|
1. Psalmum centesimum septimum exponendum non putavi; quoniam jam
exposui eum in psalmo quinquagesimo sexto, et in psalmo quinquagesimo
nono, ex quorum postremis partibus iste constat. Nam postrema pars
quinquagesimi sexti, prima est hujus, usque ad eum versum ubi
dicitur, Et super omnem terram gloria tua. Hinc autem usque in
finem, postrema pars est quinquagesimi noni: sicut postrema pars
centesimi tricesimi quarti, eadem est quae centesimi tertii decimi, ab
eo versu ubi dicitur, Simulacra Gentium argentum et aurum: sicut
tertius decimus et quinquagesimus secundus, mutatis aliquibus mediis,
eadem habent omnia a principiis usque in fines. Quaecumque igitur in
hoc psalmo centesimo septimo aliquantulum aliter posita sunt, quam in
illis duobus, ex quorum partibus constat, non habent intellectum
difficilem: sicut in quinquagesimo sexto dicitur, Cantabo, et
psallam; exsurge, gloria mea; in isto autem, Cantabo, et psallam
in gloria mea. Ad hoc enim dictum est illic, Exsurge, ut in illa
cantaretur et psalleretur. Item ibi,
|
“Quoniam magnificata est usque
ad coelos misericordia tua;”
|
|
vel, sicut alii interpretati sunt,
hic autem,
|
“Quoniam magna est super coelos
misericordia tua.”
|
|
Ideo enim magnificata est usque ad coelos, ut
magna sit in coelis; hoc enim voluit dicere, super coelos. Item in
quinquagesimo nono, Laetabor, et dividam Sichimam: hic autem,
Exaltabor , et dividam Sichimam. Ubi ostenditur quod de dividenda
Sichima significatum est, post Domini exaltationem praedictum
futurum, et illam laetitiam ad hanc exaltationem pertinere; ut ideo
laetetur, quia exaltatur. Unde alibi dicit,
|
“Convertisti luctum
meum in gaudium mihi; conscidisti saccum meum, et accinxisti me
laetitia”
|
|
(Psal. XXIX, 12). Item ibi,
|
“Et Ephraem
fortitudo capitis mei:”
|
|
hic autem,
|
“Et Ephraem susceptio capitis
mei.”
|
|
Suscipiendo enim fit fortitudo, id est, suscipiendo fortes
facit, fructificans in nobis: interpretatur enim Ephraem
Fructificatio. Susceptio autem ad utrumque referri potest, sive cum
suscipimus Christum, sive cum ipse nos suscipit, qui est caput
Ecclesiae. Et quod ibi ait, Tribulantes nos; hic autem, inimicos
nostros: utique iidem ipsi sunt.
2. Admonemur sane isto psalmo, eos titulos qui tanquam de historia
positi sunt, rectissime fieri ut secundum prophetiam intelligamus,
secundum quod videmus psalmos esse conscriptos. Quid enim tam diversum
secundum historiam, quam id quod est in titulo quinquagesimi sexti,
|
“In finem, ne corrumpas; ipsi David, in tituli inscriptionem, cum
fugeret a facie Saül in speluncam:”
|
|
et in titulo quinquagesimi
noni,
|
“In finem, his qui immutabuntur, in tituli inscriptionem,
ipsi David, in doctrinam, cum succendit Mesopotamiam, Syriam, et
Syriam Sobal, et convertit Joab, et percussit in valle salinarum
duodecim millia?”
|
|
Nam praeter id quod positum est,
|
“In tituli
inscriptionem,”
|
|
et,
et,
caetera ita
diversa sunt, ut ille habeat humilitatem David, iste fortitudinem;
ille fugam, iste victorias. Et tamen ex istorum duorum posterioribus
partibus, quorum tam diversi tituli sunt, psalmus iste componitur.
Ubi significatur ad unum aliquid concurrere utrumque, non superficie
historiae, sed altitudine prophetiae, copulatis utriusque finibus in
hoc uno, cujus est titulus, Canticum psalmi, ipsi David; neutro
illi titulo similis, praeter quod hic etiam positum est, ipsi David.
Quoniam multis partibus et multis modis, sicut ad Hebraeos Epistola
loquitur, olim Deus locutus est Patribus per Prophetas (Hebr.
I, 1); eum tamen locutus est quem misit postea, ut complerentur
eloquia Prophetarum: Quotquot enim promissiones Dei, in illo etiam
(II Cor. I, 20).
|
|