|
1. Scio quia debitores nos tenetis, non necessitate, sed quod est
vehementius, charitate. Debemus autem hoc primo Domino Deo nostro,
qui habitans et in vobis exigit ista de nobis: deinde domno et patri,
praesenti et jubenti et oranti pro me; deinde vestrae violentiae qua
extorquetis etiam infirmis viribus nostris. Tamen, quantum Dominus
donat, qui et ipsas vires vobis orantibus donare dignetur, quoniam
psalmi hujus primas partes die jam nuper praecedente tractavimus; etiam
sequentia suscipienda sunt, et illo adjuvante, in cujus nomine
coepimus, terminanda sunt. Commendaveramus autem Charitati vestrae,
qui adfuistis, totum istum psalmum figuratis mysteriis esse contextum.
Unde quod difficilius quaeritur, solet dulcius inveniri. Nec putetis
ista vobis obscuritate subtracta, sed difficultate condita; ad hoc,
quod saepe jam diximus, ut detur petentibus, inveniatur a
quaerentibus, intretur a pulsantibus (Matth. VII, 7 et 8).
Sed opus est nobis aliquanto majore et silentio vestro, et patientia
vestra, ut pauca quae dicturi sumus, non per strepitum tempus amplius
occupent. Pauca enim nos dicere temporis cogit angustia, quod novit
et Charitas vestra debere nos exsequiis fidelis corporis solemne
obsequium. Ecce jam quae dicta sunt repetere, et rursus exponere non
cogamur: si defuerunt aliqui, qui non audierunt, non deessent;
prodest autem illis fortasse, quod non audiunt modo quod audierunt qui
adfuerunt, ut et ipsi discant adesse. Legamus ergo cursim.
2. [vers. 1, 2.] Benedic, anima mea, Dominum. Omnium
nostrum anima dicat, una facta in Christo. Domine Deus meus,
magnificatus es nimis. Unde magnificatus es? Confessionem et decorem
induisti. Confitemini, ut decoremini, ut induat vos. Circumamictus
lucem sicut vestimentum. Circumamictus Ecclesiam suam; quia ipsa
facta est lux in illo, quae prius erat tenebrae in se, dicente
Apostolo: Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino
(Ephes. V, 8). Extendens coelum sicut pellem: vel tam facile
quam tu pellem, si tam facile sit, tanquam ad litteram accipias: vel
auctoritatem Scripturarum intelligamus distentam per totum mundum
nomine pellis; quia mortalitas in pelle significatur, dispensata est
autem nobis omnis auctoritas Scripturarum divinarum per homines
mortales, quorum jam mortuorum fama distenditur.
3. [vers. 3.] Qui protegit in aquis superiora ejus. Cujus
superiora? Coeli. Quid est coelum? Figurate duntaxat diximus
Scripturam divinam. Quae superiora Scripturae divinae?
Praeceptum, quo nihil est eminentius, charitatis. Quare autem aquis
comparata est charitas? Quia charitas Dei diffusa est in cordibus
nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis (Rom. V, 5).
Unde aqua ipse Spiritus? Quia stabat Jesus, et clamabat: Si quis
sitit, veniat ad me et bibat. Qui credit in me, flumina aquae vivae
fluent de ventre ejus. Unde probamus quia de Spiritu dictum est?
Dicat ipse Evangelista, qui sequitur et ait: Hoc autem dicebat de
Spiritu, quem accepturi erant hi qui in eum fuerant credituri
(Joan. VI, 37-39). Qui ambulat super pennas ventorum: id
est, super virtutes animarum. Quae est virtus animae? Ipsa
charitas. Quomodo autem ille super illam ambulat? Quia major est
charitas Dei in nos, quam nostra in Deum.
4. [vers. 4.] Qui facit angelos suos spiritus, et ministros
suos ignem flagrantem: id est, eos qui jam spiritus sunt, qui
spirituales, non carnales sunt, facit angelos suos, mittendo ut
praedicent ejus Evangelium. Et ministros suos ignem flagrantem.
Nisi enim ardeat minister praedicans, non accendit eum cui praedicat.
5. [vers. 5, 6.] Fundavit terram super firmamentum ejus.
Firmavit Ecclesiam super firmamentum Ecclesiae. Quod est
firmamentum Ecclesiae, nisi fundamentum Ecclesiae? Quod est
fundamentum Ecclesiae, nisi de quo dicit Apostolus: Fundamentum
nemo potest ponere praeterquam quod positum est, quod est Christus
Jesus (I Cor. III, 11)? Et ideo tali fundamento suffulta,
quid meruit audire? Non inclinabitur in saeculum saeculi. Fundavit
terram super firmitatem ejus, id est, firmavit Ecclesiam super
fundamentum Christum. Nutabit Ecclesia si nutaverit fundamentum:
sed unde nutabit Christus, qui antequam veniret ad nos, et carnem
susciperet, omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil
(Joan. I, 3); qui omnia continet majestate, et nos bonitate?
Non nutante Christo, non inclinabitur in saeculum saeculi. Ubi sunt
qui dicunt perisse de mundo Ecclesiam, quando nec inclinari potest?
6. Sed unde coepit Dominus asserere istam Ecclesiam, revelare,
incipere, ostendere, diffundere? unde coepit hoc? quid erat primo?
Quia fundavit terram super firmamentum ejus, non inclinabitur in
saeculum saeculi. Abyssus sicut vestimentum amictus ipsius. Cujus?
numquid forte Dei? Sed jam de amictu ejus dixerat, Circumamictus
lucem, velut vestimentum. Audio Deum luce vestitum, et lux ipsa si
volumus, nos sumus. Quid est, si volumus? Si jam tenebrae non
sumus . Ergo si Deus luce vestitus est, cujus rursum vestimentum est
abyssus? Abyssus enim dicitur immensa aquarum copia: omnis aqua,
omnis humida natura, atque substantia circumquaque diffusa per maria,
et flumina, et antra occulta, simul uno nomine abyssus vocatur. Ergo
terram intelligimus, de qua dixit, Fundavit terram super firmamentum
ejus; non inclinabitur in saeculum saeculi; de illa dictum credo,
Abyssus sicut vestimentum amictus ipsius. Terrae enim quasi
vestimentum est aqua, circumdans eam et contegens eam. Sed aliquando
in diluvio ita crevit haec vestis terrae, ut omnia omnino cooperiret,
et transcenderet altissimos montes, sicut Scriptura testatur, cubitis
ferme quindecim (Gen. VII, 20). Fortasse ipsum tempus
significavit iste psalmus, cum diceret, Abyssus sicut vestimentum
amictus ipsius.
7. Super montes stabunt aquae: id est vestimentum terrae, quod est
abyssus, ita crevit, ut etiam super montes aquae starent. Legimus
hoc, ut dixi, factum in diluvio. Inde loquebatur Propheta?
narrabat nobis praeterita, an praenuntiabat futura? Sed si narraret
praeterita, non nobis diceret, Super montes stabunt aquae; sed,
Super montes steterunt aquae. Praeteritum enim tempus pro futuro
solere poni in Scripturis, ita praevidente Spiritu quae ventura
sunt, quasi jam facta sint, solemus legere. Inde est quod illud in
alio psalmo novimus omnes, ubi tanquam Evangelium recitatur:
Foderunt manus meas et pedes, dinumeraverunt omnia ossa mea; super
vestimentum meum miserunt sortem (Psal. XXI, 17-19).
Omnia quasi jam facta commemorantur, quae utique adhuc ventura
cernebantur. Sed quantum potest nostra diligentia? quantum autem
potest tanta occupatio? aut quando sic vacat, ut possimus pro certo
dicere: Ita est? Animadvertimus saepe Prophetas praeterito tempore
verborum dicere quae futura sunt; figura autem futuri dicere
praeterita, non facile occurrit legenti. Non audeo dicere, Non
est; sed certe studiosis earum Litterarum indixerim quid quaerant.
Si invenerint, et ad nos attulerint, gratulabimur adolescentium
studiis otiosorum occupati senes, et ex eorum ministerio et nos aliquid
discemus. Non enim dedignamur; quando Christus de omnibus docet.
Hoc ergo dicit: Super montes stabunt aquae. Propheta curans futura
praedicere, non narrare praeterita, propterea dixit, quia Ecclesiam
futuram in diluvio persecutionum volebat intelligi. Fuit enim tempus
aliquando, quo terram Dei, Ecclesiam Dei cooperuerant aquae
persequentium; et ita cooperuerant, ut non apparerent nec ipsi magni,
qui sunt montes. Quando enim ubique fugiebant, quomodo non minus
apparebant? Et fortasse de illis aquis est vox illa: Salvum me fac,
Deus, quoniam intraverunt aquae usque ad animam meam (Psal.
LXVIII, 2). Maxime aquae quae mare faciunt, procellosae,
infructuosae. Non enim quamcumque terram cooperuerit aqua marina,
fecundabit eam potiusquam ad sterilitatem perducet. Erant enim et
montes sub aquis; quia super montes stabant aquae: populi resistentes
superaverant auctoritatem omnium ubique fortiter evangelizantium verbum
Dei, cooperuerant eos aquae, et super illos stabant aquae,
dicebant, Preme, preme; et premebant: Exstingue, non appareant.
Dicebant ista, et praevalebant super martyres, et fugiebant ubique
Christiani, et fuga quadam occultabantur Apostoli. Unde fuga
occultabantur Apostoli? Quia super montes stabant aquae. Erat
potestas aquarum magna. Sed quamdiu? Audi quod sequitur.
8. [vers. 7.] Ab increpatione tua fugient. Et hoc factum est,
fratres; ab increpatione Dei fugerunt aquae: hoc est, a pressura
montium recesserunt. Jam montes ipsi exstant Petrus et Paulus:
quomodo eminent? Qui ante a persecutoribus premebantur, nunc ab
imperatoribus venerantur. Fugerunt enim aquae ab increpatione Dei:
quia cor regum in manu Dei; deflexit quo voluit (Prov. XXI,
1), jussit per eos pacem dari Christianis; emicuit et eminuit
auctoritas apostolica. Numquid et quando supra erant aquae, montium
defecerat magnitudo? Sed tamen, fratres mei, ut omnes viderent
eminentiam montium, per quos montes salus esset generi humano, quia,
Levavi oculos meos in montes, unde veniet auxilium mihi (Psal.
CXX, 1); ab increpatione Dei fugerunt aquae. A voce tonitrus
tui formidabunt. Jam quis non terreatur a voce Dei per Apostolos,
voce Dei per Scripturas, per nubes ejus? Conquievit mare,
formidaverunt aquae, nudati sunt montes, jussit imperator. Sed quis
jussisset, nisi Deus tonuisset? Quia voluit Deus, illi jusserunt,
et factum est. Ergo nullus sibi hominum arroget aliquid;
formidaverunt aquae, sed a voce tonitrus tui. Nam ecce, cum voluit
Deus, fugerunt aquae, ne premerent montes; antequam id fieret, et
sub aquis firmi erant montes.
9. [vers. 8-10.] Ascendunt montes, et descendunt campi, in
locum quem fundasti eis. Adhuc de aquis loquitur. Non hic montes
accipiamus, quasi terrenos; neque campos, quasi terrenos: sed
fluctus tam magnos, ut montibus comparentur. Fluctuavit aliquando
mare, et fluctus ejus tanquam montes fuerunt, qui montes illos
Apostolos operirent. Sed quamdiu ascendunt montes, et descendunt
campi? Saevierunt, et placati sunt. Cum saeviebant, montes erant:
cum placati sunt, campi facti sunt; fundavit enim eis locum. Est
quidam meatus , quasi profundus locus, quo recepta sunt quodammodo
omnia saevientia corda mortalium. Quam multi modo, et salsi, et
amari sunt; et tamen quieti? Quam multi sunt qui dulcescere nolunt?
Qui sunt qui dulcescere nolunt? Qui in Christum adhuc credere
nolunt. Et quamvis multi sunt qui nondum crediderunt, quid faciunt
Ecclesiae? Montes erant aliquando, modo campi sunt: tamen, fratres
mei, et malacia mare est. Quare enim non saeviunt modo? quare non
insaniunt? quare non dant operam? Si non possunt evertere terram
nostram, certe contegere . Quare non? Audi: Terminum posuisti
quem non transgredientur, neque revertentur tegere terram.
10. Quid ergo, quia jam fluctus amarissimi modum acceperunt, ut
liceat nobis talia etiam libere praedicare; quia terminum acceperunt
debitum, quia transgredi non possunt impositum finem, neque
revertentur tegere terram; quid fit in ipsa terra? quae operationes
ibi fiunt, quam jam mare nudavit? Etsi ad ejus oram tenues fluctus
perstrepunt, etsi adhuc murmurant Pagani; sonitum littorum audio,
diluvium non perhorresco. Quid ergo, quid fit in terra? Qui emittis
fontes in convallibus. Emittis, inquit, fontes in convallibus.
Convalles nostis quid sint, depressa loca terrarum. Nam collibus et
montibus contraria figura opponuntur valles vel convalles. Colles et
montes, tumores terrarum sunt; valles autem vel convalles,
humilitates terrarum. Noli contemnere humilitates; inde fluunt
fontes: Emittis fontes in convallibus. Audi montem: dicit
Apostolus, Plus illis omnibus laboravi. Magnitudo quaedam
commendatur; statim tamen, ut profluant aquae, convallem se fecit:
Non ego autem, sed gratia Dei Mecum (I Cor. XV, 10). Non
repugnat ut qui sunt montes, sint et convalles; sicut enim montes
dicuntur propter spiritualem magnitudinem, ita et convalles propter sui
spiritus humilitatem. Non ego, inquit, sed gratia Dei mecum. Non
ego, convallis est; et gratia Dei mecum, fons est. Qui emittis
fontes in convallibus. De Spiritu dicebatur quod modo commemoravi,
Si quis sitit, veniat ad me, et bibat. Qui credit in me, flumina
aquae vivae fluent de ventre ejus. Hoc autem dicebat de Spiritu,
quem accepturi erant hi qui in eum fuerant credituri. Videamus si
convalles sunt, ut emittantur fontes in convallibus. Audi prophetam:
Super quem requiescet Spiritus meus, nisi super humilem, et
quietum, et trementem verba mea (Isai. LXVI, 2)? Quid est,
Super quem requiescet Spiritus meus, super humilem et quietum? Quis
habebit fontem meum? Convallis.
11. Inter medium montium pertransibunt aquae. Huc usque a Lectore
pronuntiatus est Psalmus, huc usque Charitati vestrae sufficiat.
Hoc dicemus, et in nomine Dei sermonem terminabimus. Quid est,
Inter medium montium pertransibunt aquae? Audivimus qui sint montes,
magni praedicatores verbi, sublimes angeli Dei, quamvis adhuc in
carne mortali: excelsi non sua virtute, sed illius gratia; quantum
autem ad ipsos attinet, convalles sunt, humiliter emittunt fontes.
Et inter medium montium, inquit, pertransibunt aquae. Putemus hoc
ita dictum, Inter Apostolorum medium pertransibunt praedicationes
verbi veritatis. Quid est, Inter medium Apostolorum? Quod medium
dicitur, commune est. Res communis, unde omnes aequaliter vivunt,
media est, nec attinet ad me; sed nec attinet ad te, nec ad me.
Propterea loquimur et sic de aliquibus hominibus: Habent inter se
pacem, habent inter se fidem, habent inter se charitatem; sic certe
dicimus. Quid est, inter se? In medio sui. Quid est, in medio
sui? Commune est illis. Audi aquas inter medium montium. Quia
communis illis fides erat, nec quisque aquas quasi proprias et suas
habebat. Si enim non sunt in medio, quasi privatae sunt, non publice
fluunt; et ego habeo meam, et ille habet suam, non est in medio quod
et ego et ipse habeat; sed talis non est pacifica praedicatio. At
vero ut inter medium montium fluant aquae, audi vocem montis: Deus,
inquit, pacis det vobis idipsum sapere in invicem (Rom. XV,
5). Et iterum: Ut idipsum sapiatis omnes, et non sint in vobis
schismata (I Cor. I, 10). Quod sentio, sentis; in medio
fluit aqua: non habeo quasi privatum meum, nec tu privatum tuum .
Veritas nec mea sit propria, nec tua, ut et tua sit et mea: Inter
medium montium pertransibunt aquae. Audi ipsum montem, ut dixi, quia
inter medium montium pertransibunt aquae. Sive autem ego, sive illi,
sic praedicamus, et sic credidistis (Id. XV, 11). Securus
dixit, Sive ego, sive illi, sic praedicamus, et sic credidistis:
inter medium enim montium fluebant aquae; nulla de aquis discordia
montium, sed pax consensionis, et societas charitatis: si quis autem
vellet aliud praedicare, jam de suo praedicaret, non de medio. Et
audi quid de illo dicatur ab ipso qui emisit fontes in convallibus:
Qui loquitur mendacium, de suo loquitur (Joan. VIII, 44).
Itaque ne acciperetur aliquis mons non de medio, sed de suo manans,
ait Apostolus: Quisquis vobis evangelizaverit praeterquam quod
accepistis, anathema sit. Et vide quemadmodum noluerit de monte
praesumi: ne forte mons discedat ab aquis per medium currentibus, et
aliquid proprium velit influere. Licet si nos (Et quantus mons dixit
hoc! quam uberrime aqua fluebat de convalle ejus! Tamen hoc volebat
ut medios inter montes curreret, et ibi esset fides certa populorum,
quod inter se medium atque commune Apostoli retinebant). Licet si
nos, inquit. Et tu, Paule, potes aliquid aliter praedicare? de
Paulo quaestio; audi quod sequitur: Licet si nos, aut angelus de
coelo annuntiaverit vobis praeterquam quod accepistis; anathema sit
(Galat. I, 9, 8). Si veniat mons aliud evangelizans,
anathemetur; si veniat angelus aliud evangelizans anathemetur. Unde
hoc? Quia de privato vult fluere, non de medio. Et hoc forte homo
carnali nebula praepeditus, et a fonte communi ad propriam suam
falsitatem redactus, possit hoc facere; numquid et angelus? vere
numquid et angelus? Si angelus de proprio fluens in paradiso non esset
auditus, non praecipitaremur in mortem. Media aqua posita erat
hominibus, praeceptum Dei: aqua media, aqua quodam modo publica,
sine fraude valebat, quod diximus Charitati vestrae , sine labe,
sine coeno fluebat. Si ipsa aqua semper biberetur, semper viveretur.
Venit angelus lapsus de coelo, factus serpens, quia insidiose jam
venena spargere cupiebat: emisit venenum, de proprio locutus est, de
suo; quia qui loquitur mendacium, de suo loquitur: et miseri audiendo
dimiserunt quod commune erat, unde beati erant; et ad suum proprium
redacti, cum volunt perverse esse similes Deo (hoc enim eis dixerat,
Gustate, et eritis sicut dii [Gen. III, 5]), appetentes
quod non erant, quod acceperant amiserunt. Ergo, fratres, ad hoc
valeat quod diximus Charitati vestrae, propter fontes: ut fluant de
vobis, convalles estote, et cum omnibus conferte quod de Deo
habetis. Inter medium fluant aquae, nulli invideatis; bibite,
saturamini; manate saturati . Ubique communis aqua Dei habeat
gloriam, non hominum privata mendacia.
|
|