|
1. Fratres, notum esse jam debet Charitati vestrae, tanquam filiis
Ecclesiae, et eruditis in schola Christi per omnes Litteras
antiquorum patrum nostrorum, qui scripserunt verba Dei, et magnalia
Dei, nobis eos consulere voluisse, qui futuri eramus hoc tempore jam
credentes in Christum; qui opportuno tempore venit ad nos, primo
humilis, postea venturus excelsus. Primo enim venit ante judicem
staturus: postea venturus est judex sessurus, ut ante illum stet pro
merito suo genus humanum. Praecesserunt autem illum multi praecones,
tanquam judicem magnum, et hunc adhuc in humilitate venturum. Multi
praecones praecesserunt adhuc nasciturum de virgine Maria, futurum
infantem, et sucturum lac; futurum parvulum, Verbum Dei per quod
facta sunt omnia, praecesserunt multi praecones, et dixerunt futura
ista tempora: sed ita dixerunt, ut quibusdam figuris rerum tegerent
sententias suas, ipsumque velamen quo tecta est veritas in Libris
antiquorum, tunc tolleretur, quando jam ipsa veritas de terra
oriretur. Sic enim dicitur in psalmo: Veritas de terra orta est, et
justitia de coelo prospexit (Psal. LXXXIV, 12). Modo ergo
tota intentio nostra est, quando Psalmum audimus, quando Prophetam,
quando Legem, quae omnia antequam veniret in carne Dominus noster
Jesus Christus, conscripta sunt, Christum ibi videre, Christum
ibi intelligere. Intendat ergo nobiscum Charitas vestra ad istum
psalmum, et quaeramus hic Christum: utique apparebit quaerentibus,
qui primo apparuit non quaerentibus; et non deseret desiderantes se,
qui redemit negligentes se. Ecce de illo coepit Psalmus, de illo
dicitur.
2. [vers. 1.] Dominus regnavit, irascantur populi. Coepit
enim regnare Dominus noster Jesus Christus, coepit praedicari,
postquam resurrexit a mortuis et ascendit in coelum, posteaquam
implevit discipulos suos fiducia Spiritus sancti, ut non timerent
mortem, quam ille jam occiderat in se. Coepit ergo praedicari
Dominus Christus, ut in illum crederent qui salutem habere vellent;
et irati sunt populi qui idola colebant. Irascebantur qui colebant
quod fecerant, quia annuntiabatur ille a quo facti sunt. Utique ille
annuntiabat per discipulos suos seipsum, qui illos volebat converti ad
eum a quo facti erant, et averti ab eis quae ipsi fecerant. Illi pro
idolo suo irascebantur Domino suo, qui si pro idolo suo irascerentur
servo suo, damnandi erant. Melior enim servus eorum, quam idolum
eorum: servum enim eorum Deus fecit, idolum eorum faber fecit. Sic
irascebantur pro idolo suo, ut irasci non timerent Domino suo. Sed
irascantur, praedictum est, non jussum; in prophetia enim dicitur,
Dominus regnavit, irascantur populi. Est quod fiat et de populis
irascentibus: illi irascantur, et in ira ipsorum martyres coronentur.
Quid fecerunt annuntiatoribus verbi veritatis, nubibus Christi
circumeuntibus orbem terrarum et compluentibus agrum Dei? Quid illis
fecerunt qui irascebantur, nisi ut inter manus eorum caro
affligeretur, et in manibus Christi spiritus coronaretur? Nec ipsa
caro quam persecutores occidere potuerunt, ita mortua est ut in
aeternum interiret: habebit enim tempus suum quo resurgat et ipsa;
quia resurrectionem carnis jam ostendit Dominus in seipso. Inde illam
voluit a nobis accipere, ut de nostra possemus non desperare. Ergo,
fratres, caro servorum quam occiderunt cultores idolorum, resurget in
tempore suo: idola quae fregit Christus, nunquam iterum faciet
faber. Audistis, cum Jeremias legeretur ante apostolicam lectionem,
si aurem apposuistis; vidistis ibi tempora praesentia quae nunc
agimus. Dixit enim: Dii qui coelum et terram non fecerunt, pereant
de terra et de sub coelo (Jerem. X, 11). Non dixit, Dii qui
coelum et terram non fecerunt, percant de coelo et de terra; quia
nunquam fuerunt in coelo: sed quid dixit? Dii qui coelum et terram
non fecerunt, pereant de terra. Quasi respondit ad terram, et defuit
quod responderet de coelo, quia illi non fuerunt in coelo: ipsam
terram bis dixit, quia ipsa est sub coelo. Pereant de terra et de sub
coelo, de templis suis. Videte si non fit, si non ex magna parte jam
factum est: quid enim remansit, aut quantum remansit? Magis
remanserunt idola in cordibus Paganorum, quam in locis templorum.
3. Ergo, Dominus regnavit, irascantur populi. Qui sedet super
Cherubim: subaudis, regnavit. Commoveatur terra. Iterum dixit,
Irascantur populi. Quod enim dixit, Dominus; hoc repetivit, Qui
sedet super Cherubim: et quod dixit, regnavit, subaudiri fecit in
alio versu: et quod ait, Irascantur populi; hoc dixit, Commoveatur
terra. Quid sunt enim populi, nisi terra? Quantum potest irascatur
terra ei qui jam sedet in coelo. Fuit enim Dominus et in terra, et
assumpsit terram in qua esset in terra. Induit se carnem, et prior
voluit pati irascentes populos. Ne iram populorum timerent servi
ejus, prior illam pati voluit: et quia necessaria erat ira populorum
servis ejus, ut a peccatis suis omnibus per ipsas tribulationes
curarentur, et sanarentur; amarum poculum prior medicus bibit, ne
bibere timeret aegrotus. Ergo, Dominus regnavit, irascantur
populi: irascantur populi, quia de ira ipsorum multa bona facit
Deus. Illi irascuntur, et servi Dei purgantur; quia exercentur,
coronantur. Irascantur populi. Qui sedet super Cherubim regnavit;
commoveatur terra. Cherubim sedes Dei est, sicut Scripturae
tradunt, coelestis quaedam sedes sublimis, quam nos non videmus; sed
verbum Dei novit illam, novit tanquam sedem suam, et ipsum Verbum
Dei et Spiritus Dei dixit servis Dei ubi sedeat Deus. Non quia
sic sedet Deus, quomodo homo: sed tu si vis ut sedeat in te Deus,
si bonus eris, sedes Dei eris; sic. enim scriptum est, Sedes
sapientiae, anima justi. Thronus enim, latine sedes dicitur. Nam
et ipsum Cherubim interpretati sunt quidam quid diceretur latine, qui
noverunt linguam illam hebraeam; quia hebraea lingua dictum est
Cherubim; et dixerunt esse Cherubim Plenitudinem scientiae. Ergo
quia superat Deus omnem scientiam, super plenitudinem scientiae sedere
dicitur. Sit in te ergo plenitudo scientiae, et eris et tu sedes
Dei. Sed forte dicturus es: Et quando in me erit plenitudo
scientiae? et quis potest ad tantum culmen pervenire, ut sit in illo
plenitudo scientiae? Putas hoc velle Deum, ut sit in nobis ista
plenitudo scientiae, ut noverimus aut quot sint stellae, aut quot sint
grana, non dico arenae, sed tritici, aut quot poma pendeant in
arbore? Ille novit omnia; quia capilli nostri numerati sunt Deo
(Matth. X, 30). Sed alia est plenitudo scientiae quam voluit
hominem nosse; ad legem Dei pertinet scientia quam te voluit habere.
Et quis potest, forte dicas mihi, perfecte nosse Legem, ut habeat
in se plenitudinem scientiae Legis, et possit esse sedes Dei? Noli
turbari; breviter tibi dicitur quid habeas, si vis habere plenitudinem
scientiae, et esse sedes Dei: ait enim Apostolus, Plenitudo autem
Legis charitas (Rom. XIII, 10). Quid ergo est?
Perdidisti totam excusationem. Interroga cor tuum, vide utrum habeat
charitatem. Si est ibi charitas, est ibi plenitudo Legis; jam in te
habitat Deus, sedes Dei factus es. Irascantur populi; quid facient
irascentes populi ei qui factus est sedes Dei? Qui contra te
saeviant, attendis; qui in te sedeat, non attendis. Coelum factus
es, et terram times? Dicit enim alio loco Scriptura Dominum Deum
nostrum dicere, Coelum mihi sedes est (Isai. LXVI, 1). Si
ergo et tu habendo plenitudinem scientiae, et habendo charitatem,
utique sedes Dei factus es, coelum factus es. Non enim hoc coelum
oculis his nostris quod suspicimus, valde pretiosum est Deo. Coelum
Dei, animae sanctae sunt; coelum Dei, mentes Angelorum sunt, et
omnes mentes servorum ejus. Ergo irascantur populi, commoveatur
terra; quid facturi, aut quid factura sedi Dei, et coelo ubi sedet
Deus?
4. [vers. 2.] Dominus in Sion magnus, et excelsus est super
omnes populos. Dominus in Sion magnus et excelsus est. Ecce, si
obscurum tibi erat, quia dictum est, Qui sedet super Cherubim,
nesciebas quid est Cherubim; et forte tibi figurabas animo quamdam
cathedram coelestem, ingentem, gemmatam, et ipsam dicebas Cherubim,
carnali sensu volitans per phantasmata: dictum est tibi quia Cherubim
plenitudo scientiae est; et dictum est quia plenitudo scientiae, non
cujuslibet scientiae, sed plenitudo scientiae Legis utilis est
homini; et ne desperares de ipsa scientia Legis, breviter tibi dictum
est, Plenitudo Legis charitas. Habeto ergo charitatem in Deum et
in proximum, et eris sedes Dei; pertinebis ad Cherubim. Sed si
adhuc non intelligis, audi quid sequatur: Dominus in Sion magnus.
Quem tibi dixi super Cherubim, in Sion magnus est. Jam quaere quid
est Sion? Sion novimus civitatem Dei esse. Sion dicta est civitas
quae est Jerusalem; dicta autem ex interpretatione quadam nomen
accipiens, quia Sion Speculatio dicitur, id est visio et
contemplatio. Speculari enim prospicere est, vel conspicere, vel
intendere ut videas. Est autem Sion omnis anima, si intendit videre
lucem quae videnda est . Nam si ad suam attenderit, tenebratur: si
ad lucem illius attenderit, illuminatur. Quia tamen manifestum est
Sion civitatem Dei esse; quae est civitas Dei, nisi sancta
Ecclesia? Homines enim amantes se invicem, et amantes Deum suum qui
in illis habitat, faciunt civitatem Deo. Quia lege quadam civitas
continetur; lex ipsa eorum, charitas est; et ipsa charitas, Deus
est: aperte enim scriptum est, Deus charitas est (I Joan. IV,
8). Qui ergo plenus est charitate, plenus est Deo; et multi pleni
charitate, civitatem faciunt Deo. Ista civitas Dei vocatur Sion:
ergo Ecclesia est Sion. In illa est magnus Deus. In illa esto,
et non erit praeter te Deus. Cum autem fuerit in te Deus, quia tu
factus es de Sion, membrum de Sion, civis de Sion, pertinens ad
societatem populi Dei; excelsus in te erit Deus super omnes populos,
super illos qui irascuntur, aut super illos qui irascebantur. Putatis
enim quia tunc irascebantur, et modo non irascuntur? Irascebantur
tunc: sed quia plures erant, aperte irascebantur; modo quia pauci
facti sunt, occulte irascuntur. Interim fracta est audacia; finietur
et iracundia.
5. Putatis enim, fratres, quia illi quorum hesterno die organa
concrepabant, non irascuntur de jejuniis nostris? Non autem eis
irascamur, sed pro eis jejunemus. Dixit enim nobis Dominus Deus
noster qui sedet in nobis, ipse nobis mandavit ut oremus pro inimicis
nostris, oremus pro persequentibus nos (Matth. V, 44): et cum
hoc facit Ecclesia, prope finiti sunt persecutores. Exaudita est
enim cum hoc faceret, et exauditur cum hoc facit: praevalebant malo
suo, finiti sunt bono suo. Quomodo enim finiti sunt, vultis nosse?
Manducati sunt ab Ecclesia. Quaeris illos in se, et non invenis;
quaere in ea quae illos manducavit, et in visceribus ejus inveniuntur.
Transeuntes enim ad Ecclesiam, christiani facti sunt; perierunt
persecutores, creverunt praedicatores. Ideo per dies festos ipsorum,
quia videmus eos qui reliqui facti sunt, insanire adhuc in voluptatibus
suis malis et perversis, rogamus pro illis Deum, ut qui
delectabiliter audiunt organum, delectabilius audiant vocem Dei. Non
enim quod sonat sine ratione delectat aurem, et verbum Dei non
delectat cor. Sed ideo pro illis oramus, quando diebus illorum festis
non jejunamus, ut fiant sibi ipsi spectaculum. Quando enim viderint
se, displicebunt sibi; sed ideo non sibi displicent, quia non se
attendunt. Ebrius non sibi displicet, sed sobrio displicet. Da
hominem qui jam jucundatur in Deo, vivit graviter, suspirat in illam
pacem aeternam quam illi promisit Deus; et vide quia quando respexerit
hominem saltantem ad organum, plus illum dolet insanientem, quam
phreneticum febrientem. Ergo si novimus mala illorum, quia de ipsis
malis et nos liberati sumus, doleamus illos; et si dolemus illos,
oremus pro illis; et ut exaudiamur, jejunemus pro illis. Non enim
nos nostra jejunia celebramus per dies festos illorum. Alia sunt
jejunia nostra quae celebramus per dies Paschae futuros, per alia
atque alia quae solemnia nobis sunt in Christo: per istos autem dies
ad hoc jejunamus, ut quando ipsi laetantur, nos pro illis gemamus.
Laetitia enim sua admonent dolorem nostrum, et faciunt nos recordari
quam miseri sint adhuc. Sed quia videmus multos inde liberatos, ubi
et nos fuimus, nec de illis desperare debemus. Et si adhuc
irascuntur, nos oremus; et si adhuc commovetur particula terrae quae
remansit, nos permaneamus in gemitu pro ipsis, ut et illis Deus
tribuat intellectum, et nobiscum audiant voces istas, de quibus modo
gaudemus. Dominus in Sion magnus, et excelsus est super omnes
populos.
6. [vers. 3, 4.] Confiteantur nomini tuo magno. Ips omnes
populi, super quos magnus es in Sion, jam confiteantur nomini tuo
magno. Parvum fuit nomen tuum, quando irascebantur: factum est
magnum; jam confiteantur. Quomodo dicimus parvum fuisse nomen
Christi, antequam praeclare diffamaretur Christus? Quia nomen
ipsius fama ipsius dicitur. Parvum nomen erat; jam modo nomen magnum
factum est. Quae gens est quae non audivit nomen Christi? Jam ergo
magno nomini tuo confiteantur populi qui ante parvo nomini tuo
irascebantur: Confiteantur nomini tuo magno. Quare confiteantur?
Quoniam terribile et sanctum est. Ipsum nomen tuum terribile et
sanctum est. Sic praedicatur crucifixus, sic praedicatur humiliatus,
sic praedicatur judicatus, ut veniat et excelsus, veniat vivus, in
virtute veniat judicaturus. Modo parcit populis blasphemantibus, quia
patientia Dei ad poenitentiam adducit (Rom. II, 4). Non enim
qui modo parcit, semper habet parcere; aut qui modo praedicatur ut
timeatur, non est venturus ut judicet. Venturus est, fratres mei,
venturus est: timeamus illum, et sic vivamus, ut ad dexteram illius
inveniamur. Venturus est enim, et judicaturus, ut alios ponat ad
sinistram, alios ad dexteram (Matth. XXV, 31-33). Et non
illud facit ipse quomodocumque, ut erret forte in hominibus, ut qui ad
dexteram ponendus est, ad sinistram ponatur; aut qui ad sinistram
debet stare, errante Deo ad dexteram ponatur: non potest errare, ut
ibi ponat malum, ubi ponere debet bonum; nec ibi ponet bonum, ubi
debet ponere malum. Si errare non potest, nos erramus, si non
timemus; si autem timuerimus modo, tunc quod timeamus non habebimus.
Quoniam terribile et sanctum est; et honor regis judicium diligit.
Sic ergo timeant cum populi, ut corrigant se: non quasi multum
praesumentes de misericordia ipsius, dimittant se, et male vivant;
diligit enim misericordiam, sed diligit et judicium. Quae est
misericordia? Ut modo praedicet tibi veritatem, ut modo clamet ad te
ut convertaris. Parva misericordia est, quia vixisti in malis
factis, et adhuc non te tulit cum peccares, ut credenti ignosceret
peccata tua? parva misericordia est? Putas quia sic semper erit
misericordia, ut neminem puniat? Noli sic putare . Terribile et
sanctum nomen ejus; et honor regis judicium diligit. Injustum est
enim judicium, et omnino non est judicium, nisi merita reddantur sua
cuique, quemadmodum quisque gessit in corpore, sive bonum, sive malum
(II Cor. V, 10): et honor regis judicium diligit. Ergo
timeamus, ergo faciamus justitiam, ergo faciamus aequitatem.
7. Sed quis facit aequitatem? quis facit justitiam? Homo
peccator, homo iniquus, homo perversus, homo aversus a luce
veritatis? Quid debet facere homo? Convertere se tantum ad Deum,
ut ipse in illo formet aequitatem, quam ipse formare non potest, sed
deformare. Idoneus est homo ad vulnerandum se; numquid idoneus est ad
sanandum se? Quando vult aegrotat, non quando vult surgit. Si
vult, vivat intemperanter vel in frigore vel in calore; eo die
aegrotat, quo voluerit: cum autem vivendo intemperanter coeperit
aegrotare, surgat quando vult; qui jacuit quando voluit, surgat, si
potest, quando vult. Ut jaceret aegrotus, intemperantiam suam habuit
necessariam: ut surgat autem, necessariam habet artificis medicinam.
Sic ergo ut peccet homo, ipse sibi sufficit ad peccandum: ut
justificetur, non sibi sufficit, nisi ab illo justificetur, qui solus
est justus. Ut ergo illi se homines dent formandos ad justitiam, cum
terruisset populos psalmus iste, et dixisset, Confiteantur nomini tuo
magno, quoniam terribile et sanctum est; et honor regis judicium
diligit; veluti quaerentes jam populos territos quomodo justi vivere
debeant, quia in seipsis non possunt habere justitiam, commendavit
illis et plasmatorem justitiae illorum, et secutus ait: Tu parasti
aequitatem; judicium et justitiam in Jacob tu fecisti. Debemus enim
et nos habere judicium, debemus habere justitiam; sed ille in nobis
facit judicium et justitiam, qui nos fecit in quibus faceret. Quomodo
et nos debemus habere judicium et justitiam? Judicium habes, quando
discernis malum a bono; justitiam autem, quando sequeris bonum, et
declinas a malo. Discernendo, judicium habes; faciendo, justitiam
habes. Declina a malo, ait, et fac bonum; quaere pacem, et sequere
eam (Psal. XXXIII, 15). Primo debes habere judicium, et
postea justitiam. Quod judicium? Ut primo judices quid sit malum,
et quid sit bonum. Et quam justitiam? Declines a malo, et facias
bonum. Hoc autem non a te habebis; quia vide quid dixit: Judicium
et justitiam in Jacob tu fecisti.
8. [vers. 5.] Exaltate Dominum Deum nostrum. Vere exaltate,
bene exaltate. Laudemus illum, exaltemus illum qui fecit ipsam
justitiam quam habemus; ipse in nobis fecit. Quis enim in nobis fecit
justitiam, nisi qui nos justificavit? De Christo autem dictum est,
Qui justificat impium (Rom. IV, 5). Nos ergo impii, ille
justificator, quando et ipsam justitiam ipse in nobis fecit qua illi
placeamus, ut ad dexteram nos ponat, et non ad sinistram: ut dicat ad
dexteram positis, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum
quod vobis paratum est ab origine mundi; non autem ponat ad sinistram,
inter eos quibus dicturus est, Ite in ignem aeternum, qui praeparatus
est diabolo et angelis ejus (Matth. XXV, 34, 41). Qui in
nobis coronaturus est non merita nostra, sed dona sua, quantum debet
exaltari? Exaltate Dominum Deum nostrum.
9. Et adorate scabellum pedum ejus, quoniam sanctus est . Quid
habemus adorare? Scabellum pedum ejus. Suppedaneum dicitur
scabellum. Quod dicunt Graeci YPOPODION, dixerunt Latini
scabellum; et alii dixerunt, suppedaneum. Sed videte, fratres,
quid nos jubeat adorare. Alio loco Scripturarum dicitur: Caelum
mihi sedes est, terra autem scabellum pedum meorum (Isai. LXVI,
1). Ergo terram nos jubet adorare, quia dixit alio loco quod sit
scabellum pedum Dei? Et quomodo adorabimus terram, cum dicat aperte
Scriptura: Dominum Deum tuum adorabis (Deut. VI, 13)? Et
hic dicit, Adorate scabellum pedum ejus; exponens autem mihi quod sit
scabellum pedum ejus, dicit, Terra autem scabellum pedum meorum.
Anceps factus sum: timeo adorare terram, ne damnet me qui fecit
coelum et terram; rursus timeo non adorare scabellum pedum Domini
mei, quia Psalmus mihi dicit, Adorate scabellum pedum ejus. Quaero
quod sit scabellum pedum ejus; et dicit mihi Scriptura: Terra
scabellum pedum meorum. Fluctuans converto me ad Christum, quia
ipsum quaero hic; et invenio quomodo sine impietate adoretur terra,
sine impietate adoretur scabellum pedum ejus. Suscepit enim de terra
terram; quia caro de terra est, et de carne Mariae carnem accepit.
Et quia in ipsa carne hic ambulavit, et ipsam carnem nobis manducandam
ad salutem dedit; nemo autem illam carnem manducat, nisi prius
adoraverit: inventum est quemadmodum adoretur tale scabellum pedum
Domini, et non solum non peccemus adorando, sed peccemus non
adorando. Numquid autem caro vivificat? Ipse Dominus dixit, cum de
ipsa commendatione ejusdem terrae loqueretur: Spiritus est qui
vivificat; caro autem nihil prodest. Ideo et ad terram quamlibet cum
te inclinas atque prosternis, non quasi terram intuearis, sed illum
Sanctum cujus pedum scabellum est quod adoras; propter ipsum enim
adoras: ideo et hic subjecit, Adorate scabellum pedum ejus, quoniam
sanctus est. Quis sanctus est? In cujus honore adoras scabellum
pedum ejus. Et cum adoras illum, ne cogitatione remaneas in carne,
et a spiritu non vivificeris: Spiritus est enim, inquit, qui
vivificat; caro autem nihil prodest. Tunc autem, quando hoc Dominus
commendavit, de carne sua locutus erat, et dixerat: Nisi quis
manducaverit carnem meam, non habebit in se vitam aeternam.
Scandalizati sunt discipuli ejus quidam, septuaginta ferme, et
dixerunt: Durus est hic sermo; quis potest eum intelligere? Et
recesserunt ab eo, et amplius cum eo non ambulaverunt. Durum illis
visum est quod ait, Nisi quis manducaverit carnem meam, non habebit
vitam aeternam: acceperunt illud stulte, carnaliter illud
cogitaverunt, et putaverunt quod praecisurus esset Dominus particulas
quasdam de corpore suo, et daturus illis, et dixerunt, Durus est hic
sermo. Ipsi erant duri, non sermo. Etenim si duri non essent, sed
mites essent, dicerent sibi: Non sine causa dicit hoc, nisi quia est
ibi aliquod sacramentum latens. Manerent cum illo lenes, non duri;
et discerent ab illo, quod, illis discedentibus, qui remanserunt,
didicerunt. Nam cum remansissent cum illo discipuli duodecim, illis
recedentibus, suggesseruut illi, tanquam dolentes illorum mortem,
quod scandalizati sunt in verbo ejus et recesserunt. Ille autem
instruxit eos, et ait illis, Spiritus est qui vivificat; caro autem
nihil prodest: verba quae locutus sum vobis, spiritus est et vita
(Joan. VI, 54-64). Spiritualiter intelligite quod locutus
sum: non hoc corpus quod videtis, manducaturi estis; et bibituri
illum sanguinem, quem fusuri sunt qui me crucifigent. Sacramentum
aliquod vobis commendavi; spiritualiter intellectum vivificabit vos.
Etsi necesse est illud visibiliter celebrari, oportet tamen
invisibiliter intelligi. Exaltate Dominum Deum nostrum, et adorate
scabellum pedum ejus, quoniam sanctus est.
10. [vers. 6-8.] Moyses et Aaron in sacerdotibus ejus, et
Samuel in his qui invocant nomen ejus. Invocabant Dominum, et ipse
exaudiebat eos; in columna nubis loquebatur ad eos. Isti antiqui
Moyses et Aaron et Samuel, servi Dei, magni apud antiquos.
Nostis quia Moyses eduxit in virtute Dei populum Israel ex Aegypto
per Rubrum mare; et duxit in eremo; et quanta mirabilia fecerit illo
tempore Deus per manum Moysi, noverunt omnes qui istas Scripturas
libenter audiunt in Ecclesia, vel apud se legunt, vel quoquo modo
didicerunt. Aaron frater ipsius fuit, quem ordinavit etiam
sacerdotem. Et ibi quidem non videtur sacerdos esse, nisi Aaron.
Aperte enim in illis Litteris Aaron nominatur sacerdos Dei (Exod.
XXVIII, 1, etc.): de Moyse non ibi dicitur quod sacerdos
erat. Sed si hoc non erat, quid erat? numquid major sacerdote esse
poterat? Exprimit psalmus iste quia et ipse sacerdos erat: Moyses,
et Aaron in sacerdotibus ejus. Ergo erant illi Domini sacerdotes.
Samuel postea jam in libro Regnorum legitur: iste est Samuel
temporibus David; nam ipse unxit sanctum David. Samuel ab initio
aetatis suae in templo crevit. Mater ejus sterilis fuit: volens
habere filium, oravit ad Dominum cum gemitu magno, et petens ut daret
ei Deus filium, ostendit quia non carnaliter habere voluit, quem
natum illi dedit, qui eum esse voluit. Vovit enim eum Domino Deo,
et ait, Si mihi masculus natus fuerit, templo tuo serviet: et ita
fecit. Natus sanctus Samuel fuit apud matrem tempore lactis; mox ut
eum ablactavit, dedit in templum, ut ibi cresceret, ibi roboraretur
in spiritu, ibi Deo serviret: factus est sacerdos magnus, sacerdos
sanctus illo tempore (I Reg. I, etc.). Commemorat istos, et
per istos omnes sanctos nos vult intelligere. Quare autem hic illos
nominavit? Quoniam diximus Christum hic nos debere intelligere.
Advertat Sanctitas vestra. Dixit superius, Exaltate Dominum Deum
nostrum, et adorate scabellum pedum ejus, quoniam sanctus est:
commendans quemdam, id est Dominum nostrum Jesum Christum, cujus
scabellum pedum adorandum est, quia carnem assumpsit, in qua appareret
generi humano; et volens nobis ostendere et antiquos patres ipsum
praedicasse, quia ipse est verus sacerdos Dominus noster Jesus
Christus, commemoravit istos, quia in columna nubis ad illos
loquebatur Deus. Quid est, in columna nubis? Loquebatur per
figuras. Si enim in quadam nubecula loquebatur; obscura illa dicta
nescio quem manifestum praesignabant. Ille autem nescio quis, jam non
est nescio quis; quia scitur a nobis, Dominus noster Jesus
Christus.
|
“Moyses et Aaron in sacerdotibus ejus, et Samuel in his
qui invocant nomen ejus. Invocabant Dominum, et ipse exaudiebat
eos; in columna nubis loquebatur ad eos.”
|
|
Qui primo loquebatur in
columna nubis, ipse nobis locutus est in scabello pedum suorum; id
est, in terra assumpta carne, unde adoramus scabellum pedum ejus,
quoniam sanctus est. Ipse de nube loquebatur quod tunc non
intelligebatur; locutus est in scabello pedum suorum, et intellecta
sunt verba nubis ejus. In columna nubis loquebatur ad eos.
11. Attendamus ergo, fratres: videte quos et quales sanctos
nominaverit.
|
“Custodiebant testimonia ejus, et praecepta ejus quae
dedit eis.”
|
|
Custodiebant certe, intendite.
|
“Custodiebant
testimonia ejus, et praecepta ejus quae dedit eis.”
|
|
Hoc dicit, et
negari non potest. Nihilne habebant peccati? Quomodo? Quando
custodiebant praecepta ejus, custodiebant testimonia ejus. Videte
quales nos velit formari, ne quasi de perfecta justitia praesumamus.
Ecce Moyses et Aaron in sacerdotibus ejus, et Samuel in his qui
invocant nomen ejus, ad quos de columna nubis loquebatur, tam aperte
illos exaudiebat, qui custodiebant testimonia et praecepta ejus quae
dedit eis. Domine, inquit, Deus noster, tu exaudisti eos; Deus,
tu propitius fuisti illis. Propitius non dicitur Deus, nisi
peccatis: quando dat veniam, tunc dicitur propitius. Et quid habebat
in istis quod vindicaret, ut esset propitius ignoscendo? Propitius
erat donando peccata, propitius erat et vindicando. Quid enim
sequitur? Tu propitius fuisti illis, et vindicans in omnes
affectiones eorum. Etiam vindicans propitius fuisti: non solum donans
peccata, sed etiam vindicans propitius fuisti. Videte, fratres mei,
quid hic commendavit; advertite. Illi Deus irascitur, quem
peccantem non flagellat: nam cui vere propitius est, non solum donat
peccata, ne noceant ad futurum saeculum; sed etiam castigat, ne
semper peccare delectet.
12. Agite, fratres; quomodo in illis vindicatum est si quaeramus,
aderit Dominus ut dicam. Quaeramus enim tres istas personas,
Moysen, et Aaron, et Samuelem, et quomodo in eis vindicatum sit,
quia dixit, Vindicans in omnes affectiones eorum: utique eas
affectiones dicens eorum, quas Dominus noverat in cordibus illorum,
quas homines non noverant. Etenim sine querela hominum versabantur in
medio plebis Dei. Sed quid dicimus? quia Moyses habuit primam vitam
fortasse peccatricem? Nam et percusso homine, fugit de Aegypto
(Exod. II, 12, 15). Habuit et Aaron primam vitam quae
displiceret Deo. Nam ipse insanienti populo et furenti idolum
permisit ut fieret, et factum est populo Dei idolum quod adoraret
(Id. XXXII, 1-4). Samuel quid fecit, infans ad templum
datus? Omnes aetates suas inter sancta sacramenta Dei peregit, ab
ineunte aetate famulus Dei. Nihil unquam dictum est de Samuele,
nihil ab hominibus. Noverat ibi forte Deus aliquid quod purgaret;
quia et quod perfectum jam videtur hominibus, illi perfectioni adhuc
imperfectum est. Pleraque faciunt artifices, et ostendunt imperitis;
et cum jam judicaverint imperiti esse perfecta, expoliunt illa
artifices, qui noverunt adhuc quid illis desit, ut mirentur homines
tantam expolitionem rebus accidisse, quas jam perfectas
pronuntiaverant. Fit hoc et in aedificiis, et in picturis, et in
vestibus, et prope in omni genere artium. Primo judicant illud jam
quasi perfectum esse, ut oculi eorum amplius nihil desiderent: sed
aliud judicat oculus imperitus, aliud judicat artis regula. Sic et
illi sancti versabantur ante oculos Dei, tanquam sine culpa, tanquam
perfecti, tanquam angeli: noverat autem quid illis deesset, qui
vindicabat in omnes affectiones eorum. Vindicabat autem non irascens,
sed propitius: ad hoc vindicabat ut perficeret coeptum, non ut
damnaret ejectum . Vindicans ergo in omnes affectiones eorum erat
Deus. Quomodo vindicavit in Samuelem? ubi est vindicta ipsa? Hoc
dico, ut noverint Christiani, qui jam hic cognoverunt Christum, ad
quos venit in scabello pedum suorum, quos ita dilexit, pro quibus
sanguinem fudit; noverint quomodo vapulent, cum multum profecerint.
Quaerimus vindictam in Moyse; prope nullam habet, nisi quod ad
extremum ait illi Deus: Ascende in montem, et morere. Ait seni,
Morere: jam peregerat aetates suas: numquid nunquam erat moriturus?
Qualis illa vindicta? Ostendit ibi vindictam suam, ut diceret, Non
intrabis in terram promissionis (Deut. XXXII, 49, 52),
quo intraturus erat populus? Quamdam figuram quorumdam gerebat
Moyses. Nam qui in regnum coelorum intravit, magna illi poena erat
ad terram illam non venire, quae ad tempus erat promissa, ut umbram
ostenderet et transiret? Nonne multi perfidi intrarunt in illam
terram? nonne in illa terra viventes multa mala fecerunt, et Deum
offenderunt? nonne et idololatriam secuti sunt in ipsa terra? Magnum
erat non dedisse terram istam Moysi? Sed Moysen voluit gestare
figuram eorum qui sub Lege erant, quia per Moysen data est Lex: et
ostendit eos qui sub Lege esse vellent, et sub gratia esse nollent,
non intraturos in terram promissionis. Ergo illud quod dictum est
Moysi, figura erat, non poena. Seni mors quae poena? Non intrare
in illam terram quae poena, quo intraverunt indigni? De Aaron autem
quid dictum est? Mortuus est et ipse senex, filii sui successerunt ei
in sacerdotio; filius ejus postea sacerdotium administravit (Num.
XX, 24-28; et XXXIII, 38): quomodo et in istum
vindicavit? Samuel et ipse sanctus senex mortuus est, relictis filiis
successoribus suis (I Reg. VIII, 1; et XXV, 1). Quid
est quod in illos vindicatum est quaero, et secundum homines non
invenio: secundum autem quod scio pati servos Dei, quotidie in illos
vindicabatur. Legite, et videte vindictas, et qui proficitis ferte
vindictas. Quotidie patiebantur populos contradicentes, quotidie
patiebantur inique viventes; et inter illos vivere cogebantur, quorum
vitam quotidie reprehendebant. Haec erat vindicta. Nondum proficit,
cui parva est. Tantum te enim torquet injustitia aliena, quantum
recesseris a tua. Cum enim fueris frumentum, id est herba bona de
semine bono, filius regni, cum coeperis fructum dare, tunc tibi
apparebunt zizania: cum enim crevisset herba, et fructum fecisset,
tunc apparuerunt zizania. Cum coeperint apparere zizania, videbis te
inter malos. Velle habes quasi separare a te malos, et separare ab
Ecclesia omnes malos; respondebit tibi Domini sententia: Sinite
utraque crescere usque ad messem, ne forte cum vultis eradicare
zizania, eradicetis simul et triticum (Matth. XIII,
26-29). Ex sententia Domini necesse erit parcere zizaniis, ex
conditione servi necesse erit vivere inter zizania: separare ea non
potes, tolerare tibi necesse est. Vide quantas plagas in corde
patiaris, qui corpore integro inter malos versaris. Probabitis
quicumque profeceritis, probatis qui jam profecistis. Toleranda sunt
ergo ista; et forte hoc pertinet ad illud: Servus qui novit
voluntatem domini sui, et non facit digna, plagis vapulabit multis
(Luc. XII, 47, 48). In multis enim quantum nobis
innotescit voluntas Dei, etiam reatus noster innotescit nobis; et
quanto ille nobis innotescit, tanto plus imus in fletus et lacrymas.
Videmus enim quam sit justum quod de nobis exigat Deus, in quanta
adhuc imperfectione jaceamus; et fit in nobis quod dictum est: Qui
apponit scientiam, apponit dolorem (Eccle. I, 18). Ecce
abundet in te charitas, plus dolebis peccantem. Quanto in te major
charitas est, tanto amplius te torquebit quem toleras: non torquebit
tanquam irascentem illi, sed tanquam dolentem pro illo.
13. Vide Paulum apostolum, quid patiebatur; vide quis quid
patiebatur: Praeter illa, inquit, quae extrinsecus sunt (dixit enim
multa quae patiebatur, et coepit dicere interiora, praeter illa quae
extrinsecus erant, quae patiebatur a malis persecutoribus Christi),
incursus in me quotidianus, sollicitudo omnium Ecclesiarum. Et vide
qualis sollicitudo, quam paterna, quam materna; videte quomodo
caedebatur, ut vindicaretur in omnes affectiones ejus: dicemus et
affectiones ejus, in quas vindicabat Deus. Quis infirmatur,
inquit, et non ego infirmor? quis scandalizatur, et ego non uror
(II Cor. XI, 28, 29)? Quanto major charitas, tanto
majores plagae de peccatis alienis. Acceperat quidem ille et stimulum
carnis, angelum satanae, a quo colaphizaretur. Ecce quomodo
propitius erat Deus, vindicans in omnes affectiones ejus. Quae sunt
affectiones in quas sic vindicabat? Ipse exposuit, ipse dixit: In
magnitudine, inquit, revelationum ne extollar, datus est mihi
stimulus carnis meae, angelus satanae, qui me colaphizet. Tam
perfectus erat, ut tamen timendum esset ne extolleretur: nam non
poneret Deus medicamentum, ubi vulnus non esset. Et rogavit ut
tolleretur; aeger ille rogavit ut auferretur medicamentum: Propter
quod ter Dominum rogavi, inquit, ut auferret eum a me, id est,
stimulum carnis a quo colaphizabatur, aliquem forte dolorem corporis:
rogavi, inquit, ut auferret eum a me; et dixit mihi, Sufficit tibi
gratia mea; nam virtus in infirmitate perficitur (Id. XII,
7-9). Ego novi quem curo; non mihi det qui aegrotat consilium.
Tanquam emplastrum mordax urit te, sed sanat te. Rogat medicum ut
tollat emplastrum; et non tollit, nisi cum fuerit sanatum quo
posuerat. Virtus in infirmitate perficitur. Ergo, fratres,
quicumque in Christo proficimus, non nos putemus sine flagello
futuros: quia quantumlibet proficiamus, novit ipse peccata nostra;
aliquando et nobis ostendit illa, et videmus et nos peccata nostra.
Et cum inter tales homines versari coeperimus, ut jam homines quid in
nobis reprehendant non inveniant; reprehendit ille adhuc qui omnia
novit, et vindicat in omnes affectiones, quia propitius est nobis.
Nam si non vindicet, et deserat, perimus. Deus, tu propitius
fuisti illis, et vindicans in omnes affectiones eorum.
14. [vers. 9.] Exaltate Dominum Deum nostrum. Iterum
exaltamus illum: qui bonus est et cum ferit , quomodo laudandus est,
quomodo exaltandus est? Tu potes hoc exhibere filio tuo, et Deus non
potest? Non enim bonus es quando blandiris filio tuo, et malus cum
caedis filium tuum. Et cum blandiris, pater es; et cum caedis,
pater es: ideo blandiris, ne deficiat; ideo caedis, ne pereat.
Exaltate Dominum Deum nostrum, et adorate in monte sancto ejus:
quoniam sanctus Dominus Deus noster. Quomodo superius dixit,
Exaltate Dominum Deum nostrum, et adorate scabellum pedum ejus;
intelleximus autem quid sit adorare scabellum pedum ejus: sic et modo
post exaltationem Domini Dei nostri, ne quis illum praeter montem
ejus exaltet, commendavit et montem ipsius. Mons ipsius quis est?
Legimus alibi de hoc monte quia lapis fuit praecisus de monte sine
manibus, et confregit omnia regna terrae, et crevit lapis ipse.
Danielis visio est ista quam narro. Crevit lapis iste qui praecisus
est de monte sine manibus, et factus est, inquit, mons magnus, ita
ut impleret universam faciem terrae (Dan. II, 34, 35). In
ipso monte magno adoremus, si exaudiri volumus. Haeretici non adorant
in isto monte; quia mons iste implevit universam faciem terrae:
haeserunt in parte, et totum amiserunt. Si agnoscant Ecclesiam
catholicam, adorabunt in isto monte nobiscum. Etenim lapis ille qui
praecisus est de monte sine manibus, jam videmus quantum creverit, et
quantas terrae regiones occupaverit, et usque ad quas gentes
pervenerit. Quid est mons unde praecisus est lapis sine manibus?
Regnum Judaeorum: primo quod colebant unum Deum. Inde praecisus
est lapis Dominus noster Jesus Christus. Ipse dictus est, Lapis
quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli
(Psal. CXVII, 22; Act. IV, 11). Lapis iste
praecisus de monte sine manibus, confregit omnia regna terrarum:
videmus confracta ab illo lapide omnia regna terrae. Quae erant regna
terrae? Regna idolorum, regna daemoniorum fracta sunt. Regnabat
Saturnus in multis hominibus: ubi est regnum ejus? Regnabat
Mercurius in multis hominibus: ubi est regnum ejus? Fractum est,
redacti sunt illi in regnum Christi, in quibus ille regnabat. Regnum
Coelestis quale erat Carthagini! ubi nunc est regnum Coelestis?
Lapis ille fregit omnia regna terrarum, lapis praecisus de monte sine
manibus. Quid est, praecisus de monte sine manibus? Natus de gente
Judaeorum sine opere hominum. Omnes enim qui nascuntur, de opere
maritali nascuntur; ille de virgine natus, sine manibus natus est;
per manus enim, opus humanum significatur: quo manus humanae non
accesserunt, ubi maritalis amplexus non fuit, fetus tamen fuit.
Natus est ergo de monte sine manibus lapis ille: crevit, et crescendo
fregit omnia regna terrarum. Factus est autem mons magnus, et
implevit universam faciem terrae. Haec est Ecclesia catholica, cui
vos communicare gaudete. Illi autem qui non ei communicant, quia
praeter ipsum montem adorant et laudant Deum, non exaudiuntur ad vitam
aeternam; etsi ad quaedam temporalia exaudiantur. Non sibi ergo
blandiantur, quia eos in quibusdam exaudit Deus: nam et Paganos
exaudit in quibusdam. Nonne clamant Pagani ad Deum, et pluit?
Quare? Quia facit solem suum oriri super bonos et malos, et pluit
super justos et injustos (Matth. V, 45). Noli ergo gloriari,
pagane, quia te clamante ad Deum, pluit Deus, qui super justos et
injustos pluit. Audivit te ad temporalia; non te audit ad aeterna,
nisi in monte sancto ejus adoraveris. Adorate Dominum in monte sancto
ejus, quoniam sanctus Dominus Deus noster.
15. Haec de Psalmo sufficiant Charitati vestrae; quantum Dominus
donavit, locuti sumus. Et quidquid loquimur in nomine Dei, quoniam
Dei est loquentis per nos, imber Dei est: videte vos qualis terra
sitis. Nam quando pluvia venit super terram, si bona terra est,
fructus bonos parit; si mala terra est, spinas parit: pluvia tamen
dulcis est et super fructus et super spinas. Qui istis verbis auditis
pejor factus fuerit, et spinas de pluvia generaverit, ignem speret,
pluviam non accuset: qui autem melior factus fuerit, et fruges de bona
terra genuerit, horreum speret, pluviam laudet. Aut quid sunt
nubes, aut quid est pluvia, nisi Dei misericordia, omnia facientis
circa eos quos diligit, et quibus donavit ut ab eis diligatur?
|
|