|
1. Hesterno die audivimus cujusdam pauperis gemitum in oratione;
eumque esse cognovimus, qui propter nos pauper factus est, cum dives
esset (II Cor. VIII, 9), eique membra cohaerentia et per
suum caput loquentia . Vidimus enim ibi et nos ipsos; si tamen per
ejus gratiam aliquid et nos. Finita autem jam erant verba gemituum,
et coeperant consolationum; sed ea finiri hesterno die tractando minime
potuerunt: in iis quae restant, audiamus hodie non jam gementem
pauperem, sed gaudentem; ideo gaudentem, quia sperantem; ideo
sperantem, quia non de se praesumentem. Praenuntiavit felicitatem
rerum humanarum in Scriptis Dei, et adjecit: Scribantur haec in
generationem alteram: et populus qui creabitur, laudabit Dominum.
Quoniam prospexit ex alto sancto suo. Huc usque sermo hesternus
perductus est; videte quae sequantur.
2. [vers. 20-22.] Dominus de coelo in terram prospexit, ut
audiret gemitum compeditorum, ut solvat filios mortificatorum.
Invenimus in alio psalmo dictum, Intret in conspectum tuum gemitus
compeditorum (Psal. LXXVIII, 11); et in eo loco dictum,
ubi vox martyrum intelligebatur . Unde martyres compediti? Nonne
catenati potiusquam compediti? Ductos enim sanctos Dei martyres post
judices, per provincias circumeuntes, in catenas novimus missos; in
compedes autem non novimus. Agnoscuntur et compedes disciplinae Dei
et timoris ejus, de quo dictum est: Initium sapientiae timor Domini
(Eccli. I, 16). Per hunc enim timorem non timuerunt servi Dei
eos qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere; quia eum
timebant qui habet potestatem et corpus et animam occidere in gehennam
ignis (Matth. X, 28). Nisi enim compedibus timoris hujus
ligati essent martyres, quando illa omnia dura et molesta sustinerent a
persecutoribus suis, cum eis liberum fuerit facere quod cogebantur, et
evadere quod patiebantur? Sed alligaverat eos Deus istis compedibus,
duris quidem et molestis ad tempus, sed tolerandis propter promissa
ejus, cui dicitur: Propter verba labiorum tuorum, ego custodivi vias
duras (Psal. XVI, 4). Gemendum quidem est in his compedibus
ad impetrandam misericordiam Dei; unde vox martyrum est in alio
psalmo, Intret in conspectum tuum gemitus compeditorum: non tamen
evitandae sunt tales compedes, ut appetatur perniciosa libertas, et
temporalis vitae brevisque dulcedo, quam sequatur amaritudo perpetua.
Proinde Scriptura, ne recusemus esse compediti sapientiae, sic nos
alloquitur:
|
“Audi, fili, et excipe sententiam meam, et ne abjicias
consilium meum; et infer pedem tuum in compedes illius, et in torquem
ejus collum tuum: subjice humerum tuum et porta illam, et ne oderis
vincula illius. In omni anima tua accede ad illam, et in omni virtute
tua serva vias ejus: investiga et quaere, et innotescet tibi; et
continens factus, ne derelinquas eam. In novissimis enim invenies
requiem ejus, et convertetur tibi in laetitiam, et erunt tibi compedes
ejus in protectionem fortitudinis, et torques illius in stolam
gloriae. Decus enim aureum est in illa, et vincula illius fila
hyacinthina: stolam gloriae indues eam, et coronam exsultationis
superpones tibi”
|
|
(Eccli. VI, 24-32). Clament ergo
compediti, quamdiu sunt in vinculis disciplinae Dei, in qua sunt
exercitati martyres: solventur compedes, et volabunt, et eaedem ipsae
in ornamentum postea convertentur. Factum est hoc de martyribus.
Quid enim persecutores occidendo fecerunt, nisi ut compedes
solverentur, et in coronas converterentur.
3. De coelo ergo respexit Dominus, ut audiret gemitum
compeditorum, ut solvat filios mortificatorum. Mortificati illi;
filii autem mortificatorum qui, nisi nos? Quomodo autem solvimur
nos, nisi cum dicimus ei: Disrupisti vincula mea; tibi sacrificabo
hostiam laudis (Psal. CXV, 16 et 17)? Solvitur enim
unusquisque a vinculis cupiditatum malarum, vel a nodis peccatorum
suorum. Remissio peccatorum, solutio est. Quid enim prodesset
Lazaro, quia processit de monumento, nisi diceretur: Solvite eum,
et sinite abire (Joan. XI, 44)? Ipse quidem voce de sepulcro
suscitavit, ipse clamando animam reddidit, ipse terrenam molem sepulto
impositam vicit, et processit ille vinctus: non ergo pedibus
propriis, sed virtute producentis. Fit hoc in corde poenitentis: cum
audis hominem poenitere peccatorum suorum, jam revixit; cum audis
hominem confitendo proferre conscientiam, jam de sepulcro eductus est,
sed nondum solutus est. Quando solvitur? a quibus solvitur? Quae
solveritis, inquit, in terra, erunt soluta et in coelo (Matth.
XVI, 19). Merito per Ecclesiam dari solutio peccatorum
potest: suscitar autem ipse mortuus nonnisi intus clamante Domino
potest; haec enim Deus interius agit. Loquimur ad aures vestras;
unde scimus quid agatur in cordibus vestris? Quod autem intus agitur,
non a nobis, sed ab illo agitur.
4. Respexit ergo ut solvat filios mortificatorum. Quorum
mortificatorum audistis, quos filios audistis. Quid enim inde? Ut
annuntietur in Sion nomen Domini. Primo enim premebatur Ecclesia,
quando mortificabantur compediti: post illas pressuras annuntiatur in
Sion nomen Domini, cum magna libertate, in ipsa Ecclesia. Ipsa
enim Sion: non ille unus locus primo superbus, postea captivatus;
sed Sion cujus umbra erat illa Sion, quae interpretatur Speculatio;
propterea quia in carne positi videmus in priora, extendentes nos non
ad praesens quod est, sed ad id quod futurum est. Ideo speculatio.
Omnis enim speculator longe prospicit. Specula dicitur, ubi ponuntur
custodes: fiunt istae speculae in saxis, in montibus, in arboribus,
ad hoc ut de loco eminentiore longe videatur. Sion ergo speculatio,
Ecclesia speculatio. Unde speculatio? Longe videre, hoc est
speculatio. Labor est enim ante me, donec introeam in sanctuarium
Dei, et intelligam in novissima (Psal. LXXII, 16 et
17). Qualis speculatio, intelligere in novissima? Transire mare
videndo, non navigando, et habitare in exterma maris (Psal.
CXXXVIII, 9); id est, ibi ponere spem, in eo quod erit
finito saeculo. Ergo si Ecclesia speculatio, ibi jam annuntiatur
nomen Domini. Non solum nomen Domini in hac Sion annuntiatur, sed
et laus ejus, inquit, in Jerusalem.
5. [vers. 23.] Et quomodo annuntiatur? In conveniendo populos
in unum, et regna, ut serviant Domino. Unde hoc factum, nisi
sanguine mortificatorum? unde hoc factum, nisi gemitibus
compeditorum? Exauditi ergo sunt qui erant in pressura et humilitate;
ut esset nostris temporibus Ecclesia in tanta gloria, quam videmus,
ut jam regna quae persequebantur, ipsa serviant Domino.
6. [vers. 24.] Respondit ei in via fortitudinis suae. Cui
respondit, nisi Domino? Quis respondit, supra videamus: Et laus
ejus, inquit, in Jerusalem; in conveniendo populos in unum, et
regna, ut serviant Domino. Respondit ei in via fortitudinis suae.
Quae illi respondit, aut quis illi respondit, in via fortitudinis
suae? Quaeramus ergo primo quis respondit, et sic quaeremus quae sit
via fortitudinis ejus. Superiora verba indicant respondisse ei, aut
laudem ejus, aut Jerusalem: supra enim dixerat, Et laus ejus in
Jerusalem; in conveniendo populos in unum, et regna, ut serviant
Domino. Respondit ei, non possumus dicere, Regna; quia,
Responderunt dixisset. Respondit ei, non possumus dicere, Populi;
quia et hic, Responderunt dixisset. Quia ergo respondit ei,
singularem numerum quaerimus superius, et non invenimus, nisi aut
laudem ejus, aut Jerusalem. Et quia hoc ambiguum est, utrum laus
ejus, an Jerusalem, secundum utrumque tractemus. Quomodo et
respondit laus ejus! Quando ei gratias agunt vocati ab illo. Ille
enim vocat, nos respondemus; non voce, sed fide; non lingua, sed
vita. Si enim vocat te Deus, et praecipit ut bene vivas, et tu male
vivis, vocationi ejus non respondes, nec laus ejus respondet ei de
te; quia sic vivis, ut ille non laudetur, sed potius blasphemetur per
te: cum autem sic vivimus, ut per nos laudetur Deus, respondit ei
laus ejus. De vocatis et sanctis ejus, respondit et Jerusalem.
Vocata est enim et Jerusalem, et prima Jerusalem noluit audire, et
dictum est ei: Ecce dimittetur vobis domus vestra deserta.
Jerusalem, Jerusalem (clamat, et non respondetur), quoties volui
congregare filios tuos, tanquam gallina pullos suos sub alas suas, et
noluisti (Matth. XXIII, 38, 37)! Non respondetur:
pluitur desuper, et pro fructu spinae proferuntur. At vero illa
Jerusalem, de qua dictum est, Laetare, sterilis, quae non paris;
erumpe et exclama, quae non parturis, quoniam multi filii desertae,
magis quam ejus quae habet virum (Isai. LIV, 1; Galat. IV,
27); respondit ei. Quid est, respondit ei? Non contempsit
vocantem. Quid est, respondit ei? Ille pluit, illa fructum dedit.
7. Respondit ei, sed ubi? In via fortitudinis suae. Numquid in
se? Nam quid esset in se, aut quam vocem haberet in se, de se, nisi
solam vocem peccati, vocem iniquitatis? Excute vocem ipsius, quid
invenis nisi ut multum , Ego dixi, Domine, miserere mei; sana
animam meam, quia peccavi tibi (Psal. XL, 5)? Porro, si
justificata est, respondit ei, non ex meritis suis, sed ex manibus
ipsius. Ubi? In via fortitudinis suae. Christus est, ipse est:
Ego sum, inquit, via, veritas, et vita (Joan. XIV, 6).
Sed ante resurrectionem non agnoscebatur a populo suo; et maxime
crucifixus ex infirmitate (II Cor. XIII, 4) latuit quis
esset, donec fortis resurgendo appareret. Non ei ergo respondit
Ecclesia in via infirmitatis, sed in via fortitudinis suae; quia post
resurrectionem vocavit Ecclesiam de toto orbe terrarum, jam non
infirmus in cruce, sed fortis in coelo. Non enim laus fidei
Christianorum est, quia credunt mortuum Christum; sed quia credunt
resurrexisse Christum. Nam mortuum et paganus credit; et hoc tibi
pro crimine objicit, quia in mortuum credidisti. Quae igitur laus
tua? Credere resurrexisse Christum, et sperare te resurrecturum esse
per Christum: haec est laus fidei. Si enim credideris in corde tuo
quia Dominus est Jesus, et confessus fueris ore tuo quia eum Deus
suscitavit a mortuis, salvus eris. Non ait, Si confessus fueris
quia Deus eum tradidit occidendum; sed, quia eum Deus suscitavit a
mortuis si confessus fueris, tunc salvus eris. Corde enim creditur ad
justitiam; ore autem confessio fit ad salutem (Rom. X, 9,
10). Quare autem credimus et mortuum? Quia credere eum
resurrexisse non possumus, nisi prius mortuum fuisse credamus. Quis
enim resurgit, nisi mortuus fuerit? quis expergiscitur, nisi prius
dormierit? Sed numquid qui dormit, non adjiciet ut resurgat (Psal.
XL, 9)? Haec fides est Christianorum. In hac ergo fide, qua
congregata est Ecclesia, multi illi filii desertae, magis quam ejus
quae habet virum; respondit ei, dixit ei laudem secundum ejus
praecepta; in via fortitudinis ejus, non in via infirmitatis ejus.
8. Quomodo ei responderit, jam supra audistis: In conveniendo
populos in unum, et regna, ut serviant Domino. In hoc ei ergo
respondit, in unitate: qui autem non est in unitate, non ei
respondet. Ille enim unus est, Ecclesia unitas: non respondet uni,
nisi unitas. Sed existunt qui dicant. Jam hoc factum est; respondit
ei in omnibus gentibus Ecclesia, pariens filios plures quam illa quae
habebat virum, respondit in via fortitudinis ejus; credidit enim
Christum resurrexisse, crediderunt in eum omnes gentes: sed illa
Ecclesia quae fuit omnium gentium, jam non est; periit. Hoc dicunt
qui in illa non sunt. O impudentem vocem! Illa non est, quia tu in
illa non est? Vide ne tu ideo non sis; nam illa erit, etsi tu non
sis. Hanc vocem abominabilem, detestabilem, praesumptionis et
falsitatis plenam, nulla veritate suffultam, nulla sapientia
illuminatam, nullo sale conditam, vanam, temerariam, praecipitem,
perniciosam, praevidit Spiritus Dei, et tanquam contra illos cum
annuntiaret unitatem: In conveniendo populos in unum, et regna, ut
serviant Domino. Cumque subdidisset, Respondit ei, utique laus
ejus, utique Jerusalem mater nostra de peregrinatione revocanda,
fetosa cum multis filiis, magis quam ea quae habebat virum; quoniam
quidam dicturi erant contra, Fuit, et non est: Exiguitatem,
inquit, dierum meorum annuntia mihi. Quid est, quod nescio qui
recedentes a me, murmurant contra me? quid est, quod perditi me
perisse contendunt? Certe enim hoc dicunt, quia fui, et non sum:
Annuntia mihi exiguitatem dierum meorum. Non a te quaero illos dies
aeternos: illi sine fine sunt, ubi ero; non ipsos quaero: temporales
quaero, temporales dies mihi annuntia: Exiguitatem dierum meorum,
non aeternitatem dierum meorum, annuntia mihi. Quamdiu ero in isto
saeculo, annuntia mihi. propter illos qui dicunt, Fuit, et jam non
est: propter illos qui dicunt, Impletae sunt Scripturae,
crediderunt omnes gentes, sed apostatavit et periit Ecclesia de
omnibus gentibus. Quid est hoc, Exiguitatem dierum meorum annuntia
mihi? Et annuntiavit, nec vacavit ista vox. Quis annuntiavit mihi,
nisi ipsa via? Quomodo annuntiavit? Ecce ego vobiscum sum usque in
consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 20).
9. Sed hic existunt, et dicunt: Vobiscum sum, inquit, usque in
consummationem saeculi; quia nos praevidebat, quia pars Donati erit
in terra. Numquid ipsa est quae dixit, Exiguitatem dierum meorum
annuntia mihi; ac non illa potius quae superius loquebatur, In
conveniendo populos in unum, et regna, ut serviant Domino? Unde
vobis cor dolet? Quia et imperatores contra haereticos leges
proponunt: ibi impletum est, Et regna, ut serviant Domino. Non
enim vos filii estis illorum mortificatorum, quorum vox compeditorum
exaudita est a Domino. Absit: non hoc indicant facta vestra, non
hoc indicat superbia vestra, non hoc indicat vanitas vestra: non
sapitis, et foris estis; sal infatuatum estis, ideo et ab hominibus
conculcamini (Matth. V, 13). Audite quid dicat: quae
Ecclesia? Quae congregavit populos in unum. Quae Ecclesia? Quae
congregavit regna, ut serviant Domino. Mota vocibus vestris et
falsis opinionibus vestris, quaerit a Deo ut exiguitatem dierum suorum
annuntiet sibi, et invenit Dominum dixisse: Ecce ego vobiscum sum
usque in consummationem saeculi. Hic vos dicitis: De nobis dixit;
nos sumus, nos erimus usque in consummationem saeculi. Interrogetur
ipse Christus, cui dictum est,
|
“Exiguitatem dierum meorum annuntia
mihi. Et praedicabitur,”
|
|
inquit,
|
“hoc Evangelium in universo
orbe, in testimonium omnibus gentibus; et tunc veniet finis”
|
|
(Id.
XXIV, 14). Quid est quod dicebas: Hoc certe fuit et periit?
Dominum audi annuntiantem exiguitatem dierum meorum. Praedicabitur,
inquit, hoc Evangelium. Ubi? In toto orbe terrarum. Quibus? In
testimonium omnibus gentibus. Quid postea? Et tunc veniet finis.
Non vides adhuc esse gentes in quibus nondum est praedicatum
Evangelium? Cum ergo necesse sit impleri quod Dominus dixit,
exiguitatem dierum meorum annuntians Ecclesiae, ut praedicetur hoc
Evangelium in omnibus gentibus, et tunc veniat finis; quid est quod
dicis jam perisse Ecclesiam de omnibus gentibus, quando ad hoc
praedicatur Evangelium, ut possit esse in omnibus gentibus? Ergo
usque in finem saeculi Ecclesia in omnibus gentibus; et ipsa est
exiguitas dierum, quia exiguum est omne quod finitur; ut jam in
aeternitatem ab ista exiguitate transeatur. Pereant haeretici,
pereant quod sunt, et inveniantur ut sint quod non sunt. Exiguitas
dierum usque in finem saeculi erit: exiguitas ideo, quia totum hoc
tempus, non dico ab hodierno die usque in finem saeculi, sed ab Adam
usque in finem saeculi, exigua gutta est comparata aeternitati.
10. [vers. 25.] Non ergo blandiantur sibi contra me
haeretici, quia dixi, Exiguitatem dierum meorum, quasi non
permansuram usque in finem saeculi. Quid enim addidit? Ne revoces me
in dimidium dierum meorum. Noli, quomodo haeretici loquuntur, sic
mecum agere. Usque in finem saeculi me perduc, non in dimidium dierum
meorum; et perfice mihi dies exiguos, ut dones mihi postea dies
aeternos, Quare ergo de exiguitate dierum requisisti? Quare? Vis
audire? In generatione generationum anni tui. Ideo ego de diebus
exiguis quaesivi, quia licet usque in finem saeculi durent mecum isti
dies, exigui sunt in comparatione dierum tuorum: Anni enim tui in
generatione generationum. Quare non ait, Anni tui in saecula
saeculorum; sic enim magis solet aeternitas significari in sanctis
Scripturis: sed ait, In generatione generationum anni tui? sed qui
anni tui? Qui, nisi qui non veniunt et transeunt? qui, nisi qui non
ideo veniunt, ut non sint? Omnis enim dies in hoc tempore ideo
venit, ut non sit; omnis hora, omnis mensis, omnis annus: nihil
horum stat; antequam veniat, erit ; cum venerit, non erit. Illi
ergo anni tui aeterni, anni tui qui non mutantur, in generatione
generationum erunt. Est quaedam generatio generationum; in illa erunt
anni tui. Quae est ista? Est quaedam, et si bene agnoscamus, in
illa erimus, et anni Dei in nobis erunt. Quomodo in nobis erunt?
Quomodo ipse Deus in nobis erit: unde dictum est, Ut sit Deus
omnia in omnibus (I Cor. XV, 28). Non enim aliud anni Dei,
et aliud ipse: sed anni Dei, aeternitas Dei est: aeternitas, ipsa
Dei substantia est, quae nihil habet mutabile; ibi nihil est
praeteritum, quasi jam non sit; nihil est futurum, quasi nondum sit.
Non est ibi nisi, Est; non est ibi, Fuit et erit; quia et quod
fuit, jam non est; et quod erit, nondum est: sed quidquid ibi est,
nonnisi est. Merito sic misit Deus famulum suum Moysen. Quaesivit
enim nomen mittentis se; quaesivit, et audivit, nec desertum est
desiderium concupiscentiae bonae. Quaesivit autem, non quasi
curiositate praesumendi, sed necessitate ministrandi. Quid, inquit,
dicam filiis Israel, si dixerint mihi: Quis te misit ad nos? Et
ille indicans se creaturae Creatorem, Deum homini, immortalem
mortali, aeternum temporali: Ego, inquit, sum qui sum. Tu
diceres, Ego sum. Quis? Gaius; alius, Lucius; alius,
Marcus. Aliudne diceres, nisi nomen tuum diceres? Hoc
exspectabatur de Deo. Hoc enim erat quaesitum. Quid vocaris? A
quo me missum esse respondebo quaerentibus? Ego sum. Quis? Qui
sum. Hoc est nomen tuum? hoc est totum quod vocaris? Esset tibi
nomen ipsum esse, nisi quidquid est aliud, tibi comparatum,
inveniretur non esse vere? Hoc est nomen tuum: exprime hoc idem
melius. Vade, inquit, et dic filiis Israel: Qui est, misit me ad
vos. Ego sum qui sum: qui est, misit me ad vos. Magnum ecce Est,
magnum Est! Ad hoc homo quid est? Ad illud tam magnum Est, homo
quid est, quidquid est? Quis apprehendat illud esse? quis ejus
particeps fiat? quis anhelet? quis aspiret? quis ibi se esse posse
praesumat? Noli desperare, humana fragilitas. Ego sum, inquit,
Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob (Exod. III,
13-15). Audisti quid sim apud me, audi et quid sim propter te.
Haec igitur aeternitas vocavit nos, et erupit ex aeternitate Verbum.
Jam aeternitas, jam Verbum, et nondum tempus. Quare nondum
tempus? Quia factum est et tempus. Quomodo factum est et tempus?
Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan.
I, 3). O Verbum ante tempora, per quod facta sunt tempora,
natum et in tempore, cum sit vita aeterna, vocans temporales, faciens
aeternos! Haec generatio generationum. Generatio enim vadit, et
generatio venit (Eccle. I, 4). Et videtis generationes hominum
sic esse in terra, tanquam in arbore folia; sed in arbore olivae, vel
lauri, vel cujusque alterius quae toto tempore fronde vestita est.
Sic tanquam folia genus humanum terra portat: plena est hominibus,
sed dum aliis morientibus alii nascendo succedunt. Semper enim arbor
illa veste viridi ornata est: sed subter attende quam multa calces
arida folia.
11. Ergo fuit generatio sub Adam, transiit. Nati sunt inde
quidam futuri participes aeternitatis Dei etiam illo tempore: inde
enim Abel, inde Seth, inde Enoch. Transiit illa generatio, venit
diluvium, remansit una domus. Et illa generatio dedit aliquos, ipsum
Noe, et tres filios ejus, et tres nurus ejus: in tota enim domo ista
octonaria solus unus peccator inventus est. Accessit numerus superiori
generationi. Deinde de tribus filiis Noe, tanquam de tribus mensuris
farinae, impletus est orbis. Electus est Abraham, Isaac, et
Jacob; sancti viri, patriarchae, placuerunt Deo (Gen.
IV-XXVIII). Dedit et illa generatio sequentes etiam
generantes , dederunt Prophetas, dederunt praecones Dei. Venit
etiam postea et ipse Dominus noster Jesus Christus, misit fermentum
in tres mensuras farinae, quousque fermentaretur totum (Matth.
XIII, 33). Temporibus in terra carnis illius fuerunt
Apostoli, fuerunt sancti; post illos alii sancti: et nunc in nomine
Christi quicumque sunt sancti, et post nos quicumque erunt, et usque
in finem saeculi quicumque sancti. De tot generationibus colliges
omnes sanctas proles omnium generationum, et facies inde unam
generationem: In ista generatione generationum anni tui, id est,
aeternitas illa in illa generatione erit, quae de omnibus
generationibus colligitur, et in unam redigitur; ipsa particeps erit
aeternitatis tuae. Caeterae generationes implendis temporibus
generantur, ex quibus illa in aeternum regeneratur; mutata
vivificabitur, erit idonea portare te, vires accipiens a te. In
generatione generationum anni tui.
12. [vers. 26-28.] In principio terram tu fundasti,
Domine. Novi aeternitatem tuam, qua praecedis omnia quae fecisti.
Principio terram tu fundasti, Domine; et opera manuum tuarum sunt
coeli. Ipsi peribunt; tu autem permanes: et omnes sicut vestimentum
veterascent, et sicut opertorium mutabis eos, et mutabuntur; tu vero
idem ipse es. Tu quis es? Idem ipse es. Tu qui dixisti, Ego sum
qui sum, idem ipse es. Et quamvis etiam ipsa non essent nisi ex te,
et per te, et in te, tamen non quod ipse es: Tu enim idem ipse es.
Et anni tui non deficient. Illi anni tui non deficient, illi anni
tui qui erunt in generatione generationum, non deficient. Haec ergo
sciens, exiguitatem dierum meorum quaererem a te, nisi scirem omnes
dies saeculi ab initio usque in finem exiguos esse in comparatione
aeternitatis tuae. Novi ergo unde interrogaverim. Non se extollant
haeretici, quasi exigui dies fuerint Ecclesiae, toto orbe diffusae;
nam et usque in finem cum sint, exigui sunt. Quare exigui sunt?
Quoniam quandoque finiendi sunt. Anni illi qui erunt in generatione
generationum, hi amandi, hi desiderandi, his suspirandum; propter
hos in unitate permanendum, propter hos quidquid haereticorum mali est
devitandum, propter hos perditis respondendum, propter hos lucrandi
qui erraverant, et revocandi qui perierant: illic debet esse
desiderium. Sed tamen ut verbosis, ut male garrulis, ut
calumniosis, susurrantibus, detractoribus respondeam, ideo mihi
annuntia exiguitatem dierum meorum; et ne me revoces in dimidium dierum
meorum, ut ante me auferas de terra, quam totus orbis Evangelio
repleatur, contra responsionem Domini mei, dicentis: Oportet
praedicari hoc Evangelium in toto orbe terrarum, in testimonium
omnibus gentibus; et tunc veniet finis (Matth. XXIV, 14).
Quid ad haec, fratres? Plana sunt, manifesta sunt: Deus fundavit
terram, scimus; opera manuum ejus sunt coeli. Ne putetis enim quasi
aliud Deum facere manu, aliud verbo. Quod facit verbo, hoc facit
manu; non enim distinctus est corporeis membris, qui dixit, Ego sum
qui sum. Et forte verbum ejus est manus ejus. Certe manus ejus est
virtus ejus. Quia enim dictum est, Fiat firmamentum, et factum est
firmamentum; verbo intelligitur fecisse: quia vero dixit, Faciamus
hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Gen. I, 6, 26);
quasi manu videtur fecisse. Audi ergo: Opera manuum tuarum sunt
coeli. Ecce quod verbo fecit, utique etiam manibus fecit; quia
virtute sua, quia potestate sua fecit. Attende potius quid fecerit,
et noli quaerere quomodo fecerit. Multum est ad te comprehendere
quomodo fecerit, cum teipsum sic fecerit, ut prius sis servus
obediens, et postea fortasse amicus intelligens. Ergo, Opera manuum
tuarum sunt coeli.
13. Ipsi peribunt; tu autem permanes. Aperte dixit hoc apostolus
Petrus: Coeli erant olim de aqua et per aquam constituti Dei verbo;
per quae qui factus est mundus, aqua inundatus deperiit: terra autem
et coeli qui nunc sunt, eodem verbo repositi sunt igni reservandi
(II Petr. III, 5-7). Jam ergo dixit perisse coelos per
diluvium: perisse autem novimus coelos secundum quantitatem et spatia
aeris hujus. Excrevit enim aqua, et totam istam capacitatem ubi aves
volitant, occupavit; ac sic utique coeli perierunt propinqui terris:
coeli, secundum quos dicuntur aves coeli. Sunt autem et coeli
coelorum superiores in firmamento: sed utrum et ipsi perituri sint
igne, an hi soli coeli qui etiam diluvio perierunt, disceptatio est
aliquanto scrupulosior inter doctos, nec facile, maxime in angustia
temporis, explicari potest. Dimittamus ergo eam vel differamus;
noverimus tamen perire ista, Deum manere. Et si manent quaedam cum
Deo, quae facta sunt a Deo, non manent in se, sed in Deo, non
recedendo a Deo. Quid enim? dicturi sumus, fratres, quod Angeli
perituri sunt igne, quo incendetur mundus? Absit. Sed quid?
dicemus quod Angelos Deus non fecerit? Absit. Sed quid dicemus?
Et unde essent, si non ab illo facti essent? Ipse dixit, et facta
sunt; ipse mandavit et creata sunt (Psal. XXXII, 9).
Dictum est enim hoc, cum operum ejus commemoratio fieret, in quibus
et Angeli nominati sunt. Erunt ergo cum illo Angeli, etiam mundo
igne flagrante; et erit incendium mundi, non incendens sanctos Dei:
quod fuit caminus regis tribus pueris (Dan. III), hoc erit
ardens mundus justis in Trinitate signatis.
14. Forte hic coelos etiam non importune intelligimus ipsos justos,
sanctos Dei, in quibus manens Deus intonuit praeceptis, coruscavit
miraculis, imbrificavit terram sapientia veritatis; coeli enim
enarraverunt gloriam Dei (Psal. XVIII, 2). Sed numquid
etiam ipsi peribunt? An secundum quemdam modum peribunt? Secundum
quem modum? Secundum vestimentum. Quid est, secundum vestimentum?
Secundum corpus. Vestimentum enim animae corpus; Dominus enim
vestimentum nominavit, ubi ait: Nonne anima plus est quam esca, et
corpus plus quam vestimentum (Matth. VI, 25)? Quomodo ergo
perit vestimentum? Etsi exterior homo noster corrumpitur, sed
interior renovatur de die in diem (II Cor. IV, 16). Ergo
ipsi peribunt, sed secundum corpus: Tu autem permanes. Si ergo
secundum corpus peribunt, ubi ergo resurrectio carnis? ubi exemplum
membrorum quod praecessit in capite? ubi? Vis audire? Mutabitur;
non tale erit quale fuit. Audi Apostolum dicentem: Et mortui
resurgent incorrupti, et nos immutabimur. Quomodo immutabimur?
Seminatur corpus animale, surget corpus spirituale (I Cor. XV,
52, 4). Ergo seminatur mortale, resurget immortale; seminatur
corruptibile, resurget incorruptibile. Mutationem itaque
exspectamus: ita peribunt coeli, et immutabuntur coeli. Sed fortasse
sanctorum corpora non recte dicuntur coeli? Si non portant Deum, non
sint coeli. Et unde, inquit, mihi probas quia portant Deum? Usque
adeone excidit tibi, Glorificate et portate Deum in corpore vestro
(Id. VI, 20)? Ergo tales coeli peribunt, sed non in
aeternum; peribunt ut mutentur. An non hoc dicit Psalmus? Lege
sequentia:
|
“Et omnes sicut vestimentum veterascent, et sicut
opertorium mutabis eos, et mutabuntur; tu autem idem ipse es, et anni
tui non deficient.”
|
|
Vestem audis, coopertorium audis, et aliud quam
corpus intelligis? Speremus ergo etiam immutationem corporum
nostrorum, sed tamen ab illo qui erat et ante nos, et manet post nos;
a quo sumus quod sumus, ad quem veniemus cum fuerimus mutati;
mutantem, non mutatum; facientem, non factum; et moventem, sed
manentem; et quomodo intelligi a carne et sanguine potest, Ego sum
qui sum: Tu vero idem ipse es, et anni tui non deficient. Sed nos
ad illos annos cum his pannosis annis quid sumus? Et illi qui sunt?
Nec tamen desperare debemus. Jam enim magnitudine quadam et
excellentia sapientiae dixerat, Ego sum qui sum; et tamen ad nos
consolandos, Ego sum, inquit, Deus Abraham, et Deus Isaac, et
Deus Jacob: et nos Abrahae semen sumus (Galat. III, 29):
et nos quamvis abjecti, quamvis terra et cinis, in illo speramus.
Servi sumus; sed propter nos Dominus noster formam servi accepit
(Philipp. II, 7): propter nos mortales immortalis mori votuit,
propter nos hoc exemplum resurrectionis ostendit. Ergo speremus
venturos nos ad hos annos stantes, in quibus non circuitu solis
peraguntur dies, sed manet quod est sicuti est, quia hoc solum vere
est.
15. [vers. 29.] Nos autem utrum aliquando ibi esse possimus
dic. Audi, et vide utrum debeas desperare; audi quod sequitur:
Filii servorum tuorum in habitabunt. Ubi nisi in annis non
deficientibus? Filii servorum tuorum inhabitabunt; et semen eorum in
saeculum dirigetur : in saeculum saeculi, in saeculum aeternum, in
saeculum manens. Sed filii, inquit, servorum tuorum: metuendum ne
nos servi Dei simus, et filii nostri ibi futuri sint, non nos? Aut
si nos filii sumus servorum, quia filii sumus Apostolorum, quid
dicturi sumus? Quaenam tandem audacia tam infelix filiorum
subnascentium, et recenti successione gloriantium, quae audeat
dicere: Nos ibi erimus; Apostoli ibi non erunt? Absit hoc a
pietate filiorum, absit a fide parvulorum, absit ab intelligentia
grandium. Ibi erunt et Apostoli: arietes praecedunt, agni
sequuntur. Quare ergo, Filii servorum tuorum; et non de compendio,
Servi tui? Et illi servi tui, et filii eorum servi tui, et istorum
filii nepotes illorum, quid, nisi servi tui? Omnes compendio
includeres, si diceres: Servi tui inhabitabunt. Videamus quid nos
voluerit admonere. Est enim quiddam gestum in prioribus saeculis.
Per quadraginta annos filii Israel attriti sunt in eremo: nullus
eorum intravit in terram promissionis, sed filii eorum; intrarunt
sane, quia ita recordamur, nisi fallor, duo, caeteri non (Num.
XIV, 29, 30). Intrarunt de tot millibus duo. Laboratum est
cum eis tantum: sed Deus non laborat; certe laboraverunt servi
ipsius. Quanta pertulit, quanta audivit Moyses pro hominibus non
intraturis in terram promissionis? Intrarunt filii eorum, quid
significat? Intrarunt novi homines, veteres non intrarunt. Inde
tamen intrarunt duo, unus et unitas, tanquam caput et corpus,
Christus et Ecclesia, cum omni illa novitate, id est filiorum.
Ergo, Filii servorum tuorum inhabitabunt. Filii servorum, opera
servorum sunt; nemo ibi habitabit, nisi per opera sua. Quid igitur
est, et filii habitabunt? Nemo glorietur se habitaturum, si dicit se
servum Dei, et opera non habet; non enim habitabunt nisi filii.
Quid est ergo, Filii servorum tuorum inhabitabunt? Servi per opera
sua inhabitabunt, servi per filios suos inhabitabunt. Noli ergo esse
sterilis, si vis habitare; praemitte fetus quos sequaris,
praemittendo, non efferendo. Filii tui te deducant ad terram
promissionis, terram viventium, non morientium: cum hic vivis in hac
peregrinatione, illi antecedant, suscipiant te . Propter refectionem
carnalem, filius antecessit Jacob in Aegyptum, et ait patri suo et
fratribus suis: Ego praeveni praeparare vobis escas (Gen. XLV,
7). Praecedant ergo filii tui, praecedant te opera tua: quales
filios praemiseris, tales et sequeris.
|
|