|
1. Reliquarum partium psalmi hujus pertractandarum debitores nos esse
meminit Charitas Vestra. Non ergo opus est ut intentionem vestram
aliquo prooemio moveam . Video enim vos ad intelligenda sacramenta
prophetica omni alacritate suspensos; nec opus est ut intentos faciat
sermo meus, quos jam fecit Spiritus Dei. Hoc potius agamus quod
urget. De fontibus emissis in convallibus, et de aquis inter medium
montium pertranseuntibus jam dictum est: sed hucusque dictum; hinc
deinceps ordiamur.
2. [vers. 11.] Sequitur enim: Potabunt omnes bestiae silvae.
Quid potabunt? Aquas pertranseuntes inter medium montium. Quid
potabunt? Fontes emissos in convallibus. Et qui potabunt? Bestiae
silvae. Videmus quidem hoc etiam in ista creatura, bestias silvae
bibere de fontibus et de rivis inter montes currentibus: sed jam
quoniam Deo placuit talium rerum figuris abscondere sapientiam suam,
non auferre studiosis, sed claudere negligentibus, aperire
pulsantibus; placuit etiam ipsi Domino Deo nostro ad hoc hortari vos
per nos, ut in his omnibus, quae velut de corporali et de visibili
creatura dicuntur, quaeramus aliquid spiritualiter absconditum, quo
invento gaudeamus. Bestias silvae, Gentes intelligimus; et multis
hoc locis Scriptura testatur. Sed tamen evidentissima duo maxime
occurrunt documenta, quod in arca Noe, qua nemo nostrum dubitat
Ecclesiam esse praefiguratam, non includerentur omnia genera animalium
(Gen. VII, 2, 14), nisi in illa unitate compaginis omnes
gentes significarentur: nisi forte putamus, si omnia talia penitus
diluvio delerentur, defuturam fuisse Deo potestatem jubendi ut terra
ea produceret, sicut primo verbo ejus produxerat (Id. I, 24).
Non ergo frustra, non temere, non aliqua indigentia Dei vel inopia
potestatis jussa sunt animalia illa in arca includi. Nam posteaquam
venit tempus (jam enim debemus et alterum evidentissimum adjungere
testimonium): cum ergo venit tempus, ut illud quod in arca erat
praefiguratum, jam in Ecclesia compleretur, Petrus apostolus
dubitans dare sacramentum evangelicum Gentibus incircumcisis; imo non
dubitans, sed omnino dandum esse non putans, quodam die esuriens cum
prandere vellet, ascendit ut oraret. Hoc in Actibus Apostolorum
omnibus bene legentibus et bene audientibus notum est. Illo igitur
orante facta est illi mentis alienatio, quam Graeci ecstasin dicunt:
id est, aversa est mens ejus a consuetudine corporali ad visum quemdam
contemplandum, alienata a praesentibus. Tunc vidit vas quoddam veluti
linteum quatuor lineis submitti de coelo, ubi erant omnia animalia,
omnis generis bestiae; et sonuit ei vox: Petre, macta, et manduca.
Ille autem qui in Lege fuerat eruditus, et in consuetudine Judaica
creverat, praeceptumque per Moysen Dei famulum retinebat, totamque
vitam suam fideliter custodierat, respondit: Absit a me, Domine;
nunquam commune aliquid intravit in os meum. Commune autem immundum
dici a Judaeis et a Lege, bene noverunt qui ecclesiasticas litteras
didicerunt. Et vox ad illum: Quae Deus mundavit, tu immunda ne
dixeris. Hoc autem factum est ter, et ablatus est ille discus qui
demonstrabatur ter de coelo submissus (Act. X, 9-16). Discus
qui quatuor lineis continebatur, orbis terrarum erat in quatuor
partibus. Has quatuor partes saepe Scriptura commemorat, orientem et
occidentem, aquilonem et meridiem. Ideo quia totus orbis per
Evangelium vocabatur, quatuor Evangelia conscripta sunt. Ter autem
submissum de coelo vas hoc significat, quia dictum est Apostolis:
Ite, baptizate omnes gentes in nomine Patris, et Filii, et
Spiritus sancti (Matth. XXVIII, 19). Inde colligitur,
sicut jam nostis, duodenarius etiam numerus discipulorum. Non enim
frustra duodecim habere voluit; et ita numerus ille sacratus est, ut
in locum unius qui ceciderat, non posset nisi alter ordinari. Quare
duodecim Apostoli? Quia enim quatuor sunt orbis partes, et totus
orbis in Evangelio vocabatur, unde quatuor Evangelia conscripta
sunt, et totus orbis in nomine Trinitatis vocatur, ut congregetur
Ecclesia: quatuor ter ducta, duodecim fiunt. Ergo non miremur si de
illis aquis inter medium montium pertranseuntibus, in illa doctrina
apostolica fluente in medio propter concordiam communionis, omnes
bestiae silvae bibunt. Omnes enim erant in arca, omnes in disco,
omnes mactat et manducat Petrus; quia Petrus petra, petra
Ecclesia. Quid est mactare et manducare? Occidere in eis quod
erant, et in sua viscera assumere. Dissuasisti pagano sacrilegia,
occidisti quod erat; dato sacramento Christi incorporasti Ecclesiae,
manducasti.
3. Ipsae ergo bestiae potant istas aquas, pertranseuntes tamen: non
manentes, sed pertranseuntes. Omnis enim doctrina quae toto isto
tempore dispensatur, transit. Inde dicit Apostolus: Et scientia
destruetur, et prophetia evacuabitur. Quare ista evacuabuntur? Ex
parte enim scimus, et ex parte prophetamus: cum autem venerit quod
perfectum est, quod ex parte est evacuabitur (I Cor. XIII,
8-10). Nisi forte putat Charitas Vestra quia in illa civitate
cui dicitur, Collauda, Jerusalem, Dominum, lauda Deum tuum,
Sion; quoniam confirmavit vectes portarum tuarum (Psal.
CXLVII, 12 et 13), jam confirmatis vectibus et clausa
civitate, unde, ut jampridem diximus, nemo exit amicus, et quo nemo
intrat inimicus ; quod codex ibi nobis legendus est, aut tractandus
sermo, quemadmodum vobis modo tractatur. Ideo modo tractatur, ut ibi
teneatur; ideo modo per syllabas dividitur, ut ibi totus atque integer
contempletur. Non ibi deerit verbum Dei; sed tamen non per
litteras, non per sonos, non per codices, non per lectorem, non per
tractatorem. Quomodo ergo? Sicut in principio erat Verbum, et
Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Non enim sic ad nos
venit, ut inde discederet; quia in hoc mundo erat, et mundus per eum
factus est (Joan. I, 1, 10). Tale verbum contemplaturi
sumus. Apparebit enim Deus deorum in Sion (Psal. LXXXIII,
8). Sed hoc quando? Post peregrinationem finita via; si tamen
post finitam viam non judici tradamur, ut judex mittat in carcerem.
Sed si finita via, sicut speramus, et optamus, et studemus, ad
patriam venerimus, ibi contemplabimur quod semper laudabimus: nec
illud deficiet quod nobis praesto est, nec nos qui fruimur; nec
fastidiet qui manducabit, nec deficiet quod manducabit . Magna illa
et mira contemplatio erit. Et quis de illa digne dicit isto tempore,
cum inter montes fluunt aquae? Interim ergo fluant aquae inter
montes, et pertranseant: cum pertranseunt aquae, bibitur in
peregrinatione, ne siti in via deficiamus. Potabunt omnes bestiae
silvae. Inde venistis, de silva collecti estis. Et quali silva?
Nullus hominum ibi transibat, quia nullus propheta illuc missus erat.
Sed ad arcam construendam concisa sunt ligna de silvis: inde ligna,
inde bestiae, inde venistis. Ergo bibite. Potabunt omnes bestiae
silvae.
4. Suscipient onagri in sitim suam. Onagros magnas quasdam bestias
dicit. Quis enim nesciat onagros dici agrestes asinos? Magnos ergo
quosdam dicit indomitos. Nullum enim habebant Gentes jugum Legis;
vivebant multae gentes moribus suis, superba jactantia vagantes,
tanquam in deserto. Et omnes quidem bestiae ita, sed onagri positi
sunt ad significationem magnitudinis. Potabunt et ipsi in sitim suam;
fluunt enim et illis aquae. Inde bibit lepus, inde onager: lepus
parvus, et onager magnus; lepus timidus, et onager ferus; uterque
inde bibit, sed quisque in sitim suam. Non dicit aqua, Lepori
sufficio, et repellit onagrum: neque hoc dicit, Onager accedat,
lepus si accesserit, rapietur. Tam fideliter et temperate fluit, ut
sic onagrum satiet, ne leporem terreat. Sonat strepitus vocis
Tullianae, Cicero legitur, aliquis liber est, dialogus ejus est,
sive ipsius, sive Platonis, seu cujuscumque talium: audiunt
imperiti, infirmi minoris cordis; quis audet illuc aspirare?
Strepitus aquae, et forte turbatae; certe tamen tam rapaciter
fluentis, ut animal timidum non audeat accedere et bibere. Cui
sonuit, In principio fecit Deus coelum et terram (Gen. I, 1),
et non ausus est bibere? Cui sonat Psalmus et dicat: Multum est ad
me? Ecce modo quod sonat Psalmus, certe occulta sunt mysteria;
tamen ita sonat, ut et pueros audire delectet, et imperiti accedant ad
bibendum, et satiati ructent in psallendo. Bibunt ergo minores
bestiae et majores; sed capacius majores, quia suscipient onagri in
sitim suam. Bibant minores quod dictum est: Viri, diligite uxores
vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam. Mulieres viris suis
subditae sint (Ephes. V, 25, 24). Bibant minores. Dictum
est autem Domino: Si licet dimittere uxorem ex omni causa?
Prohibuit Dominus, et dixit non licere.
inquit,
|
“quia Deus ab initio masculum et feminam fecit? Quod Deus
conjunxit, homo non separet.”
|
|
Deinde addidit:
|
“Qui dimiserit
uxorem suam, excepta causa fornicationis, facit eam moechari; et si
aliam duxerit, moechatur (Matth. XIX, 3, etc.).”
|
|
Confirmavit compedem: hoc expedit colligato; prius ageret ne
ligaretur. Alligatus es uxori? ne quaesieris solutionem. Solutus es
ab uxore? ne quaesieris uxorem (I Cor. VII, 27). Si nondum
es onager, et solutus ab uxore, habes ibi quod et lepus bibas: et si
acceperis uxorem, non peccasti. Discipuli autem cum audirent dictum a
Domino, non licere ullo modo praeter causam fornicationis disjungi
conjugia: Si talis est, inquiunt, causa cum uxore, non expedit
ducere. Et Dominus: Non omnes capiunt verbum hoc (Matth.
XIX, 10-12). Nam verum dicitis, quia si talis est causa cum
uxore, non expedit ducere; sed numquid soli onagri bibituri sunt?
Non omnes capiunt verbum hoc, multi non capiunt. Et qui sunt qui
capiunt? Suscipient onagri in sitim suam. Quid est, Suscipient
onagri in sitim suam? Qui potest capere, caviat.
5. [vers. 12.] Deinde sequitur in contextione sua Psalmus:
Super illos volatilia coeli inhabitabunt. Super quos? super
onagros, an potius super montes? Illinc enim sensus iste dirigitur:
|
“Inter medium montium pertransibunt aquae; potabunt omnes bestiae
silvae; suscipient onagri in sitim suam: super illos volatilia coeli
inhabitabunt.”
|
|
Congruentius intelligimus super montes, quia hoc est
etiam huic simile creaturae. Super montes possunt habitare volatilia,
super onagros non: hoc intelligeremus, si necessitas cogeret . Super
montes ergo volatilia coeli inhabitabunt. Videmus aves istas habitare
super montes: sed multae earum habitant in campis, multae in
convallibus, multae in nemoribus, multae in hortis, non omnes super
montes. Sunt quaedam volatilia quae non habitant nisi super montes.
Spirituales quasdam animas significat hoc nomen: volatilia,
spiritualia corda sunt, quae aere libero perfruuntur. Gaudent
serenitate coeli aves istae: sed tamen pastus earum in montibus; illic
inhabitabunt. Nostis montes; jam tractati sunt. Montes Prophetae,
montes Apostoli, montes omnes praedicatores veritatis. Quicumque
vult esse spiritualis, ibi inhabitet: non in corde suo aberret;
habitet, perferat votando . Habemus aves significantes aliquid
spirituale. Non frustra dictum est: Renovabitur juventus tua sicut
aquilae (Psal. CII, 5). Non frustra dictum est de Abraham:
Aves autem non divisit. Abraham in illo sacrificio satis mystico
accepit tria animalia; arietem trimum, vaccam trimam, capram trimam,
et turturem, et columbam. Divisus est aries, et adversus invicem
partes constitutae; divisa capra, nihilominus adversus se partes
constitutae; divisa vacca, sic etiam de ipsius carne factum est: et
subjecit Scriptura, Aves autem non divisit. Deinde dicitur trimus
aries, trima vacca, trima capra: de avium aetate tacetur. Unde,
rogo vos, nisi quia significantur in avibus quidam spirituales, quorum
aetas temporalis propterea tacetur, quia aeterna meditantur, et
transgrediuntur desiderio et intellectu omnia temporalia? Spirituales
viri qui de omnibus judicant, et a nemine judicantur (I Cor. II,
15): itaque ipsi soli non dividuntur in haereses et schismata. In
ariete intelliguntur praepositi; ducunt enim greges: in vacca plebs
intelligitur Judaeorum; habuit enim jugum Legis, sub quo laborabat:
in capra inteligitur Ecclesia de Gentibus; quibusdam enim liberis
saltibus insultabat, et amaro pascebatur oleastro. Trima sunt dicta
haec animalia, quia tertio tempore gratia revelata est. Nam primum
fuit ante Legem; secundum, ex quo Lex data est; tertium, quod nunc
est, ex quo regnum coelorum praedicatur. Quid ergo dicimus, quod
aries non dividatur? Nonne episcopi fuerunt auctores schismatum et
haeresum? Porro autem si plebes ipsae non dividerentur, id est, si
vacca non divideretur, si capra non divideretur; erubuissent fortasse
illi in divisionibus suis, et ad compagem remeassent. Dividuntur
duces, dividuntur et plebes, ut caecus caecum sequatur, et simul in
foveam cadant (Matth. XV, 14): ponuntur adversus invicem.
Aves autem non divisit. Spirituales non habent divisionem, non
cogitant schismata: pax est in eis, custodiunt eam in caeteris quantum
possunt; ubi in aliis deficiunt, in se tenent. Si erit ibi,
inquit, filius pacis, requiescet super eum pax vestra; si quo minus,
ad vos revertetur (Luc. X, 6). Non est filius pacis, dividi
voluit, revertetur ad te pax tua; quia aves non divisit. Veniet et
caminus: nam consedit ibi Abraham usque ad vesperam, et venit magnus
terror diei judicii. Vespera enim illa finis est saeculi; et caminus
ille, veniens dies judicii. Divisit inter media illa quae divisa
erant, etiam caminus (Gen. XV, 9-17). Si inter media
transiit caminus, alia in dextram, alia in sinistram separavit. Sunt
ergo quidam carnales, et tamen Ecclesiae gremio continentur, viventes
secundum quemdam modum suum, quibus timemus ne seducantur ab
haereticis: quamdiu enim carnales sunt, divisibiles sunt. Aves
quippe non divisit; carnales dividuntur. Non potui loqui vobis quasi
spiritualibus, sed quasi carnalibus. Et quomodo probatur quia
carnales dividuntur? Adjungit:
|
“Cum enim dicit unusquisque
vestrum, Ego sum Pauli, ego autem Apollo, ego vero Cephae; nonne
carnalis estis, et secundum hominem ambulatis?”
|
|
Rogo vos, fratres,
audite, et proficite; excutite vos de loco carnali, pergite in
turturem et columbam: Aves enim non divisit. Sed quicumque talis
permanserit, et secundum quemdam modum vitae aptum carnalibus, et de
gremio Ecclesiae non recesserit, et non fuerit seductus ab
haereticis, ut ex contraria parte dividatur; veniet caminus, et ad
dextram poni sine camino non poterit. Sed si caminum pati non vult,
pergat in turturem et columbam. Qui potest capere, capiat. Si autem
non sic erit, et aedificaverit super fundamentum ligna, fenum,
stipulam, id est, amores saeculares fundamento fidei suae
superaedificaverit; tamen si in fundamento sit Christus, ut primum
locum ipse habeat in corde, et ei nihil omnino anteponatur; portantur
et tales, tolerantur et tales: veniet caminus, incendet ligna,
fenum, stipulam: Ipse autem, inquit, salvus erit, sic tamen quasi
per ignem (I Cor. I, 12, 13; et III, 1-15). Hoc
aget caminus; alios in sinistram separabit, alios in dextram
quodammodo eliquabit. Aves autem non divisit. Sed aves videant, si
aves tales sunt quae super montes illos inhabitent; non debent sequi
altitudinem cordis sui, de qualibus dicitur: Posuerunt in coelum os
suum (Psal. LXXII, 9). Ne a ventis tollantur, in montibus
requiescant. Habent auctoritatem sanctorum, requiescant in montibus,
in Apostolis, in Prophetis: illic inhabitent tales aves, quia in
montibus petras inveniunt, firmamenta quaedam praeceptorum. Sicut
enim una illa petra, Christus Verbum Dei; sic multa verba Dei,
multae petrae, et istae petrae in montibus. Vide aves ibi
habitantes: Super illos volatilia coeli inhabitabunt.
6. Sed noli putare quia ista volatilia coeli auctoritatem suam
sequuntur; vide quid dicat Psalmus: De medio petrarum dabunt vocem
suam. Modo si dicam vobis, Credite, hoc enim dixit Cicero, hoc
dixit Plato, hoc dixit Pythagoras; quis vestrum non irridebit me?
Ero enim avis, quae non de petra emitto vocem meam. Quid mihi
unusquisque vestrum debet dicere? quid debet dicere ille qui sic
instructus est? Si quis vobis evangelizaverit praeterquam quod
accepistis, anathema sit (Galat. 1, 9). Quid mihi dicis de
Platone, et de Cicerone, et de Virgilio? Habes ante te petras
montium, de medio petrarum mihi da vocem tuam. De medio petrarum
dabunt vocem suam. Audiantur qui a petra audiunt : audiantur, quia
et in illis multis petris petra auditur: Petra enim erat Christus
(I Cor. X, 4). Audiantur ergo libenter, de medio petrarum
dantes vocem suam, Nihil suavius tali voce alitum. Illae sonant, et
petrae resonant: sonant illae, disputant spirituales; resonant
petrae, testimonia respondent Scripturae. Ecce inde volatilia de
medio petrarum dant vocem suam; habitant enim in montibus.
7. [vers. 13.] Ipsi montes et illae petrae unde habent vocem?
Ut enim rigemur Scripturis, confugimus ad apostolum Paulum. Ille
unde habet? Confugimus ad Isaiam. Isaias unde? Audi unde:
Rigans montes de superioribus suis. Modo si ad nos venerit homo
gentilis incircumcisus, crediturus Christo, damus ei Baptismum, nec
revocamus ad illa opera Legis. Et si nos interroget Judaeus quare
ita faciamus, sonamus de petra, dicimus, Hoc fecit Petrus, hoc
fecit Paulus: de medio petrarum damus vocem nostram. Illa autem
petra, ipse Petrus mons magnus, quando orabat et illum visum
videbat, de superioribus rigabatur. Paulus apostolus dicit
Gentibus: Si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit
(Galat. V, 2). Dicit hoc Paulus, tanquam mons: inde nos
dicimus, sonantes de petra. Riget Dominus ipsam petram de
superioribus suis. Nam cum ista petra adhuc esset in infidelitate
aspera, volens eam rigare de superioribus suis ut flueret aqua in
convalle, clamavit: Saule, Saule quid me persequeris? Non ei
legit prophetam, non ei legit alterum apostolum; omnia enim ista
contemneret mons magnus: rigavit illum de superioribus suis; et statim
rigatus et manare jam volens: Domine, ait, quid me jubes facere
(Act. IX, 4, 6)? Accipe illum montem vel petram, unde
possis dare vocem tuam; accipe illum, et vide rigari de superioribus,
et effluere in inferioribus. Audi hoc et in uno loco: Sive,
inquit, mente excessimus Deo, sivi temperantes sumus vobis. Quod
ait, mente excessimus; vos capere non potestis: excessimus enim omnia
ista carnalia, vos adhuc carnales estis. Deo ergo mente excessimus;
et quod videmus cum mente excedimus, effari non possumus: ibi enim
audivit ineffabilia verba, quae non licet homini loqui (II Cor.
XII, 4). Quid ergo, inquiunt illi carnales, illi lepores, nos
non irrigabimur? ad nos nihil perveniet? Et quomodo emittit fontes in
convallibus? et quomodo in medio montium pertransibunt aquae? Ad hoc
ergo pertinet, Sive temperantes sumus vobis. Unde hoc ? quem
imitamur? Charitas, inquit, Christi compellit nos (Id. V,
13, 14). Tu particeps Verbi, etsi hodie spiritualis, heri
carnalis, ad carnales dedignaris descendere, cum ipsum Verbum caro
factum sit, ut habitaret in vobis (Joan. I, 14).
8. Benedicamus ergo Dominum, et laudemus eum qui rigat montes de
superioribus suis. Inde veniet irrigatio ad terram, inde et humilia
satiabuntur: sequitur enim, De fructu operum tuorum satiabitur
terra. Quid est, De fructu operum tuorum? Nemo glorietur in
operibus suis; sed qui gloriatur, in Domino glorietur (I Cor.
I, 31). Gratia tua satiatur, cum satiatur: non dicat meritis
suis datam gratiam fuisse. Si gratia dicitur, gratis datur: si
operibus redditur, merces redditur (Rom. IV, 4, 5). Gratis
ergo accipe, quia impius justificaris. De fructu operum tuorum
satiabitur terra.
9. [vers. 14.] Producens fenum jumentis, et herbam servituti
hominum. Verum est, video, agnosco creaturam: producit terra fenum
jumentis, et herbam servituti hominum. Sed video et alia jumenta
Domini, quae significantur, cum dicitur, Bovi trituranti os non
infrenabis: dicit enim ipsum jumentum, Numquid de bobus pertinet ad
Deum? Propter nos ergo Scriptura dicit. Quomodo ergo producit
terra fenum jumentis? Quia Dominus constituit ut qui Evangelium
annuntiant, de Evangelio vivant. Misit praedicatores, et ait
illis: Omnia quae ab ipsis apponuntur vobis, manducate; dignus est
enim operarius mercede sua (Luc. X, 7 et 8). Cum enim
dixisset, Quae apponuntur vobis, manducate; ne illi dicerent,
Improbi erimus ad mensas alienas cum indigebimus, vis nos ita esse
frontosos? Non, inquit, non est illa donatio eorum, sed vestra
merces. Cujus rei merces? Quid dant? quid accipiunt? Dant
spiritualia, accipiunt carnalia; dant aurum, accipiunt fenum. Omnis
enim caro fenum, et claritas carnis ut flos feni (Isai. XL,
6). Omnia temporalia quae tibi superfluunt et redundant, fenum
jumentorum est. Quare? Quia carnalia sunt. Audi quorum jumentorum
sit fenum. Si nos vobis spiritualia, seminavimus, magnum est si
carnalia vestra metamus? Hoc Apostolus dixit, talis annuntiator tam
laboriosus, tam impiger, tam exercitatus, ut ipsum fenum donaret
terrae. Ego, inquit, nullius horum usus sum. Ostendit sibi
deberi, et non accepit; nec condemnavit eos qui acceperunt quod
debebatur. Condemnandi enim erant exigentes indebita, non accipientes
mercedem suam: ille tamen et ipsam mercedem suam donavit. Non quia
alius tibi donavit, non debes alteri; alioquin non eris irrigata terra
quae producit fenum jumentis. De fructu operum tuorum, inquit,
satiatibur terra: producens fenum jumentis. Tu noli esse sterilis,
produc fenum jumentis: si nolunt jumenta fenum tuum, non te tamen
sterilem inveniant. Accipis spiritualia, redde carnalia: debita sunt
militi, militi reddis; provincialis Christi es. Quis militat suis
stipendiis unquam? quis plantat vineam, et de fructu ejus non edit?
quis pascit gregem, et de lacte ejus non percipit? Non ideo dico, ut
ista fiant in me. Fuit quidam miles qui etiam provinciali donaret
annonam: sed tamen reddat provincialis annonam. Ut autem hinc dicam
potius; jumenta sunt: Bovi trituranti os non infrenabis.
Producens, inquit, fenum jumentis; et quasi hoc exponens adjecit,
Et herbam servituti hominum: ne non intelligeres quod dictum est,
Producens fenum jumentis, repetitione exposuit quod praemisit. Quod
enim dixit supra fenum, postea herbam nominavit; quod autem dixerat
jumentis, hoc servituti hominum dixit. Ergo servituti, et non
libertati. Ubi ergo est, Vos in libertatem vocati estis? Sed audi
eumdem ipsum: Cum enim liber sim ex omnibus, omnium servum me feci,
ut plures lucrifacerem (I Cor. IX, 7-19). Et quibus
dixit, In libertatem vocati estis? et quid adjunxit? Tantum ne
libertatem in occasionem carnis detis, sed per charitatem servite
invicem (Gal. V. 13). Quos liberos fecerat, servos fecit;
non conditione, sed tamen Christi redemptione; non necessitate, sed
charitate: Per charitatem, inquit, servite invicem. Sed Christo
servimus invicem, ait; non populis, non carnalibus, non infirmis.
Bene Christo servis, si servis quibus Christus servivit. Nonne de
illo dictum est: Bene servientem plurimis? Propheta legitur: de
nullo nisi de Christo accipi solet. Audiamus tamen proprie et in
Evangelio vocem ejus: Quicumque, inquit, in vobis vult major esse,
erit vester servus. Servum meum te fecit, qui te suo sanguine liberum
fecit. Dicite hoc nobis, quia verum dicitis. Audi illum alio loco:
Nos autem servos vestros per Jesum (II Cor. IV, 5). Bene
diligite servos vestros, sed in Domino vestro. Praestet nobis ut
bene serviamus. Nam velimus, nolimus, servi su mus: et tamen si
volentes sumus, non necessitate, sed charitate servimus. Quodammodo
enim quasi superbia servorum stomachata videbatur, cum diceret
Dominus: Erit vester servus qui voluerit inter vos major esse. Jam
enim filii Zebedaei sedes altissimas quaerebant: unus volebat sedere
ad dexteram, alter ad sinistram, dicentes per matrem quod ipsi
cupiebant. Dominus non illis sedes invidit, sed convallem prius
plorationis ostendit, quasi diceret, Illuc vultis venire, ubi sum
ego? venite qua ego. Quid est, venite qua ego? Per humilitatem.
Ego de sublimi descendi, et humiliatus ascendo: vos in terra inveni,
et ante vultis volare quam pasci; prius nutrimini, educamini, ferte
nidum. Quid enim ait? quomodo illos revocavit ad humilitatem, jam
quaerentes altitudinem? Potestis bibere calicem quem ego bibiturus
sum? Et illi, etiam in hoc superbi: Possumus. Quomodo Petrus:
Tecum usque ad mortem. Fortis vir, donec femina diceret: Et iste
cum illis erat (Matth. XXVI, 35, 69). Sic et isti:
Possumus. Potestis? Possumus. Et ille, Calicem quidem meum
bibetis, etsi modo non potestis, bibetis: quomodo Petro,
|
“Non
potes me modo sequi; sequeris me postea (Joan. XIII, 36).
Calicem quidem meum bibetis; sedere autem ad dexteram meam vel ad
sinistram, non est meum dare vobis”
|
|
(Matth. XX, 20-27).
Quid est, Non est meum dare vobis? Non est meum dare superbis.
Modo quibus loquor, superbi estis; ideo dixi, Non est meum dare
vobis. Sed forte dicerent, Erimus humiles. Non ergo eritis vos:
ego, Vobis dixi. Non dixi, Non dabo humilibus: sed, non dabo
superbis. Qui autem rex superbo fit humilis, non erit qui erat.
10. Ergo praedicatores verbi, et jumenta et servi sunt. Producat
terra, si irrigata est, fenum jumentis, et herbam servituti hominum.
Ipse est enim fructus, ut possit fieri quod dictum est in Evangelio:
Ut et ipsi recipiant vos in tabernacula aeterna (Luc. XVI,
9). Vide de feno quid facias, vide de re vili quid emas. Ut
recipiant vos, inquit, in tabernacula aeterna: ubi erunt ipsi, illuc
vos recipiant. Quare hoc? Quia qui suscipit justum in nomine justi,
mercedem justi accipiet: et qui suscipit prophetam in nomine
prophetae, mercedem prophetae accipiet: et qui dederit calicem aquae
frigidae uni ex his minimis, tantum in nomine discipuli; amen dico
vobis, non perdet mercedem suam (Matth. X, 41-42). Quam
mercedem non perdet? Recipient vos in tabernacula aeterna. Quis non
festinet? qui non alacrius currat? Si terra estis, rigamini de
fructu operum Dei: ne dicatis, Non sunt cum quibus faciamus;
praedicatores nostri, jumenta triturantia, homines servientes non
indigent nostri. Quaere tamen, ne quis indigeat: postremo, et qui
non indiget, inveniat in te quod nolit accipere. Accipit enim bonam
voluntatem, cum tu accipias pacem: etsi enim non quaerit datum, sed
requirit fructum (Philipp. IV, 17). Quaere tamen, ne quis
indigeat; et noli dicere: Si petierit, dabo. Exspectas ergo ut
petat? Sic pascis bovem Dei, quomodo transeuntem mendicum? Illi
petenti das, quia scriptum est, Omni petenti te, da (Luc. VI,
30). De isto quid scriptum est? Beatus qui intelligit super
egenum et pauperem (Psal. XL, 2). Quaere cui des: Beatus
enim qui intelligit super egenum et pauperem, qui praeoccupat vocem
petituri. Si sic inter vos indigent milites Christi, ut etiam
petant; videte ne vos judicent, antequam petant. Quomodo, inquis,
quaero? Esto curiosus, esto providus; prospice, attende unde
quisque vivat, unde se transigat, unde habeat: non reprehendetur ista
curiositas tua; terra eris producens fenum jumentis, et herbam
servituti hominum. Curiosus esto, et intellige super egenum et
pauperem. Alius ad te venit, ut petat; alium tu praeveni, ne
petat. Sicut enim de illo qui te quaerit dictum est, Omni petenti
te, da; sic de illo quem tu debes quaerere dictum est, Sudet
eleemosyna in manu tua, donec invenias justum cui eam tradas. Cum
enim dandum sit et istis pauperibus petentibus ; non enim ab eis
inhibuit Deus eleemosynas, cum Christus de ipsis dicat, Quando
facis epulum, convoca caecos, claudos, debiles, non habentes unde
tibi reddant; retribuetur autem tibi in resurrectione justorum (Luc.
XIV, 13 et 14): voca et ipsos, pasce et ipsos; epulare, cum
illi epulantur; delectare, cum illi saginantur; illi enim pane tuo,
tu justitia Dei. Nemo vobis dicat: Praeceptum est a Christo ut
servo Dei detur, mendico non detur. Absit; prorsus impius ista
loquitur. Da illi, sed multo magis illi. Ille enim petit, et in
voce petentis agnoscis cui des: ille autem quanto minus petit, tanto
magis tibi vigilandum est ut praeoccupes petiturum; aut forte modo non
petiturum, et aliquando damnaturum. Itaque curiosi estote ad ista,
fratres mei; invenietis multorum Dei servorum indigentiam, tantum ut
velitis invenire. Sed quia delectat vos excusatio qua vultis dicere,
Nesciebamus; propterea non invenitis.
11. Ipse Dominus loculos habebat, quo mittebantur necessaria, et
possidebantur nummi propter usus eorum qui cum illo erant et ejus: non
enim cum dicitur, Esurivit (Matth. IV, 2; et XXI, 18),
evangelista mentitur. Voluit esurire propter te, ne tu esurias in
illo, qui pauper factus est, cum dives esset, ut illius paupertate
nos ditaremur (II Cor. VIII, 9). Habuit enim loculos; et
dictum est de quibusdam feminis religiosis, quod ambulabant qua ibant
pedes ejus evangelizantes, et ministrabant ei de substantia sua.
Nominantur illae mulieres in Evangelio, ubi erat quaedam etiam uxor
cujusdam Chuzae procuratoris Herodis (Luc. VIII, 3). Vide
quae fiebant. Futurus erat Paulus nihil tale aliquando quaerens, et
omnia provincialibus donans. Sed quia multi infirmi ista quaesituri
erant, magis infirmorum personam suscepit Christus. Sublimius
Paulus, numquid et Christo! Sublimius Christus, quia
misericordius. Cum enim videret Paulum ista non esse quaesiturum,
providit ne damnaret quaesiturum, et praebuit exemplum infirmo:
quomodo cum videret multos pronos et gaudentes ituros ad martyrium
passionis, exsultaturos in ipsa passione, fortes , centenarios
maturos ad horreum; quorumdam tamen infirmorum, quos videbat posse
conturbari ventura passione, ne deficerent tamen, sed potius
voluntatem humanam voluntati Creatoris conjungerent, ipsorum personam
voluit suscipere in passione Christus, dicens, Tristis est anima mea
usque ad mortem; et iterum, Pater, si fieri potest, transeat a me
calix iste. Docuit quid esset dicturus infirmus, sed secutus ostendit
quid facere deberet infirmus: Verumtamen non quod ego volo, sed quod
tu vis, Pater (Matth. XXVI, 38, 39). Quomodo ergo in
passione infirmorum personam sustinuit, praefigurata illa in corpore
suo, quia et illa membra ejus; neque enim frustra dictum est,
Imperfectum meum viderunt oculi tui, et in libro tuo omnes scribentur
(Psal. CXXXVIII, 16): sic et in loculis habendis, et in
exigenda quodam modo annona, non petenda, sed praebenda , indigentiam
suscepit. Suscepit eum Zacchaeus, et gaudet (Luc. XIX, 6).
Cui hoc bonum? Christo, an Zacchaeo? Vere, si non susciperet
Zacchaeus, non erat ubi maneret mundi fabricator? aut si non pasceret
Zacchaeus, indigeret is qui de quinque panibus tot millia hominum
saturavit? Cum ergo quisque sanctum suscipit, non suscepto, sed
susceptori praestatur. Numquid in illa fame non pascebatur Elias?
nonne corvus afferebat panem et carnem, servo Dei serviente creatura
(III Reg. XVII, 6)? Missus est tamen pascendus ad
viduam; non ut militi, sed ut provinciali aliquid praestaretur.
12. Ergo quia dicebamus, fratres, et de pascendis pauperibus; cum
Dominus loculos haberet, tamen quando dixit Judae eum tradituro,
Quod facis, fac velociter; non intelligentes caeteri quid dixisset,
arbitrati sunt eum dixisse, ut aliquid praepararet quod daretur
pauperibus. Ille enim loculos habebat, hoc in Evangelio scriptum est
(Joan. XIII, 27-29). Possent hoc suspicari, nisi hoc
haberet in consuetudine Dominus? De his ergo quae dabantur et in
loculos mittebantur, dabatur tamen et illis pauperibus, quos Deus
docuit non contemnendos. Sed si illum non contemnis, quanto magis
bovem per quem trituratur haec area? quanto magis servum tuum? Non
indiget cibo, forte veste indiget. Non indiget veste, forte tecto
indiget, forte ecclesiam fabricat, forte aliquid utile in domo Dei
molitur; exspectat ut attendas, exspectat ut intelligas super egentem
et pauperem. Tu contra, terra dura, lapidea, non irrigata, aut
frustra irrigata, servas tibi dicere: Non sciebam, non noveram,
nemo mihi dixit. Nemo tibi dixit! Christus non cessat dicere,
propheta non cessat dicere: Beatus qui intelligit super egenum et
pauperem. Non vides arcam inanem praepositi tui: vides certe vel
surgentem fabricam, quo intraturus et oraturus es. Nonne admovetur
oculis tuis? Nisi forte putatis, fratres, quia praepositi vestri
thesaurizant: et novimus multos non thesaurizare, et ad quotidiana
egere, de quibus omnino non creditur; quos et vos inveniretis, si
velletis, si circumspiceretis, si ad hoc vigilaretis, ut fructum
daretis. Dixi quod potui, quantum potui. Puto autem manifestos nos
esse vobis, sicut ait Apostolus, non ideo nos dicere, ut in nos ista
faciatis. Praestet Deus ut haec non frustra dixerim: praestet Deus
ut terra irrigata sitis, non lapidea, sicut Judaeorum, unde tabulas
lapideas accipere meruerunt; sed terra fructifera, terra quae irrigata
reddat agricolae. Illi ipsi corde lapideo, quod significatum est
lapideis tabulis, decimas dabant. Etiam gemitis, et nihil adhuc exit
. Si gemitis, parturite; si parturitis, parite. Quare gemitus
inanis? quare gemitus sterilis? Viscera torquentur, an non est intus
quod edatur? Rigans montes de superioribus suis: de fructu operum
tuorum satiabitur terra. Beati qui faciunt, beati qui ista fructuose
audiunt, beati qui non inaniter clamant. De fructu operum tuorum
satiabitur terra: producens fenum jumentis, et herbam servituti
hominum. Utquid hoc? Ut educat panem de terra. Quem panem?
Christum. De qua terra? De Petro, de Paulo, de caeteris
dispensatoribus veritatis. Audi quia de terra: Habemus, inquit,
thesaurum istum in vasis fictilibus, ut eminentia sit virtutis Dei
(II Cor. IV, 7). Ipse est panis qui de coelo descendit
(Joan. VI, 41), ut e terra educatur, cum per servorum suorum
carnem praedicatur. Terra fenum producit, ut panem de terra educat.
Quae terra fenum producit? Plebes piae, plebes sanctae. Ut de qua
terra panis educatur? Verbum Dei de Apostolis, de dispensatoribus
Sacramentorum Dei, adhuc in terra ambulantibus, adhuc corpus
terrenum portantibus.
13. [vers. 15.] Et vinum laetificat cor hominis. Nemo se ad
ebrietatem paret; imo se omnis homo ad ebrietatem paret. Calix tuus
inebrians quam praeclarus est (Psal. XXII, 5)! Nolumus
dicere: Nemo se inebriet. Inebriamini, sed videte unde. Si vos
inebriat calix Domini praeclarus, videbitur ista inebrietas in
operibus vestris, videbitur in sancto amore justitiae, videbitur
postremo in alienatione mentis vestrae, sed a terrenis in coelum. Ut
exhilaret faciem ejus in oleo. Video quae terra quantum fructum
educat, si producat fenum jumentis. Non isti servi vendunt quod
dant; non enim venditores Evangelii sunt: gratis dant, quia gratis
acceperunt. Gaudent bonis operibus vestris; hoc enim vobis prodest:
non enim quaerunt datum, sed requirunt fructum. Quid est exhilaratio
faciei in oleo? Gratia Dei, nitor quidam in manifestationem; sicut
dicit Apostolus: Unicuique autem datur Spiritus ad manifestationem
(I Cor. XII, 7). Gratia quaedam quae est hominum ad homines
perspicua, ad conciliandum sanctum amorem, oleum dicitur, in nitore
divino; et quoniam excellentissima in Christo apparuit, totus orbis
eum diligit: qui cum contemptus hic esset, adoratur modo ab omni
gente: Quoniam ipsius est regnum, et ipse dominabitur gentium
(Psal. XXI, 29). Tanta est enim ejus gratia, ut multi qui
in eum non credunt, laudent eum, et propterea dicant nolle se in eum
credere, quia nemo potest implere quod jubet. Laudando impediuntur,
qui in illum vituperando saeviebant. Amatur tamen ab omnibus,
praedicatur ab omnibus; quia excellenter unctus, ideo Christus.
Christus enim unctus, a chrismate dictus Christus. Messias
hebraice, graece Christus, latine Unctus: sed corpus suum totum
perunguit. Omnes ergo venientes accipiunt gratiam, ut exhilaretur
facies in oleo.
14. Et panis cor hominis confirmat. Quid est hoc, fratres?
Quasi coegit intelligi de quo pane diceret. Panis enim iste visibilis
stomachum confirmat, ventrem confirmat: est alius panis qui cor
confirmat, quia panis est cordis. Jam enim dixerat de pane superius,
Ut educat panem de terra, sed non dixerat qualis panis sit ille. Et
vinum laetificat cor hominis. Videtur jam dicere de spirituali vino;
nam id laetificat cor hominis. Sed adhuc putetur de vino isto dici,
quia ebrii quasi laeti corde videntur apparere. Utinam laetentur, et
non rixentur. Dicis mihi: Quid laetius ebrio? Imo quid insanius
ebrio? quid plerumque iracundius? Est ergo vinum quod vere laetificat
cor, et non novit aliud nisi laetificare cor. Sed ne putes hoc quidem
de spirituali vino debere accipi, de illo pane autem non; quod et ipse
spiritualis sit, exposuit et ipsum: Et panis, inquit, cor hominis
confirmat. Ergo sic accipe de pane, quomodo accipis de vino; intus
esuri, intus siti: Beati enim qui esuriunt et sitiunt justitiam,
quia ipsi saturabuntur (Matth. V, 6). Panis ille justitia est,
vinum illud justitia est: veritas est, veritas Christus est (Joan.
XIV, 6). Ego sum, inquit, panis vivus, qui de coelo descendi
(Id. VI, 41); et, Ego sum vitis, vos sarmenta (Id.
XV, 5). Et panis cor hominis confirmat.
15. [vers. 16.] Satiabuntur ligna campi: sed de ista gratia
educta de terra. Ligna campi, plebes populorum. Et cedri Libani
quas plantavit. Cedri Libani, potentes in saeculo, et ipsi
satiabuntur. Pervenit panis, et vinum, et oleum Christi ad
senatores, ad nobiles, ad reges; satiata sunt ligna campi. Prius
humiles satiati sunt, deinde etiam cedri Libani, sed quas plantavit
ipse: piae cedri, religiosi fideles; tales enim plantavit. Nam et
impii sunt cedri Libani, quia, Conteret Dominus cedros Libani
(Psal. XXVIII, 5). Libanus enim mons est; ibi istae
arbores etiam secundum litteram annosissimae sunt et excellentissimae.
Libanus autem interpretatur, sicut legimus in eis qui ista
scripserunt, Candidatio. Libanus dicitur candidatio: videtur autem
candidatio esse saeculi hujus, modo nitentis et fulgentis in pompis
suis. Sunt ibi cedri Libani quas plantavit Dominus; ipsae
satiabuntur quas plantavit Dominus. Nam arbor, inquit, quam non
plantavit Pater meus, eradicabitur (Matth. XV, 13). Et
cedri Libani quas plantavit.
16. [vers. 17.] Illic passeres nidificabunt. Fulicae domus
dux est eorum. Ubi passeres nidificabunt? In cedris Libani. Jam
audivimus quae sint cedri Libani, nobiles saeculi, excelsi genere,
opibus, honoribus: et ipsae cedri satiantur, illae tamen quas
plantavit ipse. In his cedris passeres nidificant. Qui sunt
passeres? Aves quidem et volatilia coeli sunt passeres, sed minuta
volatilia solent dici passeres. Sunt ergo quidam spirituales
nidificantes in cedris Libani: id est, sunt quidam servi Dei
audientes in Evangelio, Dimitte omnia tua, vel, vende omnia tua,
et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelis; et veni, sequere me
(Id. XIX, 21). Et non tantum hoc audierunt magni, sed
audierunt et parvi, et voluerunt hoc facere et parvi, et esse
spirituales; non jungi uxoribus, non macerari cura filiorum, non
habere proprias sedes quibus deligarentur, sed ire in vitam quamdam
communem. Sed quid dimiserunt isti passeres? Minuti enim saeculi
hujus passeres videntur. Quid dimiserunt? quid magnum dimiserunt?
Alius se convertit, dimisit cellam patris sui inopem, vix unum lectum
et unam arcam. Convertit se tamen, factus est passer, quaesivit
spiritualia. Bene, optime; non illi insultemus, non dicamus:
Nihil dimisisti. Non superbiat qui multa dimisit. Petrus ut
sequeretur Dominum, novimus quod piscator erat, quid potuit
dimittere? Vel frater ejus Andreas, vel filii Zebedaei Joannes et
Jacobus, etiam ipsi piscatores (Id. IV. 18, 21); et tamen
quid dixerunt? Ecce nos dimisimus omnia, et secuti sumus te (Id.
XIX, 27). Non ei dixit Dominus: Oblitus es paupertatem
tuam; quid dimisisti ut totum mundum acciperes? Multum dimisit,
fratres mei, multum dimisit, qui non solum dimisit quidquid habebat,
sed etiam quidquid habere cupiebat. Quis enim pauper non turgescit in
spem saeculi hujus? quis non quotidie cupit augere quod habet? Ista
cupiditas praecisa est: ibat in immensum, accepit modum, et nihil
dimissum est? Prorsus totum mundum dimisit Petrus, et totum mundum
Petrus accepit. Quasi nihil habentes, et omnia possidentes (II
Cor. VI, 10). Faciunt hoc multi: ista faciunt qui parum
habent, et veniunt, et fiunt passeres utiles. Minuti videntur, quia
non habent altitudinem dignitatis saecularis: nidificant in cedris
Libani. Etenim et cedri Libani, nobiles et divites et excelsi hujus
saeculi, quoniam cum timore audiunt, Beatus qui intelligit super
egenum et pauperem; attendunt res suas, villas suas, et omnes
superfluas copias, quibus videntur excelsi, et praebent illas servis
Dei; dant agros, dant hortos, aedificant ecclesias, monasteria,
colligunt passeres, ut in cedris Libani nidificent passeres. Ergo
satiantur cedri Libani quas plantavit Dominus, et illic passeres
nidificabunt. Attendite totam terram, si non ita est. Ut loquerer
ista, non solum credidi, sed et vidi; dedit mihi intellectum ipsum
experimentum. Interrogate latissimas terras qui nostis, et videte in
quam multis cedris Libani passeres illi, de quibus locutus sum,
nidificant.
17. Sed tamen, fratres mei, ipsi passeres si spirituales sunt,
quamvis nidificent in cedris Libani, non pro magno habere debent
cedros Libani, et putare illos esse superiores, a quibus eorum
necessaria complentur. Passeres enim sunt; illae autem cedri Libani
sunt. Ergo fulicae domus dux est passerum. Quamvis in cedris Libani
nidificent passeres, non tamen cedri Libani duces sunt passerum.
Ecce satiabuntur ligna campi, omnes populi; et cedri Libani
satiabuntur, quas plantavit Dominus, omnes nobiles et excelsi
fideles. Illic, id est in cedris Libani, passeres nidificabunt;
praebebunt ramos facultatum suarum colligendis minutis spiritualibus.
Praebent ista, faciunt haec cedri Libani quas plantavit Dominus;
faciunt, et libenter faciunt; noverunt quid faciant, noverunt quid
accipiant. Sed passeres quamvis in cedris Libani nidificabunt,
Fulicae domus dux est eorum. Quae est fulicae domus? Fulica, sicut
omnes novimus, marina avis est; vel in stagnis est, vel in mari est.
Habet quamdam domum non facile in littore terrae, aut nunquam; sed in
iis quae in media aqua sunt: plerumque ergo in petris quas aqua
circumdat. Intelligimus ergo petram esse idoneam fulicae domum,
nusquam fortius et firmius habitat, quam in petra. In quali petra?
In mari constituta. Etsi tunditur fluctibus, frangit tamen fluctus,
non frangitur: hoc habet magnum petra in mari constituta. Quanti
fluctus contuderunt petram nostram, Dominum Christum? Elisi sunt in
illum Judaei; illi fracti sunt, ille integer mansit. Et unusquisque
imitans Christum, ita sit in isto saeculo, id est in isto mari, ubi
non potest nisi procellas tempestatesque sentire, ut nulli vento
cedat, nulli fluctui, sed omnia excipiat, et integer maneat. Ergo
fulicae domus et fortis est, et humilis. Non habet domum fulica in
excelsis; nihil illa domo firmius, et nihil humilius. In cedris
quidem nidificant passeres, propter praesentem necessitatem: sed
petram illam habent ducem, quae fluctibus tunditur, et non frangitur;
imitantur enim Christi passiones. Et si forte cedri Libani iratae
fuerint, et aliquid molestiae vel scandali servis Dei in ramis suis
commoverint, volabunt quidem inde passeres; sed vae cedro remanenti
sine nidis passerum. Passeres enim non naufragabunt, non peribunt;
quia fulicae domus dux est eorum.
18. [vers. 18.] Quid ergo sequitur? Montes altissimi
cervis. Cervi, magni, spirituales, transcendentes in cursu omnia
spinosa veprium atque silvarum. Qui perficit, inquit, pedes meos
sicut cervi, et super excelsa statuet me (Psal. XVII, 34).
Teneant montes altos, alta praecepta Dei; sublimia cogitent,
teneant ea quae multum eminent in Scripturis, justificentur in
summis: cervis enim sunt illi montes altissimi. Quid de humilibus
bestiis? quid de lepore? quid de ericio? Lepus minutum animal et
infirmum, ericius etiam spinosum : illud animal timidum, illud animal
spinis coopertum. Spinae quid significant, nisi peccatores? Qui
peccat quotidie, etiamsi non magna peccata, minutissimis spinis
coopertus est. In eo quod timet, lepus est; in eo quod minutissimis
peccatis operitur, ericius est: et non potest tenere excelsa illa et
perfecta praecepta. Illi enim montes altissimi cervis. Quid ergo?
isti pereunt? Non. Sic enim montes altissimi cervis, ut et his
videas quid sequatur: Petra refugium ericiis et leporibus. Quia
factus est Dominus refugium pauperi (Psal. IX, 10). Ponas
petram illam in terra, refugium est ericiis et leporibus: ponas illam
in mari, domus est fulicae. Ubique utilis petra. Et in montibus
ipsa utilis: montes sine petrae fundamento ruerent in profundum.
Nonne jamdudum de montibus dicebatur: Illic volatilia coeli
inhabitabunt; de medio petrarum dabunt voces suas? Ubique ergo petra
refugium nostrum: sive in montibus excelsa sit, sive in mari tundatur
fluctibus, non frangatur , sive in terra solidetur; ad illam cervi,
ad illam fulica, ad illam lepus et ericius. Tundant pectora lepores,
et ericii confiteantur peccata sua: licet cooperti sint minutis quidem
quotidianisque peccatis; non eis tamen deest petra, quae illos docuit
dicere, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus
debitoribus nostris (Matth. VI, 12). Petra refugium ericiis
et leporibus.
19. [vers. 19.] Fecit lunam in tempora. Intelligimus
spiritualiter Ecclesiam crescentem de minimo, et ista mortalitate
vitae quodammodo senescentem; sed ut propinquet ad solem. Non istam
lunam dico visibilem oculis, sed quae hoc nomine significatur. Ista
quando obscura erat Ecclesia, quando nondum apparebat, nondum
eminebat, seducebantur homines, et dicebatur, Haec est Ecclesia,
hic est Christus; ut sagittarent in obscura luna rectos cord.
(Psal. X, 3). Modo quam caecus est qui plena luna errat?
Fecit lunam in tempora. Hic enim temporaliter transit Ecclesia; non
enim hic erit semper ista mortalitas: augeri et minui aliquando
transibit ; in tempora facta est. Sol agnovit occasum suum. Et hic
quis sol, nisi sol ille justitiae, quem sibi non ortum impii plangent
in die judicii? Qui dicturi sunt in illo die, Ergo erravimus a via
veritatis, et justitiae lumen non luxit nobis, et sol non ortus est
nobis (Sap. V, 6). Ei sol iste oritur, qui intelligit
Christum. Recedit autem ab intellectu ejus Christus, qui sic iratus
fuerit fratri suo, ut teneat odium. Itaque irascimini, et nolite
peccare (Psal. IV, 5). Charitas etsi irascitur aliquando, ut
corrigat, non tenetur rea; quia non inveteravit ira, ut verteretur in
odium. Si autem ira conversa fuerit in odium, occidit sol super
iracundiam vestram. Non igitur occidat sol super iracundiam vestram
(Ephes. IV, 26).
20. Nec putetis, fratres, ideo nonnulis solem esse adorandum,
quia sol in Scripturis aliquando Christum significat. Talis est enim
dementia hominum; quasi adorandum aliquid dicatur, cum dicitur, Sol
Christum significat. Adora ergo et petram, quia Christum significat
(I Cor. X, 4). Sicut ovis ad victimam ductus est (Isai.
LIII, 7); adora et ovem, quia Christum significat. Vicit leo
de tribu Juda (Apoc. V, 5); adora et leonem, quia Christum
significat. Videte quam multa Christum significent; omnia ista
Christus in similitudine, non in proprietate. Quaeris proprietatem
Christi? In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum.
Ecce proprietas Christi, per quam factus es. Vis audire et
proprietatem per quam refectus es? Et Verbum caro factum est, et
habitavit in nobis (Joan. I, 1, 14). Caetera similitudines
sunt. Intellige, esto Scripturae capax, ut aliud videas objici
oculis tuis, aliud innui cordi tuo.
21. Sol ergo ille, jam securi dicimus, sol ille justitiae, non
sine causa impiis non oritur, etsi volunt: ipsa enim Sapientia
dicit, Quaerent me mali, et non invenient. Quaerent, et non
invenient. Et quare? Oderunt enim sapientiam. Ipsa Sapientia
loquitur, et dicit: Quaerent me mali, et non invenient; oderunt
enim sapientiam (Prov. I, 28, 29). Si ergo oderunt, quare
quaerunt? Quaerunt, non ut fruantur, sed ut inflentur; quaerunt
sermonibus, oderunt moribus. Spiritus enim sanctus disciplinae fugiet
fictum, et auferet se a cogitationibus quae sunt sine intellectu
(Sap. I, 5). Non ergo sol ille oritur impiis, non oritur
malis. At vero de isto sole quid dictum est? Qui facit solem suum
oriri super bonos et malos, et pluit super justos et injustos
(Matth. V, 45). Ergo de illo sole justitiae nescio quid
significat psalmus iste secundum mysterium; nam videmus ista fieri in
creatura etiam secundum speciem rerum visibilium: Sol agnovit occasum
suum. Quid est, Sol agnovit occasum suum? Christus agnovit
passionem suam: occasus Christi, passio Christi. Sed numquid sic
sol occidit, ut non oriatur? Numquid qui dormit, non adjiciet ut
resurgat (Psal. XL, 9)? nonne ipse dixit, Dormivi turbatus?
et de illo dictum est, Exaltare super coelos, Deus (Psal.
LVI, 5, 6)? Ergo, Sol agnovit occasum suum: quid est,
agnovit? Approbavit, placuit ei. Et unde ostendimus quia agnovit,
hoc est, placuit ei? Quid enim non novit Deus? quid non novit
Christus? Et tamen dicturus est in fine quibusdam: Non novi vos
(Matth. VII, 23). Quomodo ergo ibi, Non novi vos, non est
quasi, Mihi ignoti estis, sed, non mihi placetis; sic et hic,
agnovit occasum suum, placuit illi occasus suus. Si enim ei
displiceret, quomodo pateretur? Homini enim, quia non est ille sol,
etiamsi displiceat passio sua, patitur et quod non vult. Ille autem
non pateretur, nisi ei placeret: id est, nisi agnosceret occasum
suum, non occideret; quia ipse ait,
|
“Potestatem habeo ponendi
animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam: nemo tollit eam a
me, sed ego ipse eam pono a me”
|
|
(Joan. X, 18). Ergo,
agnovit occasum suum.
22. [vers. 20, 21.] Et quid, cum occidit sol, cum passus
est Dominus? Factae sunt quaedam tenebrae in Apostolis, defecit
spes eorum, quibus primo magnus et redemptor omnium videbatur.
Quare?
|
“Posuisti tenebras, et facta est nox: ibi pertransibunt
omnes bestiae silvae. Catuli leonum rugientes, ut rapiant,
quaerentes a Deo escam sibi”.
|
|
Quid intelligam spiritualiter catulos
leonum, nisi spiritualia nequitiae (Ephes. VI, 12)? quid
intelligam nisi mala daemonia, quae daemonia pascuntur erroribus
hominum? Sunt enim principes daemoniorum, et sunt daemonia quaedam
contemptibilia. Ista daemonia seducere animas quaerunt, sed ubi sol
non ortus est; tenebrae enim sunt. Et cum tenebrae sunt, quaerunt
catuli leonum quos devorent. Ipse leo major, princeps omnium talium
leonum, quid de illo dictum est?
|
“Nescitis quia adversarius vester
diabolus, tanquam leo rugiens circuit, quaerens quem devoret”
|
|
(I
Petr. V, 8)? Ideo
|
“quaerentes a Deo escam sibi;”
|
|
quia nec
tentari quis potest a diabolo, nisi permittente Deo. Job sanctus
ante diabolum erat, et tamen longe ab illo erat: aspectu ante illum,
potestate remotus ab illo. Quando auderet tentare vel carnem, vel
facultates ejus quas possidebat, nisi accepisset potestatem? Quare
autem datur potestas? Aut ad damnandos impios, aut ad probandos
pios. Juste hoc totum Dominus agit; et in neminem habet diabolus
potestatem, vel in aliquid ejus, nisi ille concedat, cui est potestas
summa et sublimis. Sic diabolo, sic homini nulla est potestas in
hominem, nisi desuper detur. Stabat judex vivorum et mortuorum ante
hominem judicem, et inflavit se homo judex videns ante se Christum,
et ait: Nescis quia potestatem habeo occidendi et dimittendi te? At
ille qui venerat et eum docere, a quo judicabatur: Non haberes,
inquit, in me potestatem, nisi esset tibi desuper data (Joan.
XIX, 10, 11). Et homo et diabolus et quaelibet daemonia
nonnisi accepta potestate nocent: sed proficientibus non nocent.
Malis ita sunt tanquam ignis feno; bonis ita sunt tanquam ignis auro.
Manducatus est Judas ut fenum; probatus est Job ut aurum. Posuisti
tenebras, et facta est nox: illic pertransibunt omnes bestiae silvae.
Jam bestiae silvae alio modo: alio enim et alio modo semper ista
intelliguntur; quomodo Dominus ipse agnus, ipse leo. Quid tam
diversum quam agnus et leo? Sed qualis agnus? Qui vinceret lupum,
vinceret leonem. Ipse petra, ipse pastor, ipse janua. Pastor
intrat per januam: et dicit, Ego sum pastor bonus; et dicit, Ego
sum janua (Id. X, 7, 11). Ipsum leonis nomen Dominum
significat; quia, Vicit leo de tribu Juda (Apoc. V, 5), et
diabolum; quia, Conculcavit leonem et draconem (Psal. XC,
13). Discite sic intelligere, cum figurate ista dicuntur; ne
forte ubi legeritis quod Christum significat petra (I Cor. X,
4), ubique petram Christum putetis. Significat alia atque alia,
sicut littera quo loco ponatur vide, ibi intelligis ejus vim. Si
audieris litteram primam in nomine Dei, et putaveris eam semper ibi
ponendam, delebis eam in nomine diaboli. Ab eadem enim littera
incipit nomen Dei, a qua incipit nomen diaboli; et nihil tam
disjunctum, quam Deus et diabolus. Vide ergo quam absurdus est a
rebus et humanis et divinis, qui dixerit de littera singulari D, Non
debet haberi in capite nominis diaboli, et cum quaesieris, quare?
respondeat: Ego in nomine Dei legi istam litteram. Ridetur iste;
nam nec talis est cui digneris reddere rationem. Nolite ergo tam
pueriliter sapere etiam ista divina, ut forte aliquis vestrum, quia
dixi superius bestias silvae significare Gentes, modo autem dico
bestias silvae significare daemonia et angelos praevaricationis, putet
iis me aliquid contrarium dicere. Similitudines enim sunt, et in
quocumque loco sunt, circumstantia sui exponuntur. Illic
pertransibunt omnes bestiae silvae. Ubi? In nocte quam posuit
Dominus, quia sol agnovit occasum suum. Catuli leonum rugientes, ut
rapiant, quaerentes a Deo escam sibi. Merito Dominus venturus ad
occasum suum, ipse sol justitiae agnoscens occasum suum, ait
discipulis, tanquam tenebris futuris , circuituro leone, ut quaereret
quem devoraret, quod ille leo neminem devoraret, nisi peteret: Hac
nocte, inquit, postulavit satanas vexare vos sicut triticum; et ego
rogavi pro te, Petre, ne deficiat fides tua (Luc. XXII,
31, 32). Nonne Petrus cum ter negavit (Matth. XXVI,
70-74), jam inter dentes leonis erat? Catuli leonum rugientes,
ut rapiant, et ut quaerant a Deo escam sibi.
23. [vers. 22.] Ortus est sol. Qui dixit, Potestatem habeo
ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam; agnovit
occasum suum, et posuit eam; ortus est sol, et recepit eam. Ortus
est sol, quia occidit sol, sed non exstinctus est sol. Adhuc eis qui
non intelligunt Christum, ipsa nox est; adhuc eis sol ortus non est:
instent, ut intelligant, ne rapiantur a rugiente leone. Nam ecce
quibus ortus est, non eos audent invadere catuli leonum. Sequitur
enim: Ortus est sol, et congregati sunt, et in cubilibus suis
cubabunt. Magis magisque ubi oritur sol iste, ut intelligatur ab orbe
terrarum, et clarificetur Christus in toto mundo, congregantur catuli
leonum; illa daemonia recedunt a persecutione Ecclesiae, quae
instigabant persequi domum Dei, operando in filiis diffidentiae. Nam
dictum est: Secundum principem potestatis aeris, qui nunc operatur in
filiis infidelitatis (Ephes. II, 2). Modo jam quia nemo eorum
persequi audet Ecclesiam, ortus est sol, et congregati sunt. Et ubi
sunt? Et in cubilibus suis cubabunt. Cubilia eorum, corda
infidelium. Quam multi gerunt leones cubantes in cordibus suis? Non
inde erumpunt, non faciunt impetum in istam peregrinantem Jerusalem.
Quare non faciunt? Quia jam ortus est sol, et splendet in toto orbe
terrarum.
24. [vers. 23.] Ergo vide quid sequatur, quia ortus est sol,
et congregati sunt, et in cubilibus suis cubabunt. Quid tu, o homo
Dei? quid tu, o Ecclesia Dei? quid tu, o corpus Christi, cujus
caput in coelo est? quid tu facis, o homo, unitas ejus? Exiet,
inquit, homo ad opus suum. Operetur ergo iste homo opera bona in
securitate pacis Ecclesiae, operetur usque in finem. Aliquando enim
erit quaedam contenebratio , et fiet quidam impetus, sed in vespera,
id est in fine mundi: modo-autem in pace et tranquillitate operatur
Ecclesia; quia exiet homo ad opus suum, et ad operationem suam usque
ad vesperam.
25. [vers. 24.] Quam magnificata sunt opera tua, Domine!
Merito magna, merito excelsa. Ubi facta sunt opera ista tam magna?
quae illa statio Dei ubi stetit, vel quae illa sessio ubi sedit, et
ista operatus est? quis locus ubi ista operatus est? unde processerunt
primo ista tam pulchra? Si ad litteram accipias, omnis ordinata
creatura, ordinate currens, ordinate pulchra, ordinate oriens,
ordinate occidens, ordinate peragens omnia tempora, unde processit?
Ipsa autem Ecclesia quomodo accepit incrementa, successus,
perfectionem? Quomodo destinatur ad finem quemdam immortalitatis?
Quibus praeconiis praedicatur? quibus mysteriis commendatur? quibus
sacramentis occultatur? qua praedicatione revelatur? Ubi fecit haec
Deus? Video magna opera: Quam magnificata sunt opera tua,
Domine! Quaero ubi fecerit, locum non invenio; sed video quid
sequatur: Omnia in sapientia fecisti. Ergo omnia in Christo
fecisti. Ille contemptus, ille expalmatus, ille consputus, ille
spinis coronatus, ille crucifixus, omnia in illo fecisti. Audio,
audio quid de illo tuo milite nunties hominibus; quid de illo praecone
sancto praedices gentibus, Christum Dei Virtutem, et Dei
Sapientiam. Irrideant Judaei crucifixum Christum, quia scandalum
est eis; irrideant Pagani crucifixum Christum. quia stultitia est
eis: Nos autem, inquit, praedicamus Christum crucifixum, Judaeis
quidem scandalum, Gentibus autem stultitiam; ipsis vero vocatis
Judaeis et Graecis Christum Dei Virtutem, et Dei Sapientiam (I
Cor. I, 23, 24). Omnia in sapientia fecisti.
26. Repleta est terra creatura tua. Repleta est terra creatura
Christi . Et quomodo? Quomodo videmus: quid enim non a Patre per
Filium creatum est? Quidquid ambulat et repit in terris, quidquid
natat in aquis, quidquid volat in aere, quidquid in coelo
circumagitur, quanto magis terra, totus mundus creatura Dei est.
Sed nescio quid hic significat de quadam creatura nova, de qua dicit
Apostolus, Si qua in Christo nova creatura, vetera transierunt;
ecce facta sunt sunt omnia nova: omnia autem ex Deo (II Cor. V,
17, 18). Nova creatura quae facta est, omnes credentes in
Christum, exuentes se veterem hominem, et induentes novum (Ephes.
IV, 22, 24). Repleta est terra creatura tua. In uno loco
terrae crucifixus erat, in uno exiguo loco cecidit granum illud in
terram, et mortificatum est; sed magnum fructum attulit. Singularis
eras, Domine Jesu, donec transires; agnosco in alio psalmo vocem
tuam, qua dixisti: Singularis ego sum, donec transeam (Psal.
CXL, 10). Singularis ergo eras, donec transires; singularis
eras, cum agnovisti occassum tuum: sed ab occasu in ortum transisti.
Ortus es, splenduisti, clarificatus es, cum in coelum ascendisti,
et repleta est terra creatura tua. Psalmum, fratres, nondum
finivimus; sed aliquid inde in nomine Christi etiam ad diem Dominicum
differamus.
|
|