|
1. [vers. 1.] Psalmus centesimus quartus, primus est in eis
quibus praenotatur Alleluia. Cujus verbi, vel potius duorum
verborum, interpretatio est, Laudate Deum. Et ideo inde coepit:
Confitemini Domino, et invocate nomen ejus. In laude enim
intelligenda est ista confessio, sicut est, Confiteor tibi, Pater,
Domine coeli et terrae (Matth. XI, 25). Praemissa enim
laude, invocatio sequi solet, ubi desideria precator alligat : unde
et ipsa oratio dominica habet a capite brevissimam laudem, quod est,
Pater noster qui es in coelis (Id. VI, 9). Tunc quae
petuntur, deinceps consequuntur. Unde et alibi in psalmo dicitur:
Confitebimur tibi, Deus, confitebimur, et invocabimus nomen tuum
(Psal. LXXIV, 2). Quod alibi est planius: Laudans
invocabo Dominum, et ab inimicis meis salvus ero (Psal. XVII,
4): ita et hic, Confitemini, inquit, Domino, et invocate nomen
ejus; quod tale est, ac si diceret, Laudate Dominum, et invocate
nomen ejus. Exaudit quippe invocantem, quem laudantem videt:
laudantem videt, quem probat amantem. Et in quo voluit Dominus boni
servi amorem circa se ostendi maxime, nisi in eo quod illi ait, Pasce
oves meas (Joan. XXI, 17)? Unde et hic sequitur,
Annuntiate inter gentes opera ejus; vel potius, ut de graeco ad
verbum exprimatur, quod et alii latini codices habent, Evangelizate
in gentibus opera ejus. Quibus hoc dicitur, nisi Evangelistis in
prophetia?
2. [vers. 2, 3.] Cantate ei, et psallite ei. Verbo et opere
laudate: ore quippe cantatur; psalterio autem, hoc est manibus,
psallitur. Narrate omnia mirabilia ejus: laudamini in nomine sancto
ejus. Possunt hi duo versus ex duobus verbis superioribus dicit non
absurde videri: ut quod ait: Narrate omnia mirabilia ejus, referatur
ad id quod dictum est, Cantate ei; quod vero sequitur, Laudamini in
nomine sancto ejus, referatur ad id quod dictum est, Et psallite ei:
illud scilicet ad verbum bonum, quo cantatur ei, et narrantur omnia
mirabilia ejus; illud autem ad opus bonum, quo psallitur ei, ne velit
quisque de opere bono tanquam in sua virtute laudari. Ideo cum
dixisset, Laudamini, quod utique bene operantes merito possunt;
addidit, in nomine sancto ejus: ut qui gloriatur, in Domino
glorietur (I Cor. I, 31). Qui ergo non sibi, sed ei volunt
psallere, caveant facere justitiam suam coram hominibus, ut videantur
ab eis; alioquin mercedem non habebunt apud Patrem, qui in coelis est
(Matth. VI, 1): sed luceant opera eorum coram hominibus, non
eo fine ut ipsi videantur ab eis, sed ut videant bona opera eorum, et
glorificent Patrem eorum, qui in coelis est (Id. V, 16). Hoc
est laudari in nomine sancto ejus. Unde et in alio psalmo legitur:
In Domino laudabitur anima mea; audiant mites, et jucundentur
(Psal. XXXIII, 2, 3). Quod et hic quodammodo sequitur,
Laetetur cor quaerentium Dominum: sic enim mites jucundantur, qui
non amaro zelo eos jam bene operantes aemulantur.
3. [vers. 4.] Quaerite Dominum, et confortamini. Hoc enim de
graeco expressius interpretatum est, quamvis verbum minus latinum
videatur: unde et alii codices habent, confirmamini; alii,
corroboramini. Et quippe dicitur, Fortitudo mea (Psal. XVII,
2); et, Fortitudinem meam ad te custodiam (Psal. LVIII,
10): ut eum quaerendo atque ad eum accedendo, et illuminemur et
confortemur; ne caecitate quid faciendum sit non videamus, aut
infirmitate non faciamus etiam quod videmus. Quod ergo est ad
videndum, Accedite ad eum, et illuminamini (Psal. XXXIII,
5); hoc est ad faciendum, Quaerite Dominum, et corroboramini.
Quaerite, inquit, faciem ejus semper. Quae est facies Domini,
nisi praesentia Dei? Sicut facies venti, et facies ignis: dictum
est enim, Sicut stipulam ante faciem venti (Psal. LXXXII,
14); et, Sicut fluit cera a facie ignis (Psal. LXVII,
3). Et multa talia ponit Scriptura, nihil aliud quam earum rerum
praesentiam volens intelligi, quarum nominat faciem. Sed quid est,
Quaerite faciem ejus semper? Scio quidem quia mihi adhaerere Deo
bonum est (Psal. LXXII, 28); sed si semper quaeritur,
quando invenitur? An semper dixit, in tota vita ista qua hic
vivitur, ex quo id nos facere debere cognovimus, quando et inventus
quaerendus est? Jam quippe illum invenit fides, sed adhuc eum quaerit
spes. Charitas autem et invenit eum per fidem, et eum quaerit habere
per speciem: ubi tunc sic invenietur, ut sufficiat nobis, et ulterius
non quaeratur. Nisi enim eum in ista vita inveniret fides, non
diceretur, Quaerite Dominum; et cum inveneritis eum, Derelinquat
impius vias suas, et vir iniquus cogitationes suas (Isai. LV,
6, 7). Item si fide inventus, non adhuc esset perquirendus, non
diceretur,
|
“Si enim quod non videmus, speramus, per patientiam
exspectamus”
|
|
(Rom. VIII, 25): et quod Joannes ait,
|
“Scimus quia cum appruerit, similes ei erimus; quoniam videbimus eum
sicuti est”
|
|
(I Joan. III, 2). An forte etiam cum facie ad
faciem viderimus eum sicuti est, adhuc perquirendus erit, et sine fine
quaerendus, quia sine fine amandus? Dicimus enim etiam praesenti
alicui, Non te quaero; id est, non te diligo. Ac per hoc qui
diligitur, etiam praesens quaeritur, dum charitate perpetua, ne fiat
absens, agitur . Proinde quem quisque diligit, etiam cum eum videt,
sine fastidio semper vult esse praesentem, hoc est, semper quaerit
esse praesentem. Et nimirum hoc est, Quaerite faciem ejus semper,
ut non huic inquisitioni, qua significatur amor, finem praestet
inventio, sed amore crescente inquisitio crescat inventi.
4. [vers. 5.] Jam deinceps temperat se laudator iste ardens, et
ad capacia verba descendit; infirmum amorem atque lactentem
temporabilus Dei mirabilibus nutriens. Mementote, inquit,
mirabilium ejus quae fecit, prodigia ejus et judicia oris ejus. Qui
locus similis videtur illi loco, ubi ad Moysen quaerentem quis esset,
cum dixisset, Ego sum qui sum, et, Dices filiis Israel, Qui
est, misit me ad vos: quod ex quantulacumque particula rara mens
capit: deinceps nomen suum commemorans, erga homines gratiam suam
misericorditer temperavit, dicens, Ego sum Deus Abraham, et Deus
Isaac, et Deus Jacob; hoc mihi nomen est in aeternum (Exod.
III, 14, 13). Ubi intelligi voluit, et illos quorum se
Deum dixit, vivere secum in aeternum, et hoc dixit quod capi etiam a
parvulis posset: ut, Ego sum qui sum, illi pro captu intelligerent,
qui grandibus viribus charitatis nossent quaerere faciem ejus semper.
Si ergo quod est ipse, multum est ad vos vel videre quaerere,
Mementote mirabilium ejus quae fecit, prodigia ejus et judicia oris
ejus.
5. [vers. 6, 7.] Et quibus dicitur? Semen Abraham servi
ejus, filii Jacob electi ejus. Vos semen Abraham, vos filii
Jacob, mementote mirabilium ejus quae fecit, prodigia ejus et judicia
oris ejus. Ne quis autem uni genti hoc tribueret Israelitarum
secundum carnem, et non intelligeret magis esse semen Abrahae filios
promissionis quam filios carnis, quibus Apostolus dicit, cum
Gentibus loqueretur,
|
“Vos ergo Abrahae semen estis, secundum
promissionem haeredes”
|
|
(Galat. III, 29); sequitur et dicit,
|
“Ipse Dominus Deus noster; in omni terra judicia ejus.”
|
|
Hoc
dicitur per Isaiam ad Jerusalem liberam, matrem nostram: Et qui
eruit te, ipse Deus tuus, universae terrae vocabitur (Isai.
LIV, 5). An Judaeorum Deus tantum? Absit (Rom. III,
29). Ipse Dominus Deus noster; in omni terra judicia ejus: quia
in omni terra Ecclesia ejus, ubi praedicantur judicia ejus. Quid
ergo ait in alio psalmo:
|
“Qui annuntiat verbum suum Jacob,
justitias et judicia sua Israel; non fecit sic omni genti, et judicia
sua non manifestavit eis”
|
|
(Psal. CXLVII, 19, 20).
Ideo dictum est, quia unam gentem voluit intelligi pertinentem ad
semen Abrahae; quae vocata est quidem ex omnibus gentibus, et sic in
ea dicuntur omnes gentes, ut una sit gens in adoptionem vocata. Extra
istam nulli genti manifestavit judicia sua: quoniam qui ea non
crediderunt, etiamsi annuntiata sunt, manifestata eis utique non
sunt; quia nisi credant, non intelligent.
6. [vers. 8-11.] Memor fuit in saeculum testamenti sui.
Alii codices habent, in aeternum; quod ex ambiguo graeco factum est.
Sed si in hoc saeculum intelligendum est, non in aeternum; quomodo
exponens cujus testamenti memor fuerit, adjungit et dicit: Verbi quod
mandavit in mille generationes? Quod adhuc cum aliquo fine potest
intelligi; sed deinde dicit:
|
“Quod disposuit ad Abraham, et
juramenti sui ad Isaac; et statuit illud Jacob in praeceptum, et
Israel in testamentum aeternum.”
|
|
Ubi nullus est ambiguitatis locus:
AIONION quippe habet graecus, quod nusquam nostri nisi aeternum
interpretati sunt; vix autem aliqui alicubi AIONION aeternale
dixerunt. Nisi forte quia AIONA familiarius interpretantur
saeculum, AIONION non aeternum, sed saeculare interpretari
velint; quod neminem ausum fuisse commemini. Si autem hoc loco
Testamentum Vetus intelligendum est, propter terram Chanaan; sic
enim sermo contexitur,
ipsi
|
“Jacob in
praeceptum, et”
|
|
ipsi
|
“Israel in testamentum aeternum, dicens,
Tibi dabo terram Chanaan , funiculum haereditatis vestrae:”
|
|
quomodo
intelligendum est aeternum, cum terrena illa haereditas aeterna esse
non possit? Et ideo Vetus Testamentum vocatur, quia per Novum
aboletur. Mille vero generationes, nec aeternum videntur aliquid
significare; quia utique finem habent, et ad ipsa temporalia nimis
multae sunt. Quamlibet enim paucis annis generatio determinetur, quam
Graeci GENEAN dicunt; quam minimam quidam quindecim annis
terminaverunt, ex qua homo incipit posse generare; quae sunt istae
mille generationes, non solum a tempore Abraham, quando ei facta est
ista promissio, usque ad tempus Novi Testamenti, sed ab ipso Adam,
usque ad terminum saeculi? Quis enim audeat dicere quindecim annorum
millibus hoc saeculum extendi?
7. Proinde mihi videtur non hic Vetus Testamentum intelligendum,
quod Novo esse tollendum dicitur per prophetam,
|
“Ecce dies veniunt,
dicit Dominus, et confirmabo domui Jacob Testamentum Novum; non
secundum Testamentum quod constitui patribus eorum, cum eduxissem eos
de terra Aegypti”
|
|
(Jerem. XXXI, 31, 32): sed
testamentum fidei, quod laudat Apostolus, cum Abraham nobis proponit
imitandum, et de Legis operibus gloriantes inde convincit, quod
Abraham etiam ante circumcisionem credidit Deo, et reputatum est illi
ad justitiam (Galat. III, 5, 6): Denique cum dixisset,
Memor fuit in saeculum testamenti sui; quod in aeternum intelligere
debemus, testamenti scilicet justificationis et haereditatis aeternae,
quam fidei promisit Deus: Verbi, inquit, quod mandavit in mille
generationes. Quid est, mandavit? Quod enim ait, Tibi dabo terram
Chanaan, non mandatum est, sed promissum: mandatum est autem quod
facere debemus, promissum quod accipere. Mandatum ergo fides est, ut
justus ex fide vivat (Rom. I, 17); et huic fidei haereditas
aeterna promittitur. Mille ergo generationes, propter numeri
perfectionem, pro omnibus intelligendae sunt; id est, quamdiu
generatio generationi sequendo succedit, tamdiu mandatum est vivendum
ex fide. Quod observat populus Dei, filii promissionis nascendo
venientes, et moriendo abeuntes, donec omnis generatio finiatur; quod
millenario numero significatum est, quia denarii numeri solidum
quadratum decem decies, et hoc decies, ad mille pervenit. Quod
disposuit, inquit, ad Abraham, et juramenti sui ad Isaac. Et
statuit illud Jacob, id est ipsi Jacob, in praeceptum. Ipsi sunt
tres patriarchae quorum specialiter se dicit Deum, quos et Dominus
nominat in Testamento Novo, ubi dicit: Multi ab oriente et
occidente venient, et recumbent cum Abraham, et Isaac, et Jacob in
regno coelorum (Matth. VIII, 11). Ista est haereditas
aeterna. Nam et hic, ubi ait, Statuit illud Jacob in praeceptum;
manifestat praeceptum esse fidei: non enim promissum appellaret
praeceptum. Si enim opus est in praecepto, merces in promisso: Hoc
est opus Dei, Dominus ait, ut credatis in eum quem ille misit
(Joan. VI, 29). Hoc ergo verbum quod mandavit, memor in
aeternum testamenti sui, hoc est, verbum fidei quod praedicamus
(Rom. X, 8), statuit illud ipsi Jacob in praeceptum; et ipsi
Israel in testamentum aeternum, id est, quod ex ipso verbo et
praecepto impleto daturus esset aliquid aeternum. Dicens, Tibi dabo
terram Chanaan, funiculum haereditatis vestrae. Quomodo ergo est hoc
aeternum, nisi aliquid aeternum significet? Ipsa enim dicta est terra
promissionis, terra fluens lac et mel (Exod. III, 8, 17).
Quod totum significat gratiam, in qua gustatur quam suavis est
Dominus (Psal. XXXIII, 8); ad quam non omnes homines
pertinent: non enim omnium est fides (II Thess. III, 2).
Ideo addidit, Funiculum haereditatis vestrae. Unde in alio psalmo,
semel Abrahae, quod est Christus, intelligitur loqui, ubi dicit:
Funes ceciderunt mihi in praeclaris; etenim haereditas mea praeclara
est mihi (Psal. XV, 6). Cur autem dicta sit terra Chanaan,
interpretatio hujus nominis aperit; Chanaan quippe interpretatur
Humilis. Quod si ad illam referatur sententiam sancti Noe, qua
eumdem Chanaan dixit futurum servum fratrum suorum (Gen. IX,
25), hinc est etiam servilis timor. Servus autem non manet in domo
in aeternum; filius manet in aeternum (Joan. VIII, 35).
Ideo excluso Chananaeo, datur terra promissionis semini Abrahae.
Consummata enim charitas foras mittit timorem (I Joan. IV,
18), ut filius maneat in domo in aeternum. Unde dictum est, Et
ipsi Israel in testamentum aeternum.
8. [vers. 12.] Deinceps exsequitur historiam in Librorum
sanctorum veritate notissimam. Cum essent numero brevi, paucissimi et
incolae in ea: id est, in terra Chanaan. Quando ibi patres
habitaverunt Abraham, Isaac et Jacob, antequam eam acciperent
haereditatem, in semine suo paucissimi erant, et incolae in ea.
Nonnulli autem codices habent, non, paucissimi et incolae; sed,
paucissimos et incolas. Ubi apparet eos qui ista ita interpretati
sunt, graecam fuisse locutionem secutos, quae transferri non potest in
latinum, nisi cum ea absurditate, quae ferri omnino non possit. Si
enim totam ipsam locutionem transferre conemur, dicturi sumus, In eo
esse illos numero brevi, paucissimos et incolas in ea . Quod autem
ait graecus, In eo esse illos, hoc est latine, Cum essent: quod
verbum non potest casus accusativus sequi, sed nominativus. Quis enim
dicat, Cum essent paucissimos? sed, Cum essent paucissimi.
9. [vers. 13-15.]
ergo
vel,
|
“numero brevi, paucissimi et incolae in ea; transierunt de
gente in gentem, et de regno in populum alterum.”
|
|
Repetitio est ejus
quod dixerat,
|
“de gente in gentem. Non dimisit hominem nocere
eis:”
|
|
id est, non permisit. Graeca autem locutio est, nocere
illos; latina vero, nocere illis. Et corripuit pro eis reges.
Nolite, inquit, tangere christos meos, et in prophetis meis nolite
malignari. Verba dixit Dei corripientis vel arguentis reges, ne
laederent sanctos patres, cum essent numero breves, et paucissimi
atque incolae in terra Chanaan. Quae verba licet in libris ejus
historiae non legantur, tamen intelligenda sunt vel latenter dicta,
sicut Deus in hominum cordibus loquitur occultis et veracibus visis,
vel etiam per Angelum expressa. Nam et rex Gerarum et rex
Aegyptiorum divinitus admoniti sunt ne nocerent Abrahae (Gen.
XII, 17-20; et XX, 3), et rex alius ne noceret Isaac
(Id. XXVI, 8-11), et alii ne nocerent Jacob (Id.
XXXI-XXXIII); cum essent paucissimi et incolae, antequam
ad incolendam Aegyptum cum filiis suis transiret Jacob: quod
intelligitur in eo commemoratum, quod ait, Transierunt de gente in
gentem, de regno in populum alterum. Sed quia occurrebat quaerere,
antequam transirent et in Aegypto multiplicarentur, quomodo numero
breves, paucissimi et incolae in aliena terra perdurare potuerunt,
secutus adjunxit, Non permisit hominem nocere eis, et corripuit pro
eis reges. Nolite tangere christos meos, et in prophetis meis nolite
malignari.
10. Potest autem merito movere quomodo fuerint christi appellati,
antequam esset unctio, ex qua hoc nomen impositum est regibus: quod a
Saüle coepit, cui David successit in regno; atque inde caeteri et
reges Judae et reges Israel continuatione sacratae consuetudinis
unguebantur: in qua unctione figurabatur unus verus Christus, cui
dictum est, Unxit te, Deus, Deus tuus oleo exsultationis prae
participibus tuis (Psal. XLIV, 8). Unde ergo illi jam tunc
christi appellabantur? Nam prophetas eos fuisse, legimus de
Abraham; et utique, quod de illo manifeste dictum est, hoc et de
illis intelligendum est. An ideo christi, quia etiamsi latenter, jam
tamen christiani? quamvis enim caro Christi ex illis, tamen Christus
ante illos: quod et Judaeis respondit, dicens, Antequam Abraham
fieret, ego sum. Quomodo autem hunc illi ignorarent, aut in eum non
crederent; cum propterea prophetae dicerentur quia licet occultius,
tamen Dominum praenuntiabant? Unde aperte ipse dicit: Abraham
concupivit videre diem meum, et vidit, et gavisus est (Joan.
VIII, 58, 56). Non enim quisquam praeter istam fidem quae
est in Christo Jesu, sive ante ejus incarnationem, sive postea,
reconciliatus est Deo; cum sit ab Apostolo veracissime definitum:
Unus enim Deus, et unus mediator Dei et hominum, homo Christus
Jesus (I Tim. II, 5).
11. [vers. 16.] Deinde jam narrare incipit quomodo factum sit
ut transirent de gente in gentem, et de regno in populum alterum.
inquit,
|
“famem super terram; omne firmamentum panis
contrivit. Misit ante eos virum; in servum venundatus est Joseph.”
|
|
Per hoc factum est ut transirent de gente in gentem, de regno in
populum alterum. Sed non sunt negligenter praetereundae Scripturarum
sanctarum locutiones. Vocavit, inquit, famem super terram: quasi
fames aliqua persona sit, vel aliquod animatum corpus, vel aliquis
spiritus qui obedire posset vocanti; cum sit fames ex inedia contracta
pernicies, atque ita sit in eis qui eam patiuntur, ut aliquis morbus.
Sicut enim morbus ut esse desinat, fit plerumque per medicamentum;
sic et fames sanatur quodammodo per alimentum. Quid est ergo,
Vocavit famem? An forte ista mala quae patiuntur homines, habent
quosdam praepositos suos angelos malos (nam et in alio psalmo dicit
immissione per angelos malos Deum homines afflixisse [Psal.
LXXVII, 49], non utique errante judicio), et hoc est
forte, Vocavit famem, id est angelum propositum famis, et ejus rei
nomine cujus est praepositus, appellatum? Ex qua opinione Romani
veteres quosdam deos tales consecrarunt, sicut deam Febrem, deumque
Pallorem. An quod est credibilius, Vocavit famem, intelligendum
est, Dixit ut fames esset; ut hoc sit vocare, quod appellare; hoc
appellare quod dicere; hoc dicere, quod jubere? Nam ille vocavit
famem, qui vocat ea quae non sunt, tanquam quae sunt . Nec ibi
Apostolus dixit, Qui vocat ea quae non sunt, ut sint; sed, tanquam
sint (Rom. IV, 17). Apud Deum quippe jam factum est quod
ejus dispositione futurum est; quia de illo alibi dicitur, Qui fecit
quae futura sunt (Isai. XLV, 11, sec. LXX). Et hic
quando fames facta est, tunc dicta est vocata, id est, ut adesset
quae jam fuerat in ejus occulta gubernatione disposita. Denique
quomodo vocaverit famem, statim exposuit, dicens, Omne firmamentum
panis contrivit. Et haec suit, dicens, Omne firmamentum panis
contrivit. Et haec inusitata locutio est: contrivit enim dixit, pro
eo quod est, consumpsit.
12. [vers. 17.] Misit ante eos virum. Quem virum? Joseph.
Quomodo misit? In servum venundatus est Joseph. Nempe quando
factum est, peccatum erat fratrum, et tamen Deus misit Joseph in
Aegyptum. Intuenda est ergo res magna et pernecessaria, quomodo
Deus bene utatur malis operibus hominum, sicut illi contra male
utuntur bonis operibus Dei.
13. [vers. 18, 19.] Contexit deinde narrationem,
commemorans quae pertulerit Joseph in humilitate sua, et quomodo
fuerit sublimatus. Humiliaverunt in compedibus pedes ejus; ferrum
pertransiit animam ejus, donec veniret verbum ejus. Compedes quidem
accepisse Joseph, non legimus; sed factum esse, minime dubitandum
est. Aliqua enim praetermitti potuerunt in illa historia, quae tamen
Spiritum sanctum non laterent, qui in his loquitur Psalmis. Ferrum
autem quod dicit pertransisse animam ejus, tribulationem durae
necessitatis accipimus: non enim corpus, sed animam dixit. Talis
enim locutio est quaedam in Evangelio, ubi Simeon dixit ad Mariam:
|
“Ecce positus est hic in ruinam, et in resurrectionem multorum in
Israel, et in signum cui contradicetur; et tuam ipsius animam
pertransiet gladius, ut revelentur ex multis cordibus cogitationes
(Luc. II, 34, 35).”
|
|
Passio quippe Domini, quae multis
ruina fuit, et in qua multorum cordium occulta patuerunt, quoniam
expressum est quid de Domino sentiebant, et ipsam ejus matrem graviter
carnali orbitate percussam sine dubio contristavit. In illa vero
tribulatione fuit Joseph, donec veniret verbum ejus, quo fuerat
interpretatus veraciter somnia: unde commendatus est regi, ut etiam
illi de somniis ejus futura praediceret (Gen. XLI). Sed quoniam
dixit, donec veniret verbum ejus, ne omni modo ejus sic
intelligeremus, ut quisquam rem tantam homini tribuendam putaret;
continuo subjecit, Eloquium Domini inflammavit eum: vel, quod magis
de graeco expressum alii codices habent, Eloquium Domini ignivit
eum; ut etiam ipse inter eos computaretur, quibus dictum est,
Laudamini in nomine sancto ejus. Eloquium Domini ignivit eum.
Merito Spiritus sanctus quando a Domino missus est, visae sunt illis
linguae divisae velut ignis (Act. II, 3): et Apostolus dicit,
Spiritu ferventes (Rom. XII, 11). A quo igne discedunt, de
quibus dicitur: Refrigescet charitas multorum (Matth. XXIV,
12).
14. [vers. 20-22.] Denique sequitur, Misit rex, et
solvit eum; princeps populorum, et dimisit eum. Ipse est rex, qui
princeps populorum: solvit compeditum, dimisit inclusum. Constituit
eum dominum domus suae, et principem omnis possessionis suae. Ut
erudiret principes ejus sicut semetipsum, et senes ejus prudentiam
doceret. Graecus habet, Et seniores ejus sapientiam doceret. Quod
omnimodo ad verbum ita dici posset: Erudiret principes ejus sicut
semetipsum, et seniores ejus sapientes faceret:
PRESBYTEROYS enim habet, quos dicere solemus seniores, non
GERONTAS, id est senes; SOFISAI autem, quod uno verbo
latine dici non potest, a sapientia dictum est, quae SOFIA graece
dicitur, non a prudentia, quae FRONESIS appellatur. Neque
hoc tamen legimus in illa sublimitate Joseph, sicut nec compedes in
ejus humilitate. Sed unde fieri posset ut vir tantus, unius veri Dei
cultor, in Aegypto alendis tantummodo corporibus, et rebus tantum
corporalibus gubernandis esset intentus, et quo eos meliores redderet,
curam non gereret animorum? Sed ea conscripta sunt in illa historia,
quae secundum intentionem scribentis, in quo erat Spiritus sanctus,
rebus futuris illa narratione significandis sufficere judicata sunt.
15. [vers. 23.] Et intravit Israel in Aegyptum, et Jacob
accola fuit in terra Cham. Quod est Israel, hoc est Jacob; et
quod est Aegyptus, hoc est terra Cham. Hic enim apertissime
demonstratum est, de semine Cham filii Noe, cujus primitivus fuit
Chanaan exortam fuisse etiam gentem Aegyptiorum. Proinde in quibus
codicibus hoc loco legitur Chanaan, emendandum est. Melius autem
interpretatum est, accola fuit, quam, sicut alii codices habent,
inhabitavit: quod tantumdem esset, si et incola diceretur; nihil enim
aliud significat. Nam idipsum est verbum in graeco isto loco, quod
est et superius, ubi dictum est, Paucissimi et incolae in ea.
Incolatus porro, vel accolatus, non indigenam, sed advenam
ostendit. Ecce quomodo transierunt de gente in gentem, de regno in
populum alterum. Quod breviter propositum fuerat, breviter narrando
explicatum est. Sed de quo regno transierunt in populum alterum,
merito quaeri potest. Nondum enim regnabant in terra Chanaan, quia
nondum ibi fuerat regnum constitutum populi Israel. Quomodo ergo
potest intelligi, nisi forte secundum anticipationem, quia ibi regnum
futurum erat seminis eorum?
16. [vers. 24.] Deinceps narrantur quae in Aegypto gesta
sunt. Et auxit, inquit, populum suum vehementer, et firmavit eum
super inimicos ejus. Etiam hoc totum breviter propositum est, ut
quemadmodum factum sit, deinde narretur. Non enim tunc firmatus est
populus Dei super Aegyptios inimicos suos, quando eorum masculini
fetus necabantur, vel quando in faciendis lateribus conterebantur; sed
quando in manu potenti, per signa et portenta Domini Dei sui,
metuendi et honorandi facti sunt, donec duri regis contentio
vinceretur, et mare Rubrum persecutorem cum exercitu ejus obrueret.
17. [vers. 25.] Quod ergo breviter positum est, Firmavit
populum suum super inimicos ejus, velut quaereremus quomodo factum
sit; incipit dicere, donec etiam id narrando determinet. Et
convertit cor eorum, ut odirent populum ejus, et dolum facerent in
servos ejus. Numquidnam intelligendum est, vel credendum quod Deus
cor hominis ad facienda peccata convertat? an peccatum non est, vel
parvum peccatum est, odisse populum Dei, et dolum facere in servos
ejus? Quis hoc dixerit? Numquid ergo istorum tam gravium peccatorum
auctor est Deus, qui nullius vel levissimi peccati auctor credendus
est? Quis sapiens, et intelliget haec (Psal. CVI, 43)?
Nam ipsa est illa mirabilis Dei bonitas, qua bene utitur etiam
malis, vel angelis, vel hominibus. Cum enim ipsi vitio suo mali
sint, ille de malo eorum bene facit. Non enim antequam odissent
populum ejus boni erant; sed maligni et impii tales erant, qui facile
incolis suis felicibus inviderent. In eo ergo quod populum suum
multiplicavit, hoc beneficio suo malos ad invidendum convertit.
Invidia est enim odium felicitatis alienae. Sic ergo convertit cor
eorum, ut per invidentiam odissent populum ejus, et dolum facerent in
servos ejus. Non itaque cor illorum malum faciendo, sed populo suo
benefaciendo, cor illorum sponte malum convertit ad odium. Non enim
rectum cor pervertit, sed sponte perversum ad odium populi, ubi eo
malo bene uteretur, convertit; non illos malos faciendo, sed istis
bona, quibus mali facillime possent invidere, largiendo. Quo illorum
odio, et ad exercitationem populi sui, et ad gloriam nominis sui,
quae nobis est utilis, quomodo sit usus, consequentia docent: quae in
ejus laude commemorantur, cum cantatur Alleluia.
18. [vers. 26.] Misit Moysen servum suum, Aaron quem elegit
ipsum. Sufficeret, quem elegit; sed nihil in eo quaerendum est,
quod additum est, ipsum. Locutio Scripturarum est, sicuti est, In
qua habitabunt in ea (Num. XIII, 20; et Levit. XVIII,
3, sec. LXX): qua locutione divinae paginae plenae sunt.
19. [vers. 27.] Posuit in eis verba signorum suorum et
prodigiorum in terra Cham. Non ita debemus accipere, verba signorum
et prodigiorum, quasi verba, quibus verbis fierent signa et prodigia,
id est, quae dicerent ut fierent signa et prodigia. Multa enim sine
verbis facta sunt, vel virga, vel manu extenta, vel favilla in coelum
missa. Sed quia illa ipsa quae facta sunt, non erant alicujus
significationis inania, sicut et verba quae loquimur; ideo et ipsa
dicta sunt verba, non vocum et sonorum, sed signorum et prodigiorum.
Posuit in eis, id est, fecit per eos.
20. [vers. 28.] Misit tenebras, et obscuravit. Scriptum est
et hoc inter plagas quibus Aegyptii percussi sunt. Quod autem
sequitur, in diversis codicibus varie legitur. Alii namque habent,
Et exacerbaverunt sermones ejus; alii vero, Et non exacerbaverunt
sermones ejus: sed quod prius dixi, in pluribus invenimus; ubi autem
addita est negativa particula, vix duos codices potuimus reperire.
Sed ne forte mendositas propter sensum faciliorem abundaverit; quid
enim facilius intelligitur quam id quod dictum est, Et exacerbaverunt
sermones ejus, utique contumacibus contradictionibus suis? conati
sumus secundum aliquam rectam sententiam etiam illud exponere: et hoc
interim occurrit, Non exacerbaverunt sermones ejus, id est, in
Moyse et Aaron; quia eos etiam durissimos patientissime pertulerunt,
donec omnia quae Deus in eis facere disposuerat, ex ordine
complerentur.
21. [vers. 29, 30.] Convertit aquas eorum in sanguinem, et
occidit pisces eorum. Dedit terram eorum ranas, in penetralibus
regnum ipsorum: tanquam diceret, Terram eorum convertit in ranas.
Tanta enim ranarum fuerat multitudo, ut hoc per YPERBOLEN
convenienter diceretur.
22. [vers. 31.] Dixit, et venit cynomyia et sciniphes in
omnibus finibus eorum. Si quaeritur quando dixerit, in verbo ejus
erat antequam fieret; et sine tempore ibi erat, quo tempore fieret:
quanquam et per Angelos, et per servos suos Moysen et Aaron, etiam
tunc quodammodo dixit ut fieret, quando fuerat faciendum.
23. [vers. 32.] Posuit pluvias eorum grandinem. Similis
locutio est illi ubi ait, Dedit terram eorum ranas; nisi quod ibi non
utique in ranas tota terra conversa est, pluvia vero in grandinem etiam
tota potuit. Ignem comburentem in terra ipsorum: subauditur,
posuit.
24. [vers. 33.] Et percussit vineas eorum et ficulneas eorum,
et contrivit omne lignum finium eorum. Hoc vi grandinis et fulminibus
factum est; unde et ignem dixit comburentem.
25. [vers. 34.] Dixit, et venit locusta et bruchus, cujus
non erat numerus. Una plaga est locustae et bruchi; quoniam altera
est parens, altera est fetus.
26. [vers. 35.] Et comedit omne fenum in terra eorum, et
comedit omnem fructum terrae eorum. Et fenum fructus est, sicut loqui
Scriptura consuevit, quae fenum appellat etiam segetes frugum, sed ut
duo diceret, duobus fortasse quae dixerat, numero voluit consonare,
id est, locustae et brucho. Hoc autem totum pertinet ad elocutionis
varietatem medentem fastidio, non ad diversitatem sententiarum.
27. [vers. 36.] Et percussit omne primogenitum in terra
eorum, primitias omnis laboris eorum. Haec plaga novissima est,
excepta morte in mari Rubro. Primitias vero laborum, propter
primogenita pecorum, dictum arbitror. Quae plagae cum sint decem,
nec omnes commemoratae sunt, nec eodem ordine quo ibi factae leguntur.
Libera enim est laudatio a lege narrantis et texentis historiam.
Cujus laudationis auctor et dictor cum sit per Prophetam Spiritus
sanctus; eadem utique auctoritate qua per eum egit hominem qui illam
scripsit historiam, et commemorat aliquid factum quod ibi non legitur,
et quod ibi legitur praeterit.
28. [vers. 37.] Adjungit autem etiam hoc laudibus Dei, quod
argento et auro ditatos Israelitas eduxit ex Aegypto; quia et ipsi
tales erant, qui nondum possent contemnere laborum suorum licet
temporalem, tamen debitam justamque mercedem: nec in eo quod
Aegyptios deceperunt, a quibus sibi ut commodaretur aurum argentumque
petiverunt, putandus est Deus hujusmodi dolos, eis qui sursum cor
habent, vel jubere, vel, si fecerint, approbare. Magis enim per
illa Dei verba, utique ab illo qui cor eorum videbat et cupiditates
examinabat, permissi sunt facere ista, quam jussi: non tamen sine
aliquo provectu animae carnalis, quod et his fecerunt qui talia jure
passi sunt, et quamvis per dolum, ab iniquis hominibus tamen quod sibi
reddi debuit, abstulerunt. Sicut autem Aegyptiorum iniquitate, sic
istorum infirmitate, ad id quod opus erat illis factis figurandum et
praenuntiandum divine usus est Deus. Et eduxit eos in argento et
auro. Et ista locutio Scripturarum est. Pro eo quippe dictum est,
in argento et auro, ac si diceretur, cum argento et auro. Et non
erat in tribubus eorum infirmus: sed corpore, non animo. Etiam hoc
magnum Dei beneficium fuit, ut in illa necessitate migrandi nullus
esset aegrotus.
29. [vers. 38.] Laetata est Aegyptus in profectione eorum,
quia incubuit timor eorum super eos. Timor utique Hebraeorum super
Aegyptios. Non enim timor eorum, quo timebant Hebraei, sed quo
timebantur. Dicet aliquis: Quomodo ergo nolebant eos dimittere
Aegyptii? quomodo tanquam redituros dimiserunt? quomodo tanquam
redituris et reddituris aurum et argentum petentibus commodaverunt, si
laetata est Aegyptus in profectione eorum? Sed intelligendum est,
post illam ultimam Aegyptiorum mortem, et tantam stragem in mari
Rubro tam magni persequentis exercitus, Aegyptios timuisse residuos
ne redirent Hebraei, et eorum reliquias magna facilitate contererent.
Tunc impletum est quod superius, cum dixisset, Et auxit populum suum
vehementer, mox addidit, Et firmavit eum super inimicos ejus. Hanc
enim sententiam uno versiculo propositam ut explicaret, quomodo id
factum sit, adjunxit caetera quae in hac laude cladis narravit, usque
ad istum locum, ubi ait, laetata est Aegyptus in profectione eorum,
quia incubuit timor eorum super eos; velut assignans quod proposuerat,
quia firmavit populum suum super inimicos ejus.
30. [vers. 39.] Proinde jam dicit quae iter agentibus in eremo
beneficia divina collata sunt. Expandit nubem in protectionem eorum,
et ignem ut luceret eis per noctem. Tam sunt haec manifesta quam
nota.
31. [vers. 40.] Petierunt , et venit coturnix. Non
coturnicem concupiverunt, sed carnes. Quia vero et coturnix caro
est, et in isto psalmo non loquitur de amaricatione illorum in quibus
non est beneplacitum Deo, sed de fide electorum, quod est verum semen
Abrahae; ipsi intelligendi sunt petisse ut veniret unde amaricantium
murmur opprimeretur. Jam in versu qui sequitur, Et pane coeli
saturavit eos, manna quidem non nominavit, sed nulli obscurum est qui
illas litteras legit.
32. [vers. 41.] Disrupit petram, et fluxerunt aquae;
abierunt in sicco flumina. Et hoc factum tam cito intelligitur, quam
legitur.
33. [vers. 42-44.] His autem omnibus beneficiis suis,
Deus commendat in Abraham meritum fidei. Sequitur enim et dicit:
|
“Quoniam memor fuit verbi sancti sui, quod habuit ad Abraham puerum
suum. Et eduxit populum suum in exsultatione, et electos suos in
laetitia.”
|
|
Quod ait, populum suum; hoc repetivit, electos suos:
et quod ait, in exsultatione; hoc repetivit, in laetitia. Et dedit
illis regiones gentium, et labores populorum possederunt. Quod sunt,
regiones gentium; hoc sunt, labores populorum: et quod dictum est,
dedit illis; hoc repetitum est, possederunt.
34. [vers. 45.] Et tanquam quaereremus cui bono ista data
sunt, ne hoc ipsum putaretur summum bonum, quod ista felicitas rerum
temporalium populo Dei data est; continuo eam ad aliud retulit, ubi
summum bonum oportet inquiri: Ut custodiant, inquit, justificationes
ejus, et legem ejus requirant. Ubi intelligendum est Dei servos et
electos filios promissionis, verum et germanum semen Abrahae,
imitantes fidem Abrahae, propterea ista bona terrena sumere a Deo,
ut non in eis luxu diffluant, sive perversa securitate torpescant; sed
ideo habeant divina misericordia haec omnia praeparata, in quibus
quaerendis possent negotiosissimis laboribus occupari, ut ad hoc vacent
unde bonum aeternum possit acquiri, hoc est, Ut custodiant
justificationes ejus, et legem ejus requirant. Denique, quoniam
semen Abrahae tales hic intelligi voluit, qui vere essent semen
Abrahae, quales utique nec in illo populo defuerunt: quod etiam
apostolus Paulus satis ostendit, cum dicit, Sed non in omnibus illis
beneplacitum est Deo (I Cor. X, 5); si enim non in omnibus,
profecto fuerunt ibi quidam in quibus beneplacitum est Deo: quia ergo
tales psalmus iste commendat, nihil hic dixit de iniquitatibus et
irritationibus et amaricatione eorum in quibus non est beneplacitum
Deo. Sed quia et iniquis non sola justitia, verum etiam misericordia
Dei omnipotentis et clementis apparuit; de illis sequens loquitur
psalmus cum laudibus Dei. Et tamen utrique in uno populo fuerunt,
nec istos illi suarum iniquitatum contagione polluerunt. Novit enim
Dominus qui sunt ejus: et si in hoc saeculo non potest ab injustis,
recedat ab injustitia omnis qui nominat nomen Domini (II Tim.
II, 19).
35. Ut ergo tanquam in corpore psalmi hujus velut latentem
quodammodo ejus animam commendemus, hoc est, in verbis quasi
exterioribus interiorem intellectum: videtur mihi admoneri semen
Abrahae, qui sunt omnes filii promissionis pertinentes ad aeternam
haereditatem testamenti aeterni, ut tanquam ipsam haereditatem sibi
eligant Deum, et eum gratis colant, id est, propter ipsum, non
propter aliquod emolumentum mercedis extra ipsum; et hoc faciant
laudantes, invocantes, annuntiantes, nec in suam, sed in ejus
gloriam per fidem bene operantes, spe gaudentes, charitate ferventes
(Rom. XII, 11, 12). Hoc totum sonat his versibus:
|
“Confitemini Domino, et invocate nomen ejus, annuntiate in gentibus
opera ejus. Cantate ei, et psallite ei, narrate omnia mirabilia
ejus. Laudamini in nomine sancto ejus; laetetur cor quaerentium
Dominum. Quaerite Dominum, et confirmamini; quaerite faciem ejus
semper.”
|
|
36. Deinde ad parvulorum corda nutrienda, ut roborentur in fide,
de Patriarchis proponuntur exempla et illorum fidei et promissionis
Dei , ut imitando et sperando simus semen illorum, non de sola gente
Hebraeorum, sed quotquot istam gratiam suscipiunt in omni terra.
Quod totum his versibus continetur:
|
“Mementote mirabilium ejus quae
fecit, prodigia ejus et judicia oris ejus. Semen Abraham servi
ejus, filii Jacob electi ejus. Ipse Dominus Deus noster, in omni
terra judicia ejus. Memor fuit in saeculum testamenti sui, verbi quod
mandavit in mille generationes. Quod disposuit ad Abraham, et
juramenti sui ad Isaac. Et statuit illud ipsi Jacob in praeceptum;
et ipsi Israel in testamentum aeternum, dicens, Tibi dabo terram
Chanaam, funiculum haereditatis vestrae.”
|
|
Quae omnia, pro modulo
meo, quemadmodum accipienda essent, exposui.
37. Hic occurrebat animo parvulae fidei: Si ergo Deus gratis est
colendus, et testamenti aeterni haereditas ipse a seipso requirendus;
mortalem istam vitam quaerentium eum, et temporales necessitates, an
et ipsa suae misericordiae multiplicatione non deserit? Nam intente
audite quid praestiterit patribus nostris, vel in quibus fidei exempla
constituit, vel qui ex illorum carne propagati etiam fidem imitati
sunt. Cum essent ipsi numero brevi, paucissimi et incolae in ea: id
est, in terra Chanaan. Et pertransierunt de gente in gentem, et de
regno in populum alterum. Non reliquit hominem nocere eis, et arguit
pro eis reges. Nolite tangere christos meos, et in prophetis meis
nolite malignari.
38. Si autem quaeritis quomodo
|
“transierunt de gente in gentem, et
de regno in populum alterum,”
|
|
audite:
|
“Et vocavit famem super
terram, omne firmamentum panis contrivit. Misit ante eos virum; in
servum venundatus est Joseph. Humiliaverunt in compedibus pedes
ejus; ferrum pertransiit animam ejus, donec veniret verbum ejus.
Eloquium Domini ignivit eum: misit rex, et solvit eum; princeps
populorum, et dimisit eum. Constituit eum dominum domus suae, et
principem omnis possessionis suae. Ut erudiret principes ejus sicut
semetipsum, et seniores ejus prudentiam doceret. Et intravit Israel
in Aegyptum, et Jacob accola fuit in terra Cham.”
|
|
Ecce quomodo
|
“pertransierunt de gente in gentem, et de regno in populum alterum.”
|
|
39. Et auxit populum suum vehementer, et firmavit eum super
inimicos ejus. Si autem scire vultis quomodo eum firmaverit super
inimicos ejus, audite:
|
“Convertit cor eorum, ut odirent populum
ejus, et dolum facerent in servos ejus. Misit Moysen servum suum,
Aaron quem elegit ipsum. Posuit in eis verba signorum suorum, et
prodigiorum in terra Cham. Misit tenebras, et obscuravit, et
exacerbaverunt sermones ejus. Convertit aquas eorum in sanguinem, et
occidit pisces eorum. Dedit terram eorum ranas, in penetralibus regum
ipsorum. Dixit, et venit cynomyia et sciniphes in omnibus finibus
eorum. Posuit pluvias eorum grandinem, ignem comburentem in terra
ipsorum. Et percussit vineas eorum et ficulneas eorum, et contrivit
omne lignum finium eorum. Dixit, et venit locusta et bruchus, cujus
non erat numerus. Et comedit omne fenum in terra eorum, et comedit
omnem fructum terrae eorum. Et percussit omne primogenitum in terra
eorum, primitias omnis laboris eorum. Et eduxit eos in argento et
auro, et non erat in tribubus eorum infirmus. Laetata est Aegyptus
in profectione eorum, quia incubuit timor eorum super eos.”
|
|
Ecce
quomodo populum suum firmavit super inimicos ejus.
40. Cum autem inimicis eorum ista mala justitia ejus inflixerit;
quae ipsis largita sit etiam temporalia misericordia ejus, accipite:
|
“Expandit nubem in protectionem eorum, et ignem ut luceret eis per
noctem. Petierunt, et venit coturnix, et pane coeli saturavit eos.
Disrupit petram, et fluxerunt aquae; abierunt in sicco flumina.
Quoniam memor fuit verbi sancti sui, quod habuit ad Abraham puerum
suum. Et eduxit populum suum in exsultatione, et electos suos in
laetitia. Et dedit illis regiones gentium, et labores populorum
possederunt.”
|
|
Non ut propter ista eum colant, sed ut ea quoque ad
bonum aeternum referant atque convertant; id est, Ut custodiant
justificationes ejus, et legem ejus requirant. Quaecumque igitur alia
bona dat Deus, referenda sunt ad gratuitum cultum ejus: ipse autem
cultus ejus non est referendus ad alia bona, quae dat Deus; tunc enim
erit gratuitus. Ad quod certamen provocans hostis, ausus est dicere
Deo: Numquid Job gratis colit Deum (Job I, 9)? Porro si in
servum venundatus Joseph, et humiliatus, et exaltatus, locum fecit
ad temporalia bona populo Dei, ut firmaretur super inimicos ejus;
quanto magis Jesus venundatus et humiliatus a fratribus suis secundum
carnem, et exaltatus in coelis, locum facit ad aeterna bona populo
Dei, triumphanti de diabolo et angelis ejus? Audi ergo, semen
Abrahae, non de carne glorians, sed imitans fidem; audite, servi
Dei, et electi Dei, promissionem habentes vitae praesentis et
futurae (I Tim. IV, 8). Si tentationes durae sunt in hoc
saeculo, Joseph in carcere, Jesum in cruce cogitate. Si rerum
temporalium prosperitas adjacet, non propter ipsam Deo, sed ipsa
utimini propter Deum: nec eum existimetis propter vitae hujus
necessaria coli a cultoribus suis , quae donat et blasphematoribus
suis; sed quaerite primum regnum Dei et justitiam ejus, et haec omnia
apponentur vobis (Matth. VI, 33).
|
|