, in depraedationem, in injurias, in
contumelias, non se capere, non se tenere; alterum patienter
excipientem verba, plagas , quidquid ille inferre voluerit, et
percutienti maxillam, parantem et alteram: cum videris hinc furias,
inde lenitatem; hinc iram, inde patientiam; hinc flammas, inde
tolerantiam; dubitabis pronuntiare quis eorum ardeat poenamque
patiatur? illene cujus corpus vexatur, an cujus animus vastatur?
Propterea et Isaias propheta dixit: Et nunc ignis adversarios
comedet (Isai. XXVI, 11). Quid est, Et nunc? Antequam
veniat dies ille judicii magnus, jam furore suo ardent qui postea
supplicio sempiterni illius ignis arsuri sunt. Nisi forte putatis,
fratres mei, quia injustitia, quae procedit ex homine ad laedendum
alterum hominem, illi ad quem procedit nocet, et illi de quo procedit
non nocet. Unde fieri potest? Aliquando facula ardens apponitur ad
lignum humidum et viride, et non illud incendit, ipsa tamen ardet;
sic et inimicus tuus. Si quis forte existit injustus qui tibi moliatur
insidias, vel praeparet aliquam molestiam, injustus est: tu si viride
lignum fueris, id est, si succo spirituali vigens et virens, flammis
inimicitiarum restiteris, orando pro illo qui te persequitur; ille
ardet, tu manes integer; et injustitia illius illi nocet, tibi nihil
nocet. Nisi forte putas quia nocet tibi, si corpori tuo aliquid
fecerit, et anima patiens et incorrupta ad Deum coronanda pervenerit,
sequens exemplum Domini sui, qui pati maluit a Judaeis, et qui
poterat non mori, mortuus est, quia et qui poterat non nasci, natus
est. Tu enim conditione natus es, ille voluntate; tu conditione
moreris, ille misericordia. Quomodo ergo illi nihil nocuerunt
Judaei; sic nec tibi quisquam persecutor inimicus, si tu elegeris
esse membrum capitis illius.
7. Ecce intelleximus ignem ante eum praeeuntem, id est, hoc tempore
intelligendum in poenam quamdam infidelium et iniquorum: intelligamus
ignem, si possumus, et in salutem redemptorum; ita enim
proposueramus. Idem ipse Dominus ait: Ignem veni mittere in terram
(Luc. XII, 49). Sic ignem, quomodo gladium: nam et quodam
loco ait non se venisse pacem mittere in terram, sed gladium (Matth.
X, 34). Gladium ad separationem, ignem ad ustionem: sed
utrumque salubrem, quia et gladius verbi ipsius salubriter nos
separavit a consuetudine mala. Gladium enim attulit, et separavit
unumquemque fidelium aut a patre suo qui in Christum non crediderat,
aut a matre similiter infideli; aut certe, si de parentibus christanis
natus est, saltem a progenie sua priore. Nemo enim nostrum non aut
avum, aut proavum, aut aliquam antiquam originem in Gentibus habuit,
et in illa exsecrabili Deo infidelitate: separati sumus ab eo quod
eramus; sed gladius intercessit secernens, non interficiens. Hoc
modo et ignis: Ignem veni mittere in terram. Exarserunt homines
credentes in cum, acceperunt flammam charitatis; propterea et ipse
Spiritus sanctus cum missus esset Apostolis, sic apparuit: Visae
sunt illis, inquit, linguae divisae velut ignis, qui et insedit super
unumquemque illorum (Act. II, 3). Isto igne inflammati
coeperunt ire per mundum, et inflammare, et incendere in circuitu
inimicos ejus. Quos inimicos ejus? Qui deserto Deo a quo facti
erant, adorabant simulacra quae fecerant. Ipsi incendebantur, si
mali erant, ad consumptionem; si boni erant, ad reparationem: aut
ipse incendebatur, qui nolebat credere, illo igne, audito verbo Dei
factus pejor, invidia sua exustus atque consumptus; aut si
converteretur et crederet, nec sic in illo nihil arsisset. Arserat
enim fenum, ut purgaretur aurum. Aurum fides est, fenum carnalis
concupiscentia est. Omnis caro fenum, Isaias dicit, et omnis honor
carnis ut flos feni (Isai. XL, 6). Quidquid est ergo in homine
carnali appetens vana et saecularia, fenum est. Quam multi forte, et
fratres nostri icrunt ad theatrum? feno ducti sunt. Nonne optandus
est illis iste ignis, ut fenum ardeat, et aurum purgetur? Quod enim
illis inest fidei, feno premitur. Bonum est ergo eis ardere sancto
igne, ut feno consumpto, splendeat pretiosum quod redemit Christus.
Ergo, Ignis ante eum praeibit, et inflammabit in circuitu inimicos
ejus. Sunt qui salubriter arserunt, hodie fideles ejus sunt; inimici
ejus erant, et nunc jam fideles ejus sunt: quaeris inimicos, non
sunt; consumpti sunt, arserunt; charitas consumpsit in eis quod
persequebantur Christum, et purgavit in eis quod crederent in
Christum: Et inflammabit in circuitu inimicos ejus.
8. [vers. 4.] Apparuerunt fulgura ejus orbi terrae. Magna
exsultatio. Nonne videmus? nonne manifestum est? Apparuerunt
fulgura ejus universae terrae; inflammati sunt inimici, incensi sunt
inimici. Arsit quidquid contradicebat, et apparuerunt fulgura ejus
orbi terrae. Quomodo apparuerunt? Ut jam crederent. Unde fulgura?
De nubibus. Quae sunt nubes Dei? Praedicatores veritatis. Vides
autem nubem, in coelo nebulosam, obscuram, et habet intus nescio quid
latens. Si coruscet de nube, emicat splendor: ex eo ipso quod
contemnebas, inde exsilivit quod expavescas. Misit ergo Dominus
noster Jesus Christus Apostolos suos, praedicatores suos, velut
nubes: videbantur homines et contemnebantur; quomodo videntur nubes,
et contemnuntur, antequam de eis exsiliat quod mireris. Erant enim
illi primum homines carnem portantes, infirmi; deinde idiotae,
indocti, ignobiles: sed erat in illis quod fulguraret, erat in illis
quod coruscaret. Accedebat Petrus homo piscator, orabat, et
surgebat mortuus (Act. IX, 40). Forma humana nubes erat,
splendor miraculi coruscatio erat. Sic in verbis, sic in factis, cum
miranda dicunt, et miranda faciunt, Apparuerunt fulgura ejus orbi
terrae. Vidit et commota est terra. Si enim non est verum? si non
tota terra jam christiana clamat, Amen, commota fulguribus de illis
nubibus erumpentibus? Vidit, et commota est terra.
9. [vers. 5.] Montes fluxerunt sicut cera a facie Domini. Qui
sunt montes? Superbi. Omnis altitudo extollens se adversus Deum,
factis Christi et Christianorum contremuit, succubuit, et quando
dico quod dictum est, Fluxit, melius verbum inveniri non potest.
Montes fluxerunt velut cera a facie Domini. Ubi est altitudo
potestatum? ubi duritia infidelium? Montes fluxerunt sicut cera a
facie Domini. Ignis eis fuit Dominus, illi ante faciem ejus sicut
cera fluxerunt; tamdiu duri, donec ignis ille admoveretur.
Complanata est omnis altitudo; modo blasphemare Christum non audet:
et paganus non in eum credit, non eum tamen blasphemat; etsi nondum
factus est vivus lapis, tamen victus est durus mons. Montes fluxerunt
sicut cera a facie Domini, a facie Domini omnis terrae: non
Judaeorum tantum, sed et Gentium, sicut dicit Apostolus (Rom.
III, 29); non enim est Judaeorum tantum Deus, sed et
Gentium. Dominus ergo universae terrae, Dominus Jesus Christus in
Judaea natus, sed non Judaeae tantum natus: quia et antequam natus
omnes fecit; et qui omnes fecit, omnes refecit. A facie Domini
omnis terrae.
10. [vers. 6.] Annuntiaverunt coeli justitiam ejus, et
viderunt omnes populi gloriam ejus. Qui coeli annuntiaverunt? Coeli
enarrant gloriam Dei (Psal. XVIII, 2). Qui sunt coeli?
Qui facti sunt sedes ipsius. Quomodo enim in coelis sedet Deus, sic
sedet in Apostolis, sic sedet in praedicatoribus Evangelii. Et tu
si vis, coelum eris. Vis esse coelum? Purga de corde tuo terram.
Si terrenas concupiscentias non habueris, et non frustra responderis
sursum te habere cor, coelum eris. Si resurrexistis cum Christo
(fidelibus Apostolus loquitur), quae sursum sunt quaerite, ubi
Christus est in dextera Dei sedens; quae sursum sunt sapite, non
quae super terram (Coloss. III, 1 et 2). Coepisti sapere
quae sursum sunt, et non quae super terram sunt; nonne factus es
coelum? Carnem portas, et corde jam coelum es: conversatio enim tua
in coelis erit (Philipp. III, 20). Talis annuntias et tu
Christum: quis enim fidelium tacet Christum? Intendat Charitas
vestra: putatis quia nos soli stantes hic annuntiamus Christum, et
vos non annuntiatis? Unde ad nos veniunt, christiani volentes esse,
quos nunquam vidimus, quos non novimus, quibus nunquam praedicavimus?
An forte crediderunt nullo annuntiante? Apostolus dicit: Quomodo
credent quem non audierunt, quomodo audient sine praedicante (Rom.
X, 14)? Ergo tota Ecclesia praedicat Christum, et annuntiant
coeli justitiam ipsius; quia omnes fideles quibus cura est lucrari Deo
eos qui nondum crediderunt, et faciunt hoc ex charitate, coeli sunt.
Intonat de illis Deus judicii sui terrorem; et tremit qui infidelis
erat, et pavescit, et credit. Ostendite hominibus quid potuit
Christus per totum orbem terrarum, loquendo eis, et adducendo eos ad
amandum Christum. Quanti enim hodie adduxerunt amicos suos, aut ad
pantomimum, aut ad choraulam? Quare, nisi amando illum? Et vos
amate Christum. Tanta enim spectacula praebuit, in quo nemo potest
dicere aliquid se reprehensionis invenire, ille qui vicit saeculum.
Nam et aliquando quem amat quisque in theatro, vincitur in illo.
Nemo vero vincitur in Christo: non est de quo erubescere.
Arripite, adducite, attrahite quos potestis: securi estote, ad eum
adducitis, qui non displicet vindetibus; et rogate illum ut illuminet
eos, et bene spectent . Annuntiaverunt coeli justitiam ejus, et
viderunt omnes populi gloriam ejus.
11. [vers. 7.] Confundantur omnes qui adorant sculptilia.
Nonne factum est? Nonne confusi sunt? Nonne quotidie confunduntur?
Sculptilia enim sunt manu facta idola. Quare jam confunduntur omnes
qui adorant sculptilia? Quia viderunt omnes populi gloriam ejus. Jam
omnes populi gloriam Christi confitentur: erubescant qui adorant
lapides. Quia lapides illi mortui erant, nos vivum lapidem
invenimus: imo lapides illi nunquam vixerunt, ut nec mortui dicantur;
lapis autem noster vivus est, et semper vixit apud Patrem, et pro
nobis mortuus revixit, et modo vivit, et mors ei ultra non dominabitur
(Rom. VI, 9). Hanc gloriam ipsius cognoverunt populi;
dimittunt templa, currunt ad ecclesias. Confundantur omnes qui
adorant sculptilia. Adhuc quaerunt adorare sculptilia? Noluerunt
deserere idola; deserti sunt ab idolis. Confundantur omnes qui
adorant sculptilia, qui gloriantur in simulacris suis. Sed existit
nescio quis disputator qui doctus sibi videbatur et ait: Non ego illum
lapidem colo, nec illud simulacrum quod est sine sensu; non enim
Propheta vester potuit nosse quia oculos habent et non vident (Psal.
CXIII, 5), et ego nescio quia illud simulacrum nec animam
habet, nec videt oculis, nec audit auribus: non ego illud colo; sed
adoro quod video, et servio ei quem non video. Quis est iste? Numen
quoddam, inquit, invisibile quod praesidet illi simulacro. Hoc modo
reddendo rationem de simulacris suis, diserti sibi videntur, quia non
colunt idola, et colunt daemonia. Etenim, fratres, sicut dicit
Apostolus, Quae immolant Gentes, daemoniis immolant, et non Deo.
Nolo vos, inquit, socios fieri daemoniorum (I Cor. X, 19,
20): nam scimus quia nihil est idolum (Id. VIII, 4).
Ipse hoc dixit Apostolus, Scimus quia nihil est idolum, sed quae
immolant Gentes, daemoniis immolant, et non Deo: dixit, Nolo vos
fieri socios daemoniorum. Non ergo hinc se excusent, quia quasi
idolis insensatis dediti non sunt; daemoniis magis dediti sunt, quod
est periculosius. Nam si tantum idola colerent, sicut eos non
adjuvarent, ita illis nihil nocerent; si autem adores et servias
daemonibus, erunt domini tui. Et qui erunt domini tui? Invidi tui:
libertati tuae necesse est invideant, semper te velint possidere,
semper talem facere, qualem possint secum trahere. Est enim insita
malevolentia quaedam et pernicies nocendi istis malis spiritibus:
gaudent de malo hominum; et de fallacia nostra, si nos fefellerint,
pascuntur. Et quid quaerunt? Non quibus in aeternum dominentur, sed
cum quibus in aeternum damnentur; quomodo solet malevolus latro
nominare innocentem. Numquid si fuerit vivus incensus, minus ardet,
si duo ardeant? minus moritur, si duo moriantur? Poena illi non
minuitur, sed malevolentia pascitur. Mecum moriatur, non se minus
moriturum dicens, sed solatium habet malum alterius. Talis est
diabolus; seducere vult illos qui cum illo puniantur: et quia non
potest fallere judicem Deum (non enim nominat apud illum
innocentem), vera crimina volens habere quae objiciat, peccata
persuadet. Ecce quales dominos sibi faciunt qui colunt idola et
daemonia: Quae enim immolant Gentes, daemoniis immolant, et non
Deo: nolo vos socios fieri daemoniorum.
12. Nos autem qualem Deum habemus? Audite quid sequatur. Cum
enim dixisset, Confundantur omnes qui adorant sculptilia , qui
gloriantur in simulacris suis: ne existerent quasi reddentes rationem
de simulacris, et dicerent, Non lapides, sed numina colimus; Quae
numina colis? dic mihi, daemonia colis, an spiritus bonos, quales
sunt Angeli? Sunt enim Angeli sancti, et sunt spiritus maligni.
Ego dico quia in templis tuis non coluntur nisi spiritus maligni: qui
sibi exigunt superbe sacrificium, et volunt se coli tanquam Deos,
maligni sunt, superbi sunt. Tales sunt etiam homines non boni, qui
suam gloriam quaerunt, et Dei gloriam contemnunt. Homines autem
sanctos attendite, qui sunt similes Angelis. Cum inveneris hominem
aliquem sanctum servum Dei, si volueris illum colere et adorare pro
Deo, prohibet te: non vult sibi arrogare honorem Dei, non vult tibi
esse pro Deo, sed tecum esse sub Deo. Fecerunt hoc apostoli sancti
Paulus et Barnabas. Praedicabant verbum Dei in Lycaonia.
Mirabilia cum fecissent Lycaoniae, cives ejusdem regionis adduxerunt
victimas, et voluerunt illis sacrificare, dicentes Barnabam Jovem,
et Paulum Mercurium: illi non sunt delectati. An forte ideo sibi
immolari noluerunt, quia daemonibus se comparari exsecrati sunt?
Non, sed quia honorem divinum exhiberi hominibus horruerunt. Verba
ipsorum indicant, non suspicamur. Sequitur enim lectio libri
ejusdem, et dicit quomodo moti sunt: Tunc Paulus et Barnabas
consciderunt vestimenta sua, et dixerunt, Viri fratres, quid
facitis? Et nos homines sumus passibiles, similes vobis (Act.
XIV, 13 et 14). Intendite. Quomodo ergo homines boni
prohibent eos qui illos voluerant colere tanquam deos, et volunt potius
ut Deus unus colatur, Deus unus adoretur, Deo uni sacrificium
offeratur, non sibi: sic et omnes sancti Angeli , illius gloriam
quaerunt, quem diligunt; ad ejus cultum, ad ejus adorationem, ad
ejus contemplationem omnes quos diligunt rapere et inflammare student;
ipsum illis annuntiant, non se, quoniam Angeli sunt: et quia milites
sunt, non norunt gloriam quaerere nisi Imperatoris sui; si autem suam
gloriam quaesierint, ut tyranni damnantur. Talis exstitit diabolus et
daemonia, id est angeli ejus: arrogavit sibi honorem divinum et
omnibus daemoniis; et implevit templa Paganorum, et persuasit
simulacra, et persuasit illa sacrificia offerri sibi. Nonne melius
erat ut Angelos sanctos, quam ut daemones colerent? Respondent:
Non colimus mala daemonia; Angelos quos dicitis, ipsos et nos
colimus, virtutes Dei magni et ministeria Dei magni. Utinam ipsos
colere velletis: facile ab ipsis disceretis non illos colere. Audite
angelum doctorem. Docebat quemdam discipulum Christi, et ostendebat
illi multa miracula in Apocalypsi Joannis: ille autem quodam sibi
demonstrato miraculo visionis expavit, et misit se ad pedes Angeli;
et ille angelus qui non quaerebat nisi gloriam Domini sui, Surge,
quid facis? inquit, illum adora; nam et ego conservus tuus sum, et
fratrum tuorum (Apoc. XIX, 10). Quid ergo, fratres mei?
Nemo dicat: Timeo ne irascatur mihi angelus, si non illum colo pro
deo meo. Tunc tibi irascitur, quando ipsum colere volueris: bonus
est enim, et Deum amat. Quomodo daemones irascuntur, si non
colantur; sic Angeli indignantur, si pro Deo colantur. Sed ne
forte dicat sibi cor infirmum, cor trepidum: Ergo si irascuntur
daemonia quia non coluntur, timeo offendere daemonia. Quid tibi
facturus est vel princeps ipsorum diabolus? Si posset aliquid, nullus
nostrum remaneret. Nonne quotidie tanta in illum dicuntur ore
Christianorum, et crescit seges Christianorum? Quando irasceris
nequissimo servo tuo, hoc nomen illi imponis: Satanas, diabole; hoc
illi dicis. Fortasse in hoc erras, quia homini hoc dicis, et
immoderata ira raperis ad conviciandam imaginem Dei: et tamen hoc
eligis quod ei dicas, quod valde detestaris. Si posset ille, non se
vindicaret? Sed non permittitur: et tantum facit, quantum
permittitur. Nam et Job tentare voluit, et nonnisi potestatem
quaesivit (Job I, 11); et nihil faceret, nisi potestatem
accepisset. Quare non ergo securus Deum adoras, quo nolente nemo
tibi nocet, et quo permittente emendaris, non everteris? Si enim
placuerit Domino Deo tuo permittere ut aliquis homo tibi noceat, aut
aliquis spiritus tibi noceat; emendabit te, ut clames ad eum:
Emendans emendavit me Dominus, sed morti non tradidit me (Psal.
CXVII, 18). Ergo, Confundantur omnes qui adorant
sculptilia, qui gloriantur in simulacris suis. Adorate eum omnes
Angeli ejus. Discant Pagani adorare Deum. Angelos volunt
adorare; Angelos imitentur, et illum adorent qui ab Angelis
adoratur. Adorate eum omnes Angeli ejus. Adoret angelus ille qui
missus est ad Cornelium; nam eum adorans, Cornelium misit ad Petrum
(Act. X, 3, etc.): adoret Christum Dominum Petri , et ipse
conservus Petri. Adorate eum omnes Angeli ejus.
13. [vers. 8.] Audivit, et jucundata est Sion. Quid audivit
Sion? Quia adorant eum omnes Angeli ejus. Quid audivit Sion?
ecce quid audivit: Annuntiaverunt coeli justitiam ejus, et viderunt
omnes populi gloriam ejus: confundantur omnes qui adorant sculptilia,
qui gloriantur in simulacris suis. Etenim Ecclesia necdum erat in
Gentibus; in Judaea crediderant ex Judaeis, et putabant ipsi
Judaei qui crediderant solos se pertinere ad Christum: missi sunt
Apostoli ad Gentes, praedicatum est Cornelio; credidit Cornelius,
baptizatus est, baptizati sunt et illi qui cum Cornelio erant. Sed
ut baptizarentur, quid factum est, scitis: non quidem huc usque
pervenit Lector, sed tamen aliqui recordantur; et qui non
recordantur, audiant a me breviter. Missus est angelus ad
Cornelium, angelus Cornelium misit ad Petrum, Petrus venit ad
Cornelium. Et quia de Gentibus erat Cornelius, et ipse et qui cum
illo erant, non erant circumcisi: ne dubitarent ergo illi tradere
Evangelium non circumcisis; antequam baptizaretur ipse Cornelius et
illi qui cum illo erant, venit Spiritus sanctus, et implevit illos,
et coeperunt loqui linguis. In nullum autem ceciderat Spiritus
sanctus, nisi qui fuerat baptizatus: in istos autem ante Baptismum
cecidit. Posset enim Petrus dubitare utrum incircumcisos baptizaret:
venit Spiritus sanctus, coeperunt loqui linguis; donatum est donum
invisibile, et tulit dubitationem de Sacramento visibili; baptizati
sunt omnes. Et habes ibi scriptum: Audierunt autem Apostoli, et
qui erant in Judaea fratres, quoniam et Gentes receperunt verbum
Dei, et benedicebant Deum. Hoc est quod hic commemorat: Audivit,
et jucundata est Sion; et exsultaverunt filiae Judaeae . Quid
audivit, et jucundata est Sion? Quia receperunt Gentes verbum
Dei. Unus paries venerat, sed angelus nondum erat. Sion ipsa
Ecclesia quae erat in Judaea, proprie hic nominata est. Audivit,
et jucundata est Sion; et exsultaverunt filiae Judaeae. Sic
scriptum est: Audierunt Apostoli, et qui erant in Judaea fratres.
Videte si non exsultaverunt filiae Judaeae. Quid audierunt? Quia
et Gentes receperunt verbum Dei. Ubi illud dixit iste psalmus?
Annuntiaverunt coeli justitiam ejus, et viderunt omnes populi gloriam
ejus. Et quia Gentes crediderunt, a quibus colebantur idola;
secutus ait: Confundantur omnes qui adorant sculptilia, qui
gloriantur in simulacris suis. Audivit, et jucundata est Sion; et
exsultaverunt filiae Judaeae. Postea quidam de circumcisis calumniari
voluerunt Petro, et dixerunt illi: Quare intrasti ad Gentiles
incircumcisos, et manducasti cum eis? Ille autem reddidit eis
rationem, quomodo cum oraret demonstratus est illi discus pendens
quatuor lineis. Discus ille qui habebat omnia animalia, significabat
omnes Gentes. Ideo autem quatuor lineis pendebat, quia quatuor
partes sunt orbis, unde futuri populi erant: et ideo quatuor
Evangelia praedicant Christum, ut gratia ipsius ad omnes quatuor
partes orbis pertinere intelligatur. Quia ergo tale visum demonstratum
fuerat Petro, indicavit, aperuit illis omnia, quomodo credidit
Cornelius, quia priusquam baptizaretur homo gentilis, venit super eum
Spiritus sanctus. Haec cum audissent, tacuerunt, et magnificaverunt
Deum, dicentes: Utique et Gentibus Deus poenitentiam ad vitam
dedit (Act. XI, 1-18). Ecce, Audivit, et jucundata est
Sion; et exsultaverunt filiae Judaeae, propter judicia tua,
Domine. Quae judicia? Quia non est personarum acceptor Deus.
Namque ipse Petrus cum vidisset Cornelium centurionem, et eos qui
cum illo erant, adimpletos Spiritu sancto, exclamavit, et ait, In
veritate comprehendo quia non est personarum acceptor Deus. Ergo,
Exsultaverunt filiae Judaeae, propter judicia tua, Domine. Quid
est, propter judicia tua? Quia in omni gente, et in omni populo,
quicumque illi servierit, acceptus est illi (Id. X, 34,
35). Quia non Judaeorum Deus tantum, sed et Gentium (Rom.
III, 29).
14. [vers. 9.] Videte si non hoc est unde exsultaverunt filiae
Judaeae. Et exsultaverunt filiae Judaeae, propter judicia tua,
Domine. Quoniam tu es Dominus altissimus super omnem terram. Non
super solam Judaeam, non super solam Jerusalem, non super solam
Sion, sed super omnem terram. Huic universae terrae judicia Dei
viguerunt, ut undique populos convocaret: quibus non communicant, qui
se praeciderunt; nec audiunt praedictum, nec vident impletum,
Quoniam tu es Dominus altissimus super omnem terram. Nimis exaltatus
es super omnes deos. Quid est, nimis? Nam de Christo dicitur.
Quid est ergo, nimis, nisi ut intelligaris aequalis Patri? Quid
est, super omnes deos? qui sunt? Idola non habent sensum, non
habent vitam: daemonia habent sensum, habent vitam; sed mala sunt.
Quid magnum est quia exaltatus est Christus super idola? Exaltatus
est super daemonia; sed nec hoc valde magnum est: daemonia quidem dii
Gentium (Psal. XCV, 5), sed ille nimis exaltatus est super
omnes deos. Et homines dicti sunt dii, Ego dixi, Dii estis, et
filii Altissimi omnes: item scriptum est, Deus stetit in synagoga
deorum; in medio autem deos discernens (Psal. LXXXI, 6,
1). Super omnes exaltatus est Jesus Christus Dominus noster: nec
tantum super idola, nec tantum super daemonia; sed super omnes homines
justos. Et hoc parum est; super omnes etiam Angelos: nam unde est,
Adorate eum omnes Angeli ejus? Nimis exaltatus es super omnes deos.
15. [vers. 10.] Quid ergo facimus omnes qui ad illum
convenimus, ad eum qui nimis exaltatus est super omnes deos? Breve
praeceptum nobis dedit. Qui diligitis Dominum, odite malignum. Non
est dignus Christus cum quo diligas avaritiam. Amas illum; debes
odisse quod odit. Homo est inimicus tuus, hoc est quod tu; creati
estis ab uno Creatore, in una conditione: et tamen si filius tuus
loquatur inimico tuo, et veniat ad domum inimici tui, et assiduas
collocutiones habeat cum illo, exhaeredare illum vis; quia loquitur
cum inimico tuo. Et quomodo? Quia justam vocem videris tibi habere:
Amicus es inimici mei, et quaeris aliquid de re mea! Ergo attende.
Diligis Christum, inimica Christi est avaritia; quare cum illa
loqueris? Non dico, loqueris cum illa; quare illi servis? Nam
multa jubet Christus, et non facis; jubet ipsa, et facis. Jubet
Christus ut vestias pauperem, et non facis; jubet avaritia ut facias
fraudem, et hoc potius facis. Si haec ita sunt, si talis es, noli
tibi multum promittere haereditatem Christi. Sed dicis: Diligo
Christum. Qui diligitis Dominum, odite malignum. Hinc apparet te
diligere quod bonum est, si inventus fueris odisse quod malum est:
Qui diligitis Dominum, odite malignum.
16. Sed cum coeperimus odisse malignum, subsequentur
persecutiones. Odimus malignum; dicit nobis aliquis persecutor, Fac
fraudem; dicit nobis, Adora idolum, dicit nobis, Thus pone
daemoniis: sed nos audivimus, Qui diligitis Dominum, odite
malignum. Audivimus quidem, sed si non fecerimus, saevit ille.
Usquequo saevit? quid est ablaturus? Responde; quare Christianus
es? propter aeternam haereditatem, an propter terrenam felicitatem?
Interroga fidem tuam, pone in catasta conscientiae animam tuam,
torque teipsum timore judicii, responde cui credideris, quare
credideris. Dicis mihi: In Christum credidi. Quid tibi promisit
Christus, nisi quod ostendit in se? Quid ostendit in se? Mortuus
est, et resurrexit, ascendit in coelum. Vis sequi? Imitare
passionem, exspecta promissionem. Quid ergo tibi ablaturus est
saeviens, cum coeperis odisse malignum, quia diligis Dominum? quid
ablaturus? Patrimonium: numquid coelum? Postremo quidquid tibi
dedit Deus, tollat ille (non tollit quidem, si non vult Deus, si
autem vult Deus, tollit quod dedit Deus, ne se tibi auferat ipse
Deus): Deum tibi nemo tollet, tu tibi illum tollis, si illum
fugis.
17. Forte respondes: Non curo de patrimonio meo; Dominus dedit,
Dominus abstulit; possum dicere, Sicut Domino placuit, ita factum
est (Job I, 21); sed timeo ne occidat me. Hoc est totum.
Audi ergo Psalmum consolantem: Custodit Dominus animas servorum
suorum. Quia ergo dixerat superius, Qui diligitis Dominum, odite
malignum; ne ideo timeres odisse malignum, ne occideret te malignus,
subjecit statim, Custodit Dominus animas servorum suorum . Audi
illum custodientem animas servorum suorum, et dicentem: Nolite timere
eos qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere (Matth.
X, 28). Occidit et corpus, qui in te plurimum potuerit: quid
tibi fecit? Quod et Domino Deo tuo. Quare amas habere quod
Christus, si times pati quod Christus? Ille venit ferre vitam tuam
temporalem, infirmam, morti obnoxiam. Certe time mori, si potes non
mori. Quod per naturam vitare non potes, quare propter fidem non
suscipis? Tollat tibi istam vitam qui minatur adversarius, dat tibi
Deus aliam vitam: quia et istam ipse tibi dedit, et si ipse
noluerit, nec ipsa tolletur; si autem voluerit ut tollatur tibi,
habet quod tecum mutet; noli timere spoliari pro illo. Non vis exui
veste pannosa? Stolam gloriae tibi daturus est. Quam stolam dicis
mihi? Oportet corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc
induere immortalitatem (I Cor. XV, 53). Haec ipsa caro tua
non peribit. Usque ad mortem potest saevire inimicus: potestatem
ultra non habet, nec in animam, nec in ipsam carnem; quia etsi
dissipet carnem, non impedit resurrectionem. De anima sua timebant
homines, et quid eis Dominus ait? Vestri autem capilli capitis omnes
numerati sunt (Matth. X, 30). Times ne animam perdas, qui
capillum non perdis? Deo omnia numerata sunt. Omnia redintegrabit,
qui omnia creavit. Non erant, et creata sunt: erant, et non
reparabuntur? Credite ergo toto corde, fratres mei, et qui diligitis
Dominum, odite malignum. Fortes estote, non solum in diligendo
Deum, sed etiam in odiendo malignum. Nemo vos terreat; potentior
est qui vos vocavit, omnipotens est ; fortior est omni forti,
superior est omni excelso. Filius Dei pro nobis mortuus est; securus
esto accepturum te vitam ipsius, qui pignus habes mortem ipsius. Pro
quibus enim mortuus est? numquid pro justis? Paulum interroga.
Etenim Christus pro impiis mortuus est (Rom. V, 6). Impius
eras, et mortuus est pro te, justificatus es, et deseret te? Qui
justificavit impium, relinquet pium? Qui diligitis Dominum, odite
malignum. Nemo timeat: Custodit Dominus animas servorum suorum, de
manu peccatoris eruet eas.
18. [vers. 11.] Sed forte dicturus es: Perdo lucem istam.
Lux orta est justo. Quam lucem times ne perdas? times ne in tenebris
sis? Noli timere ne perdas lucem, imo time ne dum caves perdere istam
lucem, perdas illam lucem veram. Quam times enim perdere, videmus
quibus donata est, cum quibus tibi communis est. Numquid soli boni
vident istum solem, cum faciat oriri solem suum super bonos et malos,
et pluat super justos et injustos (Matth. V, 45)? Istam lucem
vident tecum iniqui, vident tecum latrones, vident tecum impudici,
vident tecum bestiae, muscae, vermiculi. Qualem lucem justo servat,
qui et istis istam donat? Merito hanc lucem in fide martyres
viderunt. Qui enim istam contempserunt, aliquam viderunt quam
desideraverunt, qui hanc respuerunt. Lux orta est justo, et rectis
corde jucunditas. Nolite putare quia vere in miseria fuerunt, cum in
catena ambulaverunt. Latus fuit carcer fidelibus, leves fuerunt
catenae confitentibus. Habebant gaudia in catasta, qui Christum
praedicabant inter tormenta. Lux orta est justo. Quae lux orta est
justo? Quae non oritur injusto; non ista lux quam facit oriri super
bonos et malos. Est alia lux quae oritur justo; de qua luce non sibi
orta, in fine dicent injusti: Ergo erravimus a via veritatis, et
justitiae lumen non luxit nobis, et sol non ortus est nobis (Sap.
V, 6). Ecce amando istum solem, in tenebris cordis jacuerunt.
Quid profuit oculis videre istum, et mente non videre illum? Tobias
caecus erat, et filium suum viam Dei docebat. Nostis hoc, quia
Tobias filium suum admonebat, et dicebat, Fili, fac eleemosynas,
quia eleemosynae non permittunt ire in tenebras (Tob. IV, 7,
11): et loquebatur ille qui in tenebris erat. Videtis quia est
alia lux quae oritur justo, et rectis corde jucunditas? Oculos non
habebat, et filio suo dicebat, Fac eleemosynas; eleemosynae non
sinunt ire in tenebras: nec timuit, ne diceret sibi in corde suo
filius ipsius, Tu enim eleemosynas non fecisti: quare caecus mihi
loqueris? Ecce eleemosynae ad tenebras te perduxerunt, et quomodo
mihi dicis: Eleemosynae non sinunt ire in tenebras? Quare ille ista
cum fiducia dicebat, nisi quia aliam lucem videbat? Filius patri
manum tenebat, ut ambularet: sed pater filium viam docebat, ut
viveret. Est ergo alia lux, quae oritur justo: Lux orta est justo,
et rectis corde jucunditas. Vis illam nosse? Esto rectus corde.
Quid est, Esto rectus corde? Noli torto corde esse ad Deum,
resistens voluntati ipsius, et volens illum curvare ad te, et non te
dirigere ad illum, et senties jucunditatem, quam norunt omnes qui
recto sunt corde. Lux orta est justo, et rectis corde jucunditas.
19. [vers. 12.] Jucundamini, justi. Jam forte fideles
audientes, Jucundamini, convivia meditantur, calices praeparant,
rosarum tempus exspectant; quia dictum est, Jucundamini, justi.
Vide quid sequitur: in Domino. Jucundamini, justi, in Domino.
Exspectas tempus veris, ut jucunderis: Dominum habes jucunditatem,
Dominus semper tecum est, non habet tempus; habes illum nocte, habes
illum die. Esto rectus corde, et semper est tibi de illo jucunditas.
Non enim jucunditas quae est secundum saeculum, vera jucunditas est.
Audi prophetam Isaiam: Non est gaudere impiis, dicit Dominus
(Isai. XLVIII, 22; et LVII, 21). Gaudere quod
vocant impii, non est gaudere. Quale gaudium noverat qui hoc gaudium
improbabat? Credamus illi, fratres. Homo erat, sed ambo gaudia
noverat. Utique noverat gaudia calicis, quia homo erat, noverat
gaudium mensae, noverat gaudium lecti, noverat gaudia ista saecularia
et luxuriosa. Ille qui noverat illa, ait praesumens: Non est
gaudere impiis, dicit Dominus. Sed non dicit homo; Dominus dicit:
ex veritate Domini , Non est gaudere impiis. Nam illi sibi videntur
gaudere: Non est autem gaudere impiis, dicit, non homo, sed
Dominus. Unde ille ipsum gaudium videns, ait: Et diem hominum non
concupivi, tu scis (Jerem. XVI, 16). Qui mihi alium diem
ostendis, qui me aliam lucem doces, qui me alia jucunditate
perfundis, qui aliud mihi intus insinuas, fecisti me non concupiscere
diem hominum. Utique videbat Isaias homines in potatione, in
luxuria, in theatris, et spectaculis, totum mundum luxuriari variis
nugis; et tamen clamabat, Non est gaudere impiis, dicit Dominus.
Si hoc non est gaudere, quale gaudium videbat, in cujus comparatione
non erat hoc gaudium? Tanquam si tu nosses solem, et alicui laudanti
lucernam diceres: Non est ista lux. Quare lux non est? Ille pro
magno habet, gaudet, exsultat; et tu dicis: Non est ista lux. Aut
si quis simiam miraretur, diceres: Non est ista pulchritudo. Et si
forte ille occupatus esset circa compositionem membrorum in illa
bestia, et omnes illas congruentias miraretur; tu qui noveras aliam
pulchritudinem, negares istam, et diceres: Non est. Quare? Quia
aliam nosti. Sed dicis: Ego illam quam videbat Isaias, non video.
Crede, et videbis. Forte enim non habes unde videas; est enim
oculus unde illa pulchritudo videatur. Nam quomodo est oculus carnis,
unde lux ista videatur; sic est oculus cordis, unde illa jucunditas
videatur: forte ille oculus saucius est, sordidatus est, turbatus est
ab ira, ab avaritia, a cupiditate, a libidine insensata; turbatus
est oculus tuus, non potest videre illam lucem. Crede, antequam
videas: sanaberis, et videbis. Lux orta est justo, et rectis corde
jucunditas.
20. Jucundamini, ait, justi in Domino: et confitemini memoriae
sanctitatis ejus. Jam jucundati in Domino, jam gaudentes in
Domino, illi confitemini; quia nisi vellet, non in illo gauderemus.
Ait enim ipse Dominus: Haec locutus sum vobis, ut in me pacem
habeatis, in mundo autem pressuram (Joan. XVI, 33). Si
christiani estis, pressuras in isto mundo sperate; tranquilliora et
meliora tempora nolite sperare. Fratres, fallitis vos; quod vobis
Evangelium non promittit, nolite vobis promittere. Quid dicat
Evangelium, scitis: christianis loquimur; fidei praevaricatores esse
non debemus. Evangelium hoc dicit, quia in novissimis temporibus
multa mala, multa scandala, multae pressurae, multae iniquitates
abundabunt: sed qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
Refrigescet, inquit, charitas multorum (Matth. XXIV,
3-13). Qui ergo perseveranter spiritu ferbuerit, secundum
Apostolum, qui ait, Spiritu ferventes (Rom. XII, 11),
ejus charitas non refrigescet; quia ipsa charitas Dei diffusa est in
cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Id. V,
5). Nemo sibi ergo promittat quod Evangelium non promittit. Ecce
venient laetiora tempora, et facio illud, et emo illud. Bonum est
tibi ut attendas illum qui non fallitur , nec fefellit aliquem, qui
tibi promisit non hic laetitiam, sed in se; et cum transierint ista,
speres quia cum illo regnabis in aeternum; ne cum hic vis regnare,
neque hic habeas jucunditatem, neque illic invenias.
|
|