|
1. Psalmum istum de Christo habere prophetiam, quisquis Actus
Apostolorum fideliter legit, agnoscit; ubi de Christi traditore
Juda prophetatum esse quod hic scriptum est, Fiant dies ejus pauci,
et episcopatum ejus accipiat alter, quando Matthias in locum Judae
ordinatus, numero Apostolorum duodecimus adjunctus est (Act. I,
15-26), evidenter apparet. Sed si de illo uno homine omnia quae
hic in malo dicta sunt intelligere conemur, expositionis ratio non
omnimodo, aut vix valebit occurrere; si autem de tali genere hominum
malorum, id est inimicorum Christi ingratorumque Judaeorum, omnia
mihi videntur posse clarius aperiri. Sicut enim quaedam dicuntur quae
ad apostolum Petrum proprie pertinere videantur, nec tamen habent
illustrem intellectum, nisi cum referuntur ad Ecclesiam, cujus ille
agnoscitur in figura gestasse personam, propter primatum quem in
discipulis habuit; sicuti est, Tibi dabo claves regni coelorum
(Matth. XVI, 19), et si qua hujusmodi: ita Judas personam
quodammodo sustinet inimicorum Christi Judaeorum, qui et tunc oderant
Christum, et nunc per successionem perseverante genere ipsius
impietatis oderunt. De quibus hominibus et de quo populo possunt non
inconvenienter intelligi, non solum ea quae apertius de ipsis in hoc
psalmo legimus, verum etiam illa quae proprie de ipso Juda dicuntur
expressius; sicuti est quod commemoravi, Fiant dies ejus pauci, et
episcopatum ejus accipiat alter. Quod apparebit, adjuvante Domino,
cum ad eos versus tractandi ordine venerimus.
2. [vers. 2.] Incipit ergo ita Psalmus: Deus laudem meam ne
tacueris; quia os peccatoris et os dolosi super me apertum est. Unde
apparet et falsam esse vituperationem quam non tacet peccator et
dolosus, et veram esse laudem quam non tacet Deus. Deus enim verax,
omnis autem homo mendax (Rom. III, 4); quia non est homo
verax, nisi in quo loquitur Deus. Laus autem maxima est unigeniti
Filii Dei, qua hoc ipsum quod est, unigenitus Dei Filius
praedicatur. Hoc autem non apparebat, sed apparente infirmitate ejus
latebat, cum os peccatoris et os dolosi super eum apertum est; et ideo
illud apertum est, quia operta virtus hujus fuit. Ideo autem dicit,
Apertum est os dolosi, quia odium quod dolo tegebatur, erupit in
vocem. Hoc etiam in consequentibus versibus planius dicitur.
3. [vers. 3.] Locuti sunt adversum me lingua dolosa: tunc
utique quando eum tanquam magistrum bonum captiosa adulatione
laudabant. Unde alibi dicitur: Et qui laudabant me, adversus me
jurabant (Psal. CI, 9). Deinde quia eruperunt clamantes,
Crucifige, crucifige (Joan. IX, 6); secutus adjunxit, Et
sermonibus odii circumdederunt me. Illi qui lingua dolosa, quasi non
odii, sed dilectionis verba locuti sunt; ideo adversus me, quia hoc
insidiando faciebant; postea sermonibus, non falsae et dolosae
dilectionis, sed aperti odii circumdederunt me, et expugnaverunt me
gratis. Sicut autem pii gratis amant Christum, sic impii gratis
oderunt; quia sicut veritas nullo extra eam proposito commodo propter
seipsam expetitur ab optimis, ita iniquitas a pessimis. Unde et apud
auctores saecularium litterarum dictum est de quodam pessimo: Gratuito
potius malus atque crudelis erat (Salust., de Bello Catil.).
4. [vers. 4.] Pro eo, inquit, ut diligerent me, detrahebant
mihi. Sex sunt in isto genere differentiae, quae commemoratae
animadverti facillime possunt: reddere bona pro malis, non reddere
mala pro malis; reddere bona pro bonis, reddere mala pro malis; non
reddere bona pro bonis, reddere mala pro bonis. Horum duo prima,
bonorum sunt, et eorum duorum prius melius; postrema duo malorum, et
eorum posterius deterius; duo media quodammodo mediorum, sed eorum
prius propinquum bonis, posterius propinquum malis. Haec in
Scripturis sanctis oportet attendere. Reddit bona pro malis ipse
Dominus, qui justificat impium (Rom. IV, 5), et pendens in
cruce dixit: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt
(Luc. XXIII, 34). Cujus vestigia secutus sanctus
Stephanus, fixo genu oravit pro lapidantibus, dicens: Domine, ne
statuas illis hoc delictum (Act. VII, 59). Ad quam rem
praeceptum pertinet, Diligite inimicos vestros, benefacite his qui
oderunt vos, et orate pro eis qui vos persequuntur (Matth. V,
44). Mala pro malis non esse reddenda Paulus apostolus dicit,
Nulli malum pro malo reddentes (Rom. XII, 17); et apostolus
Petrus, Non reddentes malum pro malo, vel maledictum pro maledicto
(I Petr. III, 9): unde et in Psalmis legitur, Si reddidi
retribuentibus mihi mala (Psal. VII, 5). Duorum postremorum
illud mitius ad novem leprosos pertinet, qui cum mundati essent a
Domino, gratias non egerunt (Luc. XVII, 12, 18): illud
vero ultimum quo nihil est pejus, ad hos pertinet, de quibus in isto
psalmo legitur. Pro eo ut diligerent me, detrahebant mihi.
Dilectionem quippe debebant tantis Domini beneficiis; quam non solum
minime reddebant, verum etiam pro illo bono irrogabant malum. Duo
vero media quae diximus hominum quodam modo esse mediorum, ita se
habent, ut eorum prius, quod est reddere bona pro bonis, habeant et
boni, et mediocriter boni, vel mediocriter mali. Ideo Dominus hoc
non reprehendit, sed non vult in eo solo discipulos suos permanere,
quos vult ad majora provehere, quibus dicit: Si dilexeritis eos qui
vos diligunt, id est, si reddideritis bona pro bonis; quam mercedem
hababitis, id est, quid magnum facietis? nonne et publicani hoc
faciunt (Matth. V, 46)? Vult autem illos et hoc facere, et
longe amplius; id est, ut non solum amicos, verum etiam inimicos
diligant. Posterius autem, quod est reddere mala pro malis, habeant
et mali, et mediocriter mali, vel mediocriter boni; usque adeo ut
Lex eis dederit ulciscendi modum, Oculum pro oculo, dentem pro dente
(Deut. XIX, 21): quae, si dici potest, injustorum justitia
est. Non quia iniquum est ut recipiat unusquisque quod fecerit;
alioqui Lex nequaquam id constitueret: sed quia ulciscendi libido
vitiosa est, magisque ad judicem pertinet inter alios hoc decernere,
quam bonum hominem sibi expetere. Quapropter impii ex illa
benignitatis summitate delapsi, ubi redduntur bona pro malis, ad
quantam malignitatis profunditatem venerunt, retribuendo mala pro
bonis! quanto praecipitio tot gradus interpositos transierunt! Nec
parvum aliquid putari debet, quia non ait, Pro eo ut diligerent me,
interficiebant me; sed, detrahebant mihi: ideo quippe interfecerunt,
quia detraxerunt, negantes Dei Filium, et dicentes quod in principe
daemoniorum ejicit daemonia (Luc. XI, 15); et, Daemonium
habet, et insanit; quid eum auditis (Joan. X, 20)? et caetera
talia. Qua detractione ab illo avertebant eos quorum conversionem ille
quaerebat: et ideo potius hoc dixit, ut ostenderet magis cos nocere
qui Christo detrahunt, et per hoc animas interficiunt, quam qui ejus
mortalem carnem, mox praesertim resurrecturam, saeviendo per emerunt.
5. Sed cum dixisset, Pro eo ut diligerent me, detrahebant mihi;
quid ait? Ego autem orabam. Non quidem dixit quid orabat; sed quid
melius intelligimus, quam pro eis ipsis? Crucifixo enim maxime
detrahebant, quando velut homini, quem quasi vicerant, illudebant;
de qua cruce ille dixit, Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid
faciunt: ut quoniam in profundo malignitatis reddebant ipsi mala pro
bonis, ille in summo benignitatis redderet bona pro malis. Quanquam
bene intelligatur etiam pro discipulis suis orasse, quod etiam ante
passionem suam dixit, ne deficeret fides eorum (Luc. XXII,
32), quando ipse pendens in ligno, ut commendaret patientiam, non
ostendebat potentiam inter verba detrahentium, quos posset divina
potestate delere. Sed nobis utilius erat quod patientiae praebebat
exemplum, quam si suos inimicos sine dilatione perdendo, ad hoc nos
aedificaret, ut impatienter festinaremus de his quos malos patimur
vindicari: cum scriptum sit: Melior est patiens quam vir fortis
(Prov. XVI, 32). Docent igitur nos divina eloquia dominico
exemplo, cum audimus, Pro eo ut diligerent me, detrahebant mihi;
ego autem orabam; ut quando aliquos sentimus ingratos, non solum non
reddentes bona, sed insuper reddentes mala pro bonis, nos oremus: et
ipse quidem pro aliis vel saevientibus, vel dolentibus, et in fide
periclitantibus; nos vero etiam pro nobis primitus, ut animum nostrum
Deo miserante atque opitulante vincamus, quo ferimur in ulciscendi
cupiditatem, cum detrahitur sive praesentibus sive absentibus nobis.
Deinde, cum Christi patientiam recordamur, tanquam ipso excitato,
sicut factum est, cum dormiret in navi (Matth. VIII, 24,
25), qui perturbationem cordis nostri tempestatemque tranquillat,
animo sedato atque placato oremus etiam pro ipsis detractoribus
nostris, ut securi dicamus: Dimitte nobis, sicut et nos dimittimus
(Id. VI, 12). Sed ille dimittebat, qui peccatum quod ei
dimitteretur utique non habebat.
6. [vers. 5.] Sequitur autem: Et posuerunt adversum me mala
pro bonis. Et quasi quaereremus, Quae mala? pro quibus bonis? Et
odium, inquit, pro dilectione mea. Hic est omnis et magnus reatus
illorum. Nam quid nocere potuerunt persequentes, voluntate, non
necessitate morientem? Sed ipsum odium est crimen maximum
persequentis, quamvis sit voluntaria poena patientis. Satis autem
exposuit quemadmodum supra dixerit, Pro eo ut me diligerent, quia
dilectionem non utcumque, sed dilectioni ejus debebant; cum hic
addidit, pro dilectione mea. Hanc dilectionem in Evangelio
commemorat, ubi dicit: Jerusalem, Jerusalem, quoties volui
colligere filios tuos, tanquam gallina pullos suos sub alas suas et
noluisti (Matth. XXIII, 27).
7. Deinde quae pro ipsa impietate recipiant, incipit prophetare; et
eo modo illa dicit, tanquam ulciscendi cupiditate optet ut fiant; cum
dicantur futura certissima veritate, et per Dei justitiam super tales
digne ventura. Quem modum futura praedicendi, velut specie male
optandi, quidam non intelligentes, putant odium odio, et malo animo
malum animum reddi: quoniam revera paucorum est dignoscere, quomodo
placeat poena iniquorum accusatori inimicitias exsaturare cupienti, et
quam longe alio modo placeat judici recta voluntate peccata punienti.
Ille quippe reddit malum pro malo; iste autem etiam cum vindicat, non
reddit malum pro malo, quoniam justum reddit injusto: quod autem
justum est, utique bonum est. Punit ergo non delectatione alienae
miseriae, quod est malum pro malo; sed dilectione justitiae, quod est
bonum pro malo. Itaque nec lumini Scripturarum calumnientur caeci,
opinantes quod Deus peccata non puniat; nec quasi malum pro malo
reddat, sibi blandiantur injusti. Audiamus ergo deinde quid divinus
sermo contexat; et in verbis quasi mala optantis, intelligamus
praedicta prophetantis; et Deum justa retribuentem, sublevata in ejus
aeternam legem mente cernamus.
8. [vers. 6.] Constitue super eum peccatorem, et diabolus stet
a dextris ejus. Cum superius querela de pluribus fuerit, nunc de uno
loquitur Psalmus. Superius autem dixerat: Locuti sunt adversum me
lingua dolosa, et sermonibus odii circumdederunt me, et expugnaverunt
me gratis: pro eo ut diligerent me, detrahebant mihi; ego autem
orabam: et posuerunt adversum me mala pro bonis, et odium pro
dilectione mea. Omnia de pluribus. Nunc vero quid digni essent pro
his iniquitatibus suis, et quid eis divino judicio futurum esset
praenuntians, Constitue, inquit, super eum peccatorem: tanquam
intendens in eum qui se tradidit talibus, de qualibus suis inimicis
loquebatur superius. Cum igitur hic Judam traditorem secundum
scripturam Actuum Apostolorum supplicio debito praenuntiet puniendum
(Act. I, 20); quid est, Constitue super eum peccatorem, nisi
eum quem sequenti versu indicat, cum dicit, Et diabolus stet a
dextris ejus? Hoc itaque meruit, ut super se habeat diabolum, id
est, diabolo subditus sit, qui Christo subditus esse noluit. Stet
autem a dextris ejus, dictum est, quia opera diaboli praeposuit
operibus Dei. Hoc enim cuique non immerito dextrum dicitur, quod
praeponit; sicut sinistrae dextra praeponitur. Ideo et de illis qui
saeculi hujus gaudia praeponentes Deo, beatum dixerunt populum cui
haec sunt, rectissime dictum est, Dextera eorum dextera iniquitatis.
Unde, quod dixerunt beatum populum cui haec sunt, os eorum locutum
est vanitatem; quod de illis supra dictum est. Cujus autem os
loquitur veritatem, contra illud quod dixerunt isti beatum populum cui
haec sunt, debet etiam ipse dicere quod in eodem psalmo sequitur,
Beatus populus cujus Dominus Deus ipsorum (Psal. CXLIII,
11, 15): huic enim non diabolus est a dextris, sed Dominus:
sicut et alibi dicit, Providebam Dominum in conspectu meo semper,
quoniam a dextris est mihi, ne commovear (Psal. XV, 8).
Diabolus ergo stetit a dextris ejus, quando praeposuit avaritiam
sapientiae, et pecuniam saluti suae, ut eum traderet, a quo debuit
possideri, ne ab illo possideretur, cujus opera ipse Christus
solvit, a quo noluit possideri.
9. [vers. 7.] Cum judicatur, exeat condemnatus. Noluit enim
talis esse cui diceretur, Intra in gaudium domini tui; sed talis de
quo dicitur, Projicite illum in tenebras exteriores (Matth.
XXV, 21, 30). Et oratio ejus fiat in peccatum. Quoniam non
est justa oratio, nisi per Christum, quem vendidit immanitate
peccati: oratio autem quae non fit per Christum, non solum non potest
delere peccatum, sed etiam ipsa fit in peccatum. Quando autem Judas
ita orare potuerit, ut oratio ejus fieret in peccatum, quaeri potest.
Credo, antequam Dominum traderet, et de illo tradendo jam
cogitaret: non enim jam poterat orare per Christum. Nam posteaquam
illum tradidit, eumque poenituit, si per Christum oraret,
indulgentiam rogaret; si indulgentiam rogaret, spem haberet; si spem
haberet, misericordiam speraret; si misericordiam speraret, non sibi
desperatione collum ligaret. Proinde cum dixisset, Cum judicatur,
exeat condemnatus; ne ab imminente condemnatione putaretur se potuisse
oratione liberare, quam didicerat cum condiscipulis suis, ubi
dicitur, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus
debitoribus nostris: Et oratio ejus, inquit, fiat in peccatum; quia
non fit per Christum, quem noluit sequi, sed persequi.
10. [vers. 8.] Fiant dies ejus pauci. Dies ejus dixit, dies
apostolatus ejus; qui pauci fuerunt, quoniam ante passionem Domini
scelere ipsius et morte consumpti sunt. Et tanquam diceretur, Quid
ergo fiet de sacratissimo numero duodenario, in quo non frustra
Dominus duodecim habere primos Apostolos voluit? continuo subjecit,
Et episcopatum ejus accipiat alter. Tanquam dicens, Et ipse pro suo
merito puniatur, et ille numerus, suppleatur. Quod si quis
quemadmodum factum sit, scire desiderat, Actus Apostolorum legat.
11. [vers. 9.] Fiant filii ejus orphani, et uxor ejus vidua.
Utique mortuo ipso, et filii ejus orphani, et uxor ejus viduata est.
12. [vers. 10.] Nutantes transferantur filii ejus, et
mendicent. Nutantes dictum est, incerti quo eant, omni praesidio
destituti. Ejiciantur de habitationibus suis. Exposuit quod supra
dixerat, transferantur. Hoc autem totum quomodo uxori ejus filiisque
contigerit, sequentes indicant versus.
13. [vers. 11, 12.] Scrutetur fenerator omnem substantiam
ejus, et diripiant alieni labores ejus. Non sit illi adjutor: ad
tuendam ejus posteritatem dicit; ideo sequitur, Nec sit qui
misereatur pupillis ejus.
14. [vers. 13.] Sed quia possent etiam pupilli sine adjutore
et sine tutore in aerumnis et egestate tamen crescere, et genus
propagatione servare; sequitur, et dicit, Fiant nati ejus in
interitum, in generatione una deleatur nomen ejus: id est, quod de
illo generatum est, jam non generet, et cito transeat.
15. [vers. 14.] Sed quid est quod deinde subjungit? In
memoriam redeat iniquitas patrum ejus in conspectu Domini, et peccatum
matris ejus non deleatur. An intelligendum est, ut reddantur ei
peccata etiam parentum suorum? Ei quippe non redduntur, qui fuerit
mutatus in Christo, et coeperit esse non filius iniquorum, non
imitatus mores eorum: quia et illud verissime scriptum est, Reddam
peccata patrum in filios; et illud quod per prophetam dicitur, Et
anima patris mea est, et anima filii mea est; anima quae peccaverit,
ipsa morietur. Hoc quippe dictum est de his qui convertuntur ad
Deum, et non imitantur mala parentum suorum; quod ipse propheta
evidenter ostendit: dicit enim parentum iniquitates eis non obesse,
qui justitiam faciendo dissimiles fuerint (Ezech. XVIII, 4,
20). Illud autem quod dictum est, Reddam peccata patrum in
filios, additum est, qui oderunt me (Exod. XX, 5), hoc est,
sicut me oderant parentes eorum: ut quemadmodum bonorum imitatio facit
ut etiam propria peccata deleantur, sic malorum imitatio faciat ut non
solum sua, sed etiam eorum quos imitati sunt, merita sortiantur. Si
ergo Judas teneret illud ad quod vocatus est, nullo modo ad eum vel
sua praeterita, vel parentum iniquitas pertineret: quia ergo non
tenuit adoptionem in familia Dei, sed iniquitatem vetusti generis
potius elegit; rediit iniquitas patrum ejus in conspectu Domini, ut
in eo etiam ipsa puniretur; et peccatum matris ejus non est in eo
deletum.
16. [vers. 15.] Fiant contra Dominum semper: id est, patres
ejus et mater ejus fiant contra Dominum semper, non ut Domino
adversentur, sed ut merita eorum pessima non obliviscatur in isto
Dominus, cum illi et ipsa retribuet. Contra Dominum enim dixit,
In conspectu Domini: nam et alii interpretes sic transtulerunt,
Fiant in conspectu Domini semper; alii vero, Fiant coram Domino
semper: sicut alibi dictum est, Posuisti iniquitates nostras in
conspectu tuo (Psal. LXXXIX, 8). Semper autem dicit, ut
sine remissione sit tantum illud scelus, et hic, et in futuro
saeculo. Dispereat de terra memoria eorum: patrum scilicet et matris
ejus. Memoriam dicit eorum, quae in propagine generationis
custoditur: hanc prophetavit de terra perituram, quia et ipse Judas,
et filii ejus qui erant tanquam memoria patrum et matris ejus, sine
successione prolis, sicut superius dictum est, in brevitate unius
generationis exstincti sunt.
17. Dicit aliquis: Etiamne hoc ad poenam Judae pertinere
credendum est, quod post ejus mortem ad mendicitatem uxor ejus et filii
pervenerunt, et translati sunt, ejecti de habitationibus suis,
scrutante feneratore omnem substantiam ejus, et diripientibus alienis
omnes labores ejus, nemine adjuvante nec miserante pupillos ejus, et
quod cito sunt sine posteris mortui? Numquid etiam de his quae in suis
post mortem cujusque contingunt, ullus mortuos tangit dolor? aut haec
saltem scire putandi sunt, quorum sensus alibi est pro meritis, seu
bene, seu male? Cui respondeo magnam quidem esse quaestionem, nec in
praesentia disserendam, quod sit operis prolixioris, utrum, vel
quatenus, vel quomodo ea quae circa nos aguntur, noverint spiritus
mortuoram. Verumtamen, quod breviter dici potest, si nulla illis
esset cura de nobis, non diceret Dominus dixisse illum divitem qui
tormenta apud inferos patiebatur: Habeo ibi quinque fratres, ne et
ipsi veniant in locum hunc tormentorum. Sed quomodolibet intelligant
qui hoc aliter intelligere conantur, et quia fatendum est non esse
consequens ut si sciunt mortui suos vivere, quia nec in locis poenarum
eos vident, ubi dives ille erat, nec in requie beatorum, ubi Lazarum
et Abraham quamvis longe agnoscebat (Luc. XVI, 28, 23),
ideo eos etiam quae circa eorum charos aguntur vel laeta vel tristia
scire necesse sit: hoc dico, paucos esse ejus animi homines, qui post
mortem suam quid suis boni malive contingat, saltem dum vivunt,
negligant, atque omnino contemnant; multos autem, quod indicat etiam
tanta cura commendandae ultimae voluntatis et qualiumcumque
testamentorum, satis agere ut cum defuncti fuerint, suis bene sit.
Permansionem vero posteritatis suae per successiones generationum soli
laudabiliter spernunt, qui seipsos abscidunt propter regnum coelorum,
et filios suos hoc facere cupiunt, exoptantve martyrio coronari, ita
ut nullus eorum in terra remaneat: caeteri autem omnes, aut pene
omnes, felices volunt suos esse in hac vita post mortem suam, et suum
genus interire nolunt. Quapropter quod Juda tam infeliciter mortuo,
ita uxor vidua et filii ejus orphani remanserunt, ut feneratore
scrutante omnem substantiam ejus, et diripientibus alienis labores
ejus, de suis habitationibus ejicerentur, nec aliquem pupilli ejus
miserantem invenirent, et in una generatione sine posteris interirent;
si haec sentiunt mortui, cumulus malorum est; si haec non sentiunt,
formido vivorum. Si autem movet quomodo potuerit habere substantiam
quam fenerator scrutaretur, alienique diriperent, quando jam cum aliis
undecim Dominum sequebatur; credat eum omnia quae habebat ita
dimisisse filiis et uxori, ut non inde sinceriter vel perseveranter
vinculum cupiditatis abruperit: qui etiamsi ea velut vendere videretur
distribuenda pauperibus, profecto faceret quod Ananias post Domini
ascensionem (Act. V, 1 et 2). Neque enim metueret ne hoc
Dominus divinitate cognosceret, quem falli putabat, quando ea quae
mittebantur, de loculis auferebat (Joan. XII, 6).
18. [vers. 6-15.] Sed jam videamus, si possumus, quantum
Dominus adjuvat, quomodo ista convenire possint etiam in populum
Judaeorum, cujus inimicitiae contra dominum pertinaci odio
permanserunt: cujus populi diximus Judam in figura gessisse personam,
sicut Ecclesiae gessit apostolus Petrus. Constitue super eum
peccatorem, et diabolus stet a dextris ejus. Quemadmodum in Juda,
sic in isto populo intelligendum est; qui repulso a se Christo factus
est subditus diabolo, cujus persuasiones in omnibus pravis et terrenis
cupiditatibus praeposuit aeternae saluti. Cum judicatur, exeat
condemnatus: quia in nequitia et in infidelitate persistens thezaurizat
sibi iram in die irae et revelationis justi judicii Dei, qui reddet
unicuique secundum opera ejus (Rom. II, 5, 6). Et oratio
ejus fiat in peccatum; quia non fit per mediatorem Dei et homiminum,
hominem Jesum Christum (I Tim. II, 5), et sacerdotem in
aeternum secundum ordinem Melchisedec (Psal. CIX, 4). Fiant
dies ejus pauci. Secundum regnum accipiendum est, quia non diu postea
perseveravit regnum Judaeorum. Et episcopatum ejus accipiat alter.
Ipsum Dominum Christum non incongruenter intelligi existimo
episcopatum populi Judaerum, quia de tribu Juda factus est secundum
carnem: et Apostolus ait, Dico enim Christum ministrum fuisse
circumvisionis propter veritatem Dei, ad confirmandas promissiones
patrum (Rom. XV, 8). Et ipse ait: Non sum missus, nisi ad
oves quae perierunt domus Israel (Matth. XV, 24); quia illis
exhibuit in carne praesentiam. Et Magi qui ab oriente venerunt, hoc
dixerunt: Ubi est qui natus est rex Judaeorum (Id. II, 1,
2). Et hoc in titulo scriptum erat super crucifixum: unde illud
mutare volentibus non frustra respondit Pilatus, Quod scripsi,
scripsi (Joan. XIX, 19-22). Hunc ergo episcopatum populi
Judaeorum, id est Dominum Christum accepit alter, id est populus
Gentium. Fiant filii ejus orphani: de quibus dicitur, Filii autem
regni ibunt in tenebras exteriores (Matth. VIII, 12). Facti
sunt autem orphani amisso ipso regno, quasi patre perdito; quanquam et
Deum patrem bene intelliguntur amisisse: Qui enim Filium non habet,
ait Veritas, nec Patrem habet (I Joan. II, 24). Et uxor
ejus vidua. Uxor regni plebs intelligi potest, cui reges subditae
dominantur: vidua vero facta est amisso ipso regno. Nutantes
transferantur filii ejus, et mendicent. Nutaverunt periculis,
urgentibus hostibus translati sunt, debellati filii regni Judaeorum.
Quid est autem mendicare, nisi ad hominum misericordiam vivere, sicut
vivunt sub earum gentium regibus, in quas translati sunt? Ejiciantur
de habitationibus suis. Ita factum est. Scrutetur fenerator omnem
substantiam ejus: id est, populi ejus. Ubi nihil melius
intelligitur, quam debita eorum non dimittantur, quia in solo Christo
dimittuntur, quem respuerunt; qui etiam dicere docuit, Dimitte nobis
debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth.
VI, 12). Omnem autem substantiam ejus dictum est, omnem vitam
ejus; ut ei nulla debita, id est, nulla peccata donentur. Et
diripiant alieni labores ejus: diabolus et angeli ejus; quia non
thesaurizant in coelo qui non habent Christum. Non sit illi adjutor.
Quis adjutor est ei cui Christus non est? Nec sit qui misereatur
pupillis ejus. Qui patre perdito, id est regno, sic remanserunt,
aut amisso Deo, cujus Filium persecuti sunt et oderunt, non est qui
eorum misereatur, non ad temporalem vitam sumendum vel sustentandam,
sed ad veram vitam, id est aeternam. Fiant nati ejus in interitum:
utique in interitum sempiternum. In generatione una deleatur nomen
ejus. Quia generati sunt, non regenerati, ideo in una generatione
delentur: nam in altera, id est in regeneratione, si eam cognoscerent
et tenerent, non delerentur. In memoriam redeat iniquitas patrum ejus
in conspectu Domini: ut reddat eidem populo Dominus perseveranti in
malitia etiam patrum ejus iniquitatem. Sic enim eis dicit,
|
“Testimonium estis vobismetipsis, quia filii estis eorum qui
Prophetas occiderunt:”
|
|
et paulo post ait,
|
“Ut veniat super vos
omnis sanguis justus qui effusus est super terram, a sanguine Abel
justi usque ad sanguinem Zachariae. Et peccatum matris ejus non
deleatur.”
|
|
Peccatum Jerusalem, quae servit cum filiis suis, quae
interficit Prophetas, et lapidat missos ad se (Id. XXIII,
31, 35, 37). Fiant contra Dominum semper, iniquitas et
peccatum eorum; id est, ut a conspectu Domini non aboleantur, Deo
in aeternum vindicante. Et dispereat de terra memoria eorum. Terra
Dei, ager Dei est; ager Dei, Ecclesia Dei est: de qua terra
periit memoria eorum, qui cum essent rami naturales, propter
infidelitatem fracti sunt (Rom. XI, 20, 21).
19. [vers. 16, 17.] Pro eo quod non est recordatus, vel
ille Judas, vel ipse populus, facere misericordiam. Sed melius de
populo accipitur quod ait, non est recordatus: nam si Christum
occidit, saltem recordaretur poenitendo, et faceret misericordiam
super membra ejus, quae perseverantissime persecutus est. Ideo dicit
quia persecutus est hominem inopom et mendicum. Potest quidem accipi
de Juda; quia non est dedignatus Dominus pauper fieri, cum dives
esset, ut illius paupertate nos ditaremur (II Cor. VIII,
9). Mendicum autem quomodo intelligam, nisi forte quia dixit
mulieri Samaritanae, Da mihi bibere (Joan. IV, 7), et in
cruce ait, Sitio (Id. XIX, 28)? Sed quod sequitur quomodo
accipiatur in ipso capite nostro, id est sui corporis Salvatore, quem
Judas persecutus est, non invenio. Cum enim dixisset, Et
persecutus est hominem inopem et mendicum, adjecit atque ait, Et
compunctum corde mortificare; id est, ut mortificaret: nam quidam
etiam sic sunt interpretati. Compunctus autem corde non solet dici,
nisi stimulis peccatorum in dolore poenitendi; sicut de illis dictum
est, qui cum audissent Apostolos post Domini ascensionem, compuncti
sunt corde, qui occiderant Dominum. Quos allocutus est beatissimus
Petrus dicens inter caetera: Agite poenitentiam, et baptizetur
unusquisque vestrum in nomine Domini Jesu Christi, et dimittentur
vobis peccata vestra (Act. II, 37, 38). Sed quoniam iidem
ipsi membra ejus facti sunt, cujus in ligno membra fixerunt, populus
Judaeorum non est recordatus facere misericordiam; persecutus est
hominem inopem et mendicum, sed in membris suis: de quibus dicturus
est, quod attinet ad ipsa opera misericordiae,
|
“Quando uni ex
minimis meis non fecistis, mihi non fecistis”
|
|
(Matth. XXV,
45).
|
“Et compunctum corde mortificare:”
|
|
plane
sed in membris suis. De his autem qui persecuti sunt, ut
compunctum corde mortificarent, erat et Saulus consentiens in necem
Stephani compuncti corde (Act. VII, 59); quia et ipse
Stephanus de illis erat qui compuncti sunt corde. Sed Saulus
recordatus est facere misericordiam; et qui mane rapiebat, ad vesperum
divisit escas (Gen. XLIX, 27): et ipse compunctus corde, ut
etiam in illo ipsi persequerentur inopem, volentes mortificare
compunctum corde. Hoc quippe oderant in Paulo apostolo, quia
compunctus corde praedicabat quem fuerat ante persecutus. Inopem
quippe et mendicum et compunctum corde in membris suis et ipse ut
mortificaret, persequens, audivit de coelo, Saule, Saule, quid me
persequeris? et factus compunctus corde, coepit talia pati, qualia
faciebat compunctis corde (Act. IX, 1-24).
20. [vers. 18.] Deinde sequitur Psalmus: Et dilexit
maledictionem, et veniet ei. Quanquam et Judas maledictionem
dilexerit, et furando de loculis, et Dominum vendendo atque
tradendo; tamen apertius populus ille dilexit maledictionem, quando
dixit: Sanguis ejus super nos et super filios nostros (Matth.
XXVII, 25). Et noluit benedictionem, et elongabitur ab eo.
Et Judas quidem, quia Christum noluit, in quo est aeterna
benedictio; sed apertius noluit benedictionem populus Judaeorum, cui
dixit ille illuminatus a Domino: Numquid et vos vultis discipuli ejus
fieri? Et noluit benedictionem, et pro maledicto habuit; et
respondit, Tu sis discipulus ejus (Joan. IX, 27 et 28): et
longe facta est ab eo benedictio, quia transitum fecit ad Gentes. Et
induit maledictionem sicut vestimentum: sive Judas, sive ille
populus. Et intravit sicut aqua in interiora ejus. Ergo et foris et
intus; foris sicut vestimentum, intus sicut aqua: quoniam in ejus
incidit judicium, qui potest et corpus et animam occidere in gehenna
(Matth. X, 28); corpus foris, animam intus. Et sicut oleum
in ossibus ejus. Ostendit eum cum delectatione malefacere, et
comparare sibi maledictionem, hoc est, poenam aeternam; quia
benedictio vita aeterna est. Modo quippe malefacta delectant, sicut
aqua in interiora, et sicut oleum in ossibus; sed ideo maledictio
vocatur, quia talibus Deus tormenta praedixit. Tanquam in ossibus
autem oleum est maledictio, cum homines inde se fortes putant, quia
licet eis mala tanquam impune committere.
21. [vers. 19.] Fiat et sicut vestimentum quo operitur. Cum
superius jam dixerit de vestimento, quid est quod repetit? An quia
dixerat, Induit maledictionem sicut vestimentum, differt ab eo
vestimentum quo non induitur, sed operitur? Induitur enim quisque
tunica, operitur pallio. Et quid est hoc, nisi etiam in conspectu
hominum de iniquitate gloriari? Et sicut zona, inquit, qua semper
praecingitur. Maxime homines ideo praecinguntur, ut ad operandum sint
aptiores, ne vestis sinibus praepediantur. Ergo maledictione se
praecingit, qui malum non repentinum, sed dispositum aggreditur, et
ita discit malefacere, ut semper paratus sit: unde et hic ait, Et
sicut zona qua semper praecingitur.
22. [vers. 20.] Hoc opus eorum qui detrahunt mihi apud
Dominum. Non dixit, merces eorum; sed, opus eorum: manifestum est
enim quod indumento, et opertorio, et aqua, et oleo, et zona, ipsa
opera describebat quibus aeterna maledictio comparatur. Non ergo est
unus Judas, sed multi, de quibus dicitur, Hoc opus eorum qui
detrahunt mihi apud Dominum. Quanquam et pluralis numerus poni potuit
pro numero singulari; sicut, Herode mortuo, dictum est ab angelo:
Mertui sunt qui quaerebant animam pueri (Matth. II, 20). Sed
qui magis detrahunt Christo apud Dominum, nisi illi qui ipsis verbis
Domini detrahunt, dicentes non esse ipsum quem Lex Domini et
Prophetae praenuntiarunt? Et qui loquuntur, inquit, mala adversus
animam meam: negando eum, cum voluisset, potuisse resurgere; cum
dicat, Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo
iterum sumendi eam (Joan. X, 18).
23. [vers. 21.] Et tu, Domine, Domine, fac mecum.
Quidam subaudiendam putaverunt misericordiam, quidam vero et
addiderunt; sed emendatiores codices sic habent: Et tu, Domine,
Domine, fac mecum, propter nomen tuum. Unde sensus altior non est
praetermittendus, ita dixisse Filium Patri, Fac mecum, quia eadem
sunt opera Patris et Filii. Ubi etiamsi misericordiam intelligamus
(sequitur enim, Quia suavis est misericordia tua), et ipsam quia
non dixit, Fac in me; vel Fac super me; vel aliquid hujusmodi; sed
ait, Fac mecum; bene intelligimus et Patrem et Filium simul facere
misericordiam in vasa misericordiae (Rom. IX, 23). Potest hoc
etiam sic intelligi: Fac mecum, id est, adjuva me. Quod in
quotidiana loquendi consuetudine habemus, cum de aliqua re quae
partibus nostris est, dicimus: Nobiscum facit. Pater quippe adjuvat
Filium, in quantum Deus hominem, propter formam servi: cui homini
Deus, et cui formae servi etiam Dominus est Pater. Nam in forma
Dei, Filius adjutorio non indiget; aequaliter enim cum Patre
omnipotens est, ex quo et ipse adjutor est hominis. Sicut enim Pater
suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat
(Joan. V, 21): nec alios Pater, alios Filius, aut aliter
Pater, aliter Filius; quia et eadem facit, et similiter. Unde in
quantum homo est Filius Dei, Deus suscitavit illum a mortuis, hoc
est Pater, cui dicit in Psalmis, Suscita me, et reddam illis
(Psal. XL, 11): in quantum autem Deus est, etiam ipse se
suscitavit; propter quod dicit, Solvite templum hoc, et triduo
suscitabo illud (Joan. II, 19). Quod etiam hic significavit,
si quis diligenter intendat: scrutari enim jussit Scripturas, quae
testimonium perhibent de illo (Id. V, 39), non in superficie
pertransiri. Non enim tantummodo ait, Tu, Domine, Domine, fac
mecum; sed ait, Et tu. Quid est, Et tu, nisi quia et ego? Quod
autem non semel Domine, sed repetens ait, Domine, Domine; habet
in hoc orantis affectum: sicuti est, Deus, Deus meus (Psal.
XXI, 2). Quod vero, cum dixisset, Fac mecum, addidit,
propter nomen tuum; gratiam commendavit. Nullis enim operum meritis
praecedentibus in tantum celsitudinem subvecta est humana natura, ut
totum simul Verbum et caro, hoc est Deus et homo, unigenitus Filius
Dei diceretur. Hoc autem factum est, ut ab illo qui creaverat, per
id quod non perierat, id quod perierat quaereretur: unde et hic
sequitur, Quia suavis est misericordia tua.
24. [vers. 22.] Libera me, quia egenus ei pauper ego sum.
Egestas et paupertas, infirmitas est, ex qua crucifixus est. Et cor
meum conturbatum est intra me. Hoc ad illud refertur, quod ait
propinquante passione, Tristis est anima mea usque ad mortem
(Matth. XXVI, 38).
25. [vers. 23.] Sicut umbra cum declinat, ablatus sum. Hoc
ipsam mortem significavit. Sicut enim ex umbra declinante fit nox,
sic ex mortali carne fit mors. Excussus sum sicut locustae. Hoc jam
in membris ejus, hoc est fidelibus ejus, convenientius intelligi
existimo. Quod ut aliquanto apertius poneret, maluit dicere, sicut
locustae, quam sicut locusta: quamvis et numero singulari possent
accipi etiam multae, sicut illud est, Dixit, et venit locusta
(Psal. CIV, 34); sed esset obscurius. Excussi sunt ergo,
id est, fugati a persecutoribus fideles ejus, quorum vel multitudinem
significari voluit nomine locustarum, vel quod transilierunt de loco in
locum.
26. [vers. 24.] Genua mea infirmata sunt a jejunio. Legimus
Dominum Christum quadraginta dierum habuisse jejunium (Matth.
IV, 2): sed tantumne valuit in eo illa inedia, ut genua ejus
infirmarentur? An et hoc in membris ejus, hoc est sanctis ejus,
aptius intelligitur? Et caro mea immutata est propter oleum: propter
gratiam spiritualem. Unde et Christus appellatur a chrismate:
chrisma autem unctio est. Caro autem propter oleum non in deterius,
sed in melius immutata est, hoc est, a mortis contumelia in gloriam
immortalitatis exsurgens. Cum itaque dixisset, Genua mea infirmata
sunt a jejunio, ubi significatum esse arbitror eos qui in membris ejus
fortes videbantur, tanquam praesentia panis quo sustentabantur
abstracta, in ejus passione defecisse usque ad negationem, quae
apparuit in Petro; tanquam ad eos confirmandos, ne succumbendo
penitus caderent, Et caro mea, inquit, immutata est propter oleum,
ut eos mea morte deficientes, mea resurrectione firmarem, et misso
Spiritu sancto unguerem, qui non ad eos venisset, nisi ego abiissem.
Hoc enim dixerat, Non potest ille venire, nisi ego abiero (Joan.
XVI, 7): et Evangelista dixit, Nondum erat Spiritus datus,
quia Jesus nondum fuerat glorificatus (Id. VII, 39). Nondum
erat immutata caro ejus. Sive autem per aquam propter ablutionem vel
irrigationem, sive per oleum propter exsultationem et inflammationem
charitatis, significetur Spiritus sanctus; non ideo est a seipso
diversus, quia signa diversa sunt. Multum enim diversa sunt etiam leo
et agnus, et tamen utroque significatus est Christus. Leo propter
aliud, agnus propter aliud; non tamen alius: quia nec fortis est
agnus, nec innocens leo; Christus autem et innocens est ut agnus, et
fortis ut leo. Dicit autem apud Isaiam ipse Jesus Christus:
Spiritus Domini super me, propter quod unxit me (Isai. LXI,
1.)
27. [vers. 25.] Et ego factus sum opprobrium illis: per
mortem crucis. Christus enim nos redemit de maledicto Legis, factus
pro nobis maledictum (Galat. III, 13). Viderunt me, et
moverunt capita sua. Quia viderunt pependisse, non viderunt
resurrexisse; viderunt quando genua ejus sunt infirmata, non viderunt
quando est caro immutata.
28. [vers. 26.] Adjuva me, Domine Deus meus, salvum me fac
secundum misericordiam tuam. Hoc ad totum referri potest, id est et
ad caput, et ad corpus: ad caput, propter formam servi; ad corpus,
propter ipsos servos. Potuit enim et in eis dicere Deo,
et,
in quibus Saulo dixit,
(Act. IX, 4)? Quod autem addidit,
|
“secundum
misericordiam tuam;”
|
|
gratuita gratia commemoratur, non ex operum
debito.
29. [vers. 27.] Et sciant quoniam manus tua haec, et tu,
Domine, fecisti eam. De his dixit, sciant, pro quibus saevientibus
et oravit; quia in eis quibus factus est opprobrium moventibus in ejus
illusionem capita sua, erant etiam hi qui in eum postea crediderunt.
Discant autem qui formam humani corporis Deo tribuunt, quomodo habeat
Deus manum. Si enim quod facit, manu facit, numquid et ipsam manum
suam manu facit? Quomodo ergo hic dictum est, Et sciant quoniam
manus tua haec, et tu, Domine, fecisti eam? Intelligamus itaque
manum Dei esse Christum: unde alibi dicitur, Et brachium Domini
cui revelatum est (Isai. LIII, 1)? Haec manus et erat, et
fecit eam; quia, In principio erat Verbum, et Verbum caro factum
est (Joan. I, 1, 14): et erat sine tempore secundum
divinitatem, et factus est ei ex semine David secundum carnem (Rom.
I, 3).
30. [vers. 28.] Maledicent illi, et tu benedices. Vana est
ergo et falsa maledictio filiorum hominum, diligentium vanitatem, et
quaerentium mendacium (Psal. IV, 3); Deus autem cum
benedicit, facit quod dicit. Qui insurgunt in me, confundantur .
Ut enim insurgant aliquid se adversus me proficere arbitrantur; sed
cum exaltatus fuero super coelos, et esse coeperit super omnem terram
gloria mea, confundentur. Servus autem tuus laetabitur: sive in
dextera Patris, sive in membris suis laetantibus, et inter
tentationes in spe, et post tentationes in aeternum.
31. [vers. 29.] Induantur qui detrahunt mihi pudorem: id
est, pudeat eos detraxisse mihi. Sed hoc potest et in bono accipi,
dum corriguntur. Et operiantur sicut diploidem confusionem suam.
Diplois duplex pallium est. Nam quidam etiam sic interpretati sunt
istum versum: Et operiantur sicut pallium duplex confusionem suam.
Intelligitur autem, confundantur et intus et foris, id est et coram
Deo et coram hominibus.
32. [vers. 30.] Confitebor Domino nimis in ore meo, Nimis
dici solet in consuetudine sermonis latini, quod plus est quam debet:
cui contrarium est parum, quod minus est quam debet. Sed nimis,
graece AGAN dicitur; iste autem versus non habet AGAN, sed
habet SFODRA. Quod quidam nostri sic interpretati sunt, ut pro
eo ponerent aliquando nimis, aliquando valde. Sed si nimis pro eo
quod est valde intelligatur, potest et in laude poni; nam et ista
confessio laudem significat. Ita enim sequitur: Et in medio multorum
laudabo eum. Dicit etiam in alio psalmo, In medio Ecclesiae cantabo
te (Psal. XXI, 23). Sed cum ipsa cantat Ecclesia, quae
corpus est Christi, quomodo in medio Ecclesiae cantat Ecclesia?
Ita et hic multi cum sint membra Christi, si cum ipsi laudant , ille
laudat, quia membra sunt ejus; quomodo in medio multorum laudat,
quando ipsis multis laudantibus dicitur ipse laudare? An ideo laudat
in medio multorum, quia cum Ecclesia sua est hic usque in
consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 20); ut quod ait,
in medio multorum, hoc accipiamus quod ab eisdem multis honoratur? In
medio quippe esse dicitur, cui honor praecipuus exhibetur. Si autem
cor est tanquam hominis medium; nihil melius intelligitur dictum, quam
in cordibus multorum laudabo eum. Habitat enim Christus per fidem in
cordibus nostris (Ephes. III, 17): et ideo ait, in ore meo,
id est in ore corporis mei, quod est Ecclesia. Corde enim creditur
ad justitiam; ore autem confessio fit ad salutem (Rom. X, 10).
33. [vers. 31.] Quia astitit a dextris pauperis. De Juda
dictum erat, Et diabolus stet a dextris ejus; qui suas divitias
augere voluit Christo vendito: hic autem Dominus astitit a dextris
pauperis, ut divitiae pauperis sint ipse Dominus. Astitit quippe a
dextris pauperis, non ut ei multiplicaret annos vitae quandoque
finiendae, neque ut ejus augeret pecuniam, aut eum faceret corporis
viribus fortem, vel ad tempus incolumem; sed ut salvam faceret,
inquit, a persequentibus animam meam. Salva fit autem a
persequentibus anima, si non eis consentiatur ad malum; non eis autem
consentitur, cum assistit Dominus a dextris pauperis, ne ipsa
paupertate, id est infirmitate, succumbat. Hoc adjutorium praestitum
est corpori Christi in sanctis martyribus omnibus.
|
|