|
1. [vers. 1.] Octavum diem judicii posse intelligi, in sexto
psalmo dictum est: potest et pro octavo, intelligi pro aeterno
saeculo; quia post hoc tempus quod septem diebus volvitur, dabitur
sanctis.
2. [vers. 2.] Salvum me fac, Domine, quoniam defecit
sanctus: id est non invenitur; sicut loquimur cum dicimus, Defecit
frumentum, aut, Defecit pecunia. Quoniam diminutae sunt veritates a
filiis hominum. Veritas una est, qua illustrantur animae sanctae:
sed quoniam multae sunt animae, in ipsis multae veritates dici
possunt; sicut ab una facie multae in speculis imagines apparent.
3. [vers. 3.] Vana locutus est unusquisque ad proximum suum.
Proximum omnem hominem oportet intelligi: quia nemo est cum quo sit
operandum malum; et dilectio proximi malum non operatur (Rom.
XIII, 10). Labia dolosa, in corde et corde locuti sunt mala
. Quod bis ait, in corde et corde, duplex cor significat.
4. [vers. 4.] Disperdat Dominus universa labia dolosa.
Universa, dixit, ne quis se exceptum putet, sicut Apostolus dicit:
In omnem animam hominis operantis malum, Judaei primum et Graeci
(Id. II, 9). Linguam magniloquam: linguam superbam.
5. [vers. 5] Qui dixerunt: Linguam nostram magnificabimus,
labia nostra apud nos sunt, quis noster Dominus est? Superbi
hypocritae significantur, in sermone suo spem ponentes ad homines
decipiendos, et Deo non subditi.
6. [vers. 6.] Propter miseriam inopum et gemitum pauperum, nunc
exsurgam, dicit Dominus : ita enim populum suum ipse Dominus in
Evangelio miseratus est, quod rectorem non haberet, cum bene posset
obtemperare. Unde etiam dictum est in Evangelio: Messis multa,
operarii autem pauci (Matth. IX, 37). Hoc autem ex persona
Dei Patris accipiendum est, qui propter inopes et pauperes, id est
inopia et paupertate bonorum spiritualium egentes, Filium suum
dignatus est mittere; inde autem incipit sermo ejus apud Matthaeum in
monte, cum dicit: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum
coelorum (Id. V, 3). Ponam in salutari. Non dixit quid
ponat; sed in salutari, in Christo accipiendum est, secundum illud,
Quoniam viderunt oculi mei salutare tuum (Luc. II, 30): et
ideo intelligitur in illo posuisse quod ad miseriam inopum auferendam et
consolandum gemitum pauperum pertinet. Fiducialiter agam in eo;
secundum illud in Evangelio: Erat enim docens eos tanquam potestatem
habens, non tanquam Scribae eorum (Matth. VII, 29).
7. [vers. 7.] Eloquia Domini, eloquia casta. Haec persona
ipsius Prophetae est. Eloquia Domini, eloquia casta: casta dicit,
sine corruptione simulationis. Multi enim praedicant veritatem non
caste, quia vendunt illam pretio commoditatum hujus saeculi: de
talibus dicit Apostolus, quod Christum annuntiarent non caste
(Philipp. I, 17). Argentum igne examinatum terrae. Ipsa
eloquia Domini per tribulationes probata peccatoribus. Purgatum
septuplum: per timorem Dei, per pietatem, per scientiam, per
fortitudinem, per consilium, per intellectum, per sapientiam
(Isai. XI, 2). Nam septem sunt etiam beatitudinis gradus,
quos in eodem sermone quem habuit in monte Dominus exsequitur KATA
Matthaeum: Beati pauperes spiritu, beati mites, beati lugentes,
beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, beati misericordes, beati
mundo corde, beati pacifici (Matth. V, 3-9): de quibus
sententiis septem totum illum sermonem prolixum dictum esse animadverti
potest; nam octava, ubi dictum est, Beati qui persecutionem
patiuntur propter justitiam, ipsum ignem significat, quo
septempliciter probatur argentum. Qui sermo cum terminatus esset,
dictum est, Erat enim docens eos tanquam potestatem habens, non
tanquam Scribae eorum (Id. VII, 29): quod pertinet ad id
quod in hoc psalmo dictum est, Fiducialiter agam in eo.
8. [vers. 8.] Tu, Domine, servabis nos, et custodies nos a
generatione hac et in aeternum: hic tanquam inopes et pauperes, ibi
tanquam opulentos et divites.
9. [vers. 9.] In circuitu impii ambulant : id est, in
temporalium rerum cupiditate, quae septem dierum repetito circuitu,
tanquam rota volvitur; et ideo non perveniunt in octavum, id est in
aeternum, pro quo iste psalmus titulatus est. Ita et per Salomonem
dicitur: Ventilator enim est impiorum rex sapiens, et immittit illis
rotam malorum (Prov. XX, 26, sec. LXX). Secundum
altitudinem tuam multiplicasti filios hominum. Quia est et in
temporalibus multiplicatio, quae avertit ab unitate Dei; unde corpus
quod corrumpitur, aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio
sensum multa cogitantem (Sap. IX, 15): multiplicantur autem
justi secundum altitudinem Dei, quando ibunt de virtute in virtutem
(Psal. LXXXIII, 8).
|
|