|
1. [vers. 1.] In omni munere Domini Dei nostri, in omni ejus
consolatione, in omni correptione, in gratia quam donare dignatus
est, in indulgentia qua nobis non hoc reddidit quod debebat, in
omnibus operibus ejus, benedicat anima nostra Dominum. Hoc enim
cantavimus; inde incipit Psalmus, de quo loquemur, donante ipso,
quod possumus, quem nostra anima benedicit. Unusquisque nostrum
excitet et exhortetur animam suam, et dicat ei: Benedic, anima mea,
Dominum. Et omnes nos, et qui ubique sunt fratres in Christo, unus
homo, cujus caput in coelo est, exhortetur ipse unus homo animam
suam, et dicat ei: Benedic, anima mea, Dominum. Obaudit,
obtemperat, facit hoc, persuadetur ei, non ex donis nostris, sed ex
illius quem benedicit anima nostra. Suscepit enim psalmus iste
ostendere nobis quare benedicat anima nostra Dominum, quasi ei
respondisset anima sua: Quare mihi dicis, Benedic Dominum?
Audiamus ergo, audiat ipsa anima nostra, consideret omnia quibus
excitetur, ne pigra sit in benedictione Domini; et videat an justum
sit quod ei dicitur, Benedic, anima mea, Dominum: videat si debet
aliud benedicere praeter Dominum. Benedic, inquit, anima mea,
Dominum.
2. Repetit hoc, et expressius dicit quod dixerat, Benedic, anima
mea, Dominum: et omnia interiora mea, nomen sanctum ejus. Puto
quia non ad interiora corporis loquitur; puto eum non hoc dicere, ut
pulmo noster et jecur, et si qua sunt intestina carnis, erumpant in
vocem benedictionis Domini. Est quidem pulmo pectoris nostri quasi
follis quidam anhelans spiritum reciprocum, qui spiritus concepti aeris
in vocem et sonum exprimitur, cum verba digerimus ; nec potest aliquid
vocis sonare ab ore nostro, nisi quod pulmo expressus emiserit: sed
non hinc agitur; hoc totum ad aures hominum. Habet aures Deus,
habet et sonum cor. Interiora sua alloquitur homo, ut benedicant
Dominum, et dicit eis: Omnia interiora mea nomen sanctum ejus
benedicite. Quaeris quae sunt interiora tua? Ipsa anima tua. Quod
ergo ait, Benedic, anima mea, Dominum; hoc ait, omnia interiora
mea, nomen sanctum ejus: subauditur enim, Benedicite. Clama voce,
si est homo qui audiat: sile voce, quando non est qui audiat;
interiora tua nunquam deest qui audiat. Itaque sonabat jamdudum
benedictio de ore nostro, et haec ipsa verba cantabamus: Benedic,
anima mea, Dominum; et omnia interiora mea, nomen sanctum ejus.
Quantum satis fuit tempori cantavimus, et siluimus: numquid interiora
nostra silere debent a benedictione Domini? Alternet pro tempore
sonus vocum, perpetua sit vox interiorum. Cum convenis ad ecclesiam
hymnum dicere, sonat vox tua laudes Dei: Dixisti quantum potuisti,
discessisti; sonet anima tua laudes Dei. Negotium agis; laudet
Deum anima tua. Cibum capis; vide quid ait Apostolus: Sive
manducatis, sive bibitis, omnia in gloriam Dei facite (I Cor.
X, 31). Audeo dicere: cum dormis, benedicat anima tua
Dominum. Non te excitet cogitatio flagitii, non te excitet
dispositio furti, non te excitet condicta forte corruptio. Innocentia
tua etiam in dormiente vox est animae tuae. Benedic, anima mea,
Dominum; et omnia interiora mea, nomen sanctum ejus.
3. [vers. 2.] Benedic, anima mea, Dominum, et noli oblivisci
omnes retributiones ejus. Benedic, inquit, anima mea Dominum.
Quid est anima tua? Omnia interiora tua. Benedic, anima mea,
Dominum. Repetitio ad exhortationem valet. Ut autem benedicas
semper Dominum. Noli oblivisci omnes retributiones ejus. Si
oblivisceris, tacebis. Non autem poterunt ante oculos tuos esse
retributiones Domini, nisi ante oculos tuos fuerint peccata tua. Non
sit ante oculos tuos delectatio praeteriti peccati, sed sit ante oculos
tuos damnatio peccati: damnatio a te, remissio a Deo. Haec enim
retribuit Dominus, ut possis dicere: Quid retribuam Domino, pro
omnibus quae retribuit mihi (Psal. CXV, 12)? Hoc enim
considerantes martyres, quorum etiam memoriam hodie celebramus, et
omnes omnino sancti qui vitam istam contempserunt, et sicut audistis in
Epistola Joannis, animas suas pro fratribus posuerunt (I Joan.
III, 16), quae est perfectio charitatis, dicente Domino,
Majorem charitatem nemo habet, quam ut animam suam ponat pro amicis
suis (Joan. XV, 13): hoc ergo considerantes sancti martyres,
contempserunt animas suas hic, ut ibi eas invenirent, sequentes verba
Domini dicentis, Qui amat animam suam, perdet eam; et qui
perdiderit eam propter me, in vitam aeternam inveniet eam (Id.
XII, 25). Voluerunt enim retribuere: qui? et quid? et cui?
Homines ministerium suum usque ad mortem Deo retribuerunt. Quid,
quod ille non donaverit? Quid dederunt, quod non acceperint?
Retribuit ergo ille vere, qui solus donat: sed non retribuit peccatis
nostris; nam retributiones nobis aliae debebantur, et aliae redditae
sunt. Noli, inquit, oblivisci omnes retributiones ejus: non
tributiones, sed retributiones. Aliud enim debebatur, et redditum
est quod non debebatur. Unde et ille: Quid retribuam Domino, pro
omnibus, inquit, quae retribuit mihi (Psal. CXV, 12)? Non
ait, quae tribuit mihi; sed, quae retribuit mihi. Retribuisti tu
mala pro bonis; retribuit ipse bona pro malis. Quomodo retribuisti
tu, o homo, Deo mala pro bonis? Qui prius fuisti blasphemus, et
persecutor, et injuriosus (I Tim. I, 13), retribuisti
blasphemias. Pro quibus bonis? Primo, quia es: sed est et lapis.
Deinde, quia vivis: sed vivit et pecus. Quid retribues Domino,
pro eo quod super omnia pecora et super omnia volatilia fecit te ad
imaginem et similitudinem suam (Gen. I, 26)? Noli quaerere
quid ei retribuas: similitudinem ipsius retribue illi, non plus
quaerit; nummum suum exigit (Matth. XXII, 21). Tu autem
pro gratiis agendis, pro humilitate, pro obsequio, pro cultu
religioso, id est, pro his omnibus bonis quae debebas Deo tuo, pro
bonis quae accepisti, quae dixi, retribuisti blasphemias. Quid ergo
ille? Confitere, ignosco. Retribuo et ego, sed non quod tu
retribuisti: tu retribuisti mala pro bonis; ego retribuo bona pro
malis.
4. Cogita ergo, anima, omnes retributiones Dei, cogitando omnia
mala facta tua: quam multa enim mala facta tua, tam multae bonae
retributiones ejus. Et quid illi offeres forte xeniorum? quid
munerum? quid sacrificiorum? Quoniam non oblivisceris retributiones
ejus, hoc sacrificio delectatur: Benedic, anima, Dominum.
Sacrificium laudis glorificabit me: immola Deo sacrificium laudis,
et redde Altissimo vota tua (Psal. XLIX, 14, 23).
Laudari se vult Deus; et hoc, ut tu proficias, non ut ille
sublimetur. Non est omnino quod illi retribuere : et quod exigit,
non sibi, sed tibi exigit; tibi proderit, tibi servatur. Non hoc a
te amat, quod illum augeat, sed quod te ad illum perducat. Propterea
quaerebant martyres, deficiebant quodammodo non inveniendo, et
dicebant, Quid retribuam Domino, pro omnibus quae retribuit mihi?
Et non invenerunt quid retribuerent, nisi, Calicem salutaris
accipiam, et nomen Domini invocabo (Psal. CXV, 12, 13).
Quid retribues Domino? Cogitabas enim, et non inveniebas: Calicem
salutaris accipiam. Quid? calicem salutaris nonne ipse Dominus
dedit? De tuo aliquid retribue, si potes. Non, dixerim; ne
feceris, noli de tuo retribuere; non vult Deus de tuo sibi retribui.
Si de tuo retribuis, peccatum retribuis. Omnia enim quae habes, ab
illo habes: tuum peccatum solum habes. Non vult sibi retribui de
tuo, de suo vult. Quomodo agricolae, de terra quam seminavit, si
segetem attuleris, de agricolae fructu retribuisti; si spinas, de tuo
obtulisti. Veritatem retribue, in veritate Dominum lauda: si de tuo
volueris, mentieris. Qui loquitur mendacium, de suo loquitur
(Joan. VIII, 44). Si qui loquitur mendacium, de suo
loquitur; qui loquitur veritatem, de Dei loquitur. Quid est autem
accipere calicem salutaris, nisi passiones Domini imitari? Hoc
martyres fecerunt. Hoc superbientibus dixit, et sedes sublimes jam
quaerentibus, et convallem plorationis devitantibus, qui volebant
sedere, unus ad dexteram, alius ad sinistram. Quid ergo ait?
Potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum (Matth. XX,
22)? Jam ergo martyr paratus ad victimam sanctam dicit. Calicem
salutaris accipiam: accipiam calicem Christi bibam passionem Domini.
Cave ne deficias. Sed nomen Domini invocabo. Quid ergo
defecerunt, Dominum non invocaverunt; de sua fortitudine
praesumpserunt. Tu sic redde, ut te accepisse quod reddis memineris.
Sic ergo benedicat anima tua Dominum, ut non obliviscatur omnes
retributiones ejus.
5. [vers. 3-5.] Audite omnes retributiones ejus.
|
“Qui
propitius fit omnibus iniquitatibus tuis, qui sanat omnes languores
tuos. Qui redimit de corruptione vitam tuam, qui coronat te in
miseratione et misericordia. Qui satiat in bonis desiderium tuum:
renovabitur sicut aquilae juventus tua.”
|
|
Ecce retributiones. Quid
debebatur peccatori, nisi supplicium? quid debebatur blasphemo, nisi
gehenna ignis ardentis? Non ipsa retribuit: ne expavescas, ne
exhorrescas, ne sine amore timeas. Noli oblivisci omnes retributiones
ejus bonas; et mutare jam, ne experiaris retributiones ejus: quid
dicam? malas? Si justas, non malas. Ad te ergo malas; ad Deum
autem nec haec quae pateris mala, mala sunt: si enim justa sunt, bona
sunt; sed tibi patienti haec mala sunt. Non vis ut mala sint tibi,
quae justa sunt Dei? Non sit mala in conspectu Dei iniquitas tua.
Non enim cessavit vocare, aut vocatum neglexit instruere, aut
instructum cessavit perficere, aut perfectum neglexit coronare. Quid
dicis? Quia es peccator? Convertere, et accipe retributiones
istas; propitius fit omnibus iniquitatibus tuis. Post remissionem
peccatorum corpus infirmum geris: necesse est sint quaedam desideria
carnalia quae te titillent, et quae tibi suggerant delectationes
illicitas; de languore tuo veniunt. Adhuc enim infirmam carnem
geris, nondum est absorpta mors in victoriam, nondum corruptibile hoc
induit incorruptionem (I Cor. XV, 53, 54): adhuc quibusdam
perturbationibus etiam ipsa anima quatitur post remissionem peccatorum;
adhuc in periculis tentationum versatur, quibusdam suggestionibus
delectatur, quibusdam non delectatur, et in eis quibus delectatur,
aliquando quibusdam consentit, capitur. Languor est; sanat et omnes
languores tuos. Sanabuntur omnes languores tui, noli timere. Magni
sunt, inquies: sed major est medicus. Omnipotenti medico nullus
languor insanabilis occurrit: tantum tu curari te sine, manus ejus ne
repellas; novit quid agat. Non tantum delecteris cum fovet, sed
etiam toleres cum secat: tolera medicinalem dolorem, futuram cogitans
sanitatem. Videte, fratres mei, in istis languoribus corporis quanta
homines tolerent, ut paucos dies victuri moriantur, et hos paucos dies
incertos. Multi enim post tolerantiam magnorum dolorum, cum a medicis
secarentur, aut inter manus medicorum mortui sunt, aut jam sani,
irruente aliqua aegritudine, defuncti sunt. Si tam sibi propinquam
mortem sperarent, illos immensos dolores susciperent tolerandos? Tu
non toleras ad incertum: qui promisit sanitatem, non potest falli.
Fallitur medicus aliquando, et promittit sanitatem de corpore humano.
Quare fallitur? Quia non hoc curat quod fecit. Deus fecit corpus
tuum, Deus fecit animam tuam; novit quemadmodum recreet quod
creavit, novit quemadmodum reformet quod ipse formavit: tu tantum sub
manibus medici esto; odit enim repellentem manus suas. Non fit hoc in
medici hominis manibus. Ligari se volunt homines, et secari; daturi
pro incerta sanitate certum dolorem, magnam mercedem. Deus te, quem
fecit, et certus curat, et gratis. Ferto ergo manus ejus, o anima,
quae benedicis eum, non obliviscens retributiones ejus; sanat enim
omnes languores tuos.
6. Qui redimit de corruptione vitam tuam. Inde sanat omnes
languores tuos, quia redimit de corruptione vitam tuam. Ecce corpus
quod corrumpitur, aggravat animam (Sap. IX, 15). Vitam ergo
habet anima in corpore corruptibili. Qualem vitam? Onera patitur,
pondera sustinet. Ad ipsum Deum cogitandum, sicut dignum est ab
homine cogitari Deum, quanta impediunt, veluti interpellantia de
necessitate corruptionis humanae? quanta revocant? quanta a sublimi
intentione detorquent? quanta interpellant? quae turba phantasmatum?
qui populi suggestionum? Totum hoc in corde humano, tanquam de
vermibus corruptionis hujus scatet. Exaggeravimus morbum, laudemus et
medicum. Non ergo te sanabit, qui fecit talem qualis non aegrotares,
si legem sanitatis acceptam servare voluisses? Nonne tibi et disposuit
et mandavit quid tangeres, quid non tangeres, ad retinendam salutem
(Gen. II, 16, 17)? Noluisti audire ad retinendam, audi ad
recipiendam. Languore tuo expertus es quam vera ille jussisset. Jam
tandem aliquando homo quod non tenuit monitus, audiat vel expertus.
Quae duritia est, quam nec experientia docet? Non ergo te sanabit
qui talem fecerat ut nunquam aegrotares, si ejus praecepta servare
voluisses? non te sanabit, qui fecit Angelos, et te refectum
aequaturus est Angelis? non sanabit factum ad imaginem suam, qui
fecit coelum et terram? Sanabit te; opus est ut sanari velis. Sanat
omnino ille quemlibet languidum, sed non sanat invitum. Quid autem te
beatius, quam ut tanquam in manu tua , sic habeas in voluntate
sanitatem tuam? Si velles esse in aliquo sublimi honore in hac terra;
ducatum, proconsulatum, praefecturam si concupisceres: numquid
continuo posses ut velles? numquid voluntatem tuam potestas
sequeretur? Multi ad ista volunt pervenire, et non possunt: sed si
pervenirent, quid prodest honos aegrotis? Quis enim non aegrotat in
hac vita? quis non languorem longum trahit? Nasci hic in corpore
mortali, incipere aegrotare est. Quotidianis medicamentis fulciuntur
indigentiae nostrae, quotidiana medicamenta sunt refectiones omnium
indigentiarum. Fames nonne te occideret, nisi medicamentum ejus
apponeres? sitis nonne te perimeret nisi eam tu bibendo, non penitus
exstingueres, sed differres? Reditura est enim sitis paululum
temperata Temperamus ergo istis fomentis aerumnam aegritudinis
nostrae. Stando lassatus eras, sedendo reliceris; ipsum sedere
medicina est lassitudinis: in ipsa medicina rursus lassaris; diu
sedere non poteris. Quidquid est ubi fatigationi succurritur, alia
fatigatio inchoatur. Quid ergo ista desideras languidus? Prius de
salute tua cogita. Aliquando aegrotat homo in domo sua, in lecto
suo, aegritudine manifestiore; quanquam et ista manifesta sit, quam
nolunt homines intueri: tamen ea aegritudine, ad quam quaeruntur
medici homines, aegrotat quisque in domo sua, anhelat febribus in
lecto suo; velit forte cogitare de re familiari, aliquid jubere vel in
domo, vel in fundo, aut disponere; statim cura suorum circumstrepente
et murmurante revocatur a talibus curis, et dicitur illi, Dimitte
ista, prius de salute tua cogita. Ergo hoc tibi dicitur: Omnis
homo, si non aegrotas, alia cogita; si te aegrotantem languor ipse
convincit, prius de salute tua cogita. Salus tua Christus est:
Christum ergo cogita. Accipe calicem salutaris ejus, Qui sanat
omnes languores tuos: hanc salutem si volueris, obtinebis. Honores
et divitias cum requisieris, non continuo si volueris, habebis: hoc
et pretiosius est, et sequitur voluntatem . Qui sanat omnes languores
tuos, qui redimit de corruptione vitam tuam. Ibi sanabitur omnis
languor tuus, cum corruptibile hoc induet incorruptionem. Redempta
est enim vita tua de corruptione; jam securus esto: initus est bonae
fidei contractus; nemo fallit redemptorem tuum, nemo circumvenit,
nemo premit. Egit hic commercium, jam pretium solvit, sanguinem
fudit. Sanguinem, inquam, fudit unicus Filius Dei pro nobis: o
anima, erige te, tanti vales. Redimit de corruptione vitam tuam.
Ostendit exemplo, quod promisit in praemio. Mortuus est propter
delicta nostra, et resurrexit propter justificationem nostram (Rom.
IV, 25). Sperent membra quod in capite demonstratum est. Non
curabit membra sua, quorum caput levavit in coelum? Ergo redimit de
corruptione vitam tuam.
7. Qui coronat te in miseratione et misericordia. Jam enim forte
quasi arrogans esse coeperas, cum audires, coronat te. Ergo magnus
sum, ergo luctatus sum. Cujus viribus? Tuis, sed ab illo
subministratis. Nam luctaris, manifestum est; et ideo coronaberis,
quia vinces: sed vide quis prior vicerit, vide quis te faciat etiam
secundo victorem. Ego, inquit, vici saeculum, gaudete (Joan.
XVI, 33). Et unde gaudemus, si ille vicit saeculum? quasi nos
vicerimus? Ita plane gaudeamus, quia nos vicimus. Qui in nobis
victi sumus, in illo vicimus. Ergo coronat te, quia dona sua
coronat, non merita tua. Plus omnibus illis laboravi, ait
Apostolus: sed vide quid adjungit, Non ego autem, sed gratia Dei
mecum (I Cor. XV, 10). Et post labores omnes exspectat ipsam
coronam, et dicit,
|
“Bonum agonem certavi, cursum consummavi, fidem
servavi: de caetero superest mihi corona justitiae, quam mihi reddet
Dominus in illa die justus judex”
|
|
(II Tim. IV, 7, 8).
Quare? Quia agonem certavi. Quare? Quia cursum consummavi.
Quare? Quia fidem servavi. Unde certasti? unde fidem servasti?
Non ego autem, sed gratia Dei mecum. Ergo et quod coronaris,
illius misericordia coronaris. Nusquam sis superbus; semper lauda
Dominum, omnes retributiones ejus noli oblivisci. Retributio est,
cum peccator et impius vocatus es, ut justificareris. Retributio
est, cum erectus et gubernatus es ne caderes. Retributio est, cum
tibi vires subministratae sunt, ut usque in finem perseverares.
Retributio est, ut etiam caro ista tua qua premebaris, resurgat, et
nec capitis tui capillus intereat. Retributio est, ut post
resurrectionem coroneris. Retributio est, ut in aeternum Deum ipsum
sine defectu laudes. Omnes retributiones ejus noli oblivisci, si vis
ut benedicat anima tua Dominum, qui coronat te in miseratione et
misericordia.
8. Et quid agam coronatus? Ecce adjuvabar cum luctarer, finito
certamine coronabor; jam nulla residua erit inimica suggestio vel
corruptio cum qua lucter. Semper enim in hac vita luctamur cum
corruptione ista: sed quid scriptum est? Novissima inimica destruetur
mors. Post destructionem mortis, nullum timebis inimicum: inde
absorpta est mors in victoriam (I Cor. XV, 26, 54). Tunc
ergo erit victoria, tunc corona. Post certamen ergo coronabor, post
coronam quid agam? Qui satiat in bonis desiderium tuum. Modo enim
audis bonum, et anhelas; audis bonum, et suspiras: et hoc ipsum quod
forte peccas, eligendi bona aviditate falleris; et in eo reus
detineris, quod bonum consilium Dei non audis, quid contemnendum et
quid eligendum sit; quod forte negligis discere, si in eligendo bono
fallebaris. Ubicumque peccas quasi bonum quaeris, quasi refectionem
desideras. Bona sunt ista quae quaeris; sed mala tibi erunt, deserto
illo a quo bona facta sunt. Bonum tuum quaere, o anima. Est enim
bonum aliud alteri, et omnes creaturae habent quoddam bonum suum,
integritatis suae, et perfectionis naturae suae: interest quid cuique
rei imperfectae necessarium sit, ut perficiatur; quaere tuum bonum.
Nemo bonus nisi unus Deus (Matth. XIX, 17). Summum bonum,
hoc est tuum bonum. Quid ergo deest cui summum bonum bonum est? Sunt
enim et inferiora bona, quae aliis et aliis bona sunt. Pecori quid
bonum est, fratres, nisi implere ventrem, carere indigentia,
dormire, gestire, vivere, sanum esse, generare? Bonum illi est,
et usque ad quemdam modum habet boni sui mensuram tributam, et
concessam ab omnium rerum creatore Deo. Tale tu bonum quaeris? Dat
et hoc Deus; sed noli solum quaerere. Cohaeres Christi, quid
gaudes, quia socius es pecori? Erige spem tuam ad bonum bonorum
omnium. Ipse erit bonum tuum, a quo tu in tuo genere factus es
bonus, et omnia in suo genere facta sunt bona. Fecit enim Deus omnia
bona valde. Ergo illud bonum quod Deus est, si dicamus valde bonum,
jam et de creatura dictum est: Fecit Deus omnia bona valde (Gen.
I, 31). Quid ergo illud bonum de quo dictum est, Nemo bonus
nisi unus Deus? dicimus quia bonum est valde? Recurrit nobis
recordatio de omnibus creaturis, quia dictum est, Fecit Deus omnia
valde bona. Quid ergo dicturi sumus? Deficimus in voce, sed non in
affectu. Veniat in mentem recens illa tractatio Psalmi: explicare
non possumus, jubilemus. Bonum est Deus. Quale bonum, quis
dicat? Ecce non possumus dicere, et non permittimur tacere. Ergo si
non possumus dicere, et prae gaudio non permittimur tacere; nec
loquamur, nec taceamus. Quid ergo faciamus, non loquentes et non
tacentes? Jubilemus. Jubilate Deo salutari nostro, Jubilate
Deo, omnis terra . Quid est, Jubilate? Efferte vocem ineffabilem
gaudiorum vestrorum, et eructate in eum laetitias vestras. Et quid
erit illa ructatio post saginam, si modo post modicas istas refectiones
tantum afficitur anima nostra? quid erit, quando fiet post
redemptionem ab omni corruptione, quod dictum est in isto psalmo, Qui
satiat in bonis desiderium tuum?
9. Et quasi quaereres, Quando satiat? modo enim non satior; ad
quodcumque me convertero, vilescit mihi adeptum, quamvis accenderit
desideratum: cum omnia quae dum non habeo amo, cum habuero contemno,
quod bonum me satiabit? Laus Dei. Et ipsa, cum corpus quod
corrumpitur aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum
multa cogitantem, non impletur anima mea , non perficitur: aliae de
corruptione delectationes indigentiarum detorquent me ab illa. Quando
satiabitur desiderium meum in bonis? quando, quaeris? Renovabitur
sicut aquilae juventus tua. Quaeris ergo quando satietur in bonis
anima tua? Quando renovata fuerit juventus tua. Et addidit, sicut
aquilae. Profecto hic aliquid latet: quod tamen dici de aquila
solet, non tacemus, quia non est ab re hoc intelligere. Illud
tantummodo insinuatum sit cordibus nostris, non sine causa dictum esse
a Spiritu sancto, Renovabitur sicut aquilae juventus tua.
Resurrectionem enim quamdam significavit nobis. Et quidem renovatur
et juventus aquilae, sed non ad immortalitatem. Data est enim
similitudo, quantum de re mortali potuit trahi ad rem utcumque
significandam immortalem, non ad demonstrandam. Dicitur aquila, cum
senectute corporis pressa fuerit, immoderatione rostri crescentis cibum
capere non posse. Pars enim rostri ejus superior, quae supra partem
inferiorem aduncatur, cum prae senecta immoderatius creverit,
longitudo ejus incrementi non eam sinit os aperire, ut sit aliquod
intervallum inter inferiorem partem et uncum superiorem. Nisi enim
aliquod intervallum pateat, non habet morsus quasi forcipem, unde
velut tondeat quod transmittat in fauces. Crescente itaque superiore
parte, et nimis aduncata, non poterit os aperire et aliquid capere.
Hoc ei facit vetustas. Praegravatur languore senectutis, et inopia
comedendi languescit nimis; utraque re, et aetatis et egestatis
accedente . Itaque modo quodam naturali in mensura reparandae quasi
juventutis, aquila dicitur collidere et percutere ad petram ipsum quasi
labium suum superius, quo nimis crescente edendi aditus clauditur:
atque ita conterendo illud ad petram excutit, et caret prioris rostri
onere, quo cibus impediebatur. Accedit ad cibum, et omnia
reparantur: erit post senectutem tanquam juvenis aquila; redit vigor
omnium membrorum, nitor plumarum, gubernacula pennarum, volat excelsa
sicut antea, fit in ea quaedam resurrectio. Ad hoc enim exposita est
ista similitudo: sicut de luna ponitur, quia deminuta et quodammodo
intercepta luna rursus nascitur et impletur; et significat nobis
resurrectionem; sed impleta illa non permanet; rursus minuitur, ut
semper significet. Sic ergo et hoc quod de aquila dictum est: non ad
immortalitatem aquila reparatur, nos autem ad vitam aeternam; sed
tamen propterea inde ducta est similitudo, ut quod nos impedit, petra
nobis auferat. Non ergo praesumas de viribus tuis; firmitas petrae
tibi excutit vetustatem: Petra autem erat Christus (I Cor. X,
4). In Christo renovabitur sicut aquilae juventus nostra. Etenim
inveteravimus inter inimicos nostros, sicut nota est vox psalmi:
Inveteravi, inquit, in omnibus inimicis meis (Psal. VI, 8).
Unde inveteravimus? Carne mortali, carne ista fenea: et ideo,
|
“Percussum est sicut fenum, et aruit cor meum, quoniam oblitus sum
manducare panem meum”
|
|
(Psal. CI, 5).
inquit,
Crevit vetustas, os clausit,
atteratur in petra.
10. Sic ergo et in hoc psalmo unde agimus, cum praemisisset, Qui
satiat in bonis desiderium tuum; quasi responderet anima, Non
satiabor de mortalibus, non satiabor de temporalibus; aliquid aeternum
donet, aliquid aeternum concedat: Sapientiam suam mihi det, Verbum
suum mihi det, Deum apud Deum, et se Deum Patrem, et Filium, et
Spiritum sanctum. Mendicus ante januam ejus sto, non dormit quem
invoco, det mihi tres panes. Evangelium recordamini: ecce quid sit
nosse Dei Litteras; qui legerunt moti sunt. Nam recordamini quemdam
inopem venisse ad domum amici sui, et petisse tres panes. Et ille,
inquit, dormiens respondebat ei, et dicebat: Jam requiesco, et
pueri mei intus mecum dormiunt. Ille perseverans in petendo, extorsit
taedio quod non posset merito (Luc. XI, 5-8). Deus autem
dare vult; sed non dat nisi petenti, ne det non capienti. Non taedio
tuo vult excitari. Non enim cum oras tanquam dormienti molestus es:
Non dormiet, neque dormitabit, qui custodit Israel (Psal.
CXX, 4). Semel Christus dormivit, ut illi de latere conjux
fieret: dormivit in cruce, manifestum est. Mortuus est enim, ut
diceret, Ego dormivi, et somnum cepi. Sed numquid qui dormit non
adjiciet ut resurgat (Psal. XL, 9)? Propterea ibi sequitur,
Et exsurrexi, quoniam Dominus suscipiet me (Psal. III, 6).
Quid vero jam Apostolus? Christus, inquit, surgens a mortuis, jam
non moritur, et mors ei ultra non dominabitur (Rom. VI, 9).
Ipse ergo non dormit; vide ne fides tua dormiat. Dicat ergo anima
jam desiderans satiari quodam excelso, inenarrabili bono, cui
jubilatur potius, et de quo jubilatur, quam aliquid explicatur; jam
enim vult, jam sentit inde aliquid: videt se impediri praegravatione
corporis, non se posse in hac vita satiari; et quasi respondeat, et
dicat, Quid mihi dicis, Satiabitur in bonis desiderium tuum? Novi
bonum ejus quod desiderem, novi quid mihi sufficiat, video hoc in
Philippo: Ostende, inquit, nobis Patrem, et sufficit nobis.
Solum Patrem quasi desiderabat: ostendit Dominus tres panes
desiderandos; qui est unus panis ostendit et dixit: Tanto tempore
vobiscum sum, et Patrem non nostis? Philippe, qui me videt, videt
et Patrem. Promisit et Spiritum: Quem mittet, inquit, Pater in
nomine meo (Joan. XIV, 8, 9, 26); itemque ait, Quem ego
mittam vobis a Patre (Id. XV, 26): donum suum aequale sibi.
Novi quid desiderem; sed quando inde satiabor? Ecce modo de
Trinitate cogito, quomodocumque de Trinitate, vix in aenigmate per
speculum, ex parte audeo aliquid sentire; quando satiabor?
Renovabitur sicut aquilae juventus tua. Non satiaris modo, quia non
est idonea anima tua ad solidum illum et magnum cibum; sed rostro
clauso, non est idonea. Vetustas tibi os clausit, propterea petra
data est, ubi vetustate contrita, renovetur juventus tua sicut
aquilae; ut possis manducare panem tuum, illum qui ait: Ego sum
panis vivus, qui de coelo descendi (Id. VI, 41). Renovabitur
juventus tua sicut aquilae: tunc satiaberis in bonis.
11. [vers. 6.] Faciens misericordias Dominus, et judicium eis
qui injuriam accipiunt. Facit modo, fratres, antequam veniamus ad
renovationem sicut aquilae, antequam satiemur in bonis. Quid enim
hic, quid in ista peregrinatione, quid in ista vita ? numquid
deserimur? Non. Faciens misericordias dominus. Et videte quomodo
faciat misericordias, non nos relinquens in deserto, non nos
relinquens in eremo, donec perveniamus ad patriam: faciens
misericordias; sed quibus? Beati misericordes, quoniam ipsi
misericordiam consequentur. Modo audistis, fratres, cum Evangelium
legeretur. Non ergo putet aliquis futuram in se esse misericordiam
Dei, si est ipse immisericors. Sed audi quae sit mensura
misericordiae, ne quasi in amicum sit, et non sit in inimicum.
Dictum est: Diligite inimicos vestros (Matth. V, 7, 44).
Satiari vis bonis Dei; satiata sit in te misericordia. Plena
misericordia ipsa est perfecta misercordia; ipsa est quae amat, quae
diligit etiam habentem se odio. Nam quid faciam, inquis? Si coepero
diligere inimicum meum, injurias accipiam, et injurias perferam, et
non me vindicabo, cum adsint leges? Justum est ut vindices te;
conceditur, quia justum est: vide utrum non habeas quod in te
vindicetur, et vindica. Sic enim dicis, Itane me non vindicabo?
quasi Deus justitiam vindictae reprimat, et non superbiam vindicantis
exstinguat . Aut vero adultera illa non erat lapidanda? aut si
lapidaretur, iniquum aliquid fieret? Si inique fieret, inique jussum
est; Lex autem jussit, Deus jussit: sed, o vos ultores, videte si
non estis peccatores. Adducta est adultera mulier lapidanda ex Lege,
sed adducta est ad latorem Legis. Saevis qui adduxisti: vide qui
saevias, et in quam saevias; si peccator in peccatricem, desine
saevire, prius confitere: si peccator saevis in peccatricem, relinque
illam; novit ille quid de illa sentiat, quid judicet, quomodo
parcat, quomodo sanet. Ex Lege saevis? Melius novit quid agat
lator Legis, ex qua saevis. Jam Dominus eo tempore quo illi oblata
est, inclinato capite scribebat in terra. Tunc scripsit in terra,
quando se inclinavit in terram: antequam se inclinaret in terram, non
in terra scripsit, sed in lapide. Jam fructuosum aliquid erat terra
de Domini Litteris paritura. In lapide Legem scripserat,
significans duritiam Judaeorum: in terra scripsit, significans
fructum Christianorum. Venerunt ergo illi adducentes adulteram,
tanquam saevientes fluctus in petram: sed ejus responsione confracti
sunt. Ait enim illis, Qui in vobis sine peccato est, prior in illam
lapidem jactet. Et rursum inclinato capite, scribebat in terra. Et
unusquisque jam interrogans conscientiam suam, non comparuerunt
(Joan. VIII, 3-9). Repulit eos, non infirma mulier
adultera, sed adulterata conscientia. Vindicare volebant, judicare
cupiebant: venerunt ad petram, absorpti sunt juxta petram judices
eorum (Psal. CXL, 6).
12. Faciens misericordias Dominus: sed quibus? Beati
misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur. In omnes fac
misericordiam. Quam misericordiam facturus es justo? In
necessitatibus tantum corporalibus; quibus si defuerint supplementa a
te, non deerunt a Deo. Quod ergo facis, tibi plus prodest. Das
mendico transeunti et petenti: quaeris et justum cui des, per quem
recipiaris in tabernacula aeterna; quia qui recipit justum in nomine
justi, mercedem justi accipiet (Matth. X, 41). Mendicus te
quaerit, justum tu quaere. De alio enim dictum est, Omni petenti te
da (Luc. VI, 30): et de alio dictum est, Desudet eleemosyna
in manu tua, donec invenias justum, cui eam tradas. Et si diu non
invenitur; diu quaere, invenies . Sed quid praestabis? Nonne plus
tibi praestatur? Si nos vobis, inquit, spiritualia seminavimus,
magnum est si vestra carnalia metamus? Inde est et illud quod pridem
exposuimus in nutu Domini, quia producit terra fenum jumentis
(Psal. CIII, 14), id est, carnalia eis qui triturant:
quia, Bovi trituranti os non infrenabis (I Cor. IX, 11,
9). Unde vos adhortati sumus ut in hac re diligentes sitis, cauti,
sobrii; opera vestra thesauros vestros deputetis. Numquid autem
haec, fratres, ideo dicimus, ut ita fiant in nos? Puto in nomine
Domini posse esse istam quamvis infirmorum vocem, apostolicam tamen,
sed vobis prodest, sicut ait ipse Apostolus: Non quia quaero datum,
sed requiro fructum (Philipp. IV, 17). Quam ergo eleemosynam
facturus es justo? Non pascebat vidua, pascebat corvus; quia
pascebat qui fecit corvum (III Reg. XVII, 6, 12):
Eliam dico. Non ergo deest unde Deus det suis: tu vide quid emas,
quando emas, quanti emas. Emis enim regnum coelorum; et non est
emendi tempus, nisi in hac vita. Et quam vili emas, attende. Tanti
tibi valet, quantum habere potueris.
13. Fac misericordiam iniquo, non tanquam iniquo. Nam ipsum
iniquum in quantum iniquus est, ne suscipias: id est, ne quasi
intentione et amore iniquitatis illius suscipias eum. Nam et
prohibitum est dari peccatori, et suscipere peccatores. Et quomodo,
Omni petenti te da? et quomodo, Si esurierit inimicus tuus, ciba
illum (Rom. XII, 20)? Quasi contraria videntur, sed
aperiuntur in nomine Christi pulsantibus, et manifesta erunt
quaerentibus. Ne tradas peccatori, et Ne suscipias peccatorem
(Eccli. XII, 4-6); et tamen, Omni petenti te da. Sed
peccator est qui me petit. Da, non tanquam peccatori. Quando das
tanquam peccatori? Quando in quo peccator est, hoc tibi placet ut
des. Paululum attendat Charitas vestra, donec evolvatur res etiam
exemplis, multum utilis ad intelligendum. Hoc dixit , Cum esurierit
nescio quis, si habes unde des, da; si vides dandum esse ad
subveniendum, da. Ne pigrescant in hoc viscera misericordiae, quia
tibi peccator occurrit: tibi enim homo peccator occurrit. Cum dico,
Occurrit tibi homo peccator, duo nomina dixi; haec duo nomina non
superflua sunt: duo nomina, aliud quod homo, aliud quod peccator;
quod homo, opus est Dei; quod peccator, opus hominis est: da operi
Dei, noli operi hominis. Et quomodo, inquis, me prohibes dare
operi hominis? Quid est dare operi hominis? Peccatori dare propter
peccatum, placenti tibi propter peccatum. Et quis hoc faciet,
inquis? Quis hoc faciet? Utinam nemo, utinam pauci, utinam non
publice. Qui venatoribus donant, quare donant, dicant mihi? Quare
donat venatori? Hoc in illo amat, in quo nequissimus est; hoc in
illo pascit, hoc in illo vestit, ipsam nequitiam publicam spectaculis
omnium. Qui donat histrionibus, qui donat aurigis , qui donat
meretricibus, quare donat? Numquid non et ipsi hominibus donant?
Non tamen ibi attendunt naturam operis Dei, sed nequitiam operis
humani. Vis videre quid honores in venatore, quando illum vestis?
Dicatur tibi, Sis talis: amas illum, gaudes ad illum, vis
quodammodo exspoliare te, et illum vestire; noli cum injuria
accipere, si tibi dicatur, Tales sint filii tui . Injuria est,
inquis. Quare injuria est, nisi quia illa iniquitas? quare injuria,
nisi quia illa turpitudo? Non ergo donas, cum donas , fortitudini,
sed turpitudini. Quomodo ergo qui venatori donat, non homini donat,
sed arti nequissimae (nam si homo tantum esset, et venator non esset,
non donares; honoras in eo vitium, non naturam): sic contra, si des
justo, si des prophetae, si des discipulo Christi aliquid cujus
indiget, et non ibi cogites quia discipulus Christi est, quia
minister est Dei, quia dispensator est Dei; sed cogites ibi aliquod
commodum temporale, ut fortasse causae tuae necessarius quando fuerit,
venalis tibi sit, quia ei aliquid porrexisti; tam tu non dedisti
justo, si sic dederis, quam ille non dedit homini, quando dedit
venatori. Res ergo, charissimi, in promptu posita est, et puto quia
etsi obscura fuit, jam manifesta est. Ad hoc Dominus te astrinxit,
cum diceret, Qui receperit justum: sufficeret. Sed quia potest
recipi justus alia intentione, cum putatur prodesse posse ad aliquid
temporale, forte ad supplendam cupiditatem, forte ad adjuvandum, ut
homo circumveniatur, aut opprimatur; quia tale ministerium de illo
quaeris, forte propterea suscipis: negavit tibi mercedem justi, nisi
cum additamento. Ait enim, Qui receperit justum in nomine justi; id
est, ideo recipiens quia justus est: et, Qui receperit prophetam;
non tantum receperit prophetam, sed, in nomine prophetae, hoc in illo
honorans quod propheta est: ad extremum, Qui dederit calicem aquae
frigidae uni ex minimis istis, tantum in nomine discipuli, id est
propterea quia discipulus Christi est, propterea quia dispensator
sacramenti est; amen dico vobis, non perdet mercedem suam (Matth.
X, 41, 42). Quomodo ergo intelligis, Qui receperit justum in
nomine justi, mercedem justi accipiet; sic intellige, Qui receperit
peccatorem in nomine peccatoris, perdet mercedem.
14. Ergo, fratres, exercete misericordiam. Non est aliud
vinculum charitatis, non est aliud vehiculum quo perducamur ex hac vita
ad illam patriam; extendite dilectionem usque ad inimicos: securi
estote. Ideo venit Christus, cui tanto ante dictum est,
|
“Ex ore
infantium et lactentium perfecisti laudem, ut destruas inimicum et
vindicatorem”
|
|
(Psal. VIII, 3): quod nonnulli codices
habent; sed verius,
Destruere
voluit Dominus vindicatorem, id est, eum qui se voluit vindicare, ut
non illi dimittantur peccata sua. Quid ergo, inquis? dormiet
disciplina? auferetur omnis correptio? Non auferetur. Quid enim de
luxurioso filio facturus es? non castigabis, non verberabis?
Servumque ipsum tuum, si male viventem videris, non poena aliqua,
non verberibus refrenabis? Fiat hoc, fiat: admittit Deus, imo
reprehendit, si non fiat; sed animo dilectionis fac, non animo
ultionis. Ubi autem potentiores aliquos injuriosos passus fueris, ubi
tibi nec corrigere disciplina licet, nec forte etiam monere aut
praecipere; tolera, securus tolera: audi Evangelium quod modo lectum
est, Beati eritis, cum vos persecuti fuerint homines, et dixerint
adversus vos omne malum, mentientes, propter nomen meum (Matth.
V, 11). Et ibi addidit propter quid, ne merito tuo accipias
maledicta, non causa justificationum Dei. Non enim qui maledictus
fuerit, justus est: sed qui justus est, et injuste maledictus; et si
injuste maledicitur, praemium illi redditur. Propterea itaque securus
esto misericors, extende dilectionem usque ad inimicos: qui forte
pertinent ad gubernationem tuam, vindica, coerce cum dilectione, cum
charitate, attendens salutem aeternam; ne cum parcis carni, anima
pereat. Fac hoc: et multos passurus es , in quos non potes exercere
disciplinam, quia non pertinent ad jura gubernationis tuae; ferto
injurias, securus esto. Faciet enim misericordias Dominus, et
judicium omnibus injuriam accipientibus. Sic in te faciet
misericordiam, si misertus fueris: sic eris misericors, ut quod
pateris injuriam non sit impunitum, Mihi vindictam, et ego retribuam
(Deut. XXXII, 35), dicit Dominus.
15. [vers. 7.] Notas fecit vias suas Moysi. Quas vias suas
notas fecit Moysi? Quara Moysen elegit? Ex Moyse, intellige
omnes justos, omnes sanctos: unum posuit, omnes occurrant. Tamen
per Moysen data est Lex, et habet aliquid obscurum traditio ipsa
Legis. Ad hoc enim data est Lex, ut convinceretur languidus, et
medicum imploraret. Ipsa est via occulta Dei. Jamdudum audieras,
Qui sanat omnes languores tuos. Languores in aegrotis latebant, dati
sunt quinque libri Moysi: cincta est piscina quinque porticibus;
produxit languidos, ut ibi jacerent, ut proderentur, non ut
sanarentur. Quinque porticus prodebant languidos, non curabant;
piscina curabat descendente uno, et hoc piscina turbata (Joan. V,
2-4): turbatio piscinae in passione Domini. Veniens enim et
ignotus factus, cum dicitur ab aliis, Ipse est Christus; ab aliis,
Non est Christus; justus est, peccator est; magister est, seductor
est: turbavit aquam, id est, turbavit populum; et in tota illa
perturbatione aquae unus sanabatur, quia in passione Domini unitas
sanatur. Qui praeter unitatem fuerit, etsi jacebit in porticibus,
sanari non poterit: etsi Legem tenet, ad salutem non pervenit. Ergo
quia hoc ibi mysterium est, ideo docet datam Legem, ut convincerentur
peccatores, et ad gratiam accipiendam medicum invocarent. Unde ille
convictus est, quem in se transfigurat Paulus apostolus, dicens:
Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Per
mandatum enim demonstrata illi erat quaedam rixa in seipso, unde
dicit,
|
“Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis
meae, et captivum me ducentem sub lege peccati, quae est in membris
meis.”
|
|
Cognovit se in miseria, in gemitu, in rixa et contentione;
ipse secum sibi non concordans, a se dissonans, a se resiliens: et
quid ait, optans pacem, pacem veram, pacem supernam?
|
“Infelix ego
homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per
Jesum Christum Dominum nostrum”
|
|
(Rom. VII, 23-25).
enim
|
“abundavit peccatum, superabundavit gratia.”
|
|
Unde
autem abundavit peccatum? Lex autem subintravit, ut abundaret
peccatum (Id. V, 20). Quare Lege subintrante abundavit
peccatum? Quia nolebant se confiteri homines peccatores, addita Lege
facti sunt et praevaricatores. Praevaricator enim non est quisque,
nisi cum legem transgressus fuerit. Ipse Apostolus hoc dicit: Ubi
enim non est lex, nec praevaricatio (Id. IV, 15). Abundavit
ergo peccatum, ut superabundaret gratia. Ergo, ut dicere coeperam,
quia hoc est in Lege magnum mysterium, ideo eam datam, ut crescente
peccato, humiliarentur superbi, humiliati confiterentur, confessi
sanarentur: istae sunt viae occultae, quas notas fecit Moysi, per
quem Legem dedit, qua peccatum abundaret, ut superabundaret gratia.
Non crudeliter hoc fecit Deus, sed consilio medicinae. Aliquando
enim videtur sibi homo sanus, et aegrotat; et in eo quod aegrotat et
non sentit, medicum non quaerit: augetur morbus, crescit molestia,
quaeritur medicus, et totum sanatur. Notas fecit vias suas Moysi;
filiis Israel voluntates suas. Numquid omnibus filiis Israel? Sed
veris filiis Israel; imo omnibus filiis Israel. Qui enim dolosi,
qui insidiosi, qui hypocritae, non filii Israel. Et qui filii
Israel? Ecce vere Israelita, in quo dolus non est (Joan. I,
47). Filiis Israel voluntates suas.
16. [vers. 8.] Miserator et misericors Dominus, longanimis et
multum misericordiae . Quid tam longanimem? quid tam multum in
misericordia? Peccatur et vivitur; accedunt peccata, augetur vita:
blasphematur quotidie, et facit solem suum oriri super bonos et malos
(Matth. V, 45). Vocat undique ad correctionem, vocat undique
ad poenitentiam, vocat beneficiis creaturae, vocat impertiendo tempus
vivendi, vocat per lectorem, vocat per tractatorem, vocat per intimam
cogitationem, vocat per flagellum correptionis, vocat per
misericordiam consolationis: Longanimis et multum misericordiae. Sed
observa ne longitudine misericordiae Dei male utendo, tu tibi
thesaurizes, quod ait Apostolus, iram in die irae. Nam hoc ait
Apostolus:
|
“An divitias benignitatis et longanimitatis ejus
contemnis, ignorans quia patientia Dei ad poenitentiam te adducit”
|
|
(Rom. II, 5, 4)? Quod tibi parcit, putas quia places ei?
inquit,
|
“et tacui; suspicatus es iniquitatem,
quod ero tui similis”
|
|
(Psal. XLIX, 21). Non mihi placent
peccata, sed longanimitate quaero recte facta. Si punirem
peccatores, non invenirem confessores. Ergo te Deus longanimitate
sua parcendo ad poenitentiam adducit: tu autem cum quotidie dicis,
Finitur hodiernus dies, et sic ero et crastino die, non enim cras
erit ultimus; et tertio die: et subito venit ira ejus. Frater, non
tardes converti ad Dominum (Eccli. V, 8). Sunt enim qui
praeparant conversionem, et differunt, et fit in illis vox corvina,
Cras, cras. Corvus de arca missus, non est reversus (Gen.
VIII, 7). Non quaerit Deus dilationem in voce corvina, sed
confessionem in gemitu columbino. Missa columba reversa est.
Quamdiu, Cras, cras? Observa ultimum cras: quia ignoras quod sit
ultimum cras, sufficiat quod vixisti usque ad hodiernum peccator.
Audisti, saepe soles audire, audisti et hodie: quam quotidie audis,
tam quotidie non corrigeris.
enim
|
“secundum duritiam cordis
tui et cor impoenitens, thesaurizas tibi iram in die irae et
revelationis justi judicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera
sua”
|
|
(Rom. II, 5, 6). Non tibi sic videatur Deus
misericors, ut non videatur justus. Misericors et miserator
Dominus. Audio, et gaudeo: ita dicis. Audi, et gaude; adhuc
addidit, Longanimis et multum misericors: et in extremo, Et verax.
Gaudes ad verba superiora, ad ultimum treme. Sic misericors et
longanimis est, ut sit et verax. Cum tibi thesaurizaveris iram in die
irae, nonne experieris justum, quem contempsisti benignum?
17. [vers. 9.] Non in finem irascetur, neque in aeternum
indignabitur. Quia et quod vivimus in flagellis et corruptione
mortalitatis, de indignatione ipsius est: de poena hoc habemus primi
peccati. Fratres mei, non solum cogitare debemus, ut futuras minas
ipsius evadamus, sed et praesentem iram; quia et ista ira ipsius est,
cujus et se et nos fuisse dicit filios Apostolus: ait quippe, Fuimus
enim et nos aliquando natura filii irae, sicut et caeteri (Ephes.
II, 3). Ergo ex ira ipsius est quod hic homo peregrinatur, quod
laborat. Non est ex ira ipsius, fratres mei, In sudore et in labore
edes panem tuum, et terra spinas et tribulos pariet tibi (Gen.
III, 19, 18)? Auctori nostro dictum est. Aut si est aliud
vita nostra; si potes, convertere ad aliquam voluptatem, ubi spinas
non sentias. Elige quod volueris, avarus, luxuriosus, ut duo ista
sola dicamus ; adde et tertium, ambitiosus: in honorum cupiditate
quantae spinae? in luxurie libidinum quantae spinae? in ardore
avaritiae quantae spinae? Amores turpes quantas molestias habent?
quantas sollicitudines hic in ista vita? Omitto gehennas. Vide ne
jam ipse tibi gehenna sis. Hoc ergo totum, fratres mei, de ira
ipsius est: et cum te converteris, ut juste agas, non poteris nisi
laborare in terra; et non finitur labor, nisi cum finita fuerit via.
Oportet in via laborare, ut in patria gaudeamus. Ergo consolatur
promissione sua laborem tuum, sudorem tuum, molestias tuas, et dicit
tibi: Non in finem irascetur, neque in aeternum indignabitur.
18. [vers. 10, 11.] Non secundum peccata nostra fecit
nobis. Deo gratias, quia hoc voluit. Non quod merebamur accepimus:
|
“Non secundum peccata nostra fecit nobis, neque secundum iniquitates
nostras retribuit nobis. Quoniam secundum altitudinem coeli a terra,
confirmavit Dominus misericordiam suam super timentes eum.
Confirmavit Dominus misericordiam suam super timentes eum:”
|
|
secundum
quid?
|
“Secundum altitudinem coeli a terra.”
|
|
Quid dixit? Si
aliquando potest coelum abscedere a protectione terrae, aliquando
poterit Deus non protegere timentes se. Attende et coelum: ubique,
undique protegit terram, et nulla pars terrae est quae non coelo
protegatur. Peccant homines sub coelo, faciunt omnia mala sub coelo;
tamen proteguntur coelo. Inde lux ad oculos, inde aer, inde
spiritus, inde pluvia ad terram propter fructus, inde omnis
misericordia a coelo. Tolle auxilium coeli a terra, statim deficiet.
Sicut ergo protectio coeli permanet super terram, sic protectio
Domini permanet super timentes eum. Times Deum, supra te est
protectio ipsius. Sed forte flagellaris, et putas quia deseruit te
Deus. Si deseruit protectio coeli terram: Quoniam secundum
altitudinem coeli a terra, confirmavit Dominus misericordiam suam
super timentes eum.
19. [vers. 12.] Et quid fecit? Quia non secundum peccata
nostra retribuit nobis. Quantum distat oriens ab occidente, longe
fecit a nobis peccata nostra. Secundum altitudinem coeli a terra,
confirmavit Dominus misericordiam suam super nos. Dixi quare:
propter protectionem. Unde? Quantum distat oriens ab occidente,
longe fecit esse a nobis peccata nostra. Noverunt qui sacramenta
sciunt; tamen quod omnes audire possunt dico. Quando peccatum
remittitur, occidunt peccata tua, oritur gratia tua: peccata tua
tanquam in occasu sunt; gratia qua liberaris, in ortu est. Veritas
de terra orta est (Psal. LXXXIV, 12). Quid est, Veritas
de terra orta est? Nata est gratia tua, occidunt peccata tua,
innovaris quodammodo. Ad ortum attendere debes, ab occasu averti
debes. Avertere a peccatis tuis, convertere ad gratiam Dei; illis
occidentibus surgis, et proficis. Sed pars coeli quae surgit, rursum
in occasum it. Non undecumque possunt similitudines duci ad
perfectum, possunt collineari ipsae res rebus ad quas adhibentur:
sicut dixit de aquila, sicut de luna, sic et hic. Occidit pars una
coeli, oritur altera: sed pars quae oritur modo, post duodecim horas
occasura est. Non sic est gratia quae nobis oritur: et peccata in
aeternum occidunt, et gratia in aeternum manet.
20. [vers. 13.] Quare autem, Quantum distat oriens ab
occidente, tantum longe fecit a nobis peccata nostra, ut illa
occidant, et gratia oriatur? quare putatis? Sicut miseratur pater
filios, sic miseratus est Dominus limentes eum. Jam saeviat quantum
vult, pater est. Sed flagellavit nos, et afflixit nos, et contrivit
nos: pater est. Fili, si ploras, sub patre plora; noli cum
indignatione, noli cum typho superbiae. Quod pateris, unde plangis,
medicina est, non poena; castigatio est, non damnatio. Noli
repellere flagellum, si non vis repelli ab haereditate: noli attendere
quam poenam habeas in flagello, sed quem locum in testamento. Sicut
miseratur pater filios, sic miseratus est Dominus timentes eum.
21. [vers. 14.] Quoniam ipse cognovit figmentum nostrum: id
est, infirmitatem nostram. Novit quid fecerit, quomodo lapsum sit,
quomodo reficiendum sit, quomodo adoptandum sit, quomodo ditandum
sit. Ecce facti sumus de limo: Primus homo de terra, terrenus;
secundus homo de coelo, coelestis (I Cor. XV, 47). Misit et
Filium suum, qui factus est secundus homo, qui ante omnia Deus.
Secundus enim in adventu, prior in reditu: post multos mortuus est,
ante omnes resurrexit. Ipse cognovit figmentum nostrum: quod
figmentum? Nos. Unde loqueris quia cognovit? Quia miseratus est.
Memento quia pulvis sumus. Ad ipsum Deum conversus ait, Memento,
quasi obliviscatur Deus: sic cognoscit, sic novit, ut non
obliviscatur. Sed quid est, Memento? Perseveret erga nos
misericordia tua. Cognovisti figmentum nostrum quodam modo; ne
obliviscaris figmentum nostrum, ne obliviscamur gratiam tuam. Memento
quia pulvis sumus.
22. [vers. 15.] Homo, tanquam fenum dies illius. Attendat
quid sit homo; non superbiat homo: tanquam fenum dies illius. Quid
superbit fenum modo florens, post paululum arescens? quid superbit
fenum ad tempus virens , et hoc ad parvum tempus, donec sol
candescat? Bonum est ergo nobis ut misericordia ipsius sit super nos,
et de feno aurum faciat. Nam homo, tanquam fenum dies ejus; sicut
flos agri, ita efflorebit. Totus splendor generis humani; honores,
potestates, divitiae, typhi, minae , flos feni est. Floret illa
domus, et magna illa domus, floret illa familia; et quam multi
florent , aut quam multis annis vivunt? Multi anni tibi; breve
tempus Deo. Deus non sic numerat, quomodo tu numeras. In
comparatione longorum et longe viventium saeculorum, omnis flos
cujusque domus sic est, quomodo flos agri. Vix est annua omnis
pulchritudo anni. Quidquid ibi viget, quidquid ibi candet, quidquid
ibi pulchrum est, non perannat ; imo per totum annum duci non potest.
Quam exiguo tempore transeunt flores, et hoc est pulchrum in herbis.
Hoc quod valde pulchrum est, hoc cito cadit.
|
“Omnis caro fenum, et
claritas hominis ut flos feni. Fenum aruit, et flos decidit: Verbum
autem Domini manet in aeternum”
|
|
(Isai. XL, 6-8). Quia ergo
quomodo Pater cognovit figmentum nostrum, quia fenum sumus, et ad
tempus florere possumus; misit nobis Verbum suum, et Verbum suum
quod manet in aeternum, feno quod non manet in aeternum fratrem fecit:
natura Unigenitum, unicum natum de substantia sua fratrem adoptatis
tot fratribus fecit. Noli mirari quia particeps eris aeternitatis
illius; factus est ipse prior particeps feni tui. Quod excelsum est a
te, tibi denegabit, qui quod humile erat ex te suscepit? Ergo homo,
quantum ad hominem attinet, sicut fenum dies ejus; sicut flos agri,
ita florebit.
23. [vers. 16.] Quoniam spiritus pertransibit in eo, et non
erit, et non cognoscet amplius locum suum. Quasi perditio quaedam,
quasi interitus quidam. Ecce qui se inflat, ecce qui tumet, ecce qui
se extollit, Spiritus pertransiet in eo, et non erit, et non
cognoscet amplius locum suum. Videte quotidie morientes; et hoc erit
totum, ipse erit finis. Non alloquitur enim fenum, sed propter quod
et Verbum fenum factum est. Tu enim homo; propter te autem et
Verbum factum est homo: tu caro, et propter te Verbum caro factum
est. Omnis caro fenum, et Verbum caro est factum (Joan. I,
14). Quanta ergo spes feni, quando Verbum caro factum? Illud
quod manet in aeternum, non dedignatum est suscipere fenum, ne de se
desperaret fenum.
24. [vers. 17.] Ergo quod ad te attendis, humilitatem tuam
cogita, pulverem tuum cogita; noli extolli: quidquid melius eris,
gratia illius eris, misericordia illius eris. Audi enim quod
sequitur: Misericordia vero Domini in saeculo et in saeculum, super
timentes eum. Qui non timetis eum, fenum, et in feno, et in
tormento cum feno eritis: resurget enim caro ad tormentum. Gaudeant
illi qui timent eum, quia super eos misericordia ejus.
25. [vers. 18.] Et justitia ejus super filios filiorum.
Retributionem dicit, super filios filiorum. Quam multi sunt servi
Dei non habentes filios, quanto minus filios filiorum? sed filios
nostros dicit opera nostra; filios filiorum, mercedem operum
nostrorum. Justitia ejus super filios filiorum, custodientibus
testamentum ejus. Videant ne putent omnes ad se pertinere quod dictum
est: eligant, cum licet. Custodientibus, inquit, testamentum
ejus, et memoria retinentibus mandata ejus, ut faciant ea. Jam te
disponebas extollere, et forte reddere mihi Psalterium, quod ego non
teneo, aut totam Legem memoriter pronuntiare. Plane in memoria
melior me, melior quovis justo, si justus ad verbum Legem non tenet:
sed vide ut praecepta teneas. Sed quomodo teneas? Non memoria, sed
vita. Memoria retinentibus mandata ejus: non ut reddant ea; sed, ut
faciant ea. Jam forte modo perturbatur uniuscujusque anima. Quis
tenet omnia mandata Dei? quis tenet omnes Litteras Dei? Ecce volo
non solum memoria tenere, sed et operibus meis facere: sed quis tenet
omnia memoria? Noli timere; non te onerat. In duobus praeceptis
tota Lex pendet, et Prophetae (Matth. XXII, 40). Sed
totam Legem volo tenere. Tene, si potes, quando potes, quomodo
potes. Quamcumque paginam interrogaveris, hoc tibi respondebit:
Quod tenes, tene; charitatem tene: Finis praecepti est charitas
(I Tim. I, 5). Noli cogitare de multitudine ramorum; radicem
tene, et tota arbor in te est. Et memoria retinentibus mandata ejus
ut faciant ea.
26. [vers. 19.] Dominus paravit in coelo thronum suum.
Quis, nisi Christus, paravit in coelo thronum suum? Qui descendit
et ascendit, qui mortuus est et resurrexit, qui hominem assumptum in
coelum levavit, ipse paravit in coelo thronum suum. Thronus sedes est
judicis: observate ergo qui auditis, quia paravit in coelo thronum
suum. Faciat quisque quod vult in terra, non erit impunitum
peccatum, non erit infructuosa justitia; quia Dominus qui ante
thronum judicis hominis irrisus est, in coelo paravit thronum suum.
Dominus in coelo paravit thronum suum; et regnum ejus omnium
dominabitur. Domini est regnum, et ipse dominabitur gentium (Psal.
XXI, 29). Et regnum ejus omnium dominabitur.
27. [vers. 20.] Benedicite Dominum, omnes Angeli ejus,
potentes fortitudine, facientes verbum ejus. Ergo tu verbo Dei
nondum justus es aut fidelis, nisi cum facis. Potentes fortitudine,
facientes verbum ejus, ad audiendam vocem sermonum ejus .
28. [vers. 21.] Benedicite Dominum, omnes virtutes ejus,
ministri ejus, facientes voluntatem ipsius. Omnes Angeli, omnes
potentes fortitudine , facientes verbum ejus, omnes virtutes ejus,
omnes ministri ejus, facientes voluntatem ipsius, vos, vos benedicite
Dominum. Omnes enim male viventes, etsi lingua taceant, vita
Domino maledicunt. Quid prodest quia hymnum cantat lingua tua, si
sacrilegium exhalat vita tua? Male vivendo multas linguas misisti in
blasphemiam. Lingua tua vacat hymno, et caeterae te intuentium vacant
blasphemiis. Si ergo vis benedicere Dominum, fac verbum ejus, fac
voluntatem ejus. In petra aedifica, noli in arena. Audire et non
facere, in arena aedificare est: audire et facere, in petra
aedificare est: nec audire, nec facere, nihil aedificare est. Si in
arena aedificas, ruinam aedificas: si nihil aedificas, expositus
pluviae, fluminibus, ventis, ante rapieris quam steteris (Matth.
VII, 24-27). Ergo non est cessandum, sed aedificandum: nec
sic aedificandum, ut ruina aedificetur; sed in petra aedificandum, ut
tentatio non evertat. Si sic est, benedic Dominum: si non est sic,
noli blandiri linguae tuae; vitam tuam interroga, ipsa tibi
respondeat. Invenis quid sis mali; geme, confitere: confessio tua
potest Dominum benedicere; sed mutatio tua in benedictione
perseveret.
29. [vers. 22.] Benedicite Dominum, omnia opera ejus, in
omni loco dominationis ejus. Ergo in omni loco. Ibi non
benedicatur, ubi non dominatur: In omni loco dominationis ejus. Ne
forte aliquis dicat: Non possum benedicere Dominum in oriente, quia
ad occidentem profectus est; aut, Non possum in occidente, quia in
oriente est. Non ab oriente et ab occidente, non a desertis
montibus; quoniam Deus judex est (Psal. LXXIV, 7, 8).
Sic ubique est, ut ubique benedicatur: sic undique est, ut illi
undique jubiletur: sic undique benedicitur, ut undique bene vivatur.
Benedicite Dominum, omnia opera ejus. Quia cum coeperis in bona
vita benedicere Dominum, opera ejus eum benedicunt, non merita tua.
Ipse enim per te et in te bonum operatur, dicente Apostolo: Cum
timore et tremore vestram ipsorum salutem operamini; Deus enim est qui
operatur in vobis (Philipp. II, 12, 13). Ergo ne te
extolleres, quia facis verbum ejus, quia facis voluntatem ejus,
voluit te humiliari, respiciendo gratiam ejus, unde hoc consecutus
es. In omni loco dominationis ejus. Benedic, anima mea, Dominum.
Ipse ultimus versus est qui primus: benedictio a capite, benedictio
in fine; a benedictione profecti sumus, ad benedictionem redeamus, in
benedictione regnemus.
|
|