|
1. [vers. 1.] Ecce unus pauper orat, et non orat in silentio.
Licet ergo audire eum, et videre quisnam sit: ne forte ille sit, de
quo dicit Apostolus, Qui propter vos pauper factus est, cum dives
esset, ut illius paupertate vos ditaremini (II Cor. VIII,
9). Si ergo ipse est, quomodo pauper? Nam quomodo dives, quis
non videt? Unde enim homines sunt divites? Puto auro, argento,
familia, terra: sed omnia per ipsum facta sunt. Quid ergo illo
ditius, per quem factae sunt divitiae, etiam illae quae non sunt verae
divitiae? Per illum enim et illae divitiae, ingenium, memoria ,
mores, vita, ipsius corporis sanitas, sensus, conformatioque
membrorum: etenim cum haec salva sunt, et pauperes divites sunt. Per
illum et illae majores divitiae, fides, pietas, justitia, charitas,
castitas, mores boni: nemo enim et has habet, nisi per eum qui
justificat impium (Rom. IV, 5). Ecce quam dives. Quis enim
dives, qui habet quod vult alio faciente, an qui facit quod vult et
alio habente? Puto quia ditior ille qui fecit quod habes; quia quod
ille habet, tu non habes. Ecce quam dives. In hoc tam divite unde
agnituri sumus haec verba: Cinerem sicut panem manducavi, et potum
meum cum fletu miscebam? Hucne illae tantae divitiae pervenerunt?
Multum illud excelsum, multum hoc abjectum. Quid faciemus?
quemadmodum ista ima illis summis contemperabimus? Nimis ab invicem
longe sunt. Nondum agnosco istum pauperem; alius est fortasse: sed
adhuc quaeramus. Unde enim nobis non videtur ipse, mirum si
interrogas et non expavescis divitias: In principio erat Verbum, et
Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hoc erat in principio
apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est
nihil. Qui ista dixit, cum diceret, dives erat; quanto magis ille
de quo dicebat, In principio erat Verbum: et non qualecumque
Verbum, sed Verbum Deus; et non ubicumque, sed apud Deum; et non
vacans, sed omnia per ipsum facta sunt? Cinerem sicut panem
manducavit, et potum suum cum fletu commiscuit? Metuendum est ne
tantis divitiis nostra paupertas faciat injuriam. Quaere adhuc tamen
ne ipse sit pauper iste; quoniam Verbum caro factum est, et habitavit
in nobis (Joan. I, 1, 2, 3, 14). Respice et illam
vocem: Ego servus tuus et filius ancillae tuae (Psal. CXV,
16). Attende ancillam illam castam, et virginem, et matrem: ibi
enim accepit paupertatem nostram, ubi servi forma indutus est,
semetipsum exinaniens; ne divitias ejus expavesceres, et ad eum
accedere cum tua mendicitate non auderes. Ibi accepit, inquam,
formam servi, ibi nostra indutus est paupertate; ibi se pauperavit,
ibi nos ditavit. Jam ergo propinquamus de illo haec intelligere:
verumtamen adhuc non est temere pronuntiandum. Partus virginis est
lapis sine manibus de monte praecisus (Dan. II, 34), ubi
nullus hominum operatus est, nulla transfusa concupiscentia, sed sola
fides accensa, et Verbi caro concepta. Deinde processit ex utero;
locuti sunt coeli, Angeli pastoribus nuntiaverunt (Luc. II,
7-14), stella ad adorandum regem magos traxit (Matth. II,
1, 2), Simeon impletus Spiritu infantem Deum in matris manibus
agnovit. Accessit aetas, non divinitati, sed carni. Horrent,
miranturque sapientiam pueri duodennis , imperiti senes (Luc. II,
25-47). Aut etiamsi periti senes, quid illorum peritia ad
Verbum Dei? quid illorum peritia ad Sapientiam Dei? Nonne et
periti, nisi illo subveniente, utique perituri? Crescit adhuc aetate
corporis: venit ad fluvium baptizandus; baptizator Deum agnoscit,
indignum se solvendae calceamenti corrigiae confitetur (Marc. I,
7-11). Jam inde caeci illuminantur, surdis aperitur auditus,
loquuntur muti, mundantur leprosi, stringuntur paralytici,
convalescunt languidi, resurgunt mortui (Matth. XI, 5).
2. Jam quidem in Verbi illius per quod facta sunt omnia
comparatione, divitiarum agnosco paupertatem; sed quam longe adhuc a
cinere et fletu cum potu? Adhuc timeo dicere, Ipse est; et tamen
volo. Sunt hic enim quae me cogant velle, et rursus quaedam quae me
cogant timere. Ipse est, et non est ipse. Jam in forma servi est,
jam mortalem fragilemque carnem portat, jam moriturus advenit, et
tamen nondum intelligitur in hac egestate. Cinerem sicut panem
manducavi, et potum meum cum fletu miscebam. Addat ergo paupertatem
paupertati, et transfiguret in se corpus humilitatis nostrae
(Philipp. III, 21): sit caput nostrum, simus membra ejus,
sint duo in carne una. Jam enim ut primitus pauper esset, formam
servi accipiens (Id. II, 7), dimisit Patrem: quod autem de
virgine natus est, dimittat et matrem, et adhaereat uxori suae, et
sint duo in carne una (Ephes. V, 31, 32). Ita enim erunt
duo et in voce una, et in illa una voce jam non mirabimur nostram
vocem: Cinerem sicut panem manducavi, et potum meum cum fletu
miscebam. Dignatus est enim habere nos membra. Sunt et poenitentes
in membris ejus. Non enim exclusi, et separati sunt ab Ecclesia
ejus: nec omnino sibi adjungeret conjugem, nisi illa voce, Agite
poenitentiam, appropinquavit enim regnum coelorum (Matth. III,
2). Jam ergo audiamus quid oret caput (Ephes. IV, 15) et
corpus, sponsus (Joan. III, 29) et sponsa, Christus et
Ecclesia, utrumque unus: sed Verbum et caro non utrumque unum;
Pater et Verbum utrumque unum; Christus et Ecclesia utrumque unus,
unus quidam vir perfectus in forma plenitudinis suae: Donec occurramus
omnes in unitatem fidei, in agnitionem Filii Dei, in virum
perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi (Ephes. IV,
13). Sed donec occurramus, agitur hic paupertas nostra, agitur
hic adhuc labor et gemitus. Gratias misericordiae ipsius. Unde illi
labor, unde gemitus Verbo, per quod facta sunt omnia? Si dignatus
est habere mortem nostram, non nobis dabit vitam suam? In magnam spem
erexit, cum magna spe gemimus. Gemitus habet tristitiam; sed est
gemitus qui habet et gaudium. Ego puto Saram sterilem laetam gemuisse
, cum pareret: et nos a timore tuo concepimus et parturivimus spiritum
salutis (Isai. XXVI, 18). Audiamus ergo Christum pauperem
in nobis et nobiscum, et propter nos. Titulus enim ipse indicat
pauperem. Postremo putate me suspicatum quisnam sit iste pauper;
orationem audiamus, et personam agnoscamus: necubi erres, quando
audieris aliquid quod coaptari capiti illius non possit; ideo
praelocutus sum, ut quod tale audieris, ex infirmitate corporis
advertas sonare, et vocem membrorum agnoscas in capite. Oratio
inopis, hoc habet titulus, cum angeretur, et in conspectu Domini
effudit precem suam. Ipse ille pauper est, qui alibi dicit: A
finibus terrae ad te clamavi, cum angeretur cor meum (Psal. LX,
3). Iste ipse pauper est, quia idem ipse Christus est; qui se
apud prophetam, et sponsum dixit, et sponsam: Sicut sponso alligavit
mihi mitram; et sicut sponsam induit me ornamento (Isai. LXI,
10). Se dixit sponsum, se dixit sponsam; unde hoc, nisi quia
sponsum propter caput, sponsam propter corpus? Vox ergo una, quia
caro una. Audiamus, et potius in his vocibus nos quoque agnoscamus;
et si nos extra esse viderimus, ibi esse laboremus.
3. [vers. 2, 3.]
|
“Exaudi, Domine, orationem meam, et
clamor meus ad te perveniat.”
|
|
Hoc est,
|
“Exaudi, Domine,
orationem meam;”
|
|
quod est,
|
“clamor meus ad te perveniat:”
|
|
in
geminatione affectus petentis est. Ne avertas faciem tuam a me.
Quando Deus a Filio? quando Pater a Christo? Sed propter
membrorum paupertatem, Ne avertas faciem tuam a me. In quacumque die
tribulor, inclina aurem tuam ad me. Tribulor enim deorsum; tu autem
es sursum: si me extollo, longe fis; si me humilio, inclinas aurem
tuam ad me. Sed quid est, In quacumque die tribulor? Nunc enim non
tribulatur? aut ista diceret, nisi tribularetur? Sufficeret ergo,
Inclina aurem tuam ad me, quoniam tribulor. In quacumque die
tribulor, inclina aurem tuam ad me: tanquam unitas corporis; si
patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra (I Cor. XII,
26). Tribularis tu hodie, ego tribulor; tribulatur alius
crastino, ego tribulor; post istam generationem alii posteri, qui
succedunt posteris, tribulantur, ego tribulor; usque in finem
saeculi, quicumque in meo corpore tribulantur, ego tribulor.
ergo
|
“die tribulor, inclina aurem tuam ad me. In
quacumque die invocavero te, cito exaudi me.”
|
|
Hoc idem est. Jam
nunc invoco; sed,
|
“In quacumque die invocavero te, cito exaudi
me.”
|
|
Oravit Petrus, oravit Paulus, oraverunt caeteri Apostoli;
oraverunt fideles temporibus illis, oraverunt fideles consequentibus
temporibus, oraverunt fideles martyrum temporibus, orant fideles
nostris temporibus, orabunt fideles posterorum temporibus: In
quacumque die invocavero te, cito exaudi me. Cito exaudi: jam enim
hoc rogo quod dare vis. Non terrena quasi terrenus, sed ex prima
captivitate jam redemptus, regnum coelorum desidero; Cito exaudi me:
non enim nisi tali desiderio dixisti, Adhuc te loquente dicam, Ecce
adsum (Isai. LVIII, 9). In quacumque die invocavero te,
cito exaudi me. Unde invocas? de qua tribulatione? de qua egestate?
O pauper ante januam divitis Dei, quo desiderio mendicas? qua inopia
requiris? qua egestate pulsas, ut aperiatur tibi? Dic, audiamus
ipsam egestatem; in illa et nos ipsos inveniamus, et tecum rogemus.
Audi, et agnosce, si potes.
4. [vers. 4.] Quia defecerunt sicut fumus dies mei. O dies!
si dies: ubi enim dies auditur, lux intelligitur. Sed defecerunt
sicut fumus dies mei. Dies mei, tempora mea: unde sicut fumus, nisi
propter elationem superbiae? Tales dies dignus fuit accipere superbus
Adam, unde carnem Christus accepit. Ergo in Adam Christus, et
Adam in Christo. Liberavit profecto et a diebus fumi, qui dignatus
est habere vocem dierum fumi. Quia defecerunt sicut fumus dies mei.
Videte fumum superbiae similem, ascendentem, tumescentem,
vanescentem: merito ergo deficientem, non utique permanentem. Quia
defecerunt sicut fumus dies mei; et ossa mea sicut in frixorio confrixa
sunt. Et ipsa ossa mea, et ipsa fortitudo mea, non sine
tribulatione, non sine ustione. Ossa corporis Christi, fortitudo
corporis Christi, ubi major quam in sanctis Apostolis? Et tamen
vide ossa frigi: Quis scandalizatur, et non ego uror (II Cor.
XI, 29)? Fortes sunt, fideles, boni intellectores et
praedicatores verbi, viventes ut loquuntur, loquentes ut audiunt:
fortes plane sunt, sed omnes qui scandala patiuntur, frixorium ipsorum
sunt. Est enim ibi charitas, et magis in ossibus. Interiora sunt
ossa omnibus carnibus, et portant omnes carnes. Verum si quisquam
patiatur aliquod scandalum, et in anima periclitetur; tantum os
frigitur, quantum amat. Desit amor, nemo frigitur: adsit charitas,
et si membrum compatitur, patiente uno membro; quomodo friguntur qui
portant universa membra? Ossa mea sicut in frixorio confrixa sunt.
5. [vers. 5.] Percussum est sicut fenum, et aruit cor meum.
Respice ad Adam, unde genus humanum. Unde enim nisi ab illo
propagata miseria est? Unde enim nisi ab illo haereditaria ista
paupertas? Dicat ergo cum spe jam in corpore Christi positus, ille
aliquando in suo corpore desperatus, Percussum est sicut fenum, et
aruit cor meum. Merito, quia omnis caro fenum (Isai. XL, 6).
Sed tamen unde tibi hoc contigit? Quoniam oblitus sum manducare panem
meum. Dederat enim Deus panem praecepti. Nam panis animae quid,
nisi verbum Dei? Suggerente serpente, praevaricante muliere ,
tetigit vetitum (Gen. III, 6), oblitus est praeceptum: merito
percussum est sicut fenum, et aruit cor ejus, quoniam oblitus est
manducare panem suum. Oblitus manducare panem, bibit venenum;
percussum est cor ejus, et aruit sicut fenum. Ipse est ille percussus
in Isaia, de quo dicitur, et cui dicitur:
|
“Non in aeternum tempus
irascar vobis: spiritus enim a me procedit, et omnem flatum ego feci.
Propter peccatum modicum quid contristavi illum, et percussi illum,
et averti faciem meam ab illo.”
|
|
Merito hic,
|
“Ne avertas faciem
tuam a me:”
|
|
hoc est, a percusso, de quo dixisti,
de quo dixisti,
|
“Vias ejus vidi, et sanavi eum (Isai.
LVII, 16-18). Percussum est sicut fenum, et aruit cor
meum, quoniam oblitus sum manducare panem meum.”
|
|
Modo manduca quem
oblitus eras . Sed venit et ipse panis, in cujus corpore tibi licet
recordari vocem oblivionis tuae, et clamare ex paupertate, ut sumas
divitias. Modo manduca; in ejus enim corpore es, qui ait: Ego sum
panis vivus, qui de coelo descendi (Joan. VI, 41). Oblitus
eras manducare panem tuum; sed jam illo crucifixo, commemorabuntur et
convertentur ad Dominum universi fines terrae (Psal. XXI,
28). Post oblivionem veniat commemoratio, manducetur panis de
coelo, ut vivatur; non manna, sicut illi manducaverunt et mortui sunt
(Joan. VI, 49): panis de quo dicitur, Beati qui esurium et
sitiunt justitiam (Matth. V, 6).
6. [vers. 6.] A voce gemitus mei adhaeserunt ossa mea carni
meae. A voce quam intelligo, a voce quam novi : A voce gemitus
mei, non a voce gemitus illorum quibus compatior. Multi enim gemunt,
gemo et ego; et hoc gemo, quia male gemunt. Amisit nummum, gemit;
amisit fidem, non gemit: ego appendo nummum et fidem, et invenio
majorem gemitum de male gemente, aut non gemente. Facit fraudem, et
gaudet. Quo lucro? quo damno? Acquisivit pecuniam, perdidit
justitiam. Gemit hinc qui gemere novit; qui capiti propinquat, qui
recte haeret corpori Christi, gemit inde. Carnales autem non inde
gemunt, et gemendos se faciunt, quia non inde gemunt: nec eos
possumus, vel non gementes, vel male gementes contemnere. Volumus
enim eos corrigere, volumus emendare, volumus reparare : et quando
non possumus, gemimus; et cum gemimus, non ab ipsis separamur. A
voce enim gemitus mei adhaeserunt ossa mea carni meae: adhaeserunt
fortes invalidis, adhaeserunt firmi infirmis. Unde adhaeserunt? A
voce gemitus sui, non a voce gemitus illorum. Qua lege adhaeserunt,
nisi qua dictum est: Debemus enim nos firmi infirmitatem infirmorum
portare (Rom. XV, 1)? Adhaeserunt ossa mea carni meae.
7. [vers. 7, 8.] Similis factus sum pelicano qui habitat in
solitudine; factus sum sicut nycticorax in parietinis. Vigilavi, et
factus sum sicut passer singularis in tecto. Ecce tres aves, et tria
loca; quid sibi velint, donet Dominus ut dicamus, et ut audiatis
utiliter quod dicitur salubriter. Quid sibi volunt tres aves, et tria
loca? Quae tres aves? Pelicanus, nycticorax, et passer: et tria
loca, solitudo, parietinae, et tectum. Pelicanus in solitudine,
nycticorax in parietinis, passer in tecto. Primo quid sit pelicanus,
dicendum est. In ea quippe regione nascitur, ut nobis ignota haec
avis sit. Nascitur in solitudinibus, maxime Nili fluminis, in
Aegypto. Quaelibet sit avis haec, quod de illa Psalmus dicere
voluit, hoc intueamur. Habitat, inquit, in solitudine. Quid
quaeris formam ejus, membra ejus, vocem ejus, mores ejus? Quantum
tibi Psalmus dicit , avis est habitans in solitudine. Nycticorax,
avis et amans noctem. Parietinae dicuntur, quas vulgo dicimus
ruinas, ubi parietes stant sine tecto, sine habitantibus: ibi habitat
nycticorax. Jam vero passer et tectum quid sit, nostis. Invenio
ergo aliquem de corpore Christi, praedicatorem verbi, compatientem
infirmis, quaerentem lucra Christi, reminiscentem Domini sui
venturi, ne dicat: Serve nequam et piger, dares pecuniam meam
nummulariis (Matth. XXV, 26, 27). Ex hujus dispensatoris
officio videamus haec tria. Venerit inter aliquos ubi christiani non
sunt; pelicanus est in solitudine: venerit ad eos qui fuerunt et
ceciderunt, nycticorax est in parietinis; non enim deserit et tenebras
eorum qui habitant in nocte, et ipsos lucrari vult: venerit ad eos qui
christiani sunt quidem habitantes in domo, non quasi qui non
crediderint, aut quod crediderant dimiserint, sed in eo quod credunt
tepide ambulantes; clamat ad eos passer, non in solitudine, quia
christiani sunt; nec in parietinis, quia non ceciderunt; sed tamen in
tecto sunt; sub tecto potius, quia sub carne sunt. Ille super carnem
clamat passer, praecepta Dei non tacet, nec fit carnalis, ut
subjiciatur tecto. Qui enim in tecto est, non descendat tollere
aliquid de domo (Matth. XXIV, 17); et, Quod in aure
auditis, praedicate super tecta (Id. X, 27). Istae tres aves
et tria loca; et unus homo potest habere personam trium avium, et tres
homines possunt habere personam trium avium; et tria genera locorum,
tria genera sunt hominum; tamen solitudo, parietinae, et tectum,
nonnisi tria genera hominum sunt.
8. Sed quid de his plurimum? Ipsum Dominum videamus, ne forte
ipse sit, et melius ipse agnoscatur, et pelicanus in solitudine, et
nycticorax in parietinis, et passer singularis in tecto. Dicat nobis
pauper iste, caput nostrum: pauper voluntate, loquatur pauperibus in
necessitate. Quod enim dicitur, vel etiam legitur de hac ave, id est
pelicano, non taceamus; non aliquid affirmantes temere, sed tamen non
tacentes quod qui scripserunt, et legi et dici voluerunt. Vos sic
audite, ut si verum est, congruat; si falsum est, non teneat.
Dicuntur hae aves tanquam colaphis rostrorum occidere parvulos suos,
eosdemque in nido occisos a se lugere per triduum: postremo dicunt
matrem seipsam graviter vulnerare et sanguinem suum super filios
fundere, quo illi superfusi reviviscunt . Fortasse hoc verum,
fortasse falsum sit: tamen si verum est, quemadmodum illi congruat,
qui nos vivificavit sanguine suo, videte. Congruit illi quod matris
caro vivificat sanguine suo filios suos; satis congruit. Nam et ipse
gallinam se dicit super pullos suos: Jerusalem, Jerusalem, quoties
volui congregare filios tuos, tanquam gallina pullos suos sub alas
suas, et noluisti (Id. XXIII, 37)? Habet enim paternam
auctoritatem, maternum affectum: sicut et Paulus et pater est et
mater est; non per seipsum, sed per Evangelium: pater ubi dicit,
|
“Etsi habeatis multos paedagogos in Christo, sed non multos patres;
in Christo enim Jesu per Evangelium ego vos genui”
|
|
(I Cor.
IV, 15); mater autem ubi ait,
|
“Filioli mei, quos iterum
parturio, donec Christus formetur in vobis”
|
|
(Galat. IV,
19). Habet ergo haec avis, si vere ita est, magnam similitudinem
carnis Christi, cujus sanguine vivificati sumus. Sed quomodo
congruat Christo, quod ipsa occidit filios suos? An et illi non
congruit: Ego occidam, et ego vivificabo; ego percutiam, et ego
sanabo (Deut. XXXII, 39)? An vero Saulus persecutor
moreretur, nisi de coelo percuteretur (Act. IX, 4); aut
praedicator excitaretur, nisi illius sanguine vivificaretur? Sed hoc
viderint qui scripserunt; non in incerto intellectum nostrum
constituere nos debemus. Hanc avem potius in solitudine agnoscamus;
hoc enim inde Psalmus voluit ponere, Pelicanus in solitudine. Puto
ego hic intelligi Christum natum de virgine. Solus enim sic, ideo
solitudo: in solitudine natus, quia solus ita natus. Post
nativitatem ventum est ad passionem: a quibus crucifigebatur? numquid
ab stantibus? numquid a lugentibus ? Ergo tanquam in nocte
ignorantiae ipsorum, et tanquam in parietinis ruinae ipsorum. Ecce
nycticorax et in parietinis, amat et noctem . Nam nisi amaret, unde
diceret, Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc.
XXIII, 34)? Deinde natus in solitudine, quia solus ita
natus; passus in tenebris Judaeorum tanquam in nocte, in
praevaricatione tanquam in ruinis: quid postea? Vigilavi. Ergo
dormieras in parietinis, et dixeras: Ego dormivi. Quid est, Ego
dormivi? Quia volui, dormivi; noctem amando dormivi: sed ibi
sequitur, Et exsurrexi (Psal. III, 6). Ergo hic,
Vigilavi. Sed posteaquam vigilavit, quid egit? Ascendit in
coelum, factus est sicut passer volando, id est ascendendo:
singularis in tecto, id est in coelo. Ergo pelicanus nascendo,
nycticorax moriendo, passer resurgendo: ibi in solitudine, velut
solus; hic in parietinis, velut ab eis occisus, qui stare non
potuerunt in aedificio; hic vero jam vigilans et volans singularis in
tecto, ibi interpellat pro nobis (Rom. VIII, 34). Caput
enim nostrum passer est, corpus illius turtur. Etenim passer invenit
sibi domum. Quam domum? In coelo est, interpellat pro nobis. Et
turtur nidum sibi, Ecclesia Dei nidum de lignis crucis ipsius; ubi
ponat pullos suos (Psal. LXXXIII, 4), parvulos suos.
Vigilavi, et factus sum sicut passer singularis in tecto.
9. [vers. 9.] Tota die exprobrabant mihi inimici mei, et qui
laudabant me, adversus me jurabant. Ore laudabant, corde insidias
praeparabant. Audi laudem ipsorum. Magister, scimus quia viam Dei
in veritate doces, et personam non accipis: licet tributum dare
Caesari (Matth. XXII, 16, 17)? Quem laudas,
supplantas. Quare nisi quia qui laudabant me, adversus me jurabant?
Unde autem hoc opprobrium, nisi quia veni facere membra mea
peccatores, ut agendo poenitentiam sint in corpore meo? Inde totum
opprobrium, inde persecutio: Quare magister vester cum peccatoribus
et publicanis manducat? Non est opus sanis medicus, sed aegrotantibus
(Id. IX, 11 et 12). Utinam vos aegrotare nossetis, ut
medicum quaereretis; non occideretis, et per superbam dementiam falsa
sanitate periretis.
10. [vers. 10.] Mihi autem unde tota die exprobrabant inimici
mei? unde qui laudabant me, adversus me jurabant? Quoniam cinerem
sicut panem manducavi, et potum meum cum fletu miscebam. Quia haec
genera hominum habere in suis membris sananda voluit et liberanda, inde
opprobrium. Hodieque Paganorum opprobrium quale in nos est? quid
putatis, fratres, quid eos putatis dicere nobis? Vos corrumpitis
disciplinam, moresque generis humani pervertitis. Quid inveheris?
dic quamobrem; quid fecimus? Dando, inquit, hominibus poenitentiae
locum, promittendo impunitatem omnium delictorum: ideo homines mala
faciunt, securi quod eis, cum conversi fuerint, omnia dimittuntur.
Hinc ergo opprobrium, Quoniam cinerem sicut panem manducavi, et
potum meum cum fletu miscebam. O qui insultas, invito te ad istum
panem. Non enim audes te dicere non esse peccatorem. Discute
conscientiam tuam, ascende tribunal mentis tuae, noli tibi parcere,
examina te, loquatur tibi medulla cordis; vide utrum audeas
innocentiam profiteri. Hic plane si se respexerit, conturbabitur; si
se non palpaverit, confitebitur. Et quid agis miser, si non erit
portus impunitatis? Si sola fuit peccandi licentia, et nulla
peccatorum est indulgentia, ubi eris? quo ibis? Certe et pro te
factum est, ut pauper iste cinerem sicut panem manducaret, et potum
suum cum fletu misceret. Non te jam delectat tale convivium? Sed
tamen, inquit, augent homines peccata spe veniae. Imo augerent
peccata desperatione veniae. Nonne attendis quam licentiosa
crudelitate vivant gladiatores? Unde hoc, nisi jam tanquam ad ferrum
et victimam destinati, explere volunt libidinem, antequam fundant
sanguinem? Nonne et tu hoc tibi diceres: Jam peccator sum, jam
iniquus, jam damnandus, nulla veniae spes est; cur jam non faciam
quidquid libet, etsi non licet? Cur non impleam, quantum possum,
quaecumque desideria, si post haec non restant nisi sola tormenta?
Nonne hoc tibi diceres, et desperatione ipsa pejor fieres? Potius
ergo te corrigit qui indulgentiam promittit, et dicit: Redite
praevaricatores ad cor (Isai. XLVI, 8). Nolo mortem impii;
quantum ut revertatur, et vivat (Ezech. XXXIII, 11). Hoc
procul dubio portu proposito, deponis vela iniquitatis, convertis
proram, velificas ad justitiam, et sperans vitam, non negligis
medicinam. Nec in hoc tibi displiceat Deus, tanquam per istam
indulgentiae promissionem securos fecerit peccatores. Etenim ne
desperatione homines pejus viverent, promisit indulgentiae portum,
rursus, ne spe veniae pejus viverent, fecit diem mortis incertum:
providentissime utrumque constituens, et revertentes quo recipiantur,
et differentes unde terreantur. Manduca cinerem velut panem, et
fletum tuum cum potu misce; per hoc convivium venies ad mensam Dei.
Noli desperare; promissa est indulgentia tibi. Deo gratias,
inquit, quia promissa est; teneo promissum Dei. Ergo jam bene
vive. Cras, inquit, bene vivam. Indulgentiam tibi Deus promisit;
crastinum diem tibi nemo promisit. Si male vixisti, bene vive jam
hodie. Stulte, hac nocte auferetur a te anima tua. Non dico, Quae
praeparasti, cujus erunt (Luc. XII, 20)? sed, Secundum
quod vixisti, ubi eris? Corrige ergo te, ut possis in corpore
Christi habere vocem istam, quam, nisi fallor, libenter agnoscis:
Quoniam cinerem sicut panem manducavi, et potum meum cum fletu
miscebam.
11. [vers. 11.] A facie irae tuae et indignationis tuae,
quoniam levasti, elisisti me. Ipsa est illa ira tua, Domine, in
Adam; ira cum qua omnes nati sumus, cui nascendo cohaesimus; ira de
propagine iniquitatis, ira de massa peccati: secundum quam dicit
Apostolus, Fuimus et nos aliquando natura filii irae, sicut et
caeteri; et unde dicit Dominus, Ira Dei manet super eum, quia non
credidit in unigenitum Filium Dei (Joan. III, 36). Non
enim ait, Ira Dei veniet super eum; sed, manet super eum: quia non
tollitur in qua natus est. Quare ergo, et quid sibi vult vox ista,
Quoniam levasti, elisisti me: Non enim ait, Quoniam levasti, et
elisisti me; sed, Quoniam levasti, elisisti me. Ideo elisisti,
quia levasti. Unde hoc? Homo in honore positus, factus est ad
imaginem Dei: levatus in hunc honorem, erectus a pulvere, erectus a
terra, accepit animam rationalem, praepositus est rationis ipsius
vivacitate omnibus bestiis, pecoribus, volatilibus, piscibus (Gen.
I, 26). Quid enim horum habet intelligentiae rationem? Quia
nullum horum factum est ad imaginem Dei. Quomodo nullum horum habet
hunc honorem, sic nullum horum habet hanc miseriam. Quod enim pecus
plangit de peccato? quae avis timet gehennam ignis aeterni? Quia
nulla ei participatio beatae vitae, nulli stimuli miseriarum. Homo
autem, quia factus est qui sit in beata vita, si bene vixerit; ideo
erit in misera vita, quia male vixit. Ergo, Quia levasti, elisisti
me: ideo sequitur me poena, quia dedisti mihi liberum arbitrium. Si
enim mihi non dedisses liberum arbitrium, et per hanc rationem
pecoribus me non faceres meliorem, non me sequeretur damnatio justa
peccantem. Ergo per arbitrium liberum levasti me, et per justitiae
judicium elisisti me.
12. [vers. 12.] Dies mei sicut umbra declinaverunt.
Potuerunt enim esse dies tui non declinantes, si tu a die vero non
declinasses: declinasti, et accepisti dies declinantes. Quid mirum
si dies tui facti sunt similes tui? Ipsi sunt enim dies declinantes,
quia deviasti, qui sunt dies fumi, quia tumuisti. Supra enim
dixerat, Defecerunt sicut fumus dies mei; et nunc dicit, Dies mei
sicut umbra declinaverunt. In hac umbra agnoscendus est dies, in hac
umbra videnda est lux; ne postea sera et infructuosa poenitentia
dicatur: Quid nobis profuit superbia? et divitiarum jactantia quid
contulit nobis? Transierunt omnia tanquam umbra (Sap. V, 8,
9). Modo dic, Transibunt omnia tanquam umbra, et tu non transeas
tanquam umbra. Dies mei sicut umbra declinaverunt; et ego velut fenum
arui. Quia et supra dixerat, Percussum est sicut fenum, et aruit
cor meum. Sed revirescet fenum irrigatum sanguine Salvatoris. Ego
sicut fenum arui: ego homo, post illam praevaricationem; hoc ego
justo judicio tuo: tu autem quid?
13. [vers. 13.] Tu vero, Domine, in aeternum manes. Mei
dies sicut umbra declinaverunt, et tu in aeternum manes: temporalem
salvet aeternus. Non enim quia ego cecidi, et tu senuisti: nam viges
ad me liberandum, qui viguisti ad me humiliandum. Tu vero; Domine,
in aeternum manes; et memoriale tuum in generationem et generationem.
Memoriale tuum, quia non oblivisceris; in generationem, non unam,
sed generationem et generationem: promissionem quippe habemus vitae
praesentis et futurae (I Tim. IV, 8).
14. [vers. 14.] Tu exsurgens misereberis Sion, quoniam
tempus ut miserearis ejus. Quod tempus? Cum autem venit plenitudo
temporis, misit Deus Filium suum, factum ex muliere, factum sub
Lege. Et ubi Sion? Ut eos qui sub Lege erant redimeret (Galat.
IV, 4, 5). Primitus ergo Judaei: inde enim Apostoli, inde
illi plus quam quingenti fratres (I Cor. XV, 6), inde illa
deinceps multitudo, cui erat anima una et cor unum in Deum (Act.
IV, 32). Ergo, Tu exsurgens misereberis Sion, quoniam tempus
ut miserearis ejus, quoniam venit tempus. Quod tempus? Ecce nunc
tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis (II Cor. VI, 2).
Quis hoc dicit? Servus Dei aedificator, qui dicebat, Dei
aedificium estis; qui dicebat, Sicut sapiens architectus fundamentum
posui; et, Fundamentum aliud nemo potest ponere, praeterquam quod
positum est, quod est Christus Jesus. (I Cor. III,
9-11).
14. [vers. 15.] Ergo et hic quid dicit? Quoniam beneplacitum
habuerunt servi tui in lapides ejus. In lapides cujus? In lapides
Sion. Sed sunt ibi et non lapides. Cujus non lapides? Ergo quid
sequitur? Et pulveris ejus miserebuntur. Agnoscamus lapides in
Sion, agnoscamus pulverem in Sion. Non enim dicit, Lapidum ejus
miserebuntur; sed quid ait? Quoniam beneplacitum habuerunt servi tui
in lapides ejus, et pulveris ejus miserebuntur. Beneplacitum
habuerunt in lapides ejus; pulveris autem miserebuntur. Intelligo
lapides Sion, omnes Prophetas: ibi praemissa est vox
praedicationis, inde assumptum Evangelicum officium, per illud
praeconium cognitus Christus. Ergo servi tui beneplacitum habuerunt
in lapides Sion. Sed illi praevaricatores, recedentes a Domino,
malisque factis suis offendentes Creatorem, in terram unde sumpti
sunt, redierunt. Pulvis facti sunt, impii facti sunt: de quibus
dicitur, Non sic impii, non sic; sed tanquam pulvis quem projicit
ventus a facie terrae (Psal. I, 4). Sed exspecta, Domine;
sustine, Domine; patiens esto, Domine: non irruat ventus, et
auferat hunc pulverem a facie terrae. Veniant, veniant servi tui,
agnoscant in lapidibus eloquia tua, misereantur pulveris Sion,
formetur homo ad imaginem tuam: dicat pulvis ne pereat, Memento quia
pulvis sumus (Psal. CII, 14). Et pulveris ejus
miserebuntur. Hoc de Sion. Numquid non erat pulvis, qui Dominum
crucifixit? Quod pejus est, pulvis de parietinis ruinarum. Pulvis
erat prorsus: verumtamen non frustra de pulvere dictum erat, Pater,
ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII,
34). De ipso pulvere venit paries tot millium credentium, et
pretia rerum suarum ad pedes Apostolorum ponentium. Ergo exstitit de
illo pulvere humanitas et formata et formosa. Quis enim de Gentibus
sic? Quam paucos miramur hoc fecisse ad illorum tot millia? Subito
primo tria, postea quinque millia; omnes in unitate viventes, omnes
venditarum rerum suarum pretia ad pedes Apostolorum ponentes, ut
distribueretur unicuique sicut cuique opus erat, quibus erat anima una
et cor unum in Deum (Act. II, 41, et IV, 4, 32,
etc.). Quis hoc fecit etiam de isto pulvere, nisi qui et ipsum
Adam fecit ex pulvere? Hoc ergo de Sion, sed non tantum in Sion.
16. [vers. 16.] Quid igitur sequitur? Et timebunt Gentes
nomen tuum, Domine, et omnes reges terrae gloriam tuam. Jam quoniam
misertus es Sion, jam quoniam servi tui beneplacitum habuerunt in
lapides ejus, cognoscendo fundamentum Apostolorum et Prophetarum;
jam quoniam miserti sunt pulveris ejus, ut formaretur, vel potius
reformaretur homo vivus ex pulvere; hinc praedicatio crevit in
Gentibus: timeant nomen tuum Gentes, et omnes reges terrae gloriam
tuam; veniat et alius paries de Gentibus, agnoscatur lapis angularis
(Ephes. II, 20), ibi haereant duo de diverso venientes, sed
jam non adversa sentientes.
17. [vers. 17.] Quoniam aedificabit Dominus Sion. Hoc
agitur nunc. Eia lapides vivi in structuram currite, non in ruinam.
Aedificatur Sion; cavete parietinas: aedificatur turris,
aedificatur arca; observate diluvium. Hoc agitur nunc, Quoniam
aedificabit Dominus Sion. Sed aedificata Sion, quid fiet? Et
videbitur in gloria sua. Ut aedificaret Sion, ut esset fundamentum
in Sion, visus est a Sion, sed non in gloria sua: Vidimus eum, et
non habebat speciem neque decorem (Isai. LIII, 2). At vero
cum venerit judicare cum Angelis suis, quando congregabuntur ante eum
omnes gentes, quando oves ad dexteram, haedi ad sinistram separabuntur
(Matth. XXV, 31-33), nonne tunc videbunt in quem
pupugerunt (Zach. XII, 10)? Et confundentur sero, qui prima
poenitentia et salubri confundi noluerunt. Aedificabit Dominus
Sion, et videbitur in gloria sua: qui in illa primo visus est in
infirmitate sua.
18. [vers. 18.] Respexit in orationem humilium, et non
despexit precem eorum. In aedificatione Sion hoc agitur modo;
aedificantes Sion orant, gemunt: ille unus pauper, quod pauperes
multi; quia millia in tot gentibus unus, quia unitas pacis
Ecclesiae. Ipse unus, ipse multi: unus, propter charitatem;
multi, propter latitudinem. Ergo nunc oratur, nunc curritur; nunc,
si quis aliter erat, et aliter se habebat, manducet cinerem sicut
panem, et potum suum cum fletu commisceat. Nunc tempus est, cum
aedificatur Sion; nunc intrant lapides in structuram: perfecto
aedificio et dedicata domo, quid curris, sero quaesiturus, inaniter
petiturus, frustra pulsaturus, foris remansurus cum quinque virginibus
fatuis (Matth. XXV, 12)? Nunc ergo curre: Respexit enim in
orationem humilium, et non despexit precem eorum.
19. [vers. 19, 20.] Scribantur haec in generationem
alteram. Quando scribebantur haec, non ita proderant eis inter quos
scribebantur: scribebantur enim ad prophetandum Novum Testamentum,
inter homines qui vivebant ex Vetere Testamento. Sed et illud Vetus
Testamentum Deus dederat, et in illa terra promissionis populum suum
collocaverat. Sed quoniam memoriale tuum in generationem et
generationem, non iniquorum est, sed justorum: in una generatione
pertinet ad Vetus Testamentum; in alia autem generatione pertinet ad
Novum Testamentum. Et quia hoc quod prophetatum est, Novum
Testamentum praenuntiat; Scribantur haec in generationem alteram: et
populus qui creabitur, laudabit Dominum. Non populus qui creatus
est, sed populus qui creabitur. Quid evidentius, fratres mei? Hic
praedicta est illa creatura de qua dicit Apostolus: Si qua igitur in
Christo nova creatura, vetera transierunt, ecce facta sunt omnia
nova; omnia autem ex Deo (II Cor. V, 17 et 18). Quid
est, omnia autem ex Deo? Et vetera et nova, quia memoriale tuum in
generationem et generationem: Et populus qui creabitur, laudabit
Dominum. Quoniam prospexit ex alto sancto suo. Prospexit ex alto,
ut veniret ad humiles: ex alto factus est humilis, ut humiles
exaltaret.
|
|