|
1. [vers. 1.] Finis enim Legis Christus ad justitiam omni
credenti (Rom. X, 4). Usquequo, Domine, oblivisceris me in
finem? id est, differs me ad intelligendum Christum spiritualiter,
qui est Dei Sapientia, et rectus finis omnis intentionis animae.
Quo usque avertis faciem tuam a me? Sicut non obliviscitur Deus,
sic nec faciem avertit; sed more nostro Scriptura loquitur: avertere
autem Deus faciem dicitur, dum non dat animae notitiam sui, quae
adhuc purum mentis oculum non habet.
2. [vers. 2] Quamdiu ponam consilium in anima mea? Consilio non
opus est, nisi in adversis. Ergo, Quamdiu ponam consilium in anima
mea, ita dictum est, Quamdiu ero in adversis? Aut certe responsio
est, ut iste sit sensus, Tamdiu, Domine, oblivisceris me in
finem, et tamdiu avertis faciem tuam a me, quamdiu ponam consilium in
anima mea: ut nisi quisque posuerit consilium in anima sua ut perfecte
operetur misericordiam, non eum dirigat Deus in finem, neque notitiam
sui plenam quod est facie ad faciem, praebeat illi. Dolorem in corde
meo per diem? subauditur, quamdiu ponam? Per diem autem,
continuationem significat, ut dies pro tempore intelligatur; a quo se
quisque desiderans exui, dolorem ponit in corde, deprecans ad aeterna
conscendere, et humanum diem non pati.
3. [vers. 3.] Usquequo exaltabitur inimicus meus super me? vel
diabolus, vel consuetudo carnalis.
4. [vers. 4.] Respice et exaudi me, Domine Deus meus.
Respice, refertur ad id quod dictum est, Usquequo avertis faciem
tuam a me? Exaudi, refertur ad id quod dictum est, Usquequo
oblivisceris me in finem? Illumina oculos meos, ne unquam obdormiam
in morte . Oculos cordis oportet intelligi, ne delectabili defectu
peccati claudantur.
5. [vers. 5.] Nequando dicat inimicus meus: Praevalui adversus
eum. Diaboli insultatio metuenda est. Qui tribulant me exsultabunt,
si motus fuero. Diabolus et angeli ejus: qui non exsultaverunt de
justo viro Job, cum eum tribularent; quia non est motus (Job I,
22), id est, de stabilitate fidei non recessit.
6. [vers. 6.] Ego autem in tua misericordia speravi. Quia
idipsum quod non movetur homo et fixus in Domino permanet, non sibi
debet tribuere, ne cum se gloriatur non esse motum, ipsa superbia
moveatur. Exsultabit cor meum in salutari tuo: in Christo, in
Sapientia Dei. Cantabo Domino qui bona tribuit mihi: bona
spiritualia, non ad humanum diem pertinentia. Et psallam nomini
Domini altissimi: id est, cum gaudio gratias ago, et ordinatissime
utor corpore, qui est cantus animae spiritualis. Si autem aliqua hic
differentia consideranda est. Cantabo corde, Psallam operibus
Domino, quod solus videt: Nomini autem Domini, quod apud homines
innotescit: quod non illi, sed nobis utile est.
|
|