|
1. Die quidem nudiustertiano, quantum meminisse dignamini,
abundanter refecti estis: sed quia nos etiam post longum sermonem
avidissimi dimisistis, non putavimus Sanctitatem Vestram hodierni
diei debito fraudandam; ut hoc sit de debito, illud de lucro.
Psalmus qui lectus est, prope totus figuris rerum mysteriisque
contexitur, et opus habet non solum nostra, sed etiam vestra non parva
intentione; quanquam etiam cuncta quae dicta sunt, possint ad litteram
religiose accipi. Enumerantur enim etsi non omnia, multa tamen opera
Dei, quae nota sunt omnibus intuentibus, qui norunt et ex his quae
facta sunt et videntur, illius invisibilia intellectu conspicere
(Rom. I, 20). Videmus enim fabricam mundi amplam quamdam ex
coelo et terra, et omnium quae in eis sunt; et ex hujus fabricae
magnitudine ac pulchritudine, fabricatoris ipsius inaestimabilem
magnitudinem et pulchritudinem, etsi nondum videmus, jam tamen
amamus. Non enim cessavit, qui nondum potest nostri cordis puritate
conspici, ante oculos nostros ponere opera sua, ut videntes quae
possumus, amemus quem videre non possumus, ut ipsius amoris merito
aliquando videre possimus. Tamen in omnibus quae dicta sunt,
quaerendus est etiam intellectus spiritualis, ad quem perscrutandum
adjuvabunt nos in Christi nomine desideria vestra; quibus quasi
manibus invisibilibus ad invisibilem januam pulsatis, ut invisibiliter
vobis a periatur, et invisibiliter intretis, et invisibiliter
sanemini.
2. [vers. 1.] Ergo dicamus omnes: Benedic, anima mea,
Dominum. Alloquamur omnes animam nostram: quia omnium nostrum
anima, per unam fidem una anima est; et omnes nos quicumque in
Christum credimus, propter unitatem corporis ejus unus homo sumus.
Benedicat anima nostra Dominum, pro tantis beneficiis ejus, pro tam
multis et magnis muneribus gratiarum ejus: quae munera invenimus in hoc
psalmo intenti, et excussa nebula carnalis cogitationis, quantum
possumus erecta mente, et quantum possumus directa acie, et quantum
possumus puro oculo cordis nostri, quantum non impedit praesens vita,
quantum non occupant rerum praesentium desideria, quantum non excaecat
cupiditas saeculi. Erecti ergo audituri sumus magna, laeta et
pulchra, desiderabilia et plena laetitiae gaudiorumque munera ejus;
quae jam ille qui conceperat istum psalmum, videbat animo, et ipsius
visionis exsultatione ructabat dicens: Benedic, anima mea,
Dominum.
3. Domine Deus meus, magnificatus es nimis. Vide magnifica quae
dicturus est; in quibus magnificis non utique nisi ille laudandus est
auctor omnium magnificorum. Confessionem et decorem induisti. O
Domine Deus meus, qui magnificatus es nimis, unde magnificatus es
nimis? Nonne semper magnus? nonne semper magnificus? Numquid
perfectus non es, ut crescas? numquid deficis, ut aliquando
minuaris? Sed quia es quod es, et vere es, utique nomen tuum dixisti
famulo tuo Moysi, Ego sum qui sum (Exod. III, 14): utique
magnus es, et magnitudo tua sempiterna est, nec coepit, nec desinit;
nec ab initio temporis incipit, nec usque ad finem temporis excurrit,
nec in medio aliquid patitur: incommutabilis enim magnitudo est.
Quomodo ergo magnificatus es nimis? Alius psalmus admonet nos; ait
enim, Mirificata est scientia tua ex me (Psal. CXXXVIII,
6). Si recte dicitur, Mirificata est scientia tua ex me; recte
dicitur, Magnificatus es nimis, Domine Deus meus, ex me. Sed et
hoc adhuc quaerendum. Ex me magnificatur Deus meus? Ergo ex me fit
magnus. Docet nos aliquid et quotidiana oratio salutis nostrae.
Sanctificetur nomen tuum (Matth. VI, 9): quotidie petimus,
quotidie rogamus ut fiat. Si nos quisquam interroget, Quid est quod
petitis, ut sanctificetur nomen Dei? aliquando enim sanctum non est,
ut modo sanctificetur? Et tamen nisi vellemus fieri, non peteremus ut
fieret. Alia est enim gratulatio, alia oratio: gratulamur, ex eo
quod est; oramus, ut sit quod nondum est. Quid est ergo,
Sanctificetur nomen tuum? et intelligimus, quod hic dictum est,
Domine Deus meus, magnificatus es nimis. Hoc est, Sanctificetur
nomen tuum, sanctum sit apud homines nomen tuum. Sanctum est enim
semper nomen tuum, sed quibusdam immundis nondum est sanctum nomen
tuum. Dicit enim Apostolus, Omnia munda mundis, immundis autem et
infidelibus nihil est mundum. Si immundis et infidelibus nihil est
mundum, quaero causam : Sed polluta sunt, inquit, eorum et mens et
conscientia (Tit. I, 15). Si nihil est mundum eis, nec
Deus; nisi forte putatis mundum videri Deum illis, qui quotidie
blasphemant eum. Si mundus est, placeat; si placet, laudetur: si
autem blasphematur, displicet; et si displicet, quomodo tibi potest
mundus esse qui displicet? Quid ergo rogamus, Sanctificetur nomen
tuum? Ut illis hominibus qui per infidelitatem nondum habent, nomen
Dei sanctum sit, quibus nondum est ille sanctus qui per se, et in
se, et in sanctis suis sanctus est. Rogamus pro genere humano,
rogamus pro orbe terrarum, pro omnibus gentibus, quotidie sedentibus
et disputantibus quia non est rectus Deus, et non recte judicat
Deus; ut aliquando ipsi se corrigant, et rectum cor ad illius
rectitudinem ducant; et adhaerentes ei, directi ad rectum , non jam
vituperent, sed placeat rectis rectus: quia, Quam bonus Deus
Israel, sed rectis corde (Psal. LXXII, 1). Ergo cum
videret iste qui cantat, iste ipse nos ipsi, id est corpus Christi,
membra Christi; cum videret quanta praestiterit Deus generi humano,
cui antea aut nullus, aut falsus, aut non tam magnus videbatur Deus,
in operibus ejus eum videns; Domine Deus meus, inquit, magnificatus
es nimis: id est, qui nondum te intelligebam, intelligo te magnum.
Magnus semper, etiam occultus; sed mihi tunc magnus, quando
apparuisti. Magnificatus es ergo ex me: quo modo Mirificata est
scientia tua ex me; mira enim facta est ex me. Ego illam miror
conversus ad illam; illa autem etsi non convertar, etsi post
conversionem avertar, integra permanet. Sed ego jam magnus factus in
ea, et ex deminuto factus integer in ea, miror quod non noveram; non
quod modo magnum factum est ex quo didici, sed quia magnus factus sum
ex quo didici. Audi jam et ubi videtur magnificatus Deus nimis,
semper magnus; magnificatus enim nimis in operibus suis ad nos.
4. Confessionem et decorem induisti. Ante decorem confessionem
posuit, decus in pulchritudine. Quaeris pulchritudinem; bonam rem
quaeris. Sed quare quaeris pulchritudinem, o anima? Ut amet te
sponsus tuus; etenim displices ei foeda. Ille enim qualis est?
Speciosus forma prae filiis hominum. Osculari vis foeda pulchrum;
sed non attendis quia tu iniquitatibus plena es. Diffusa est autem
gratia in labiis tuis. Sic enim de illo dictum est: Speciosus forma
prae filiis hominum, diffusa est gratia in labiis tuis; propterea
adolescentulae dilexerunt te (Psal. XLIV, 3). Est ergo
quidam formosus, est quidam pulcher prae filiis hominum; etsi filius
hominis, tamen prae filiis hominum. Huic tu placere vis, o anima
humana, o una in multis? Audiamus Ecclesiam; quia erat illis anima
una et cor unum in Deum (Act. IV, 32): hanc alloquitur
Psalmus. Vis ei placere? Non potes, quamdiu deformis es: quid
facies ut pulchra sis? Prius tibi displiceat deformitas tua, et tunc
ab illo ipso cui vis placere pulchra, mereberis pulchritudinem. Ipse
enim erit reformator tuus, qui fuit formator tuus. Ergo prius attende
quae sis, ne audeas ire foeda in pulchri oscula. Et quid intuens,
inquis, me videbo? Posuit tibi speculum Scripturam suam; legitur
tibi: Beati mundi corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V,
8). Speculum in hac lectione propositum est: vide si hoc es quod
dixit; si nondum es, geme ut sis. Renuntiabit tibi speculum faciem
tuam: sicut speculum non senties adulatorem, sic nec te palpes. Hoc
tibi ostendit nitor ille quod es: vide quod es; et si tibi displicet,
quaere ut non sis. Si enim cum foeda sis, tibi ipsi adhuc displices,
pulchro jam places. Quid ergo? Quoniam displicet tibi foeditas tua,
incipis ei in confessione; sicut alibi dicitur: Incipite Domino in
confessione (Psal. CXLVI, 7). Primo accusa foeditatem
tuam: foeditas enim animae de peccatis, de iniquitatibus. Accusando
foeditatem tuam incipe confiteri, a confessione incipis decorari: quo
decorante, nisi specioso forma prae filiis hominum?
5. Ut autem et decoram faceret, audeo dicere, amavit et foedam.
Quid est, amavit et foedam? Etenim Christus pro impiis mortuus est
(Rom. V, 6). Quam vitam tibi servat justificato, qui suam
mortem donavit et impio? Ecce pulcher ille et speciosus forma prae
filiis hominum, quia justissimus prae filiis hominum, quoniam veniebat
ad foedam, ut faceret pulchram, (dicam et hoc, quia in Scripturis
invenio) foedus factus est. Non me in hoc audiatis, ne in hoc verbum
temere lapsus sim. Sicut enim dixeram, Amavit et foedam; non autem
quasi congruenter dixeram quibusdam illum amantibus, nisi mihi testis
procederet; et dixi quod dixit Apostolus: vis nosse quod amarit et
foedam? Christus pro impiis mortuus est: sic et modo quod dixi, Ut
veniret ad foedam, foedus factus est, deformis factus est, quomodo
probabo; quando jam mihi praedixit divinum eloquium, Speciosus forma
prae filiis hominum? Sed in ipso divino eloquio rursus habeo,
Vidimus eum, et non habebat speciem, neque decorem (Isai.
LIII, 2). Speciosus forma prae filiis hominum: Vidimus eum,
et non habebat speciem, neque decorem. Non dixit, Non vidimus, et
ideo nesciebamus utrum haberet speciem vel decorem: ecce vidimus, et
non habebat speciem, neque decorem. Ubi ergo illum vidit qui dixit,
Speciosus forma prae filiis hominum? et ubi illum vidit qui dixit,
Non habebat speciem, neque decorem? Audi ubi eum vidit qui dixit,
Speciosus forma prae hominum. Cum in forma Dei esset, non rapinam
arbitratus est esse aequalis Deo. Merito prae filiis hominum, quia
aequalis Deo: ecce accepi et agnovi ubi eum viderit qui dixit,
Speciosus forma prae filiis hominum. Respondit enim nobis, Ubi
viderim, quaeris? In forma Dei. Et unde vidisti in forma Dei?
quomodo vidisti in forma Dei? Quia invisibilia ejus per ea quae facta
sunt intellecta conspiciuntur (Rom. I, 20). Bene, optime;
accepi, agnovi et quem videris, et qualem videris, et ubi videris,
et unde videris. Quem vidisti? Sponsum nostrum. Qualem vidisti?
Speciosum forma prae filiis hominum. Ubi vidisti? Cum in forma Dei
esset. Unde vidisti? Per ea quae facta sunt intellecta
conspiciuntur. Videamus et de isto quid dicat alius propheta, sed non
alius spiritus; non enim discordant inter se. Exhibuit nobis ille
speciosum forma prae filiis hominum, exhibeat et iste quod ait,
Vidimus eum, et non habebat speciem, neque decorem. Unus apostolus
Paulus prophetam utrumque conjungit; unum capitulum Pauli utrique
prophetae perhibet testimonium. Ibi habeo speciosum forma prae filiis
hominum: Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse
aequalis Deo. Ibi dixit, quod vidit et alius, non habentem speciem
neque decorem: quia semetipsum exinanivit formam servi accipiens, in
similitudine hominum factus, et habitu inventus ut homo; humiliavit
se, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis (Philipp.
II, 6-8). Merito viderunt eum, et non habebat speciem neque
decorem. Merito ante crucem agitabant caput: Hiccine est totus
Filius Dei? Si Filius Dei est, descendat de cruce (Matth.
XXVII, 40). Sed non habebat speciem neque decorem. Etiam
sic, o quibus displicet, quia non habebat speciem neque decorem! O
agitantes caput ante crucem, et non figentes caput in capite quod
pendebat in cruce! Merito nutat insultantium caput, donec sit eorum
caput ille ipse cui insultabatur. Ecce resumit decorem, et magnum
decorem. Ecce quod dicis tu, minus est quam quod fecit. Dicis tu,
Si Filius Dei est, descendat de cruce: ecce de cruce non
descendit, sed de sepulcro resurrexit.
6. Ergo, anima, decora esse non potes, nisi confessa fueris
foeditatem ei qui semper pulcher, et propter te ad tempus non pulcher;
et sic ad tempus non pulcher in forma servi, ut nunquam defecerit a
pulchritudine quae est in forma Dei. Ergo tu, Ecclesia, habes
decorem: dicitur et tibi in Canticis canticorum, O decora inter
mulieres (Cant. V, 9). Dicitur de te: Quae est ista quae
ascendit dealbata (Id. VIII, 5, sec. LXX)? Quid est,
dealbata? Illuminata: non dealbata, sicut fucata, quemadmodum se
dealbant feminae quae volunt videri quod non sunt: non dealbata, sicut
paries dealbatus; destruetur enim, sicut dicit Apostolus, paries
dealbatus (Act. XXIII, 3), hypocrisis et simulatio. Paries
dealbatus, foris tectorium, intus lutum. Non ergo illa sic
dealbata; sed dealbata, illuminata, quia non per se alba. Prius,
inquit, fui blasphemus (I Tim. 1, 13); et item, Fuimus enim
et nos aliquando natura filii irae, sicut et caeteri (Ephes. II,
3). Accedit gratia illuminans et dealbans: primo nigra fuisti, sed
facta es alba ex gratia illius. Fuistis enim aliquando tenebrae; nunc
autem lux in Domino. Dicitur ergo et de te, Quae est ista quae
ascendit dealbata? Jam mirabilis, jam vix contemplabilis.
Admirantis est enim dicere, Quae est ista quae ascendit dealbata,
tam pulchra, tam luminosa, tam sine macula et ruga (Id. V, 8,
27)? Nonne ista est quae jacebat in coeno iniquitatum? nonne ista
est quae jacebat in fornicatione idolorum? nonne ista est quae immunda
erat in omni cupiditate desiderioque carnali? Quae est ergo ista quae
ascendit dealbata? Attende quis sit ille qui pro ea factus est non
habens speciem neque decorem, et intelligis hujus claritatis honorem .
Si miraris illius humilitatem propter hanc, noli jam mirari hujus
celsitudinem propter illum. Quantae felicitatis est ista dealbata, ut
et cum esset nigra, pulchrum ad se deponeret, qui pro impiis
moreretur? Ergo induit se Dominus Deus noster confessionem et
decorem, induit se Ecclesiam: ipsa enim Ecclesia confessio et
decor. Ante confessio, postea decor; confessio peccatorum, decor
recte factorum: Confessionem et decorem induisti.
7. [vers. 2.] Circumamictus lucem, sicut vestimentum. Ipsa
est vestis ejus, de qua jam dixi: Non habens maculam, neque rugam.
Lux vocatur; et hoc jam dixi: Fuistis aliquando tenebrae; nunc
autem lux in Domino. Non ergo in vobis; nam tenebrae in vobis, lux
autem in Domino. Ergo, Circumamictus lucem, velut vestimentum.
Extendit coelum sicut pellem. Quomodo fecerit hoc, ut indueret se
sicut vestimentum lucem Ecclesiam, enumerare vult figuratis quibusdam
sacramentis: quomodo lux facta sit Ecclesia, quomodo facta sit sine
macula et ruga, quomodo facta sit candida, dealbata, fulgens in
vestitu sponsi sui inhaerens illi, quomodo facta sit, audiamus.
Extendit coelum sicut pellem. Et hoc quidem video. Quis enim
extendit hoc coelum, quod nostris carnalibus oculis intuemur, nisi
Deus? Et, Extendit sicut pellem, ad facilitatem redegit , si ad
litteram accipias. Etenim cum videris istam fabricam magnam, quia
quisquis hominum unam vel parvam cameram extenderit, magno molimine,
magno labore et difficultate ac diuturna operatione id facit; ne
hujusmodi laborem in Dei operibus infirmitas suspicaretur humana,
attulit quamdam facilitatem pro tua capacitate, ut sic quodammodo
incipias credere facile operantem Deum, et non putare sic eum
extendisse coelum, sicut tu tectum domus tuae; sed quam tibi facile
est extendere unam pellem, tam facile illi fuisse extendere tam magnum
coelum. Mira facilitas, et tamen adhuc Spiritus tibi tardo
loquitur. Tibi, inquam, adhuc tardo loquitur Spiritus. Nam nec
sic extendit Deus coelum, sicut et tu pellem. Si enim sic extendit,
ecce ante te pellis vel rugosa, vel plicata ponitur; dic ut
extendatur, dicto tuo extende pellem. Non possum, inquis. Ergo et
in extendenda pelle multum longe es a facilitate Dei. Ipse enim
dixit, et facta sunt (Psal. CXLVIII, 5). Dixit, Fiat
firmamentum inter aquam et aquam; et sic factum est (Gen. I,
6). Tamen propter facilitatem significandam, secundum sensum tuum
acceperis aliquid interim ad litteram.
8. Figurate autem si aliquid tectum retegi volumus, et pulsare ad
clausum, invenimus extendisse Deum coelum sicut pellem, ut
intelligamus coelum sanctam Scripturam. Hanc auctoritatem primo
posuit Deus in Ecclesia sua; inde coepit exsequi caetera: posuit
enim coelum, et extendit sicut pellem, et non frustra sicut pellem.
Primo istam famam praedicantium extendit sicut pellem: pellis
mortalitatem significat: propterea et illi duo homines primi parentes
nostri, auctores peccati generis humani, Adam et Eva, cum in
paradiso, contempto Dei praecepto, ad suggestionem suasionemque
serpentis transgressi essent quod jusserat Deus, facti mortales
dimissi sunt de paradiso; ut autem significaretur ipsa mortalitas
eorum, induti sunt tunicis pelliceis; de pellibus enim tunicas factas
acceperunt (Id. III): pelles autem detrahi non solent, nisi
animalibus mortuis: ergo pellium nomine mortalitas illa figurata est.
Quid ergo, hic si divina Scriptura significatur pellis nomine,
quomodo Deus de pelle fecit coelum, et extendit coelum sicut pellem?
Quia per quos nobis Scriptura praedicata est, mortales fuerunt.
Illud quidem Verbum Dei semper idem, semper incommutabile atque
indeficiens. Ecce, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud
Deum, et Deus erat Verbum. Numquid erat, et modo non est? Et
est, et semper erit. Si ergo est Verbum Dei Deus apud Deum, lege
si potes. Sed quid dicis? quia sursum est, et ideo legere non
potes? Ubique est Verbum Dei; pertendit a fine usque ad finem
fortiter, et attingit omnia propter suam munditiam (Sap. VIII,
1; et VII, 24). In hoc mundo erat, et mundus per ipsum
factus est (Joan. I, 1, 10): et cum venit, hic erat. Venit
enim in carne, nunquam absens divinitate. Quare ergo legere non
poteras? Quia in sapientia Dei non congnovit mundus per sapientiam
Deum, ibi constitutus in sapientia Dei; omnia enim ibi, et, ipsa
subtracta, nulla sunt; ibi constitutus non poteras cognoscere per
sapientiam Deum: ergo necessarium erat quod sequitur, Placuit Deo
per stultitiam praedicationis salvos facere credentes (I Cor. I,
21). Si per stultitiam praedicationis salvi futuri erant
credentes, elegit Deus quaedam mortalia, elegit homines mortales et
morituros; adhibita lingua mortali exhibuit sonos mortales, adhibita
dispensatione mortalium adhibuit instrumenta mortalia, et in eo tibi
factum est coelum, ut in re mortali cognosceres Verbum immortale, et
fieres tu quoque ejusdem Verbim participatione immortalis. Vixit
Moyses, et mortuus est: ait enim illi Deus, Ascende in montem, et
morere (Deut. XXXII, 49). Mortuus est Jeremias, et tot
Prophetae mortui sunt; et mortuorum dicta, quia non eorum, sed per
eos illius erant, qui extendit coelum, sicut pellem, manent usque ad
posteritatem nostram. Ecce Apostolus solutus de hac vita, qui
dixit, dissolvi et esse cum Christo, multo magis esse optimum
(Philipp. I, 23), vivit nunc cum Christo, sicut illi
Prophetae omnes vivunt cum Christo: sed per quid nobis dispensavit id
quod legimus? Per id quod moriturum erat, per os, per linguam,
dentes, manus. Omnia ista quibus operatus est Apostolus totum quod
legimus, corporis officia sunt, sed jubente anima cui jubebat Deus:
propterea extentum est coelum sicut pellis. Nos sub coelo, tanquam
sub pelle divinarum Scripturarum legimus modo, cum tenditur. Etenim
postea coelum plicabitur ut liber (Isai. XXXIV, 4). Non
frustra, fratres, hic ut pellis, ibi ut liber; figuratum ibi quiddam
nobis est. Quod ad divinam Scripturam attinet, extenditur sermo
mortuorum: ergo ideo tenditur sicut pellis; et multo magis tenditur,
quia illi mortui sunt. Nam post mortem plus innotuerunt Prophetae et
Apostoli; non erant tam noti cum viverent: Prophetas vivos sola
Judaea habuit, mortuos omnes gentes. Cum enim viverent, nondum erat
extenta pellis, nondum erat extentum coelum, ut tegeret orbem
terrarum. Extendit ergo coelum sicut pellem.
9. [vers. 3.] Qui protegit in aquis superiora ejus. Et hoc
legimus, et ad litteram bene intelligitur. Quando enim jussit ut
fieret firmamentum inter aquas et aquas, factum est, ut sint aquae
inferiores quae perfundunt terras, et sint aquae superiores remotae ab
aspectibus, tamen fidei commendatae. Et aquae, inquit, quae super
coelos sunt, laudent nomen Domini: quoniam ipse dixit, et facta
sunt; ipse mandavit, et creata sunt (Psal. CXLVIII, 4,
5). Ergo explicatus est sensus ad litteram; protegit enim in aquis
superiora ejus. Quid ad figuram? Quoniam in figura accepimus pellem
Scripturam sanctam, et auctoritatem divini verbi dispensatam nobis per
mortales, quibus mortuis ejusdem dispensationis fama extenditur;
secundum hoc, quomodo protegit in aquis superiora ejus? Cujus
superiora? Coeli. Et quid coelum? Sancta Scriptura. Quae sunt
superiora sanctae Scripturae? quid invenimus in Scripturis sanctis
superius? Paulum interroga: Supereminentiorem, inquit, viam vobis
demonstro (I Cor. XII, 31). Quam dicit supereminentiorem
viam?
|
“Si linguis hominum loquar et Angelorum, charitatem autem non
habeam, factus sum velut aeramendum sonans, aut cymbalum tinniens”
|
|
(I Cor. XIII, 1). Si ergo nihil supereminentius in
Scriptura sancta inveniri potest quam charitas; superiora coeli
quomodo in aquis proteguntur, si superiora Scripturae praecepta
charitatis sunt? Audi quemadmodum: Charitas, inquit, Dei diffusa
est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis
(Rom. V, 5). Jam nomine diffusionis intellige aquas in
charitate Spiritus sancti. Hae sunt aquae, de quibus dicitur in
quadam Scriptura: Et in plateis tuis discurrant aquae tuae; nemo
alienus communicet tibi (Prov. V, 16 et 17). Alieni enim
omnes a via veritatis, sive Pagani, sive Judaei, sive haeretici,
et mali quique christiani, habere multa dona possunt, charitatem non
possunt. Hoc ipsum quare donum est? ut non loquamur de donis aliis
foris, quae dona habent omnes homines, quia facit solem suum oriri
super bonos et malos (Matth. V, 45): dona Dei sunt, et non
tantum bonis et malis communia, sed etiam bestiis et pecoribus. Ipsum
esse, vivere, videre, sentire, audire, et caeteris fungi sensuum
muneribus, dona Dei sunt: sed videte cum qualibus et quam multis
communia, et cum eis quos nolis imitari. Ipsum ingenium acutum habent
et pessimi homines, solertem artium industriam habent et turpissimi
scenici, divitias habent et latrones, conjugia, filios, multi mali
habent. Pulchra dona Dei omnia, nemo negat; sed vide cum quibus
communia. Respice ad munera ipsius Ecclesiae. Munus Sacramentorum
in Baptismo, in Eucharistia, in caeteris sanctis Sacramentis,
quale munus est? Hoc munus adeptus est et Simon magus (Act.
VIII, 13). Prophetia quale munus est? Prophetavit et Saül
malus rex, et tunc prophetavit, cum David sanctum persequeretur.
Intendite: non dixi, cum persecutus fuisset. Fortassis enim eum
persecutus poenitentiam gessit, et dignus fuit spiritu prophetandi.
Non persecutus, neque persecuturus, sed persequens prophetavit.
Misit ad comprehendendum David ministros suos: David vero eo tempore
inter prophetas erat, ubi erat et sanctus Samuel; impleti sunt
spiritu prophetiae qui missi sunt, et prophetaverunt. Sed forte bono
illi animo venerant, vel ob necessitatem officii sui, vel non facturi
quod jussum est. Misit et alios: hoc et in eis factum est; et eorum
hoc modo animum interpretemur. Cum illi tardarent, venit ipse
furens, anhelans caedem, sanguinem sitiens innocentis sancti, cui
etiam ingratus erat; et ipse impletus est spiritu prophetandi, et
prophetavit (I Reg. XIX, 18-24). Non ergo se jactent qui
forte sine charitate habuerint hoc munus Dei sanctum, sicut sanctum
baptismum; sed videant qualem rationem habituri sunt cum Deo, qui
sanctis non sancte utuntur. Ex his erunt qui dicturi sunt: In nomine
tuo prophetavimus. Non illis dicetur, Mentimini; sed dicetur, Non
novi vos; recedite a me, qui operamini iniquitatem (Matth. VII,
22, 23). Quia si habeam omnem prophetiam, charitatem autem non
habeam, nihil sum (I Cor. XIII, 2). Prophetavit et
Saül, sed operabatur iniquitatem. Quis autem operatur iniquitatem,
nisi qui non habuerit charitatem? Plenitudo enim Legis charitas
(Rom. XIII, 10). Ergo protegit in aquis superiora ejus,
quid dixit? In omnibus Scripturis supereminentissimam viam,
supereminentissimum locum charitas obtinet; non ad eam aspirant nisi
boni, hanc nobiscum non communicant mali: possunt communicare
Baptismum, possunt communicare caetera Sacramenta, possunt
communicare orationem, possunt communicare istos parietes, et istam
conjunctionem; charitatem nobiscum non communicant. Ipse est enim
fons proprius bonorum, proprius sanctorum, de quo dicitur: Nemo
alienus communicet tibi. Qui sunt alieni? Omnes qui audiunt, Non
novi vos. Si enim non cognoscuntur, utique alieni sunt, quibus
dicitur, Non novi vos. Supereminens ergo via charitatis tenet eos
qui proprie pertinent ad regnum coelorum. Ergo praeceptum charitatis
super coelos, super omnes libros: ei enim subduntur libri, ei militat
omnis lingua sanctorum, et omnis motus dispensatorum Dei, et animi et
corporis. Supereminens est ergo via, et merito protegit in aquis
superiora coeli; quia nihil invenis eminentius charitate in divinis
Libris.
10. Sed adhuc evidentius audi quid aqua sit. Diximus enim quod
charitas Dei diffusa sit in cordibus nostris per Spiritum sanctum,
qui datus est nobis: diximus etiam, In plateis discurrant aquae
tuae. Et ait mihi aliquis, Non ibi expresse dictum est, utrum
charitatem intelligere debeam: quid si alius aliud aliquid intelligat?
Tantum memento quod ait Apostolus, Charitas Dei diffusa est in
cordibus nostris. Unde? Per Spiritum sanctum, qui datus est
nobis. Audi jam Dominum magistrum Apostolorum: Si quis sitit,
veniat, et bibat. Dicat adhuc: Qui credit in me, flumina aquae
vivae fluent de ventre ejus. Quid est hoc? Exponat Evangelista:
inquit,
|
“de Spiritu quem accepturi erant
credentes in eum. Spiritus enim nondum erat datus, quia Jesus nondum
erat glorificatus.”
|
|
Ergo, fratres, si propterea Spiritus nondum
erat datus, quia Jesus nodum erat glorificatus; glorificato eo et
ascendente in coelos, missus est Spiritus sanctus (Joan. VII,
37-39), et charitate impleti sunt Apostoli, diffusa in cordibus
eorum per Spiritum sanctum, qui datus est eis; quia superiora coeli
aquis proteguntur. Et bene, quia Dominus in coelos ascendit, ut
superior esset coelis, et inde mitteret charitatem. Non enim sic
Deus protegit, ut quasi sustentetur ab eo quem protegit: sublevat
quem protegit, non onerat. Ita ergo coelum aquis protegit, ut magis
illud divino Spiritu sublevetur. Quod sublevat, sursum est; quod
sublevatur, infra est: illud suspendit, hoc pendet. Si ergo illud
suspendit, hoc pendet; audi quia hoc coelum Scripturarum ex charitate
pendet. Duo sunt nempe illa notissima praecepta dilectionis:
|
“In
his duobus praeceptis tota Lex pendet et Prophetae (Matth.
XXII, 40). Qui protegit in aquis superiora ejus.”
|
|
11. Qui ponit nubes ascensum ejus. Accipitur et hoc bene ad
litteram. Dominus visibiliter ascendit in coelum. Quomodo positae
sunt nubes ascensus coeli? Haec cum dixisset, nubes suscepit eum
(Act. I, 9). Habes item de resurrectione nostra praedictum:
inquit,
|
“in Christo, resurgent primi; deinde et
nos qui vivimus, simul cum illis rapiemur in nubibus obviam Christo in
aera, atque ita semper cum Domino erimus”
|
|
(I Thess. IV, 15,
16). Habes nubes ascensum coeli: ostendam et nubes ascensum coeli
hujus, id est divinarum Scripturarum. Quid est hoc, fratres?
Utinam me Dominus Deus meus inter illas qualescumque nubes numerare
dignetur; viderit quam nebulosa nubes sim: omnes tamen praedicatores
verbi veritatis nubes accipite. Quicumque ergo infirmi non possunt
ascendere in hoc coelum, id est ad intellectum Scripturarum, per
nubes ascendant. Forte enim et modo fit vobis ; si aliquid agimus,
si labor sudorque noster non est infructuosus, ascenditis in coelum
Scripturarum divinarum, hoc est in intellectum earum per
praedicationem nostram. Quam altum erat coelum in psalmo isto! Nemo
enim vestrum videbat quid esset in figura: Extendit coelum sicut
pellem, qui protegit in aquis superiora ejus. Hoc ipsum quod dictum
est, Qui ponit nubes ascensum ejus; ecce jam intellectum est,
quantum Dominus donavit, praedicantibus nobis; non enim nubes de suo
munere pluunt. Vos intelligendo ascendite, in intellectu ipso
fructificate; ne sitis qualis illa vinea, de qua dicitur apud
prophetam: Mandabo nubibus meis ne pluant super eam. Accusabatur
enim quaedam vinea, quod pro uva spinas dederat, non reddiderat dignam
gratiam dulci pluviae. Qui enim bona audit, et mala operatur, dulci
pluvia compluitur, et spinas generat. Non est ut suspicemur,
fratres, de aliqua terrena et ista visibili vinea Dominum locutum.
Namque ibi ne sub obscuritate sermonis lateret excusatio iniquitatis,
ipse Dominus per ipsum prophetam exposuit cui vineae loqueretur, et de
qua vinea ista diceret: Vinea, inquit, Domini Sabaoth, domus
Israel est. Quid vagantur, o iniqui, corda vestra per montes et
colles vinitorum? Novi, inquit, de qua vinea loquar, novi ubi
quaerebam uvam, et inveni spinas; sine causa aliud atque aliud
suspicamini et opinamini, nolentes intelligere ut bene agatis. Nam et
hoc scriptum est: Noluit intelligere ut bene ageret (Psal.
XXXV, 4). Tollite omnes suspiciones vestras de medio: Vinea
Domini Sabaoth, domus Israel est; et homo Juda, novellum dilectum
(Isai. V, 1-7). Dilectum, cum plantatum est; damnatum, cum
spinas creavit. Ergo, fratres, forte vinea fuit domus Israel, et
nos non sumus vinea? Cum timore audiamus quod Judaeis dictum
videmus. Videte quemadmodum Apostolus terreat ramos insertos de ramis
fractis, et in ramis fractis commendet timendam severitatem, in ramis
insertis commendet amandam bonitatem (Rom. XI, 20-22).
Noli esse infructuosus in bonitate, ne sterilis sentias severitatem.
Sed non sum vitis, dicis mihi. Ubi est Domini vox: Ego sum
vitis, vos estis sarmenta; Pater meus agricola (Joan. XV, 1,
5)? Ubi vox Apostoli: Quis plantat vineam, et de fructu ejus non
percipit (I Cor. IX, 7)? Vinea ergo es, o Ecclesia, et
habes agricolam Deum. Nemo agricola homo compluit vineam suam.
Fratres ergo dilectissimi, viscera Ecclesiae, pignora Ecclesiae,
filii matris coelestis, audite, cum tempus est. Minatus est Deus
illi vineae atrocissima comminatione: Mandabo nubibus meis, inquit,
ne piuant super eam. Et factum est: venerunt Apostoli ad Judaeos,
respuerunt eos; et dixerunt illis, Ad vos missi eramus, sed quia
repulistis verbum Dei, imus ad Gentes (Act. XIII, 46).
Videtis quomodo in eodem Spiritu Dei, illo jubente intrinsecus qui
habitat in cordibus suorum, mandatum sit nubibus Dei ne compluerent
vineam, quae cum exspectaretur ut faceret uvam, fecit spinas. Ideo
et nubes fecit ascensum ejus, et coelum tetendit sicut pellem. Non
est quod queramini: auctoritas Scripturarum extenta est super orbem
terrarum, nubes non desunt, praedicatur verbum veritatis, exponuntur
omnia quae obscura sunt, ut corda vestra per nubes ascendant. Videte
quomodo credatis, videte quid suscipiatis: post praedicatorem veniet
judex, post dispensatorem veniet exactor. Qui ponit nubes ascensum
ejus.
12. Qui ambulat super pennas ventorum. Hoc jam periculosum est
accipere ad litteram. Aut quae sunt pennae ventorum? aut vero quomodo
in pictura, facturi nobis sumus ventos volantes, et alas habentes?
Ventus non est, fratres, nisi quem sentimus, motus quidam et quasi
fluctus aeris, impellens quod potest pro viribus. Quae pennae
ventorum sunt? Sed et quae alae Dei? Et tamen dictum est: Sub
umbra alarum tuarum sperabunt (Psal. XXXV, 8). Conemur ergo
et hoc accipere ad litteram, veluti proprie factum in creatura ista.
Velocitatem verbi fortasse commendat Scriptura; de qua velocitate
jampridem in alio psalmo locuti sumus, ubi scriptum est: Usque in
velocitatem currit verbum ejus (Psal. CXLVII, 15). Quia
nihil ventis velocius norunt homines. Quomodo illa facilitas
commendabatur in pelle; nihil enim facilius ab homine quam pellis
extenditur: sic et hic insinuans Deum vel Verbum ejus ubique
praesentem, velocitate motus nihil deserere, quia tu non noveras
aliquid vento velocius, Ambulat, inquit, super pennas ventorum, id
est, velocitas ejus superat velocitatem ventorum: ut per pennas
ventorum intelligas velocitatem ventorum, et verbum Dei intelligas
velocius omnibus ventis. Et sic in prima facie considerationis:
pulsemus ad aliquid interius, et figurate aliquid nobis indicent istae
litterae.
13. Ventos quidem intelligimus in figura non absurde animas: non
quia ventus est anima, sed quia invisibilis est ventus, quamvis res
corporea, corpora impellens, tamen quia humani oculi aciem fugit; est
autem anima invisibilis, propterea bene intelligimus animas ventos.
Inde est quod et Deus insufflasse dicitur spiritum vitae formato
homini; et factus est homo in animam viventem (Gen. II, 7).
Ergo venti, animae in allegoria non absurde accipiuntur. Videte
autem ne putetis nominata allegoria, pantomimi aliquid me dixisse.
Nam quaedam verba, quoniam verba sunt, et ex lingua procedunt,
communia nobis sunt etiam cum rebus ludicris, et non honestis: tamen
locum suum habent verba ista in Ecclesia, et locum suum in scena.
Non enim ego dixi quod Apostolus non dixit, cum de duobus filiis
Abrahae diceret: Quae sunt, inquit, in allegoria (Galat. IV,
24). Allegoria dicitur, cum aliquid aliud videtur sonare in
verbis, et aliud in intellectu significare. Quomodo dicitur agnus
Christus (Joan. I, 29): numquid pecus? Leo Christus
(Apoc. V, 5): numquid bestia? Petra Christus (I Cor. X,
4): numquid duritia? Mons Christus (Dan. II, 35):
numquid tumor terrae? Et sic multa aliud videntur sonare, aliud
significare; et vocatur allegoria. Nam qui putat me de theatro
dixisse allegoriam, putet et Dominum de amphitheatro dixisse
parabolam. Videtis quid faciat civitas ubi abundant spectacula: in
agro securius loquerer; quid sit enim allegoria, non ibi forte
didicissent homines, nisi in Scripturis Dei. Ergo quod dicimus
allegoriam figuram esse, sacramentum figuratum allegoria est. Et quid
hic accipimus, Ascendit super pennas ventorum? Diximus, bene accipi
figurate ventos animas. Pennae ventorum, pennae animarum quae sunt,
nisi a quibus sursum attolluntur? Pennae ergo animarum virtutes, bona
opera, recte facta. In duabus alis habent omnes pennas; omnia enim
praecepta in duobus praeceptis sunt. Quisquis dilexerit Deum et
proximum, animam habet pennatam, liberis alis, sancto amore volantem
ad Dominum. Quicumque implicatur amore carnali, viscum habet in
pennis. Nam si anima non habet alas et pennas, unde ille gemens in
tribulationibus dicit:
|
“Quis dabit mihi pennas, sicut columbae?”
|
|
Et sequitur:
|
“Et volabo, et requiescam”
|
|
(Psal. LIV, 7).
Item alio loco:
|
“Quo ibo a spiritu tuo, et quo a facie tua fugiam?
Si ascendero in coelum, tu ibi es; si descendero ad infernum, ades;
si accepero pennas meas sicut columba, et volabo in extrema maris.”
|
|
Tanquam diceret: Sic possum fugere a facie irae tuae, si accepero
pennas ut columba, et volavero in extrema maris. In extrema maris
volare, est spem jam praetendere in finem saeculi, quomodo ille qui
ait: Hoc labor est ante me, donec introeam in sanctuarium Dei, et
intelligam in novissima (Psal. LXXII, 16, 17). Et
quomodo venit in extrema maris, etiam acceptis pennis? Etenim illuc,
inquit, manus tua deducet me, et perducet me dextera tua (Psal.
CXXXVIII, 7-10). Nam et cum pennis meis casura sum,
nisi tu deducas. Ergo alas habent bonas et liberas, et nullo visco
obligatas, animae bene operantes praecepta Dei, habentes charitatem
de conscientia pura et fide non ficta (I Tim. I, 5). Sed
quantumvis sint praeditae virtutibus charitatis, quid ad illam
dilectionem Dei, qua sunt dilectae, etiam cum visco essent
implicatae? Major ergo in nos dilectio Dei, quam nostra in illum.
Nostra dilectio pennae nostrae sunt, sed ille ambulat et super pennas
ventorum.
14. Jam dicebat quibusdam Apostolus:
|
“Flecto genua mea pro vobis
ad Patrem, ut det vobis secundum interiorem hominem habitare Christum
per fidem in cordibus vestris, ut in charitate radicati et fundati.”
|
|
Jam dat illis charitatem , jam dat illis alas et pennas. Ut
possitis, inquit, comprehendere quae sit latitudo, longitudo,
altitudo et profundum. Fortassis crucem Domini significat. Erat
enim latitudo, in qua porrectae sunt manus; longitudo a terra
surgens, in qua erat corpus infixum; altitudo, ab illo devexo ligno
sursum quod eminet; profundum, ubi fixa erat crux, et ibi omnis spes
vitae nostrae. Latitudo enim est in bonis operibus, longitudo in
perseverando usque in finem, altitudo propter Sursum cor, ut omnia
bona opera nostra, in quibus perseveramus usque in finem, habentes
latitudinem qua bene operamur, et longitudinem qua perseveramus usque
in finem, non faciamus nisi spe coelestium praemiorum. Ipsa est enim
altitudo, non hic quaerere mercedem, sed sursum; ne dicatur nobis:
Amen dico vobis, perceperunt mercedem suam (Matth. VI, 2).
Profundum autem quod dixi, ubi fixa erat pars crucis, et non
videbatur; inde surgebant quae videbantur. Quid est quod occultum
est, et non publicum in Ecclesia? Sacramentum Baptismi,
sacramentum Eucharistiae. Opera enim nostra bona vident et Pagani,
Sacramenta vero occultantur illis: sed ab his quae non vident,
surgunt illa quae vident ; sicut a profundo crucis quod in terra
figitur, surgit tota crux quae apparet et cernitur. Et quid postea?
Cum hoc dixisset Apostolus, adjecit, Scire etiam supereminentem
scientiam charitatis Christi (Ephes. III, 14-19); cum jam
dictum fuisset, In charitate radicati et fundati. Amatis enim
Christum, et ideo in cruce operamini. Sed numquid amatis quantum vos
ille amavit? Amando autem quantumcumque amatis, volatis ad ipsum, ut
cognoscatis quemadmodum ipse vos amaverit; hoc est, ut sciatis
supereminentiam charitatis Christi. Amatis enim vos quantum
potestis, et volatis quantum potestis: sed ille ambulat et super
pennas ventorum. Qui ambulat super pennas ventorum.
15. [vers. 4.] Qui facit angelos suos spiritus, et ministros
suos ignem flagrantem. Et hoc, quamvis non videamus apparitionem
Angelorum; abscondita est enim ab oculis nostris, et est in quadam
republica magna imperatoris Dei, tamen esse Angelos novimus ex fide,
et multis apparuisse scriptum legimus, et tenemus, nec inde dubitare
fas nobis est. Spiritus autem Angeli sunt; et cum spiritus sunt,
non sunt angeli; cum mittuntur, fiunt angeli. Angelus enim officii
nomen est, non naturae. Quaeris nomen hujus naturae, spiritus est;
quaeris officium, angelus est: ex eo quod est, spiritus est; ex eo
quod agit, angelus est. Vide illud in homine. Nomen naturae homo,
officii miles: nomen naturae vir, officii praeco; homo enim fit
praeco, id est, qui homo erat fit praeco; non qui erat praeco fit
homo. Sic ergo qui erant jam spiritus conditi a creatore Deo, facit
eos angelos, mittendo eos nuntiare quod jusserit; et ignem flagrantem
facit ministros suos. Legimus apparuisse ignem in rubo (Exod.
III, 2), legimus etiam missum ignem desuper, et implesse quod
praeceptum est. Ministravit ergo, cum impleret: cum esset, in
natura sua erat; cum egit quod jussum est, ministerium implevit. Sic
secundum litteram in creatura.
16. Quid est autem in Ecclesia figurate? Quomodo accipimus, Qui
facit angelos suos spiritus, et ministros suos ignem flagrantem?
Spiritus spirituales dicit. Bene facit angelos suos spirituales, id
est nuntios verbi sui. Spiritualis enim omnia judicat; ipse autem a
nemine dijudicatur (I Cor. II, 15). Vide spiritualem factum
angelum Dei. Non potui, inquit, vobis loqui quasi spiritualibus,
sed quasi carnalibus (Id. III, 1). De spirituali quadam
affectione missus est ad carnales, tanquam angelus de coelo ad terram.
Quomodo dicit, et ministros suos ignem flagrantem, nisi quomodo
dicit, Spiritu ferventes (Rom. XII, 11)? Sic enim fervens
spiritu, ignis ardens est omnis minister Dei. Nonne ardebat
Stephanus? Quo igne ardebat? et quis ille ignis erat, quando
lapidabatur, et pro eis a quibus lapidabatur rogabat (Act. VII,
59)? Cum audis, Ignis est minister Dei; incensurum illum
putas? Incendat licet, sed fenum tuum; id est, carnalia omnia
desideria tua urat minister Dei, praedicans verbum Dei. Audi
illum: Sic nos existimet homo, quasi ministros Christi, et
dispensatores mysteriorum Dei (I Cor. IV, 1). Quomodo autem
ardebat, cum diceret: Os nostrum patet ad vos, o Corinthii; cor
nostrum dilatatum est (II Cor. VI, 11)? Ardebat et
flagrabat charitate, et ibat in eos, ut incenderet. Hunc ignem se
missurum Dominus in terram dicebat, cum ait: Ignem veni mittere in
terram (Luc. XII, 49). Quomodo gladium (Matth. X,
34), sic ignem. Gladius dividit affectum carnalem, ignis
absumit. Totum in verbo Dei intellige, totum in spiritu Dei
cognosce. Incipe fervere charitate per verbum quod audis, et vide
quid in te fecerit ignis minister Dei. Qui facit angelos suos
spiritus, et ministros suos ignem flagrantem.
17. [vers. 5.] Fundavit terram super firmitatem ejus; non
inclinabitur in saeculum saeculi. De terra ista hoc accipere, nescio
utrum habeat ullum exitum, utrum recte dicatur, Non inclinabitur in
saeculum saeculi; de qua dictum est, Coelum et terra transient
(Id. XXIV, 35). Laboratur hic, si ad litteram quaeras
accipere. Nam quod ait, Fundavit terram super firmitatem ejus;
fortasse quaedam est firmitas occulta nobis, quae continet terram, et
hoc dixit, Fundavit. Super quid? Super firmitatem ipsius terrae,
quam ei supposuit, ut contineretur, quae latet forte oculos tuos.
Sint ista occulta in creatura, non de obscuritate creaturae Creator
latebit: quae possumus videamus, ex his quae videmus' illum laudemus
et amemus. Convertamus nos ad quaerendum aliquid hic in figura
positum. Fundavit terram, intelligo Ecclesiam. Domini est terra et
plenitudo ejus (Psal. XXIII, 1); intelligo Ecclesiam
terram. Ipsa est terra sitiens, ipsa est quae dicit in Psalmis; una
enim dicit ex omnibus: Anima mea sicut terra sine aqua tibi (Psal.
CXLII, 6). Quid est, sine aqua? Sitiens. Sic sitit anima
mea ad te, tanquam terra sine aqua: nisi enim sitiat, non recte
irrigabitur. Animae ebriae pluvia diluvium est; sitiat oportet:
Beati enim qui esuriunt et sitiunt justitiam (Matth. V, 6): et
dicat, Anima mea tanquam terra sine aqua tibi; quia dicit alibi,
Sitivit anima mea in Deum vivum (Psal. XLI, 3). Terram ergo
intelligo Ecclesiam. Quae est firmitas ejus super quam fundata est,
nisi fundamentum ejus? an incongrue intelligimus firmitatem super quam
fundata est terra, fundamentum ubi constituta est Ecclesia? Quod est
illud fundamentum? Fundamentum, inquit, nemo potest ponere
praeterquam quod positum est, quod est Christus Jesus (I Cor.
III, 11). Ibi ergo firmati sumus. Merito quia ibi firmati,
non inclinabimur in saeculum saeculi; nihil enim firmius isto
fundamento. Infirmus tu eras, sed firmum fundamentum te portat. In
te firmus esse non poteras; firmus eris semper, si ab illo firmo
fundamento non recedas. Non inclinabitur in saeculum saeculi. Ipsa
est praedestinata columna et firmamentum veritatis (I Tim. III,
15).
18. [vers. 6-17.]
|
“Abyssus sicut vestimentum amictus
ipsius: super montes stabunt aquae. Ab increpatione tua fugient, a
voce tonitrus tui formidabunt. Ascendunt montes, et descendunt
campi, in locum quem fundasti eis. Terminum posuisti, quem non
transgredientur, neque revertentur tegere terram. Qui emittis fontes
in convallibus; inter medium montium pertransibunt aquae. Potabunt
omnes bestiae agri, suscipient onagri in sitim suam. Super illos
volatilia coeli inhabitabunt, de medio petrarum dabunt vocem suam.
Rigans montes de superioribus suis: de fructu operum tuorum satiabitur
terra. Producens fenum jumentis, et herbam servituti hominum. Ut
educat panem de terra; et vinum laetificat cor hominis. Ut exhilaret
faciem in oleo; et panis cor hominis confirmat. Satiabuntur ligna
campi, et cedri Libani quas plantavit. Illic passeres nidificabunt;
fulicae domus dux est eorum.”
|
|
Animadvertitis extentum coelum, vultis
intellectu ascendere, et ego video. Quam tamen altum sit puto quod
mecum consideret Charitas vestra Nam ideo multos versus volui
pronuntiare, ut videatis quam alte sint posita sacramenta Dei; ne
fastidiamus oblata, ne prompta vilescant, ut semper quaesita etsi cum
difficultate, cum majori jucunditate inveniantur. Inter caetera
tamen, fratres, quae possunt accipi ad litteram; numquid et hoc quod
dictum est, Illic passeres nidificabunt; fulicae domus dux est
eorum? Numquid domus fulicae dux est passerum? aut domus fulicae dux
est cedrorum? Et hoc enim ibi est, Et cedri Libani quas plantavit:
illic passeres nidificabunt; fulicae domus dux est eorum. Et quidem
latina locutione, eorum cedrorum, non possumus intelligere; cedri
enim feminini generis sunt. Fulicae itaque domus quomodo est dux
passerum? Hoc enim in ista creatura, quae oculis nostris adjacet,
intelligi nullo pacto potest. Fulicas enim aves esse marinas vel
stagnenses novimus. Domus fulicae sit nidus fulicae: quomodo ergo
domus fulicae dux passerum? Quare quaedam in rebus visibilibus quasi
absurda miscet Spiritus sanctus, nisi ut ex eo quod non possumus
accipere ad litteram, cogat nos ita spiritualiter quaerere?
19. Ergo si ad coelum intellectu, ut dixi, ad extentam pellem
vultis ascendere, et nubes fecit ascensionem ejus; nubes ista quae
vobis loquitur, invalida est hodie ad omnia ista exponenda. Date
veniam, etsi non vestrae, meae certe infirmitati. Aviditatem quidem
vestram tantam video, ut semper parati sitis audire: sed duae res
sunt, quarum ratio non contemnenda est. Nam et infirmitas corporis
nostri consideranda est, et ipsarum rerum quae exponuntur memoria.
Interim quae audistis cogitate. Quid dixi? Quae manducastis
ruminate. Sic enim eritis munda animalia, et apta epulis Dei.
Fructum autem vestrum in operibus vestris advertite. Valde enim male
digerit is qui bene audit, et non bene operatur: quia Dominus Deus
noster non deest pascere. Notum est omnibus quia de pane quem
accepimus, et quem erogamus, reddituri sumus rationem. Optime novit
Charitas vestra; non enim tacet nobis Pagina divina, aut adulatur
nos Deus. De isto loco quam liberi simus ad vos, potestis
advertere: et si forte ego minus liber sum, vel omnes qui in hoc loco
vobis loquuntur, si minus liberi sumus, certe ipse sermo Dei neminem
timet. Nos autem sive timeamus, sive liberi simus, eum cogimur
annuntiare, qui neminem timet: hoc vobis non homines, sed Deus
praestitit, ut et per tumidos liberum audiatis. Excusationem in
judicio Dei non habebitis, nisi vos in bonis operibus exercueritis,
et eorum quae audistis tanquam pluviae fructum congruum dederitis.
Fructus congruus opera bona; fructus congruus sincera dilectio, non
solum fratris, sed et inimici. Supplicem nullum spernas, et cui dare
non potes quod petierit, non eum spernas: si potes dare, da; si non
potes, affabilem te praesta. Coronat Deus intus voluntatem , ubi
non invenit facultatem. Nemo dicat: Non habeo. Charitas non de
saccello erogatur: quia quidquid dicimus, et quidquid diximus, et
quidquid dicere potuerimus, vel nos, vel post nos, vel qui ante nos,
finem non habent nisi charitatem: quia finis praecepti charitas est,
de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta (I Tim. I,
5). Interrogate, quando rogatis Deum, corda vestra; videte
quomodo transmittatis versum istum: Dimitte nobis debita nostra,
sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI, 12).
Non eris orans, nisi istam dicas: si aliam dicas, non te exaudit
ille; quia non ipsam tibi dictavit Jurisperitus quem misit. Necesse
est ergo ut et quando verba nostra dicimus in oratione, secundum ipsam
dicamus; et quando ipsa verba dicimus, bene intelligamus quod
dicimus, quia manifestam illam esse Deus voluit. Si ergo non
oraveritis, spem non habebitis: si aliter quam Magister docuit
oraveritis, non exaudiemini; aut si in oratione mentiti fueritis, non
impetrabitis. Ergo, et orandum, et verum dicendum est, et sic
orandum est, quomodo ille docuit. Velis nolis, quotidie dicturus
es: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus
nostris. Vis securus dicere? Fac quod dicis.
|
|