|
1. Psalmum, fratres, cum cantaretur, audistis; brevis est, nec
obscurus: quasi securitatem dederim, ne laborem timeatis. Videamus
tamen attentius, et quanto liberius, tanto diligentius, quid sibi
velint ea ipsa quae aperte sonant, ut quantum Dominus donare
dignatur, spiritualiter intelligantur. Vox Dei quolibet organo
sonans, tamen vox Dei; neque enim delectat aures ejus, nisi vox
ejus: nam et nos cum loquimur, tunc eum delectamus, cum ipse de nobis
loquitur.
2. [vers. 1.] Psalmus in confessione: sic inscribitur, hic est
titulus ejus, Psalmus in confessione. Pauci versus sunt, magnarum
rerum gravidi: pariant semina in cordibus vestris, ut paretur horreum
messi dominicae. Psalmus iste in confessione hoc nobis jubet, ad hoc
nos hortatur, ut jubilemus Deo. Nec hortatur velut aliquem unum
angulum terrae, aut unam aliquam habitationem congregationemve
hominum; sed quia ubique novit se seminasse benedictionem, undique
exigit jubilationem.
3. [vers. 2.] Jubilate ergo Domino , universa terra. Numquid
modo vocem meam audit universa terra? Et tamen hanc vocem audivit
universa terra. Jam jubilat Domino universa terra; et quae adhuc non
jubilat, jubilabit. Pertendens enim benedictio, incipiente Ecclesia
ab Jerusalem per omnes gentes (Luc. XXIV, 47), impietatem
ubique prosternit, pietatem ubique construit: et mixti sunt boni
malis, et mali per omnem terram, et boni per omnem terram. In malis
murmurat omnis terra, in bonis jubilat omnis terra. Quid est ergo
jubilare? Multum enim nos attentos facit ad hoc verbum et praesentis
psalmi titulus, quia inscribitur, In confessione. Quid est, in
confessione jubilare? Est alterius cujusdam psalmi sententia
dicentis, Beatus populus qui intelligit jubilationem (Psal.
LXXXVIII, 16): profecto magnum aliquid est, quod
intellectum beatos facit. Dominus ergo Deus noster beatificator
hominum, det mihi intelligere quod dicam, det vobis intelligere quod
auditis: Beatus populus qui intelligit jubilationem. Curramus ergo
ad hanc beatitudinem, intelligamus jubilationem, non eam sine
intellectu fundamus. Quid opus est jubilare et obtemperare huic psalmo
dicenti, Jubilate Deo, omnis terra, et non intelligere
jubilationem, ut vox nostra sola jubilet, et cor non jubilet? Sonus
enim cordis, intellectus est.
4. Quod nostis dicturus sum. Qui jubilat, non verba dicit, sed
sonus quidam est laetitiae sine verbis: vox est enim animi diffusi
laetitia, quantum potest, exprimentis affectum, non sensum
comprehendentis. Gaudens homo in exsultatione sua, ex verbis
quibusdam quae non possunt dici et intelligi, erumpit in vocem quamdam
exsultationis sine verbis; ita ut appareat eum ipsa voce gaudere
quidem, sed quasi repletum nimio gaudio, non posse verbis explicare
quod gaudet: Animadvertite hoc in eis qui cantant etiam non honeste.
Non enim talis erit jubilatio nostra, qualis illorum est; nos enim in
justificatione jubilare debemus, illi autem jubilant in iniquitate:
itaque nos in confessione, illi in confusione. Tamen ut hoc quod dico
intelligatis, imo recordemini rem cognitam, maxime jubilant qui
aliquid in agris operantur; copia fructuum jucundati vel messores, vel
vendemiatores, vel aliquos fructus metentes, et in ipsa fecunditate
terrae et feracitate gaudentes, exsultando cantant; et inter cantica
quae verbis enuntiant, inserunt voces quasdam sine verbis in elatione
exsultantis animi, et haec vocatur jubilatio. Si quis forte propterea
non recognoscit, quia nunquam advertit, advertat de caetero. Atque
utinam non inveniat quos advertat, ne Deus inveniat quos evertat.
Sed tamen quia non quiescunt nasci spinae, in male exsultantibus
advertamus jubilationem improbandam, et offeramus Deo jubilationem
coronandam.
5. Quando ergo nos jubilamus? Quando laudamus quod dici non
potest. Attendimus enim universam creaturam, terram et mare, et
coelum, et omnia quae in eis sunt: attendimus singula habere origines
et causas suas, seminum vim, nascendi ordinem, permanendi modum,
intereundi decessum, currere volumina saeculorum sine ulla
perturbatione, stellas volvi quodam modo ab oriente in occidentem,
peragere cursus annorum, videmus dimensiones mensium, distentiones
horarum; inque his omnibus nescio quid invisibile, quod spiritus vel
anima dicitur, inesse omnibus animantibus ad appetendam voluptatem
fugiendamque molestiam, ad conservandam incolumitatem suam vestigium
quoddam unitatis; inesse etiam homini commune quiddam cum Angelis
Dei; non cum pecoribus, sicut est vivere, audire, videre, et
caetera, sed quod intelligat Deum, quod ad mentem proprie pertineat
, quod sicut oculus albam et nigrum, ita aequitatem iniquitatemque
discernat. In hac tota consideratione creaturae, quam nominare
utcumque et percurrere potuimus, interroget se anima: Quis fecit haec
omnia? quis creavit haec? quis in his teipsam? Quid sunt ista quae
consideras? quid tu quae consideras? Quis ille qui fecit consideranda
et considerantem? quis est iste? Dic illum; ut dicas illum, cogita
illum. Potes enim aliquid cogitare, et forte non potes dicere; nullo
modo autem poteris dicere quod non potueris cogitare. Ergo cogita
illum priusquam dicas illum; ut cogites illum, accede ad illum. Quod
enim vis bene videre, ut habeas quod loquaris, accedis ut inspicias,
ne forte longe videndo fallaris. Sed ut oculis ista corpora, sic ille
mente conspicitur, corde attenditur et videtur. Et ubi est cor unde
ille videatur? Beati, ait, mundi corde, quoniam ipsi Deum videbunt
(Matth. V, 8). Audio, credo, ut possum intelligo, corde
videri Deum, nec posse nisi mundo corde conspici; sed audio aliam
Scripturam: Quis gloriabitur castum se habere cor? aut quis
gloriabitur mundum se esse a peccato (Prov. XX, 9)? Attendi
ergo universam creaturam, quantum potui; corporalem animadverti in
coelo et in terra, spiritualem autem in meipso qui loquor, qui membra
vegeto, qui vocem intendo, qui linguam moveo, qui verba pronuntio,
sensusque discerno. Et quando comprehendo me in me? Unde ergo possum
quod supra me? Promittitur tamen cordi humano visio Dei, et
indicitur quaedam operatio mundandi cordis; hoc dicitur ab Scriptura:
Para unde videas quod amas, antequam videas. Audito enim Deo et
nomine ejus, cui non dulce est quod audit, nisi impio multum remoto,
multum longe facto? Quoniam ecce, inquit, qui longe faciunt se abs
te, peribunt; sequitur, Perdidisti omnem qui fornicatur abs te
(Psal. LXXII, 27). Nobis autem quid? Quia illi longe,
et ideo in tenebris, et ita sauciatis oculis in tenebris, ut lumen non
solum non desiderent, sed etiam perhorrescant; nobis in longinquo
inventis quid dicitur? Accedite ad eum, et illuminamini (Psal.
XXXIII, 6). Ut autem accedas et illumineris, displiceant
tibi tenebrae tuae; damna quod es, ut merearis esse quod non es. Es
iniquus, esse debes justus: nunquam justitiam percepturus es, si
adhuc tibi placet iniquitas. Contere illam in corde tuo, et munda;
expelle illam de corde tuo, ubi vult habitare quem vis videre.
Accedit ergo utcumque anima humana, interior homo recreatus ad
imaginem Dei, quia creatus ad imaginem Dei; qui tanto erat longe
factus , quanto ierat in dissimilitudinem. Non enim locorum
intervallis acceditur ad Deum, aut receditur a Deo: dissimilis
factus, longe recessisti; similis factus, proxime accedis. Vide
quomodo nos vult accedere Dominus, faciens primo similes, ut
accedamus. Estote, ait, sicut Pater vester qui in coelis est, qui
solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super justos et
injustos (Matth. V, 45). Disce diligere inimicum, si vis
cavere inimicum . Inquantum autem in te charitas crescit, efficiens
te et revocans te ad similitudinem Dei, pertendit usque ad inimicos;
ut sis ei similis qui facit solem suum oriri, non super bonos tantum,
sed super bonos et malos; et pluit, non super justos tantum, sed
super justos et injustos. Quantum accedis ad similitudinem, tantum
proficis in charitate, et tanto incipis sentire Deum. Et quem
sentis? qui venit ad te, an ad quem tu redis? Nam ille nunquam
discessit a te: recedit a te Deus, cum tu recedis a Deo.
Praesentia sunt caecis omnia, sicut videntibus: uno loco stans caecus
et videns, iisdem formis rerum uterque circumfunditur; ille est
praesens rebus, ille absens: ex duobus uno loco stantibus, unus est
praesens, alius absens; non rebus ipsis ad alterum accedentibus et ab
altero recedentibus, sed propter dissimilitudinem oculorum suorum.
Ille qui caecus dicitur, quia exstinctum est ibi quod contemperari
solet luci cuncta vestienti, frustra est praesens rebus quas non
videt; imo rectius absens quam praesens dicitur: ubi enim non est
sensus ejus, recte dicitur absens; hoc est enim absentem esse, sensu
abesse. Sic et Deus ubique praesens est, ubique totus. Sapientia
ejus attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia
suaviter (Sap. VIII, 1). Quod autem Deus Pater, hoc
Verbum ejus et Sapientia ejus, lux de luce, Deus de Deo. Quid
ergo optas videre? Non est a te longe quod vis videre. Apostolus
dicit equidem non longe positum ab unoquoque nostrum: in ipso enim
vivimus et movemur et sumus (Act. XVII, 27, 28). Quanta
ergo miseria est; longe esse ab eo qui ubique est?
6. Esto ergo similis pietate, et diligens cogitatione: quoniam
invisibilia ejus per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur
(Rom. I, 20); ea quae facta sunt intuere, mirare, quaere
auctorem. Si dissimilis sis, repelleris; si similis, exsultabis.
Et cum accedere coeperis similis, et persentiscere Deum, quantum in
te charitas crescit, quia et charitas Deus est (I Joan. IV,
8), senties quiddam quod dicebas, et non dicebas. Ante enim quam
sentires, dicere te putabas Deum: incipis sentire, et ibi sentis
dici non posse quod sentis. Cum autem ibi didiceris dici non posse
quod sentis, tacebis, non laudabis? Ergo mutus eris in laudibus
Dei, et gratiarum actionem non reddes ei qui voluit se notum tibi
facere? Laudabas, cum quaereres; silebis, cum inveneris? Nullo
pacto; non eris ingratus. Debetur honor, debetur reverentia,
debetur magna laudatio. Attende te qui sis, terra et cinis: vide
quis meruerit, quid videre; vide quis, quid, homo Deum. Agnosco
non meritum hominis, sed misericordiam Dei. Lauda ergo miserantem.
Quomodo, inquis, laudabo? Modicum ipsum quod sentire possum ex
parte in aenigmate per speculum (I Cor. XIII, 12), jam
explicare non possum. Audi ergo Psalmum: Jubilate Domino, omnis
terra. Intellexisti jubilationem omnis terrae, si jubilas Domino.
Domino jubila ; noli jubilationem tuam in alias atque alias res
dividere. Postremo caetera dici possunt utcumque. ille solus est
ineffabilis, qui dixit, et facta sunt omnia. Dixit, et facti
sumus: sed nos eum dicere non possumus (Psal. XXXII, 9).
Verbum ejus quo dicti sumus, Filius ejus est: ut a nobis utcumque
infirmis diceretur, factus est infirmus. Jubilationem pro verbo
possumus dicere, verbum pro verbo non possumus. Jubilate ergo
Domino, omnis terra.
7. Servite Domino in jucunditate. Omnis servitus amaritudine plena
est: omnes conditione servili obligati et serviunt, et murmurant.
Nolite timere illius Domini servitutem: non erit ibi gemitus, non
murmur, non indignatio; nemo se petit inde venalem, quia dulce est
quod redempti omnes sumus. Magna felicitas, fratres, esse in ista
domo magna servum, etsi cum compedibus. Noli timere, serve
compedite, confitere Domino: meritis tuis attribue compedes tuas;
confitere in compedibus, si vis ut in ornamenta vertantur. Non
frustra, nec sine exauditione dictum est, Intret in conspectum tuum
gemitus compeditorum (Psal. LXXVIII, 11). Servite
Domino in jucunditate. Libera servitus est apud Dominum; libera
servitus, ubi non necessitas, sed charitas servit. Vos, inquit, in
libertatem vocati estis, fratres: tantum ne libertatem in occasionem
carnis detis; sed per charitatem spiritus servite invicem (Galat.
V, 13). Servum te charitas faciat quia liberum te veritas fecit.
Si manseritis, inquit, in verbo meo, vere discipuli mei estis; et
cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos (Joan. VIII,
31, 32). Simul es et servus et liber: servus, quia factus es;
liber, quia amaris a Deo a quo factus es: imo etiam inde liber, quia
amas eum a quo factus es. Noli servire cum murmure; non enim id agunt
murmura tua, ut non servias, sed ut malus servus servias. Servus es
Domini, libertus es Domini; non te sic quaeras manumitti, ut
recedas de domo manumissoris tui.
8. Servite Domino in jucunditate. Plena erit illa et perfecta
jucunditas, cum corruptibile hoc induerit incorruptionem, et mortale
hoc induerit immortalitatem (I Cor. XV, 54): tunc erit
perfecta jucunditas, tunc illa perfecta jubilatio, tunc laus sine
defectu, tunc amor sine scandalo, tunc fructus sine timore, tunc vita
sine morte. Quid hic? nullumne gaudium? Si nullum gaudium, nulla
jubilatio: quomodo, Jubilate Domino, universa terra? Est plane et
hic gaudium; de spe futurae vitae gustatur hic unde ibi satiemur. Sed
necesse est ut multa perferant frumenta inter zizania: sunt grana inter
paleam (Matth. III, 12; et XIII, 30), est lilium
inter spinas. Quid enim audit Ecclesia? Sicut lilium in medio
spinarum, ita proxima mea in medio filiarum (Cant. II, 2).
Non dictum est, In medio alienarum; sed, in medio filiarum. O
Domine, quomodo consolaris, quomodo confortas, quomodo terres?
Quid est quod dicis? Sicut lilium in medio, quarum spinarum? Ita
proxima mea in medio, quarum filiarum? quas dicis spinas, ipsas
filias? Respondet: Spinae sunt propter mores suos; filiae, propter
sacramenta mea. Utinam ergo inter gemitus alienorum gemeretur; minus
gemeretur. Ille est major gemitus, Quoniam si inimicus exprobrasset
mihi, sustinuissem utique; et si is qui oderat me, super me magna
locutus fuisset, absconderem me utique ab eo. Psalmi voces sunt: qui
Litteras nostras novit, sequitur; qui non novit, discat, ut
sequatur. Si is qui oderat me, super me magna locutus fuisset,
absconderem me utique ab eo: tu vero unanimis, dux meus et notus
meus, qui simul mecum dulces capiebas cibos (Psal. LIV,
13-15). Quos dulces cibos nobiscum capiunt, qui nobiscum semper
futuri non sunt? quos dulces cibos, nisi, Gustate et videte quam
dulcis est Dominus (Psal. XXXIII, 8)? Inter illos necesse
est gemamus.
9. Sed quo se separaturus est christianus, ut non gemat inter falsos
fratres? Quo iturus est? quid facturus? Solitudines petat?
Sequuntur scandala. Separaturus est se qui bene proficit, ut nullum
omnino hominem patiatur? Quid si et ipsum, antequam proficeret, nemo
vellet pati? Si ergo, quia proficit, nullum hominem vult pati, eo
ipso quo non vult aliquem hominem pati, convincitur quod non
profecerit. Intendat Charitas vestra: Sustinentes invicem, ait
Apostolus, in dilectione, satagentes servare unitatem spiritus in
vinculo pacis (Ephes. IV, 2, 3). Sustinentes invicem: non
habes quod in te alius sustineat? Miror si non est: sed ecce non
sit; eo robustior es ad caeteros sustinendos, quo jam non habes quod
in te alii sustineant. Non sustineris, sustine caeteros. Non
possum, inquis. Ergo habes quod et in te alii sustineant.
Sustinentes invicem in dilectione. Tu deseris res humanas, et
segregas te, ut nemo te videat; cui proderis? Tu ad hoc
pervenisses, si nullus tibi profuisset? An quia veloces pedes tibi
videris habuisse ad transeundum, praecisurus es pontem? Exhortor
omnes, vox Dei omnes hortatur: Sustinentes invicem in dilectione.
10. Separabo me, inquit aliquis, cum paucis bonis; cum illis mihi
bene erit. Nam nulli prodesse impium et crudele est. Non me hoc
docuit Dominus meus. Non enim damnavit servum qui intervertit quod
accepit, sed qui non erogavit. Intelligatur poena interversoris ex
poena pigri. Serve nequam et piger, ait Dominus damnans: non ait,
Intervertisti pecuniam meam; non ait, Dedi tibi, et non mihi quod
dedi integrum reddidisti: Quia non crevit, quia non erogasti, inde,
inquit, te puniam (Matt. XXV, 14-30). Avarus est Deus
salutis nostrae. Ergo separabo me, inquit, cum paucis bonis: quid
mihi est rationem habere cum turbis? Bene: pauci ipsi boni, de
quibus turbis sunt eliquati? Si tamen jam ipsi pauci, omnes boni:
tamen bona cogitatio humana, laudabilis, esse cum talibus qui
elegerunt vitam quietam; remoti a strepitu populari, a turbis
inquietis, a magnis fluctibus saeculi, tanquam in portu sunt. Jam
ergo ibi gaudium illud? jam ibi jubilatio illa quae promittitur?
Nondum; sed adhuc gemitus, adhuc sollicitudo tentationum. Habet
enim alicunde et portus aditum: si portus aditum ex nulla parte
haberet, nulla in eum navis intraret; oportet ergo ut ex aliqua parte
pateat: aliquando autem per eam partem qua patet, ventus irruit; et
ubi scopuli non sunt, naves se invicem collisae confringunt. Ubi ergo
securitas, si nec in portu? Et tamen utcumque feliciores in portu
quam in pelago, fatendum est, concedendum est, verum est. Ament se
, naves in portu bene sibi applicentur, non sibi collidantur:
servetur ibi parilitas aequabilitatis, constantia charitatis; et
quando forte ventus ex illa parte qua patet, irruerit, sit ibi cauta
gubernatio.
11. Nam quid dicturus est mihi quisquis talibus locis forte
praeest, imo servit fratribus, in his quae monasteria dicuntur? quid
dicturus est? Cautus ero, nullum malum admittam. Quomodo nullum
malum admittes? Nullum hominem malum, nullum fratrem malum intrantem
admissurus sum; cum paucis bonis bene mihi erit. Ubi cognoscis quem
forte vis excludere? Ut cognoscatur malus, intus probandus est:
quomodo ergo excludis intraturum, qui postea probandus est, et probari
nisi intraverit non potest? Repelles omnes malos? Dicis enim, et
nosti inspicere. Omnes nudis cordibus ad te veniunt? Qui intraturi
sunt, ipsi se non noverunt; quanto minus tu? Multi enim sibi
promiserunt quod impleturi essent illam vitam sanctam, in commune
habentem omnia, ubi nemo dicit aliquid suum, quibus est una anima et
cor unum in Deum (Act. IV, 32, 35): missi sunt in
fornacem, et crepuerunt. Quomodo ergo cognoscis eum qui sibi ipse
adhuc ignotus est? Excludes malos fratres a conventu bonorum? De
corde tuo, quisquis ista dicis, omnes malas cogitationes, si potes,
exclude: non intret in cor tuum vel suggestio mala. Non consentio,
inquis. Sed intravit tamen, ut suggereret . Nam omnes munita corda
habere volumus, ut nihil intret quod male suggeratur. Unde autem
intret, quis novit? Et pugnamus quotidie in uno corde nostro; unus
homo in corde suo cum turba luctatur. Suggerit avaritia, suggerit
libido, suggerit voracitas, suggerit laetitia ista popularis; omnia
suggerunt: ab omnibus se continet, omnibus respondet, et ab omnibus
aversatur; difficile est ut non ab aliqua feriatur . Ubi ergo
securitas? Hic nusquam; in ista vita nusquam, nisi in sola spe
promissorum Dei. Ibi autem, cum illuc pervenerimus, perfecta
securitas, cum clauduntur portae, et confirmantur vectes portarum
Jerusalem (Psal. CXLVII, 13): ibi vere plena jubilatio et
magnum gaudium. Modo autem ne securus laudes quamlibet vitam; ante
mortem ne laudes hominem quemquam (Eccli. XI, 30).
12. Hinc autem falluntur homines, ut vel non suscipiant meliorem
vitam, vel temere aggrediantur; quia et cum laudare volunt, sic
laudant, ut non ibi dicant mala quae mixta sunt; et qui vituperare
volunt, tam invido animo et perverso vituperant, ut claudant oculos
adversus bona, et sola mala quae ibi vel sunt vel putantur,
exaggerent. Inde fit ut unaquaeque professio male laudata, id est non
caute laudata, cum invitaverit homines laude sua, inveniant illi qui
illuc veniunt, aliquos quales ibi esse non credebant; et offensi a
malis, resiliant a bonis. Fratres, disciplinam istam ad vitam
vestram conferte, et sic audite ut vivatis. Laudatur, ut generaliter
dicam, Ecclesia Dei: magni homines Christiani, soli Christiani,
magna Catholica ; diligunt se omnes, impendunt sibi quisque quod
possunt, orationibus, jejuniis, hymnis vacatur per totum orbem
terrarum, una consensione pacis laudatur Deus. Audit forte qui
nescit tacitum esse de commixtis malis, venit laude invitatus, invenit
commixtos malos, qui non illi praedicti sunt antequam veniret;
offenditur a falsis christianis, refugit a veris christianis. Rursus
odiosi, maledici, irruunt in vituperationem: Quales Christiani?
qui Christiani? Avari, feneratores. Nonne ipsi sunt qui theatra et
amphitheatra implent per ludos et per alia spectacula, qui implent
ecclesias per dies festos? Ebriosi, voraces, invidi, insectatores
alterutrum. Sunt tales, sed non soli tales. Et iste vituperator
caeco animo tacet bonos; et ille laudator incauto animo tacet malos.
Si autem sic laudatur in hoc tempore Ecclesia Dei, quomodo laudant
Scripturae Dei, ecce quomodo nunc dixi, Sicut lilium in medio
spinarum, sic proxima mea in medio filiarum: audit homo, considerat,
placet illi lilium, intrat, adhaeret lilio, tolerat spinas;
merebitur esse in laude et in osculis sponsi, qui dicit, Sicut lilium
in medio spinarum, sic proxima mea in medio filiarum. Ita et in
clericis. Laudatores clericorum intendunt ibi bonos ministros,
fideles dispensatores, omnium toleratores, viscera sua impendentes his
quos volunt proficere, non quaerentes quae sua sunt, sed quae Jesu
Christi. Laudant haec, obliviscuntur quia mixti sunt malis. Rursus
qui reprehendunt avaritiam clericorum, improbitates clericorum, lites
clericorum, appetentes res alienas, ebriosos, voraces, jactant .
Et tu invide vituperas, et tu incaute laudas: tu qui laudas, dic
mixtos malos; tu qui vituperas, vide ibi et bonos. Sic et in illa
vita communi fratrum, quae est in monasterio: Magni viri, sancti,
quotidie in hymnis, in orationibus, in laudibus Dei, inde vivunt,
cum lectione illis res est; laborant manibus suis, inde se
transigunt; non avare aliquid petunt, quidquid eis infertur a piis
fratribus, cum sufficientia et cum charitate utuntur; nemo sibi
usurpat aliquid quod alter non habeat; omnes se diligunt, omnes
invicem se sustinent. Laudasti, laudasti : qui nescit quid interius
agatur, qui nescit quomodo illo vento intrante etiam naves se in portu
collidunt, intrat quasi securitatem sperans, neminem quem toleret
habiturus; invenit ibi fratres malos, qui mali inveniri non possent,
nisi admitterentur (et necesse est ut primo tolerentur, ne forte
corrigantur; nec excludi facile possunt, nisi prius fuerint tolerati
): et fit ipse intolerandae impatientiae. Quis me huc quaerebat?
Ego putabam quia charitas est hic. Et paucorum hominum molestia
irritatus, dum non perseveraverit implere quod vovit, fit desertor tam
sancti propositi, et reus voti non redditi. Jamvero cum inde
exierit, fit et ipse vituperator et maledicus: et dicit ea sola quae
quasi se pati non potuisse asseverat; et aliquando vera. Sed vera
malorum toleranda sunt propter societatem bonorum. Dicit illi
Scriptura: Vae his qui perdiderunt sustinentiam (Eccli. II,
16). Et quod est amplius, ructat indignationis malum odorem ,
unde absterreat intraturos; quia ipse cum intrasset, perdurare non
potuit. Quales illi? Invidi, litigatores, neminem sustinentes,
avari; ille ibi illud fecit, et ille ibi illud fecit. O male, quare
taces bonos? Quos tolerare non potuisti, jactas: qui te malum
toleraverunt, taces.
13. Merito illud, fratres charissimi, magnificum in Domini
Evangelio, ex ore Domini: Duo in agro; unus assumetur, et unus
relinquetur: duae in molendino; una assumetur, et una relinquetur:
duo in lecto; unus assumetur, et unus relinquetur (Matth.
XXIV, 40, 41, et Luc. XVII, 34, 35). Qui sunt
duo in agro? Quod dicit Apostolus: Ego plantavi, Apollo rigavit;
sed Deus incrementum dedit. Dei agricultura estis (I Cor.
III, 6, 9). In agro laboramus. Duo in agro, clerici sunt:
unus assumetur, et unus relinquetur; assumetur bonus, relinquetur
malus. In molendino duae, ad plebes retulit . Quare in molendino?
Quia devinctae saeculo, circuitu rerum temporalium, tanquam mola
detinentur. Et inde una assumetur, et una relinquetur. Quae inde
assumetur? Faciens opera bona, attendens indigentiam servorum Dei,
indigentiam pauperum, in confessione fidelis, in laetitia spei certa,
vigilans ad Deum, nulli imprecans mala, diligens quantum potest, non
solum amicos, sed etiam inimicos, praeter uxorem suam non sciens
aliquam, praeter maritum suum non sciens aliquem; assumetur et de
molendino: quae autem aliter fuerit, relinquetur. Alii autem
dicunt: Quietem volumus, neminem volumus pati, removemus nos a
turbis; bene erit nobis in quadam securitate. Si quietem quaeris,
quasi lectum quaeris, ut sine aliqua sollicitudine requiescas. Et
inde unus assumetur, et unus relinquetur. Nemo vos fallat, fratres:
si non vultis falli, et vultis amare fratres, scitote omnem
professionem in Ecclesia habere fictos. Non dixi omnem hominem esse
fictum, sed omnem professionem habere fictas personas: sunt christiani
mali, sed sunt et boni. Quasi plures malos vides, quia palea sunt,
et te ad grana pervenire non permittunt: sunt ibi et grana, accede,
tenta, excute adhibe oris judicium. Invenis sanctimoniales
indisciplinatas; numquid ideo sanctimonium reprehendendum est? Multae
non stant in domibus suis, circumeunt domos alienas, curiose agentes,
loquentes quae non oportet, superbae, linguatae (I Tim. V,
13), ebriosae: etsi virgines sunt, quid prodest integra caro,
mente corrupta? Melius est humile conjugium, quam superba
virginitas. Si enim nuberet, non haberet nomen unde extolleretur, et
haberet frenum quo regeretur. Sed numquid propter virgines malas,
damnaturi sumus sanctas et corpore et spiritu (I Cor. VII,
34)? aut propter istas laudabiles, etiam illas improbandas laudare
cogemur? Undique unus assumetur, et unus relinquetur.
14. [vers. 2.] Ergo, fratres, finiamus Psalmum, quia planus
est. Servite Domino in jucunditate: vos alloquitur, quicumque in
charitate omnia toleratis, et spe gaudetis. Servite Domino, non in
amaritudine murmurationis, sed in jucunditate dilectionis. Intrate in
conspectu ejus, in exsultatione. Facile est exsultare foris; in
conspectu Dei exsulta. Non valde lingua exsultet; conscientia
exsultet. Intrate in conspectu ejus, in exsultatione.
15. [vers. 3.] Scitote quoniam Dominus ipse est Deus. Quis
nescit quia Dominus ipse est Deus? Sed de Domino dicit, quem non
putabant homines Deum: Scitote quoniam Dominus ipse est Deus,
Dominus ille non vobis vilescat: crucifixistis, flagellastis, sputis
illinistis, spinis coronastis, veste ignominiosa vestistis, in ligno
suspendistis, clavis confixistis, lancea percussistis, custodes ad
sepulcrum posuistis; ipse est Deus. Scitote quoniam Dominus ipse
est Deus. Ipse fecit nos, et non nos . Ipse fecit nos: omnia per
ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan I, 3).
Quid est quod exsultatis? quid est quod superbitis? Alius vos
fecit; et qui vos fecit, ipse a vobis patitur. Sed vos sic vos
jactatis et gloriamini, et extollitis, quasi a vobis ipsis facti
sitis. Bonum est vobis ut qui fecit vos, perficiat vos. Ipse fecit
nos, et non nos. Non debemus superbire: totum bonum quod habemus,
ab artifice nostro habemus; quod in nobis nos fecimus, inde damnamur;
quod in nobis ille fecit, inde coronamur. Ipse fecit nos, et non
nos. Nos autem populus ejus, et oves pascuae ejus. Oves et ovis:
ipsae oves una ovis. Et quam amantissimum nostri pastorem habemus!
Dimisit nonaginta novem, descendit quaerere unam, reportat in humeris
suis (Luc. XV, 4, 5) redemptam sanguine suo. Securus mortuus
est pastor pro ove, qui resurgens possidet ovem. Nos autem populus
ejus, et oves pascuae ejus.
16. [vers. 4, 5.] Intrate in portas ejus in confessione. In
portis initium est; a confessione incipite. Inde Psalmus in
confessione, ibi jubilate . Confitemini vos non factos a vobis,
laudate eum a quo facti estis. Ab illo sit bonum tuum, a quo recedens
fecisti malum tuum. Intrate in portas ejus in confessione. Intret
grex in portas, non foris remaneat ad lupos. Et quomodo intret? In
confessione. Porta, id est initium, confessio tibi sit. Unde in
alio psalmo dicitur: Incipite Domino in confessione (Psal.
CXLVI, 7). Quod illic, dicit, Incipite; hoc appellavit
hic, portas: Intrate in portas ejus in confessione. Et quid, cum
jam intraverimus, non confitebimur? Semper confitere, semper habes
quod confitearis. Difficile est in hac vita, ut sic homo mutetur, ut
nihil inveniatur in eo quod reprehendatur: opus est ut tu te
reprehendas, ne ille reprehendat qui damnaturus est. Ergo et cum
intraveris in atria, confitere. Quando non erit confessio
peccatorum? In illa requie, in illa aequalitate Angelorum. Sed
videte quid dixerim: Non erit confessio peccatorum. Non dixi, Non
erit confessio: erit enim confessio laudis. Semper confiteberis,
illum Deum, te creaturam; illum protectorem, te protectum. In illo
quodammodo absconditus eris, sicut dictum est, Abscondes eos in
abscondito vultus tui (Psal. XXX, 21). In atria ejus in
hymnis confitemini ei . In portis confitemini; et in atria cum
intraveritis, confitemini in hymnis. Hymni laudes sunt. Quando
intras, te reprehende; cum intraveris, illum lauda. Aperite mihi
portas justitiae, dicit in alio psalmo; ingrediens in eis confitear
Domino (Psal. CXVII, 19). Numquid dixit, tum ingressus
fuero, jam non confitebor? Etiam ingressus confitebitur. Quae enim
peccata confitebatur Dominus noster Jesus Christus, quando ait:
Confiteor tibi, Pater, Domine coeli et terrae (Matth. XI,
25)? Illum laudans confitebatur, non se accusans.
17. Laudate nomen ejus, quia suavis est Dominus. Nolite putare
quia deficitis in laudando. Laudatio vestra quasi manducatio erit:
quantum laudatis, tantum vires acquiritis, et tantum dulcescit quem
laudatis. Laudate nomen ejus, quia suavis est Dominus. In aeternum
misericordia ejus. Non enim cum te liberaverit, desinet esse
misericors: et ut protegat semper in aeternam vitam, misericordiae
ejus est. In aeternum ergo misericordia ejus, et usque in
generationem et generationem veritas ejus. Aut omnem generationem
accipe quod dictum est, in generationem et generationem; aut in duabus
generationibus, unam terrenam, alteram coelestem. Hic est generatio
una quae parit mortales; altera quae parit aeternos. Veritas ejus et
hic est, et ibi. Noli putare quia hic non est veritas ejus: si non
hic esset veritas ejus, non diceret in alio psalmo: Veritas de terra
orta est (Psal. LXXXIV, 12); nec ipsa Veritas diceret,
Ecce ego vobiscum sum usque in consummationem saeculi (Matth.
XXVIII, 20).
|
|