|
1. Meminit Charitas Vestra, cum sit unus sermo Dei in Scripturis
omnibus dilatatus, et per multa ora sanctorum unum Verbum sonet, quod
cum sit in principio Deus apud Deum, ibi non habet syllabas, quia
non habet tempora; nec mirandum nobis sit, quia propter infirmitatem
nostram descendit ad particulas sonorum nostrorum, cum descenderit ad
suscipiendam infirmitatem corporis nostri (Joan. I, 1, 14):
istum tamen psalmum jam multos nobis fecisse sermones, mysteriaque ipsa
quae hic clausa tenentur, ut pulsantibus aperirentur, attulisse nobis
non parvas per aliquot dies moras temporis, cum pronuntiantur, cum
commendantur, cum clausa esse monstrantur, cum aperiuntur, cum
eruuntur, cum ostenduntur; ac per hoc meminit, ut dixi, Charitas
vestra, nec praeterito die ad ejus terminum psalmi nos pervenire
potuisse, et distulisse in hunc diem. Voluit Dominus et tempus
redditionis nobis exhibere, et me debitorem debito satisfacere, et
exactores securiores efficere: det ergo ipse bonum quod reddamus, qui
non reddidit quidquid mali feceramus.
2. [vers. 24, 25.] Exclamaverunt, ut nostis, ut cum
pietate gaudioque recolitis, exclamaverunt cum Psalmo viscera cordis
nostri, et dixerunt: Quam magnificata sunt opera tua, Domine!
Omnia in sapientia fecisti: repleta est terra creatura tua. Quidquid
a Deo factum est, in sapientia factum est, et per sapientiam factum
est. Quidquid novit sapientiam, et quidquid non novit sapientiam, et
tamen in creatura Dei est, in sapientia factum est, et per sapientiam
factum est. Qui cognoscunt sapientiam, lucem habent sapientiam; qui
non cognoscunt, habent tamen artificem sapientiam, cum sint ipsi
detenti insipientia : et qui eam lucem habent; etiam artificem
habent; non quicumque artificem habent, etiam lucem habent. Et
quidem in hominibus multi sunt qui ejus participes fiunt, et sapientes
vocantur; multi ejus expertes, stulti nominantur. Propter hoc
vitioso nomine stulti appellantur, quia si studeant sapientiae, si
petant, si quaerant, si pulsent, possunt pervenire ad ejus
participationem: non enim naturae, sed negligentiae denegatur. Sunt
autem aliae creaturae, quae non possunt fieri participes sapientiae;
sicut omnes bestiae, omnia pecora, omnes arbores, quae nec sensum
habent ullum. Numquid quia participes sapientiae esse non possunt,
ideo non in sapientia et per sapientiam facta sunt? Non ergo exigit
Deus intellectum de equo et mulo: sed hominibus dicit, Nolite esse
sicut equus et mulus, quibus non est intellectus (Psal. XXXI,
9). Quod equo natura est, homini crimen est. Hoc ergo dicit
Deus: Non exigo participationem sapientiae meae ab eis quae non feci
ad imaginem meam; sed ubi feci, inde exigo, et usum ejus rei
postulo, quam donavi. Homines ergo reddentes Deo quae Dei sunt, si
Caesari reddunt quod Caesaris est (Matth. XXII, 21); id
est, reddentes Caesari imaginem suam, et reddentes Deo imaginem
suam, erigunt ipsam mentem suam, non ad se, sed ad artificem suum,
et ad lumen unde sunt, et ad calorem quemdam spiritualem unde
fervescunt, et unde remoti frigescunt, et unde recedentes
contenebrantur, et quo revertentes illuminantur: et quia pie illi
dixerunt, Tu illuminabis lucernam meam, Domine; Deus meus,
illuminabis tenebras meas (Psal. XVII, 29); discussis
tenebris terrenae stultitiae, aperientes os et ducentes spiritum,
erigunt, ut dixi, fidentem oculum cordis; et circumspiciunt mente
universum mundum, terram, mare et coelum, et videntes omnia pulchre
disposita, ordinata currere, digeri generibus, fulciri seminibus,
mutari successionibus, currere temporibus placet eis in his artifex,
ut et ipsi placeant in artificio artifici; et exclamant prae magno
gaudio, quia vere huic laetitiae nihil comparari potest: Quam
magnificata sunt opera tua, Domine! Omnia in sapientia fecisti.
Ubi est ipsa sapientia in qua omnia fecisti? quo sensu attingitur?
quo oculo videtur? quo studio quaeritur? quo merito possidetur? Quo
putatis, nisi gratia sua? Qui donavit ut simus, donat ut boni
simus. Donat conversis, qui antequam converterentur, et cum aversi
irent post vias suas, nonne quaesivit eos? nonne descendit? nonne
Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 14)?
nonne accendit lucernam carnis suae, dum penderet in cruce, et
quaesivit perditam drachmam (Luc. XV, 8)? Quaesivit et
invenit, vicinis congratulantibus, id est omni creatura spirituali
quae Deum proxime attingit. Vicinis laetantibus inventa est drachma;
Angelis laetantibus inventa est anima humana. Inventa est, ergo
gaudeat, et dicat: Quam magnificata sunt opera tua, Domine! Omnia
in sapientia fecisti.
3. Repleta est terra creatura tua. Qua creatura tua repleta est
terra? Omnibus arboribus et frutetis, omnibus animalibus et
pecoribus; et universo ipso genere humano, repleta est terra creatura
Dei. Videmus, novimus, legimus, agnoscimus, laudamus, et in his
praedicamus; et in his non sufficimus laudare tantum, quantum abundat
ex bona inspectione cor nostrum. Sed ad illam magis creaturam debemus
attendere, unde dicit Apostolus, Si qua igitur in Christo nova
creatura, vetera transierunt; ecce facta sunt omnia nova (II Cor.
V, 17). Quae vetera transierunt? In Gentibus omnis
idololatria, in ipsis Judaeis omnis illa servitus Legis, omnia illa
sacrificia praenuntiantia praesens sacrificium. Abundabat tunc
vetustas hominis; venit qui renovaret opus suum, venit qui conflaret
argentum suum, qui formaret monetam suam, et attendimus plenam terram
Christianis credentibus in Deum, avertentibus se a prioribus
immunditiis suis et idololatria, a spe praeterita ad spem novi
saeculi: et ecce nondum est in re, et jam tenetur in spe, et per
ipsam spem jam cantamus et dicimus, Repleta est terra creatura tua.
Nondum enim in patria cantamus hoc, nondum in illa requie quae
promittitur, nondum confirmatis vectibus portarum Jerusalem (Psal.
CXLVII, 13); sed adhuc in peregrinatione intuentes mundum
istum totum, et undique homines currentes ad fidem, timentes
gehennas, contemnentes mortem, amantes vitam aeternam, spernentes
praesentem, et tali spectaculo completi gaudio dicimus, Repleta est
terra creatura tua.
4. Hoc autem saeculum adhuc tentationum fluctibus quatitur, adhuc
tempestatibus et procellis tribulationum et tumorum turbatur: hac tamen
itur. Minetur licet mare, et tumeat fluctibus, procellasque
parturiat; hac itur, datum est nobis lignum in quo navigemus:
Repleta est terra creatura tua. Sed nondum sumus in terra viventium,
adhuc ista terra morientium est; clamamus autem, et dicimus: Spes
mea es tu, portio mea in terra viventium (Psal. CXLI, 6).
In terra morientium spes mea, in terra viventium portio mea. Ecce
ista terra quae repleta est creatura Dei. Qui adhuc est in ista terra
morientium, nondum in terra viventium, qua transit? Audi sequentia:
Hoc mare magnum et spatiosum, ibi repentia quorum non est numerus;
animalia pusilla et magna. Terribile mare significat: ibi sunt
repentia quorum non est numerus. Insidiae repunt in hoc saeculo, et
incautos repente occupant: repentes autem tentationes quis numerat?
Repunt, sed cave, ne subripiant. Vigiletur in ligno; etiam in
aquis , etiam in fluctibus tuti sumus: non dormiat Christus, non
dormiat fides; et si dormierit, excitetur; imperabit ventis,
placabit mare (Matth. VIII, 24-26); finietur via,
gaudebitur in patria. Ibi repentia quorum non est numerus; animalia
pusilla et magna. Video enim adhuc in mari isto formidoloso nondum
credentes: ipsi enim versantur in amaris aquis et sterilibus; illi
autem et pusilli et magni sunt. Novimus hoc; multi pusilli saeculi
nondum crediderunt, multi primates saeculi nondum crediderunt:
animalia pusilla et magna sunt in hoc mari. Oderunt Ecclesiam,
premuntur Christi nomine; non saeviunt, quia non permittuntur: in
manus non erumpens, clausa est in corde saevitia. Nam omnes sive
pusilli, sive magni, animalia pusilla et magna, quae modo dolent
templa clausa esse, aras eversas, simulacra confracta, leges latas ut
sacrificare idolis capitale sit crimen; omnes qui dolent haec, in mari
sunt adhuc. Quid ergo nos? ad patriam qua ituri sumus? Per ipsum
mare, sed in ligno. Noli timere periculum; lignum te portat quod
continet saeculum. Ergo attendite: Hoc mare magnum et spatiosum,
ibi repentia quorum non est numerus; animalia pusilla et magna. Noli
timere, noli terreri; desidera patriam, intellige peregrinationem.
5. [vers. 26.] Illic naves commeabunt. Ecce in eo quod
terrebat, naves natant, et non merguntur. Naves Ecclesias
intelligimus; commeant inter tempestates, inter proeellas
tentationum, inter fluctus saeculi, inter animalia pusilla et magna.
Gubernator est Christus in ligno crucis suae. Illic naves
commeabunt. Non timeant naves, non valde attendant ubi natent, sed a
quo gubernentur. Illic naves commeabunt. Quem commeatum reperiunt
tristem, quando gubernatorem sentiunt Christum? Commeabunt secure,
commeent perseveranter, venient ad finem debitum, perducentur ad
terram quietis.
6. Est in isto mari aliquid etiam quod superat omnia animalia pusilla
et magna. Quid est hoc? Psalmum audiamus: Draco hic quem finxisti
ad illudendum ei. Ibi repentia quorum non est numerus, ibi animalia
pusilla et magna; illic naves commeabunt, et non timebunt, non solum
repentia, quorum non est numerus, et animalia pusilla et magna, sed
nec draconem qui ibi est: Quem finxisti, inquit Deo, ad illudendum
ei. Magnum secretum, et tamen quod nostis dicturus sum. Nostis
inimicum Ecclesiae quemdam draconem: non vidistis oculis carnis, sed
videtis oculis fidei. Ipse est qui et leo dicitur: de illo Scriptura
dicit, Conculcabis leonem et draconem (Psal. XC, 13).
Subditus est iste capiti tuo, subdetur et corpori ejus; haereant
tantum membra capiti suo, ut membra ejus sint. Dictum est de prima
femina, quam seduxit hic draco; Eva scilicet illa cui consilium
mortis dedit, et persuasione astuta in cor femineum more serpentis
irrepsit. Factum est quod novimus, quod ibi et nos fecimus, quod
dolemus. In illis enim duobus hominibus totum genus humanum: inde
propago mortis, inde et in parvulis debita, delicta. Quis enim
mundus, ait Scriptura, in conspectu tuo? Nec infans cujus est unius
diei vita super terram (Job XIV, 4 et 5). Tradux peccati,
tradux mortis de primo peccato. Nostis enim et quid dictum est
mulieri, vel potius serpenti, cum audiret Deus peccatum primi
hominis: Ipsa tuum observabit caput, et tu ejus observabis calcaneum
(Gen. III, 15). In magno mysterio dictum, in figura dictum
Ecclesiae futurae, factae de latere viri sui, et hoc dormientis.
Erat autem Adam forma futuri. Hoc Apostolus dicit: Qui est forma
futuri (Rom. V, 14). Praefiguratum est quod futurum erat,
facta est Ecclesia de latere Domini dormientis in cruce. Nam de
latere crucifixi percusso (Joan. XIX, 34), Sacramenta
Ecclesiae profluxerunt. Quid ergo dictum est Ecclesiae? Jam modo
audite, intelligite, cavete: Ipsa tuum observabit caput, et tu ejus
calcaneum. O Ecclesia, caput serpentis observa. Quod est caput
serpentis? Prima peccati suggestio. Venit tibi in mentem nescio quid
illicitum; noli ibi tenere mentem tuam, noli consentire. Hoc quod
venit in mentem, caput serpentis est; caput calca, et evades caeteros
motus. Quid est, caput calca? Ipsam suggestionem contemne. Sed
lucrum suggessit: magnum ibi lucrum est, magnum ibi aurum est; si
hanc fraudem feceris, dives eris. Caput serpentis est, calca. Quid
est, calca? Contemne quod suggessit. Sed magnum aurum suggessit.
Et quid prodest homini, si totum mundum lucretur, animae autem suae
detrimentum patiatur (Matth. XVI, 26)? Pereat mundi lucrum,
ne fiat animae damnum. Haec dicens, observasti caput serpentis, et
calcasti. Ille autem diabolus calcaneum tuum observat. Quid est,
observat calcaneum tuum? Quando labaris a via Dei. Tu observas
primam suggestionem, ille observat lapsum tuum. Si enim lapsus
fueris, cades; si cecideris, possidebit. Ut autem non cadas, noli
exire de via. Angustam tibi semitam stravit Deus; quidquid extra
illam, lubricum est. Propterea lumen est Christus, et via est
Christus: Erat lumen verum quod illuminat omnem hominem venientem in
hunc mundum (Joan. I, 9); et, Ego sum via, et veritas, et
vita (Id. XIV, 6). Per me is, ad me is. Si ergo ipse est
lumen, et ipse est via; si ab illo recesseris, nec in lumine eris,
nec in via. Et quid te sequitur? Quod dicit de impiis quidam
psalmus: Fiat via illorum tenebrae et lubricum (Psal. XXXIV,
6).
7. Hic ergo draco, antiquus hostis noster, ira fervidus, insidiis
astutus, in mari magno est. Draco hic quem finxisti ad illudendum
ei. Jam tu illude draconi: ad hoc enim hic factus est draco. Ipse
cadens peccato suo de sublimi habitatione coelorum, et ex angelo factus
diabolus, accepit quemdam locum suum in hoc mari magno et spatioso.
Regnum ejus quod putas, carcer ejus est. Multi enim dicunt: Quare
tantam potestatem diabolus accepit, ut dominetur in isto saeculo, et
tantum valeat, tantum possit? Quantum valet, aut quantum potest?
Nisi permissus, nihil potest. Tu sic age, ne permittatur in te;
aut si permissus fuerit ad tentandum, victus abscedat, et non
possideat. Permissus est enim ad tentandos quosdam sanctos viros
famulos Dei: superaverunt eum, quia de via non recesserunt, non
lapsi sunt, quorum observabat calcaneum. Job ille sanctus sedebat in
stercore, et currebat in via: videte quomodo observaverit caput ejus,
et quemadmodum ille calcaneum ejus attendebat. Ille repellebat
suggerentem, ille sperabat labentem: cepit et ejus mulierculam;
subtraxit omnia quae habebat, solam dimisit adjutricem suam, non
mariti consolatricem, sed potius tentatricem ; cepit etiam ipsam non
observantem caput ejus. Adhuc enim illa Eva erat; sed jam ille Adam
non erat. Ablatis omnibus, remansit Job cum uxore, per quam
tentaretur; et cum Deo, a quo regeretur. Quid illo pauperius subito
factum, si domum ejus consideres? Quid illo ditius, si cor ejus
cogites? Vide paupertatem domus: ablata sunt omnia. Vide divitias
cordis: Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit,
ita factum est: sit nomen Domini benedictum. Dominus dedit,
Dominus abstulit: noverat rectorem suum, et tentatorem suum;
permissorem tentatoris sui noverat. Nihil sibi, inquit, diabolus
tribuat; voluntatem habet nocendi, potestatem autem nisi acciperet,
non haberet; quantum accepit ille potestatis, tantum ego patior: non
ergo ab illo patior, sed ab eo qui potestatem dedit; contemnatur
superbia tentatoris mei, sustineantur flagella patris mei. Repulsus
est tentator, observatum est caput ejus, penetrare non potuit in cor.
Muratam civitatem forinsecus oppugnavit, sed non expugnavit.
Accessit alia tentatio: permissus est ad corpus ejus, percussit gravi
vulnere a capite usque ad pedes; contabescebat putredine, scatebat
vermibus, amissa domo sedebat in stercore. Ibi Eva captivata, a
diabolo non ad adjutorium marito supposita, sed ad lapsum , suggerit
ut blasphemetur Deus. Primo suggessit in paradiso ut contemneretur
Deus, modo ut blasphemetur Deus. Valuit tunc in integrum, nunc
victus est a putri: in paradiso dejecit, in stercore superatus est.
Attendebat autem ille draco utrum Job lingua laberetur. Omnis enim
homo in actu suo pedes habet in eo quod agit; in quo movetur, ibi
tanquam ambulat. Dicebat ille multa; quanta enim dixit Job, qui
legunt, noverunt: in tam multis illis verbis observabat serpens
calcaneum labentis. Ille autem qui caput observabat serpentis,
repulit omnem suggestionem. Respondit et mulieri, sicut dignum erat
respondere mulieri: Locuta es, inquit, tanquam una de insipientibus
mulieribus: si bona percepimus de manu Domini, mala non
sustinebimus? Et inter illa omnia quae dixit, nusquam lapsus est
(Job II, 10). Quod multi in illis verbis non intelligunt, et
quaedam ibi sic accipiunt, quasi aliquid durum dixerit Job in Deum.
8. Nam inter multa etiam hoc dixit, velut stomachans adversus
Deum, sicut videbatur non intelligentibus: ille autem gestabat
personam magnam magnae prophetiae: Utinam, inquit loquens ad Deum,
utinam esset nobis arbiter (Id. IX, 33, sec. LXX)! Quid
est, Utinam nobis esset arbiter ? Quasi qui inter nos judicaret, et
quo judicante causa mea vinceret. Sic accipitur ad primum sonum: sed
discute te, ne labaris; attendit enim serpens ille semper calcaneum
tuum. Quid visus est dixisse Job? Utinam esset nobis arbiter!
utinam esset medius aliquis qui judicaret inter me et te! Hoc Deo
homo, hoc in stercore homo, hoc vel in coelo angelus Deo: Utinam
esset nobis arbiter! Sed quid praevidebat? quid optabat? Multi,
inquit Dominus, justi et prophetae voluerunt videre quae videtis, et
non viderunt (Matth. XIII, 17). Arbitrum desiderabat.
Quid est arbiter? Medius ad componendam causam. Nonne inimici
eramus Dei, et malam causam habebamus adversus Deum? Quis finiret
causam istam malam, nisi ille medius arbiter, qui nisi veniret,
misericordiae perierat iter? De quo Apostolus dicit, Unus enim
Deus et mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus (I Tim.
II, 5). Si non homo, non mediator; quia aequalis Patri Deus.
Dicit alio loco: Mediator autem unius non est; Deus autem unus est
(Galat. III, 20). Inter duos mediator: ergo Christus
mediator inter hominem et Deum. Non quia Deus, sed quia homo: nam
quia Deus, aequalis Patri; sed aequalis Patri, non mediator . Ut
autem sit mediator, descendat a superiore ad inferiorem, ab
aequalitate Patris; faciat quod ait Apostolus: Semetipsum
exinanivit formam servi accipiens, in similitudine hominum factus, et
habitu inventus ut homo (Philipp. II, 7). Fundat sanguinem
suum, deleat chirographum nostrum (Coloss. II, 14), componat
inter nos et Deum; nostram voluntatem corrigens ad justitiam, illius
sententiam flectens ad misericordiam. Sicut ergo hoc unum exposuimus,
quantum Dominus dedit, quod durum videtur dictum a Job; sic et
caetera quae ibi videntur quasi aspera et blasphema, habent intellectus
suos. Quod putaremus aliter esse, nisi Deus perhiberet testimonium,
et antequam loqueretur Job, et posteaquam totum locutus est.
Perhibuit Deus primo testimonium, dicens: Homo sine querela, verax
Dei cultor (Job. I, 8). Dixit hoc Deus, dixit hoc ante
tentationem illius. Ne quis autem in illis verbis forte male
intelligens scandalizaretur, et putaret justum quidem virum fuisse Job
ante tentationem, in tentatione autem gravi defecisse, et lapsum esse
in sacrilegam blasphemiam; finitis omnibus sermonibus, et ipsius
Job, et amicorum ejus a quibus ei consolatio reddebatur, dicit
Dominus testimonium, illos non verum locutos, sicut servum ejus
Job. Non enim locuti estis, inquit, coram me verum quidquam, sicut
servus meus Job. Deinde jubet ut ille pro eis offerat hostias,
quibus eorum peccata solvantur (Id. XLII, 7, 8).
9. Eia, fratres mei, qui vult observare caput serpentis, et
securus transire hoc mare; quia necesse est habitet hic serpens iste,
et, ut dicere coeperam, lapsus diabolus de coelo hunc locum accepit;
observet caput ejus, a timore saeculi, et a cupiditate saeculi. Hinc
enim suggerit aliquid, aut unde times, aut unde cupis; aut amorem
tuum tentat, aut timorem. Tu si timueris gehennas, amaveris regnum
Dei, observabis caput ejus. Evitato capite, securus eris; nec ille
lapsum tuum tenebit, nec de tua ruina gaudebit. Nemo autem dicat, ut
dixi: Magnam habet potestatem. Vident enim homines quasi quantum
acceperit potestatis; quid perdiderit , non vident. Ipse autem
sanctus Job in verbis suis mysticis et alte secretis, dicens de ista
potestate quam dicitur diabolus habere, et describens illum multis
modis in figuris similitudinum, exponens quid ille sit, vel quid
valeat, hoc quoque ait:
|
“Non est quidquam simile ei factum super
terram, ad illudendum ei ab Angelis meis.”
|
|
Deus ibi loquitur in
libro Job:
|
“Non est quidquam ei super terram simile factum, ad
illudendum ei ab Angelis meis. Omne altum videt; et ipse rex omnium
quae in aquis sunt”
|
|
(Id. XLI, 24 et 25, sec. LXX).
Cui testimonio congruit hoc in Psalmo. Cum enim diceret de mari
magno et spatioso, ubi animalia pusilla et magna, ubi repentia quorum
non est numerus, ubi naves navigant ligno tutae, ait: Draco hic quem
finxisti ad illudendum ei. Sed si ad illudendum, quomodo Deus illi
illudit? An tradidit eum illudendum, hoc est, ut illudatur?
Putaremus quod Deus illi illuderet, nisi Scriptura Job solvisset
quaestionem; ibi enim dictum est: Ad illudendum ei ab Angelis meis.
Vis illudere draconi? Esto angelus Dei. Sed nondum es angelus
Dei. Donec sis, si eum cursum tenes ut sis, sunt angeli qui
illudant draconi, ne tibi noceat. Praepositi enim sunt Angeli
coelorum super potestates aereas, et inde procedit verbum quod fit
hic. Intuentur enim legem fixam, legem aeternam, jubentem sine
scriptura, sine syllabis, sine strepitu, fixam semper et stantem;
intuentur Angeli corde mundo, et ex illa faciunt quidquid hic fit, et
potestates ex illa ordinantur a summis usque in ima. Et si potestates
summorum coelorum reguntur verbo Dei, quanto magis inferiores atque
terrenae? Remanet ergo in malis sola nocendi cupiditas. Hanc habet
homo in potestate cupiditatem nocendi, voluntatem ad perniciem. Si
autem cuiquam nocere potuerit, non glorietur; non ipse nocuit, data
est ei potestas. Semel dictum est, sententia firma est: Non est
potestas, nisi a Deo (Rom. XIII, 1). Quid ergo times? In
aquis sit draco, in mari sit draco; illac transiturus es. Sic est
fictus ut illudatur, hic ad hunc locum ordinatus est, in his sedibus
deputatus est. Magnum aliquid illi putas esse has sedes, quia non
nosti sedes Angelorum unde lapsus est : quae tibi videtur ejus
gloriatio, damnatio est.
10. Similitudinem accipite breviter; quia revera magnum aliquid est
hoc nosse et intelligere. Domum magnam aliquam putate totam istam
administrationem creaturae: domus ista magna habet dominum, habet
servos, et in ipsis servis habet circa se proximos sibi in apparatibus
melioribus vestium, thesaurorum, horreorum, magnarum possessionum;
habet etiam servos in infimis ministeriis, ita subditis sibi
potestatibus, ut quosdam habeat et ad mundandas cloacas: a summis
procuratoribus usque ad extrema ista et infima ministeria quam multi
sunt gradus. Si ergo aliquis magnus procurator offendat, et poena
domini sui, verbi gratia, fiat ostiarius in aliquo loco extremo; si
exercens sibi datam potestatem, volentes intrare vel exire perturbet,
secundum modum potestatis quem accepit a domino, illi autem nesciant
eum fuisse aliquando magnum procuratorem; magnam potestatem illius esse
arbitrantur, quia quid perdiderit nesciunt. Et tamen, fratres mei,
ostiarius ille de quo dixi, ad similitudinem domus magnae hujus
terrenae, potest aliquid facere nesciente domino suo, et turbare
aliquem illo non jubente: iste autem nec ad illam januam positus est,
qua intramus ad Deum. Christus est enim illa janua, et per Christum
intramus ad vitam aeternam (Joan. X, 9). Sed est quaedam
janua, qua intratur in hoc saeculum, janua quaedam mortalitatis:
circa ista infirmae carnis hujus detrimenta et supplementa, ad istam
januam quasi quidam ostiarius est; hic habet potestatem in isto mari,
qua naves commeant, sed non tantam ut faciat aliquid nesciente aut
nolente Domino suo. Ne forte aliquis dicat: Perdidit quidem ille
magnam potestatem superiorum apparatuum; sed ego in his infimis sum,
hic me potest habere in potestate, opus est ut serviam illi. Noli
falli; novit te Dominus tuus, et sic te novit, ut capillos tuos
habeat numeratos (Matth. X, 30). Quid ergo times? Tentaturus
est forte carnem tuam: flagellum est Domini tui, non potestas
tentatoris tui. Vult nocere saluti quae promittitur; sed non
permittitur: ut autem non permittatur, habe caput Christum; repelle
caput draconis, suggestioni ejus noli consentire, a via tua noli
labi. Draco hic quem finxisti ad illudendum ei.
11. [vers. 27-29.] Nam vis videre quam non tibi noceat,
nisi permissus? Omnia, inquit, a te exspectant, Domine, ut des
illis cibum in tempore opportuno. Et iste draco manducare vult, sed
non manducat quem vult. Omnia a te exspectant, Domine, ut des illis
cibum in tempore opportuno. Omnia: et repentia quorum non est
numerus, et animalia pusilla et magna, et ipse draco, et omnis
creatura tua, qua implesti terram; Omnia a te exspectant ut des illis
cibum in tempore opportuno, unicuique cibum suum. Habes cibum tuum,
habet et draco cibum suum. Si bene vixeris, cibum Christum habebis;
si a Christo recesseris, cibus draconis eris. Omnia a te exspectant
ut des illis cibum in tempore opportuno. Quid dictum est ipsi
draconi? Terram manducabis. Draconi dictum est: Terram manducabis
cunctis diebus vitae tuae. Audisti cibum draconis. Non vis ut det te
Deus manducandum draconi; noli esse cibus draconis, id est, noli
relinquere verbum Dei. Ubi enim dictum est draconi, Terram
manducabis; ibi jam dictum erat et praevaricatori, Terra es, et in
terram ibis (Gen. III, 14, 19). Cibus serpentis esse non
vis? noli esse terra. Quomodo, inquis, non ero terra? Si terrena
non sapias. Audi Apostolum, ut non sis terra. Nam corpus quod
geris terra est, sed tu noli esse terra. Quid est hoc? Si
resurrexistis, inquit, cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi
Christus est in dextra Dei sedens; quae sursum sunt sapite, non quae
super terram (Coloss. III, 1 et 2). Si non sapis terrena,
non es terra; si non es terra, non manducaris a serpente, cui cibus
data est terra. Cibum suum dat Deus serpenti, quando vult, quem
vult: bene autem judicat, falli non potest, non ei dat aurum pro
terra. Omnia a te exspectant, Domine, ut de illis cibum in tempore
opportuno. Cum dederis eis, colligent. Ante illos sunt; sed non
colligent, nisi cum dederis. Ante diabolum Job erat; et quidem non
devoravit Job, sed vel tentare non ausus est, nisi cum ille
dedisset. A te exspectant: cum dederis eis, colligent; si non
dederis, non colligent.
12. Et quid nos, fratres? quem cibum habemus? Sequitur et de
cibo nostro. Aperiente autem te manum tuam, universa implebuntur
bonitate. Quid est, o Domine, quod aperis manum tuam? Manus tua
Christus est. Et brachium Domini cui revelatum est (Isai.
LIII, 1)? Cui revelatur, illi aperitur: revelatio enim
apertio est. Aperiente autem te manum tuam, universa implebuntur
bonitate. Revelante te Christum tuum, universa implebuntur bonitate
Non autem habent a se bonitatem; nam aliquando probatur illis:
Avertente autem te faciem tuam, turbabuntur. Multi repleti
bonitate, sibi tribuerunt quod habebant, et voluerunt gloriari quasi
in justificationibus suis, et dixerunt sibi, Justus sum, magnus
sum; et facti sunt sibi placentes. Et sonuit eis Apostolus: Quid
enim habes quod non accepisti (I Cor. IV, 7)? Volens autem
probare Deus homini quod ab illo habeat quidquid habet, ut cum
bonitate habeat et humilitatem, aliquando eum perturbat; avertit ab
illo faciem suam, et decidit in tentationem; et ostendit illi quia
quod justus erat, et recte ambulabat, ipso regente fiebat. Avertente
autem te faciem tuam, turbabuntur. Videte quid dicat et in alio
psalmo: Ego dixi in abundantia mea, Non movebor in aeternum.
Praesumpsit de se; impletus erat bonitate, et putabat a se sibi esse
totam bonitatem, et dixit in corde suo: Non movebor in aeternum.
Sed quia jam senserat Dei gratiam se percepisse, pro eo quod erat
expertus, reddidit gratiarum actionem: Domine, in voluntate tua
praestitisti decori meo virtutem; avertisti autem faciem tuam a me, et
factus sum conturbatus (Psal. XXIX, 7, 8). Sic et hic,
Aperiente te manum tuam; aperies manum, et universa implebuntur
bonitate; non manu sua, sed manu tua aperta: Avertente autem te
faciem tuam, turbabuntur.
13. Sed quare hoc facis? quare avertis faciem tuam, ut turbentur?
Auferes spiritum eorum, et deficient. Spiritus eorum, superbia
eorum erat: gloriantur, sibi tribuunt, seipsos justificant. A verte
ergo faciem tuam, ut turbentur: aufer spiritum eorum, et deficiant;
clament ad te, Cito exaudi me, Domine; defecit spiritus meus. Ne
avertas faciem tuam a me (Psal. CXLII, 7). Auferes spiritum
eorum, et deficient, et in pulverem suum convertentur. Invenit se
homo poenitens de peccato suo, quia non habebat vires ex se; et
confitetur Deo, dicens se esse terram et cinerem. O superbe,
conversus es in pulverem tuum , ablatus est spiritus tuus; jam non te
jactas, non te extollis, non te justificas; vides quia de pulvere
factus es, et avertente faciem suam Domino, in tuum pulverem
recidisti. Roga ergo, confitere pulverem tuum et infirmitatem tuam.
14. [vers. 30.] Et vide quid sequatur: Emittes spiritum
tuum, et creabuntur. Auferes spiritum eorum, emittes tuum: auferes
spiritum eorum, non habebunt spiritum suum. Ergo deserti sunt?
Beati pauperes spiritu: non sunt autem deserti, quoniam ipsorum est
regnum coelorum (Matth. V, 3). Noluerunt habere spiritum suum,
habebunt spiritum Dei. Hoc enim dixit martyribus futuris: Cum vos
ceperint et adduxerint, nolite cogitare quomodo aut quid loquamini:
non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui
loquitur in vobis (Id. X, 19, 20). Nolite vobis tribuere
fortitudinem. Si vestra est, inquit, et mea non est; duritia est,
non fortitudo. Auferes spiritum eorum, et deficient, et in pulverem
suum convertentur: emittes spiritum tuum, et creabuntur. Ipsius enim
sumus figmentum, dixit Apostolus, creati in operibus bonis (Ephes.
II, 10). A spiritu ejus accepimus gratiam, ut justitiae
vivamus: quia ipse est qui justificat impium (Rom. IV, 5).
Auferes spiritum eorum, et deficient: emittes spiritum tuum, et
creabuntur; et innovabis faciem terrae: id est, novis hominibus,
confitentibus se justificatos esse, non a se justos, ut gratia Dei
sit in illis. Vide quales sint quibus innovata est facies terrae.
Paulus dicit: Plus omnibus illis laboravi. Quid est, Paule?
Attende si tu, si spiritus tuus. Non ego, inquit, sed gratia Dei
mecum (I Cor. XV, 10).
15. [vers. 31.] Quid ergo? Quia cum abstulerit spiritum
nostrum, in pulverem nostrum convertemur, utiliter intuentes
infirmitatem nostram, ut accepto spiritu ejus recreemur. Vide quid
sequitur: Sit gloria Domini in aeternum. Non tua, non mea, non
illius, aut illius; gloria Domini sit, non ad tempus, sed in
aeternum. Laetabitur Dominus in operibus suis. Non in tuis, quasi
tuis: quia et opera tua si mala, per iniquitatem tuam; si bona, per
gratiam Dei. Laetabitur Dominus in operibus suis.
16. [vers. 32.] Qui aspicit terram, et facit eam tremere;
qui tangit montes, et fumigabunt. O terra, exsultabas de bonitate
tua, tibi tribuebas vires opulentiae tuae; ecce respicit Dominus, et
facit te tremere. Respiciat te, et faciat te tremere: melior est
enim tremor humilitatis, quam confidentia superbiae. Videte quomodo
aspiciat Deus terram, et faciat eam tremere. Ad terram quasi
praefidentem sibi et exsultantem loquitur Apostolus:
|
“Cum timore et
tremore vestram ipsorum salutem operamini. Cum timore et tremore:
Deus enim est qui operatur in vobis”
|
|
(Philipp. II, 12,
13). Dicis, o Paule, Operamini; dicis ut operemur: quare cum
tremore? Deus enim est, inquit, qui operatur in vobis. Ideo ergo
cum tremore, quia Deus operatur. Quia ipse dedit, non ex te est
quod habes, cum timore et tremore operaberis: nam si non tremueris
eum, auferet quod dedit. Cum tremore ergo operare. Vide alium
psalmum: Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore
(Psal. II, 11). Si cum tremore exsultandum est, Deus
aspicit, fit terrae motus: aspiciente Deo, tremant corda nostra;
tunc ibi requiescet Deus. Audi illum alio loco:
|
“Super quem
requiescet spiritus meus? Super humilem, et quietum, et trementem
verba mea”
|
|
(Isai. LXVI, 2).
|
“Qui aspicit terram, et facit
eam tremere; qui tangit montes, et fumigabunt.”
|
|
Montes superbi
erant, jactabant se, non eos tetigerat Deus: tangit illos, et
fumigabunt. Quid est fumigare montes? Precem Domino reddere. Ecce
magni montes, superbi, montes ingentes, non rogabant Deum: se
rogari volebant, et superiorem non rogabant. Quis enim potens, et
tumidus, et superbus in terra, qui dignetur humiliter rogare Deum?
De impiis loquor, non de cedris Libani quas plantavit Dominus.
Impius quilibet, infelix anima, rogare Deum nescit, et vult se
rogari ab hominibus. Mons est, opus est ut tangat illum Deus, et
fumiget: quando coeperit fumigare, dabit Deo precem, tanquam
sacrificium cordis. Fumigat ad Deum, deinde tundit pectus: incipit
et flere, quia et fumus excutit lacrymas. Qui tangit montes, et
fumigabunt.
17. [vers. 33.] Cantabo Domino in vita mea. Quid cantabit?
Totum quidquid est , cantabit. Cantemus Domino in vita nostra.
Vita nostra modo spes est; vita nostra postea aeternitas erit: vita
vitae mortalis, spes est vitae immortalis. Cantabo Domino in vita
mea; psallam Deo meo, quamdiu sum. Quoniam in illo sine fine sum,
quamdiu sum, psallam Deo meo. Ne forte cum coeperimus psallere Deo
in illa civitate, putemus nos aliquid aliud acturos: tota vita nostra
erit psallere Deo. Si veniet in fastidium quod laudamus, potest
venire in fastidium et nostra laudatio. Si semper ille amatur, semper
a nobis laudatur: Psallam Deo meo, quamdiu sum.
18. [vers. 34.] Suavis sit ei disputatio mea: ego autem
jucundabor in Domino. Suavis sit ei disputatio mea: quae est
disputatio hominis ad Deum, nisi confessio peccatorum? Confitere
Deo quod es, et disputasti cum illo. Disputa cum illo, fac bona
opera, et disputa.
|
“Lavamini, mundi estote,”
|
|
Isaias dicit,
|
“auferte nequitias ab animis vestris, a conspectu oculorum meorum;
cessate a nequitiis vestris, discite benefacere, judicate pupillo, et
justificate viduam, et venite, disputemus, dicit Dominus”
|
|
(Isai.
I, 16-18). Quid est disputare cum Deo? Te illi indica
scienti, ut indicet se tibi nescienti. Suavis sit ei disputatio mea.
Ecce hoc est Domino suave, disputatio tua; sacrificium humilitatis
tuae, contribulatio cordis tui, holocaustum vitae tuae, hoc est suave
Deo. Tibi autem quid est suave? Ego autem jucundabor in Domino.
Ipsa est mutua disputatio quam dixi: indica te ei scienti, et indica
se tibi nescienti. Suavis est ei confessio tua, suavis est tibi
gratia ipsius. Dixit se tibi. Unde se tibi dixit? Per Verbum.
Quod Verbum? Christum. Et tibi dixit, et se dixit. Quia misit
Christum, seipsum dixit. Ita plane, audiamus ipsum Verbum: Qui
me vidit, vidit et Patrem (Joan. XIV, 9). Ego autem
jucundabor in Domino.
19. [vers. 35.] Deficiant peccatores a terra. Saevire
videtur. O sancta anima, quae hic cantat et gemit! Utinam cum ipsa
anima sit anima nostra! utinam copuletur ei, et societur, et
conjungatur ei! videbit etiam misericordiam saevientis. Quis enim
capit hoc, nisi qui impletus fuerit charitate? Deficiant peccatores a
terra. Contremiscis, quia maledicit. Et quis maledicit? Sanctus.
Sine dubio exauditur. Sed dictum est sanctis: Benedicite, et
nolite maledicere (Rom. XII, 14). Quid est ergo quod dicit,
Deficiant peccatores a terra? Plane deficiant; auferatur spiritus
eorum, et deficiant, ut emittat spiritum suum, et recreentur.
Deficiant peccatores a terra, et iniqui, ita ut non sint. Quid non
sint, nisi iniqui? Ergo justificentur, ut non sint iniqui. Vidit
hoc, et impletus est gaudio, et revocat versum primum psalmi:
Benedic, anima mea, Dominum. Benedicat anima nostra Dominum,
fratres, quia dare dignatus est et facultatem et sermonem nobis, et
vobis intentionem et studium. Unusquisque ut potest recordetur quod
audivit; collocutione invicem ructate saginam vestram, ruminate quod
accepistis, non eat in viscera oblivionis vestrae. Thesaurus
desiderabilis requiescat in ore vestro (Prov. XXI, 20).
Magno labore quaesita et inventa sunt, magno labore nuntiata et
disputata sunt; sit labor noster fructuosus vobis, et benedicat anima
nostra Dominum.
|
|