|
1. Quantum Dominus donat, qui nos ministros constituit verbi et
sacramenti sui servire vobis in adipe misericordiae suae, suscepimus
psalmum istum, quem modo cantavimus, brevem numero verborum, magnum
pondere sententiarum, adjuvante illo qui vos fecit intentos, ut et nos
faciat idoneos, sicut possumus, considerare atque tractare. Vivat
anima vestra, et vigilet in Deum. Tempus enim constituit Deus
promissis suis, et tempus eis quae promisit implendis. Promissionum
tempus erat tempore Prophetarum usque ad Joannem Baptistam: ab illo
autem et deinceps usque ad finem, tempus est implendi quae promissa
sunt. Fidelis Deus qui se nostrum debitorem fecit; non aliquid a
nobis accipiendo, sed tanta nobis promittendo. Parum erat promissio,
etiam scripto se teneri voluit, veluti faciens nobiscum chrirographum
promissorum suorum; ut cum ea quae promisit solvere inciperet, in
scriptura promissorum consideraremus ordinem solvendorum. Tempus
itaque prophetiae, praedictio erat, ut saepe jam diximus,
promissionum. Promisit salutem aeternam, et beatam vitam cum Angelis
sine fine, et haereditatem immarcescibilem, gloriam sempiternam,
dulcedinem vultus sui, domum sanctificationis suae in coelis, ex
resurrectione a mortuis nullum deinceps moriendi metum. Hoc est
promissum ejus tanquam finale, quo decurrit nostra omnis intentio, quo
cum venerimus, nihil amplius requiramus, nihil amplius exigamus. Sed
ad illud quod erit in fine quo ordine veniatur, neque hoc tacuit
promittendo et praenuntiando. Promisit enim hominibus divinitatem,
mortalibus immortalitatem, peccatoribus justificationem, abjectis
glorificationem. Quidquid promisit, indignis promisit, ut non quasi
operibus merces promitteretur, sed gratia a nomine suo gratis daretur.
Quia et hoc ipsum quod juste vivit, in quantum homo potest juste
vivere, non meriti humani, sed beneficii est divini . Nemo enim
juste vivit, nisi justificatus, id est, justus effectus: ab illo
autem fit homo justus, qui nunquam potest esse injustus. Sicut enim
lucerna non a seipsa accenditur, ita nec anima humana sibi praestat
lucem; sed clamat ad Deum, Tu illuminabis lucernam meam, Domine
(Psal. XVII, 29).
2. Cum ergo peccatoribus promissum sit regnum coelorum, non in
peccato permanentibus, sed a peccato liberatis, et justitiae
servientibus; quod ipsum ut possint, gratia, ut diximus,
adjuvantur, et ab eo qui semper est justus , justificantur:
incredibile videbatur tantam Deum curam gerere pro hominibus, hodieque
qui de gratia divina desperant, atque a pessimis moribus nolunt se
convertere ad Deum, ut ab illo justificentur, et per ejus
indulgentiam deletis omnibus peccatis suis incipiant in illo vivere
juste, qui nunquam vixit injuste, hanc habent perniciem cogitationis
suae in seipsos, ut dicant Deum res humanas non curare, nec inde
posse cogitare mundi hujus artificem atque rectorem, quemadmodum
quisque mortalis in terra vivat. Ita nec computari se homo putat a
Deo, qui factus est a Deo. Talem hominem si alloqui possimus: si
admittat nos prius ad aures suas, deinde ad cor suum; si non repellat
resistendo quaerentem se, et patiatur perditus inveniri se; possumus
ei dicere: O homo, quomodo te Deus factum non computabit, qui ut
fieres ante curavit? Cur te in ordine rerum conditarum numerari non
putas? Noli credere seductori: capilli tui numerati sunt conditori
(Matth. X, 30). Hoc denique et Dominus in Evangelio
discipulis ait, ne mortem timerent, ne aliquid suum in morte periturum
putarent. Illi in morte de anima sua pertimescebant, ille ipsis
securitatem etiam de capillis dabat. Itane vero anima perit, cujus
capillus non perit? Verumtamen, fratres, quia incredibile videbatur
hominibus quod promittebat Deus, ex hac mortalitate, corruptione,
abjectione, infirmitate, pulvere et cinere futuros homines aequales
Angelis Dei; non solum Scripturam cum hominibus fecit, ut
crederent; sed etiam fidei suae posuit mediatorem, non quemlibet
principem, aut quemlibet angelum vel archangelum, sed unicum Filium:
ut qua via nos perducturus esset ad illum finem quem promisit, per eum
ipsum Filium suum et ostenderet et praeberet. Parum enim erat Deo si
Filium suum faceret demonstratorem viae; eum ipsum viam fecit, ut per
illum ires regentem te, ambulantem per se.
3. Promisit ergo quia venturi essemus ad eum, id est ad illam
ineffabilem immortalitatem, et cum Angelis ejus aequalitatem. Quam
longe eramus? quam ille sursum, quam nos deorsum? quam ille in
summo, quam nos in imo desperati jacebamus? Sine exspectatione
salutis aegrotabamus: missus est medicus, quem non cognovit aegrotus.
Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent (I
Cor. II, 8). Sed hoc quoque valuit ad aegroti medicamentum,
quod medicum occidit aegrotus: venit ut visitaret, occisus est ut
sanaret. Insinuavit se credentibus Deum et hominem; Deum per quem
facti sumus, hominem per quem recreati sumus. Aliud in illo
apparebat; aliud latebat; et quod latebat, multo erat praestantius
quam id quod apparebat: sed quod erat praestantius, videri non
poterat. Curabatur aeger per id quod videri poterat; ut postea capax
fieret visionis ejus, quae latendo differebatur, non negando
auferebatur. Unicus itaque Filius Dei venturus ad homines,
assumpturus hominem, et per id quod sumpsit futurus homo, moriturus,
resurrecturus, ascensurus in coelum, sessurus ad dexteram Patris, et
impleturus in gentibus quae promisit, et post impletionem promissorum
suorum in gentibus etiam hoc impleturus ut veniat, et quod praerogavit
exigat, discernat vasa irae a vasis misericordiae, reddat impiis quod
minatus est, justis quod pollicitus est: hoc ergo totum prophetandum
fuit, praenuntiandum fuit, venturum commendandum fuit; ut non subito
veniens horreretur, sed creditum exspectaretur. Ex his promissionibus
est psalmus iste, Dominum et salvatorem nostrum Jesum Christum certe
aperteque prophetans; ut omnino dubitare non possimus Christum
annuntiari psalmo hoc: quandoquidem christiani sumus, et Evangelio
jam credimus. Nam cum ipse Dominus noster et salvator Jesus
Christus quaereret a Judaeis, cujus filium dicerent esse Christum,
et respondissent, David; ille continuo retulit respondentibus, et
ait:
|
“Quomodo ergo David in spiritu dicit eum Dominum, dicens,
Dixit Dominus Domino meo, Sede ad dexteram meam, donec ponam
inimicos tuos sub pedibus tuis? Si ergo in spiritu,”
|
|
inquit,
|
“vocat eum Dominum, quomodo filius ejus est”
|
|
(Matth. XXII,
42-45)? Ab hoc versu psalmus iste incipit.
4. [vers. 1.] Dixit Dominus Domino meo, Sede a dextris
meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. Hanc ergo
quaestionem Judaeis propositam a Domino, in ipso ingressu Psalmi
pertractare debemus. Si enim quod responderunt Judaei exigatur a
nobis, utrum confiteamur et nos, an negemus; absit ut negemus. Si
dicatur nobis, Christus filius est David, annon est? si dixerimus
non, contradicimus Evangelio; namque Matthaeo scribente, sic
incipit Evangelium: Liber generationis Jesu Christi filii David
(Matth. I, 1). Evangelista dicit librum se scribere
generationis Jesu Christi, filii David. Recte ergo Judaei
interrogati a Christo, cujus esse filium crederent Christum,
responderunt, David. Responsioni eorum congruit Evangelium. Habet
hoc non solum suspicio Judaeorum, sed et fides Christianorum. Adhuc
alia firmamenta conspicio. Dicit Apostolus, Qui factus est ei ex
semine David secundum carnem (Rom. I, 3): dicit etiam ad
Timotheum, Memor esto Christum Jesum resurrexisse a mortuis ex
semine David, secundum evangelium meum. Et de ipso evangelio quid
dicit? In quo laboro usque ad vincula, tanquam malefaciens; sed
sermo Dei non est alligatus (II Tim. II, 8, 9). Laborabat
ergo usque ad vincula Apostolus pro evangelio suo, id est pro
dispensatione evangelica, quam populis praedicabat, quam populis
impendebat: ille qui mane rapuerat, escas ad vesperum dividebat
(Gen. XLIX, 27). Laborabat ergo usque ad vincula pro
evangelio. Quo evangelio ? Christum Jesum resurrexisse a mortuis,
ex semine David. Pro hoc evangelio Apostolus laborabat: et tamen de
hoc Christus interrogabat; et respondentibus Judaeis quod praedicabat
Apostolus, retulit vocem tanquam contradictionis, et ait: Quomodo
ergo David in spiritu dicit eum Dominum? et interposuit testimonium
de hoc psalmo, Dixit Dominus Domino meo. Si ergo in spiritu dicit
eum Dominum, quomodo filius est ejus? Judaei sub hac interrogatione
tacuerunt; quid responderent deinceps non invenerunt: nec eum tamen
Dominum quaesierunt, quia et ipsum esse illum filium David non
agnoverunt. Nos autem, fratres, credamus, et dicamus: corde enim
creditur ad justitiam; ore autem confessio fit ad salutem (Rom. X,
10): credamus, inquam, et dicamus et filium David, et Dominum
David. Non erubescamus de filio David, ne iratum inveniamus
Dominum David.
5. Hoc enim nomine illum rectissime transeuntem appellantes caeci,
illuminari meruerunt. Transibat enim Jesus, et illi audito sonitu
transeuntis turbae, aure jam cognoscentes quod nondum poterant oculis,
acclamaverunt voce magna, et dixerunt: Miserere nostri, fili
David. Turbae autem illos increpabant, ut tacerent: et illi
nihilominus, lucis desiderio, turbarum contradictionem vincentes, in
clamando perseveraverunt; transeuntem tenuerunt; et a tangente
illuminari meruerunt. Dicebant enim transeunti: Miserere nostri,
fili David. Stetit ille, et victo ab eis clamore contradicentium:
Quid, inquit, vultis ut faciam vobis? Et illi, Domine, ut
videamus. Tetigit et aperuit oculos corum; viderunt praesentem, quem
senserant transeuntem (Matth. XX, 29-34). Aliquid ergo
transitorium Dominus fecit: est autem aliud quod stat. Aliud est,
inquam, transitorium Domini, aliud stabile Domini. Transitorium
Domini, Virginis partus, Verbi incarnatio, aetatum gradatio,
miraculorum exhibitio, passionum perpessio, mors, resurrectio,
ascensio in coelum: hoc totum transitorium fuit. Non enim adhuc
Christus nascitur, aut adhuc moritur, aut adhuc resurgit, aut adhuc
ascendit in coelum. Nonne videtis ista facta, per tempora
cucurrisse, per tempora exhibuisse viatoribus quiddam transitorium, ne
in via remanerent, sed ad patriam pervenirent? Denique et illi caeci
ad viam sedebant, ibi transeuntem senserunt, et clamando tenuerunt.
In via ergo saeculi hujus hoc transitorium sui Dominus operatus est,
et hoc transitorium pertinet ad filium David. Ideo illi Domino
transeunti: Miserere nostri, fili David. Tanquam dicerent:
Filium David in transeunte cognoscimus, filium David factum in
transitu discimus. Agnoscamus ergo et nos, et filium David
confiteamur, ut illuminari mereamur. Sentimus enim transeuntem filium
David, et illuminamur a Domino David.
6. Ecce ergo quia Magister noster interrogavit Judaeos, et ideo
non responderunt, quia discipuli esse noluerunt; ecce si nos
interrogaret, quid responderemus? Defecerunt in hac interrogatione
Judaei, proficiant Christiani; non perturbentur, sed erudiantur.
Non enim Dominus interrogat discere volens, sed tanquam doctor
interrogat. Dicerent miseri Judaei: Tu, dic nobis. Maluerunt
inflata taciturnitate disrumpi, quam humili confessione edoceri.
Dicat ergo nobis Magister noster, et videamus quid interroganti
respondeamus: Quid vobis videtur de Christo? cujus est filius?
Respondeamus omnino quod Judaei, sed non remaneamus ubi Judaei.
Recolamus Evangelium quod credimus: Liber generationis Jesu
Christi, filii David. Non quia interrogamur excidat nobis Christum
esse filium David, quod memoriae commendat Apostolus; Eia,
christiane, memor esto Christum Jesum resurrexisse a mortuis, ex
semine David. Ergo interrogemur et respondeamus: Quid vobis videtur
de Christo? cujus filius est? Dicant concordia ora christiana:
David. Referat et Doctor, et revocet nobis:
|
“Quomodo ergo David
in spiritu dicit eum Dominum? Dixit Dominus Domino meo, Sede ad
dexteram meam, donec ponam inimicos tuos sub pedibus tuis.”
|
|
Quomodo
nos diceremus, nisi a te disceremus? Nunc ergo quia didicimus,
dicimus: In principio eras Verbum, et Verbum eras apud Deum, et
Deus eras Verbum; omnia per te facta sunt: ecce Dominus David.
Sed propter infirmitatem nostram, quia caro desperata jacebamus,
Verbum caro factum es, ut habitares in nobis (Joan. I, 1, 3,
14): ecce filius David. Certe tu in forma Dei cum esses, non
rapinam arbitratus es esse aequalis Deo; ideo Dominus David: sed
temetipsum exinanisti formam servi accipiens (Philipp. II, 7);
inde filius David. Denique et in ipsa interrogatione tua dicens,
Quomodo filius ejus est? non te filium ejus negasti, sed modum quo id
fieret inquisisti. Dicit eum, inquis, David Dominum; quomodo
filius ejus est? non nego, sed dic quomodo. Illi ergo ex Litteris
quas legebant, et non intelligebant, si in ista interrogatione
recolerent modum, nonne responderent: Quomodo interrogas? Ecce
virgo accipiet in utero, et pariet filium, et vocabunt nomen ejus
Emmanuel, quod est interpretatum, Nobiscum Deus (Isai. VII,
14; Matth. I, 23). Accipiet virgo in utero, virgo ex semine
David pariet filium, ut sit filius David: erant enim Joseph et
Maria de domo et patria David (Luc. I, 27, 32; et II,
4, 5). Peperit ergo virgo illa, ut esset filius David. Sed
ille quem peperit, vocabunt nomen ejus Emmanuel, Nobiscum Deus:
ecce habes et Dominum David.
7. Aliquid nobis fortassis ex hac re, quomodo Christus et filius
sit David, et Dominus David, etiam psalmus iste intimabit.
Audiamus ergo, et pertractemus eum; pulsemus pietate, extorqueamus
charitate. David ergo ipse dicit: neque enim Domino contradicere
licet: David, inquit, in spiritu dicit eum Dominum. Ipse ergo
David de Christo quid dicit? Nam, Ipsi David Psalmus: et iste
est totus titulus, simplex, sine figura quaestionis, sine ullo nodo
difficultatis. Quid ergo dicit David? Dixit Dominus Domino meo,
Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum
tuorum. Quod est, scabellum pedum tuorum; hoc est, sub pedibus
tuis: scabellum enim pedum sub pedibus est. Dixit, inquit, Dominus
Domino meo. Audivit hoc David, audivit in spiritu: ubi nos,
quando audivit, non audivimus; sed loquenti quod audivit et scribenti
credidimus. Audivit ergo prorsus, audivit in quodam secretario
veritatis, in quodam mysteriorum sanctuario: ubi Prophetae in occulto
audierunt, quod in aperto praedicaverunt; ibi audivit David, qui cum
fiducia magna dicit, Dixit Dominus Domino meo, Sede a dextris
meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. Novimus
Christum sedere ad dexteram Patris post resurrectionem a mortuis, et
in coelos ascensionem. Factum est jam; nec vidimus, sed credidimus:
in Libris legimus, praedicatum audivimus, fide retinemus. Unde et
eo ipso quod erat filius David Christus, factus est Dominus David.
Illud enim quod natum est ex semine David, ita honoratum est, ut
esset et Dominus David. Ita admiraris hoc, quasi et in rebus
humanis ista non fiant. Si enim contingat filium cujusquam regem fieri
patre privato, nonne erit dominus patris? Admirabilius est quod
potest contingere, ut non solum rex factus privati filius, dominus sit
patris sui; sed episcopus factus laici filius, sit pater patris sui.
Ergo et eo ipso quod carnem accepit Christus, quod in carne mortuus
est, quod in eadem carne resurrexit, quod in eadem ascendit in coelum
et sedet ad dexteram Patris, et in eadem ipsa carne sic honorata, sic
clarificata, sic in coelestem habitum commutata, et filius est
David, et Dominus est David. Secundum hanc enim dispensationem
transitus Christi, etiam illud ab Apostolo dicitur: Propter quod
illum exaltavit a mortuis, et donavit illi nomen quod est super omne
nomen; ut in nomine Jesu omne genu flectatur, coelestium,
terrestrium et infernorum (Philipp. II, 9, 10). Donavit,
inquit, ei nomen quod est super omne nomen: Christo secundum
hominem, Christo secundum carnem mortuo, resurgenti, ascendenti,
donavit nomen quod est super omne nomen; ut in nomine Jesu omne genu
flectatur, coelestium, terrestrium et infernorum. Ubi erit David,
ut non ei sit Dominus? In coelo sit, in terra sit, in inferno sit;
Dominus ejus erit qui est Dominus coelestium, terrestrium et
infernorum. Gaudeat ergo nobiscum et David, filii sui nativitate
honoratus, dominatu liberatus; et gaudens dicat, a gaudentibus
audiatur: Dixit Dominus Domino meo, Sede a dextris meis, donec
ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum.
8. Sede, non solum in alto, sed et in occulto: excellens ut
domineris, latens ut credaris. Quae enim esset merces fidei, nisi
lateret quod credimus? Merces autem fidei est, videre quod credidimus
antequam videremus. Sicut autem Scriptura personat, Justus ex fide
vivit (Rom. I, 17). Non ergo esset justitia fidei, nisi esset
absconditum quod praedicatum crederemus, et credendo ad videndum
perveniremus. Quam enim multa multitudo dulcedinis tuae, Domine,
quam abscondisti timentibus te! Ergo abscondisti, et remanserunt?
Absit: Perfecisti autem sperantibus in te (Psal. XXX, 20).
Mirabile ergo mysterium Christi sedentis ad dexteram Dei: occultatum
est ut crederetur, subtractum est ut speraretur. Spe enim salvi facti
sumus. Spes autem quae videtur, non est spes: quod enim videt quis,
quid sperat? Apostoli verba sunt. Recognoscitis quidem, sed propter
rudes commendo. Quid ergo ait Apostolus? Spe, inquit, salvi facti
sumus. Spes autem quae videtur, non est spes: quod enim videt quis,
quid sperat? Si autem quod non videmus speramus, cum patientia
exspectamus (Rom. VII, 24, 25). Quia ergo quae videtur
non est spes; Abscondisti dulcedinem timentibus te. Quia quod non
videmus, speramus, et per patientiam exspectamus; Perfecisti
sperantibus in te. Denique, charissimi, intente accipite quod
dicturus sum. Quoniam justitia nostra ex fide est, et fide mundantur
corda nostra, ut quod credidimus, videre possimus: utrumque enim
positum est; et, Beati mundicordes, quoniam ipsi Deum videbunt
(Matth. V, 8); et, Fide mundans corda eorum (Act. XV,
9). Quia ergo haec est justitia fidei , credere quod non vides, et
ipso merito fidei ad visionem suo tempore pervenire; Dominus in
Evangelio cum promitteret Spiritum sanctum, hoc ait: Ipse arguet
mundum de peccato, et de justitia, et de judicio. De quo peccato?
de qua justitia? de quo judicio? Ipse sequitur et exponit;
conjecturas hominum non admittit: De peccato quidem, inquit, quia
non crediderunt in me. Quanta alia peccata Judaeorum! Et tamen
quasi hoc unum sit, ita dixit: De peccato quidem, quia non
crediderunt in me. Hoc est illud peccatum, de quo alibi dicit: Si
non venissem, peccatum non haberent (Joan. XV, 22). Quid est
hoc, Si non venissem, peccatum non haberent? Ergo ad justos
venisti, et eos peccatores fecisti? Sed exceptis aliis peccatis,
quae possent remitti per fidem, hoc unum peccatum nominavit, quod si
non admitteretur, omnia relaxarentur. De peccato quidem, ait, quia
non crediderunt in me: et alibi, Si non venissem, peccatum non
haberent. Eo enim ipso quo venit et non crediderunt in eum,
inciderunt in peccatum: quod si non inciderent, omnia caetera peccata
dimitti possent per indulgentiam gratiae impetratam per fidem. Ergo de
peccato, quia non crediderunt in me: de justitia, quia ad Patrem
vado, et jam non videbitis me (Id. XVI, 8-10). Haec est
justitia, quia ad Patrem vadis, et jam non videbunt te: haec
justitia enim ex fide est. Justus enim ex fide vivit; et tunc ex fide
vivit, si non videat quod credit. Quia ergo ad justitiam pertinet ex
fide vivere, et ex fide nemo vivit, nisi non videndo quod credit; ut
ipsam justitiam faceret in hominibus, id est, ut crederent quod non
viderent, De justitia, inquit, quia ad Patrem vado, et jam non
videbitis me. Haec, inquit, erit justitia vestra, ut credatis in
eum quem non videtis, et fide mundati, eum in quem credidistis, in
die resurrectionis postea videatis.
9. Sedet ergo a dextris Dei Christus, a dextris Patris Filius in
occulto est: credamus. Etenim duas res hic dicit, quia et dixit
Deus, Sede a dextris meis; et addidit, donec ponam inimicos tuos
scabeilum pedum tuorum, hoc est, sub pedibus tuis. Non vides
Christum sedentem ad dexteram Patris: vel hoc potes videre, quomodo
ponantur inimici ejus scabellum pedum ejus. Cum hoc impletur in
aperto, crede illud esse in occulto. Qui inimici ponuntur scabellum
pedum ejus? Quibus inania meditantibus dicitur, Quare fremuerunt
gentes, et populi meditati sunt inania? Astiterunt reges terrae, et
principes convenerunt in unum, adversus Dominum et adversus Christum
ejus; et dixerunt, Disrumpamus vincula eorum, et abjiciamus a nobis
jugum ipsorum: non nobis dominentur, non nos sibi subjugent. Qui
habitat in coelis, irridebit eos: inimicus eras; eris sub pedibus
ejus, aut adoptatus, aut victus. Quaere ergo quem locum habeas sub
pedibus Domini Dei tui; nam necesse est ut habeas, aut gratiae, aut
poenae. Sedet ergo ad dexteram Dei, donec ponantur inimici ejus sub
pedibus ejus. Hoc fit, hoc agitur: etsi paulatim peragitur,
indesinenter agitur. Fremuerint enim gentes, et populi meditati sint
inania; astiterint reges terrae, et principes convenerint in unum,
adversus Dominum et adversus Christum ejus: numquid fremendo,
numquid meditando inania, numquid in unum adversus Christum
conveniendo, efficient ut non impleatur, Dabo tibi gentes
haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae? Implebitur
omnino, et illis frementibus, et illis inania meditantibus, Dabo
tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae.
Illi enim inania meditantur: ut autem impleatur, Dabo tibi gentes
haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae; non nescio
quis inaniloquus , sed Dominus dixit ad me (Psal. II, 1-8).
Sic et in hoc psalmo possumus dicere: Dixit, non quicumque, non
illi qui fremunt et meditantur inania; sed Dixit Dominus Domino
meo, Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum
tuorum. Fremant, meditentur inania, perstrepant; numquid non
implebitur? Periit memoria eorum cum strepitu. Loquitur certe et
alius psalmus, sed non alius spiritus: Periit memoria eorum cum
strepitu, et Dominus in aeternum manet (Psal. IX, 7, 8).
Ille ergo qui memoria eorum pereunte cum strepitu, in aeternum manet,
ipse dixit Domino meo, Sede a dextris meis. Sedet enim a dextris
Patris, donec ponat omnes inimicos ejus scabellum pedum ejus.
10. [vers. 2.] Et quid sequitur? Virgam virtutis tuae emittet
Dominus ex Sion. Apparet, fratres, evidentissime apparet non de
illo regno Christi Prophetam loqui, quo regnat semper apud Patrem,
rerum Dominum quae per illum creatae sunt: quando enim non regnat in
principio Verbum Deus apud Deum? Dicitur enim:
|
“Regi autem
saeculorum invisibili, incorruptibili, soli Deo honor et gloria, in
saecula saeculorum”
|
|
(I Tim. I, 17).
|
“Regi saeculorum honor
et gloria, in saecula saeculorum:”
|
|
cui
|
“regi saeculorum?
Invisibili, incorruptibili.”
|
|
In eo enim quod et Christus est cum
Patre invisibilis et incorruptibilis, quia Verbum ejus est, et
Virtus ejus, et Sapientia ejus, et Deus apud Deum, per quem facta
sunt omnia; Rex est saeculorum: sed tamen illud dispensatorium et
transitorium, quo nos per medietatem carnis suae vocavit in
aeternitatem, regnum ejus incipit a Christianis; sed regni ejus non
erit finis. Ponuntur ergo scabellum pedum ejus inimici ejus, sedentis
ad dexteram Patris, ponuntur, ut dictum est; id agitur, id usque in
finem omnino peragitur. Nemo dicat non posse impleri quod coeptum
est. Quid finem coepti desperas? Omnipotens coepit, omnipotens se
promisit impleturum esse quod coepit. Unde autem coepit? Virgam
virtutis tuae emittet Dominus ex Sion. Quae Sion, ipsa est
Jerusalem. Audi ipsum Dominum: Oportebat Christum pati et
resurgere a mortuis tertio die. Hinc sedet ad dexteram Dei Patris,
resurgendo ubi fuit. Deinde illo sedente ad dexteram Patris, quid
agitur? ut ponantur inimici ejus scabellum pedum ejus, quid agitur?
Audi illum docentem et exponentem:
|
“Et praedicabitur in nomine ejus
poenitentia et remissio peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab
Jerusalem”
|
|
(Luc. XXIV, 46, 47); quia,
|
“Virgam
virtutis tuae emittet Dominus ex Sion. Virgam virtutis tuae,”
|
|
hoc
est regnum potentiae tuae; quia,
|
“Reges eos in virga ferrea”
|
|
(Psal. II, 9):
|
“emittet Dominus ex Sion;”
|
|
quia,
|
“Incipientibus ab Jerusalem.”
|
|
11. Cum ergo emiserit ex Sion virgam virtutis ejus, quid fiet?
Et dominare in medio inimicorum tuorum. Prius dominare in medio
inimicorum tuorum: inter frementes gentes. Numquid enim postea cum
acceperint honorem suum sancti, et suam damnationem impii, in medio
inimicorum suorum dominabitur? Et quid mirum si tunc dominabitur,
secum in aeternum regnantibus justis, et aeternis poenis ardentibus
impiis? quid mirum si tunc? Modo in medio inimicorum tuorum, nunc in
isto transitu saeculorum, in ista propagatione et successione
mortalitatis humanae, nunc dum torrens temporum praeterlabitur, ad hoc
directa est virga virtutis tuae ex Sion, ut domineris in medio
inimicorum tuorum. Dominare, dominare in medio Paganorum,
Judaeorum, haereticorum, falsorum fratrum. Dominare, dominare,
fili David, Domine David, dominare in medio Paganorum,
Judaeorum, haereticorum, falsorum fratrum. Dominare in medio
inimicorum tuorum. Hunc versum non recte intelligimus, si non fieri
jam videmus. Sede ergo a dextris Dei, occultare ut credaris, donec
impleantur tempora gentium. Sic enim scriptum est: Quem oportebat
coelum recipere, donec impleantur tempora gentium (Act. III,
21). Ut enim resurgeres, mortuus es; ut ascenderes,
resurrexisti; ut sederes ad dexteram Patris, ascendisti: ergo ut ad
dexteram Patris sederes, mortuus es. De morte enim resurrectio, de
resurrectione ascensio, de ascensione ad dexteram sessio: hoc totum
ergo coepit a morte. Excellentia claritatis hujus, principium habet
humilitatis. Te itaque sedente ad dexteram Patris, implentur tempora
gentium, ponuntur inimici omnes scabellum pedum tuorum, et ad hoc ut
perveniatur, prius dominaberis in medio inimicorum tuorum: ad hoc enim
virgam virtutis tuae emittet Dominus ex Sion. Ut autem morereris,
et per mortem tuam deleretur chirographum peccatorum (Coloss. II,
14), et praedicaretur poenitentia et remissio delictorum per omnes
gentes, incipientibus ab Jerusalem, caecitas Judaeorum fecit.
Aliis illuminandis, aliorum caecitas militavit:
enim
|
“ex parte Israel facta est, ut plenitudo Gentium intraret, et sic
omnis Israel salvus fieret”
|
|
(Rom. XI, 25).
|
“Caecitas ex
parte Israel facta”
|
|
occidit te; occisus resurrexisti, sanguine tuo
peccata Gentium diluisti, ad dexteram Patris sedens undique patientes
et ad te confugientes collegisti.
ergo
|
“caecitas ex
parte Israel, facta est ut plenitudo Gentium intraret, et sic omnis
Israel salvus fieret,”
|
|
et omnes inimici tui essent scabellum pedum
tuorum. Sed hoc nunc, postea quid?
12. [vers. 3.] Tecum principium in die virtutis tuae. Quis
iste dies est virtutis ejus? Quando cum illo principium, vel quod
principium, vel quomodo cum illo principium; quandoquidem et ipse
principium? Adjuvet Dominus, ut nec mihi dicere perturbetur, nec
vobis audire. Video enim quod jam factum est, et vobiscum video
oculis fidei: oculis quoque carnis video quod jam fit, rursusque
oculis fidei vobiscum spero quod futurum est. Quid ergo factum est?
quid fit? quid futurum est? Christus passus est, mortuus est,
resurrexit tertia die, ascendit in coelum, ut novimus, quadragesimo
die, sedet ad dexteram Patris: hoc jam factum est, hoc non vidimus,
sed credimus. Quid nunc fit? Dominatur in medio inimicorum suorum,
emissa virga virtutis ejus ex Sion; fit hoc, id agitur. Formam
servi et praesentem tunc viderunt servi, et absentem nunc credunt
servi. Hoc credimus de forma servi, quod possumus capere, dum adhuc
sumus servi. Hoc est enim illud lac parvulorum, quod temperavit,
panem trajiciens per carnem. Nam panis ille Angelorum, in principio
erat Verbum: ut tamen panem Angelorum manducaret homo (Psal.
LXXVII, 25), Creator Angelorum factus est homo. Ita nobis
Verbum incarnatum factum est receptibile: quod recipere non
valeremus, si Filius aequalis Deo non se exinaniret formam servi
accipiens, in similitudine hominum factus, et habitu inventus ut homo
(Philipp. II, 6 et 7). Ut ergo utcumque capere possemus eum
qui non posset capi a mortalibus, mortalis factus est immortalis; ut
peracta sua morte faceret immortales, et aliquid daret inspiciendum,
aliquid credendum, aliquid post videndum. Inspiciendam dedit formam
servi praesentibus, non solum oculis videndam, sed etiam manibus
pertractandam. Cum eadem forma ascendit in coelum, credere nobis
jussit quod illis videre concessit. Sed et nos habemus quod videamus:
illi enim viderunt virgam emissam ex Sion, nos videmus dominari in
medio inimicorum suorum. Hoc totum, fratres, pertinet ad
dispensationem formae servilis, quae tolerabiliter capitur a servis,
et amatur a futuris liberis. Veritas enim incommutabilis quod est
Verbum Dei, Deus apud Deum, per quem facta sunt omnia, in se
manens innovat omnia (Sap. VII, 27). Hanc ut videamus,
magna et perfecta cordis munditia necessaria est, quae fit per fidem.
Demonstrata enim forma servi, dilata est ad demonstrandam formam
Dei. Idem quippe in forma servi loquens servis ait:
|
“Qui diligit
me, mandata mea custodit: et qui diligit me, diligetur a Patre meo;
et ego diligam eum, et ostendam meipsum illi”
|
|
(Joan. XIV,
21). Videntibus se promisit demonstraturum se. Quid videbant?
quid promittebat? Videbant formam servi, promittebat formam Dei.
Ostendam, inquit, meipsum illi. Ipsa est claritas ad quam
perducitur regnum quod modo transitu saeculi hujus colligitur: ducitur
enim ad quamdam visionem ineffabilem, quam non merebuntur impii.
Caeterum forma servi cum hic esset, visa est ab impiis: viderunt eam
qui crediderunt, viderunt et qui occiderunt. Ne aliquid magnum putes
videri formam illam, viderunt amici, viderunt inimici; et quidam
videntes interfecerunt, quidam non videntes crediderunt. Hanc ergo
formam servi, quam hic jam in humilitate viderunt et pii et impii,
videbunt et in judicio et pii et impii. Cum enim Dominus ante oculos
discipulorum suorum ferretur in coelum, sonuit vox angelica intuentibus
eum:
|
“Viri Galilaei, quid statis intuentes in coelum? Iste Jesus
sic veniet, quomodo eum vidistis euntem in coelum”
|
|
(Act. I,
11). Sic ergo, sic, in eadem forma: quia de impiis dictum est,
Videbunt in quem pupugerunt (Zach. XII, 10). Videbunt
judicaturum, quem irriserunt judicatum. Ipsa itaque forma servi in
judicio conspicua erit et justis et injustis, et piis et impiis, et
fidelibus et infidelibus. Quid ergo impii non videbunt? Nam de
quibus dictum est, Videbunt in quem pupugerunt; de ipsis rursum
dictum est, Tollatur impius, ut non videat claritatem Domini
(Isai. XXVI, 10). Quid est hoc, fratres? Discernamus,
discutiamus . Excitatur impius, ut aliquid videat; tollitur impius,
ut aliquid non videat. Jam quid sit visurus, ostendimus; formam
illam de qua dictum est, Sic veniet. Quid ergo non est visurus? Et
ostendam meipsum illi. Quid est, meipsum? Non formam servi. Quid
est, meipsum? Formam Dei, in qua non rapinam arbitratus sum esse
aequalis Deo (Philipp. II, 6 et 7). Quid est,
|
“meipsum?
Dilectissimi, filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus:
scimus quia cum apparuerit, similes ei erimus; quoniam videbimus eum
sicuti est”
|
|
(I Joan. III, 2). Haec claritas Dei est
ineffabilis lux, fons lucis sine commutabilitate, veritas sine
defectu, sapientia in seipsa manens, innovans omnia: haec substantia
Dei est. Itaque tolletur impius, ut non videat hunc honorem
Domini. Beati enim mundicordes, quia ipsi Deum videbunt (Matth.
V, 8).
13. Videtur ergo mihi, fratres, quantum nostrae capacitati
Dominus impertiri dignatur, de ipso tempore: si tamen dicendum est,
tempore ; quodam enim tempore venturi sumus ad non tempus: inde mihi
videtur dictum; quod sine praejudicio dicam, si quis intelligere
aliquid melius, expeditius, probabilius possit: inde mihi videtur
dictum, Tecum principium in die virtutis tuae. Denique hoc, quantum
puto, versu consequente satis explanat. Quia enim et hic dicta est
virtus ejus, qua subjecit gentes jugo suo, qua stravit populos, non
ferro, sed ligno, etsi in carne, etsi in humilitate, etsi adhuc
quantum servilis forma patitur, capitur tamen magna virtus ejus; quia
quod infirmum est Dei, fortius est hominibus (I Cor. I, 25):
quia ergo dicta est et hic virtus ejus, quam commendavit dicendo,
Virgam virtutis tuae emittet Dominus ex Sion, et dominare in medio
inimicorum tuorum: quanta enim virtus ejus dominans in medio inimicorum
suorum perstrepentium, nihil contra eum valentium, quotidie sibi
dicentium, Quando morietur, et peribit nomen ejus (Psal. XL,
6)? cum crescat gloria ejus per populos, cum ejus nomini
subjiciantur gentes, cum peccator videat et irascatur, dentibus suis
frendat et tabescat (Psal. CXI, 10): quia ergo est et haec
virtus ejus, volens Propheta commendare aliter virtutem ejus, sicuti
est Virtus Dei et Sapientia Dei Christus in lumine perpetuo
incommutabilis veritatis; ad quam visionem servamur, ad quam visionem
differimur, ad quam visionem fide mundamur, a qua visione tollitur
impius, ne videat honorem Domini; hoc ergo volens ostendere,
Tecum, inquit, principium in die virtutis tuae. Quid est, Tecum
principium? Quodlibet pone principium. Si ipsum Christum; potius
diceretur, Tu es principium, quam Tecum principium. Respondit enim
interrogantibus, Tu quis es, et ait, Principium, quia et loquor
vobis (Joan. VIII, 25): cum sit principium et Pater, de
quo unigenitus Filius, in quo principio erat Verbum, quia Verbum
erat apud Deum. Quid ergo, si et Pater principium, et Filius
principium, duo principia? Absit. Sicut enim Pater Deus et
Filius Deus, Pater autem et Filius non duo dii, sed unus Deus:
sic Pater principium et Filius principium, Pater autem et Filius
non duo, sed unum principium. Tecum principium. Tunc videberis
quomodo tecum sit principium. Non enim et hic non tecum principium.
Nonne enim tu dixisti: Ecce itis quisque ad sua, et me solum
relinquetis; sed non sum solus, quia Pater mecum est (Id. XVI,
32)? Et hic ergo tecum principium. Dixisti enim et alibi, Pater
autem in me manens facit opera sua (Id. XIV, 10). Tecum
principium; nec unquam a te separatus est Pater. Sed quando
videbitur tecum esse principium, tunc manifestum erit omnibus similibus
jam tibi factis; quoniam videbunt te sicuti es (I Joan. III,
2): etenim hic Philippus te videbat, et Patrem quaerebat. Tunc
ergo videbitur quod nunc creditur: tunc tecum principium videntibus
sanctis, videntibus justis; sublatis de medio impiis, ne videant
honorem Domini.
14. Modo ergo credamus, fratres, quod tunc videamus. Nam et
Philippus objurgatus est quod quaereret videre Patrem, cum in ipso
Filio non agnosceret Patrem: Tanto tempore vobiscum sum, et non
cognovistis me? Philippe, qui me vidit, vidit et Patrem. Sed qui
me vidit, non qui formam servi in me vidit. Qui ergo me vidit,
qualem me abscondi timentibus me, qualem me videndum perficio
sperantibus in me (Psal. XXX, 20), vidit et Patrem. Sed
quia ista visio post erit, nunc pro illa quid habebimus? Videamus
quid dicat Philippo, cui dixerat, Qui me vidit, vidit et Patrem.
Quasi ei Philippus tacitus responderet, Et quomodo te videbo, si
aliter videris quam in forma servi? aut quomodo videbo Patrem,
invalidus homo mortalis, pulvis et cinis? conversus ad eum, differens
visionem, imperans fidem, qui dixerat, Qui me vidit, vidit et
Patrem; quia multum erat ad Philippum, et longe ab eo erat videre:
Non credis, inquit, quia ego in Patre, et Pater in me est
(Joan. XIV, 8-11)? Quod videre nondum potes, crede, ut
videre merearis. Cum ergo ventum fuerit ut videamus, tunc apparebit,
Tecum principium in die virtutis tuae. Virtutis tuae: non virtutis
infirmitatis tuae , quia ibi virtus. Virtutis tuae: habent nunc
homines in fide, in spe, in charitate, in bonis operibus virtutes
suas; sed ibunt a virtutibus in virtutem (Psal. LXXXIII,
8). Tecum ergo principium: videberis cum Patre, in Patre, ut
Pater tecum principium in die virtutis tuae, illius virtutis tuae quam
impius non videbit. Nam et hoc infirmum tuum, fortius est hominibus:
etenim in die virtutis tuae tecum principium.
15. De qua virtute dicis, expone. Quia et hic, ut dictum est,
nominata est virtus ejus, cum emittitur virga virtutis ejus ex Sion,
ut dominetur in medio inimicorum suorum. De qua virtute dicis? In
splendore sanctorum. In splendore, inquit, sanctorum. De ipsa
virtute dicit, quando erunt in splendore sancti: non quando adhuc
terrenam carnem gestantes et in corpore mortali atque corruptibili
gementes, quod aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum
multa cogitantem (Sap. IX, 15); cum ipsae cogitationes invicem
non videntur, non hoc est, In splendore sanctorum. Sed quid est,
In splendore sanctorum? Donec veniat Dominus, et illuminet
abscondita tenebrarum, et manifestabit cogitationes cordis; et tunc
laus erit unicuique a Deo (I Cor. IV, 5). Hoc erit, In
splendore sanctorum; quia tunc justi fulgebunt in regno Patris sui,
sicut sol. Audite enim quid sit hoc, In splendore sanctorum.
Veniet, inquit, messis, veniet finis saeculi: mittet pater familias
Angelos suos, et colligent de regno ejus omnia scandala, et mittent
in caminum ignis ardentis. Tunc justi fulgebunt sicut sol in regno
Patris sui (Matth. XIII, 39-43). In quo regno? Videte
si visio quaedam servatur, de qua nobis dictum est, Tecum
principium. In quo regno? Utique in vita aeterna. Nam ad dexteram
positis hoc dicturus est: Venite, benedicti Patris mei, percipite
regnum quod vobis paratum est ab initio mundi. Deinde damnatis
impiis, segregatis justis atque laudatis, quid sequitur quod dixerat,
Percipite regnum? Tunc ibunt impii in ambustionem aeternam, justi
autem in vitam aeternam (Id. XXV, 34, 46). Quod dixerat
regnum, hoc dixit vitam aeternam, quo non ibunt impii. Videte si
quaedam visio est vita aeterna: Haec est autem vita aeterna, ut
cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum
(Joan. XVII, 3); quia tecum principium in die virtutis tuae.
Ergo, Tecum principium in die virtutis tuae, in splendore
sanctorum.
16. Sed hoc differtur, hoc postea dabitur: quid nunc? Ex utero
ante luciferum genui te Quid hic, Si Deus Filium habet, numquid et
uterum? Sicut carnis corpora, non habet: quia nec sinum; dictum est
tamen, Qui est in sinu Patris, ipse enarravit (Id. I, 18).
Qui est autem sinus, ipse est uterus; et sinus et uterus pro secreto
positus est. Quid est, Ex utero? Ex secreto, ex occulto; de
meipso, de substantia mea; hoc est, Ex utero: quia, Generationem
ejus quis enarrabit (Isai. LIII, 8)? Accipiamus ergo Patrem
dicentem ad Filium, Ex utero ante luciferum genui te. Quid est ergo
ante luciferum? Lucifer pro sideribus positus est, tanquam a parte
totum significante Scriptura, et ex eminenti stella omnia sidera.
Sed illa sidera quomodo facta sunt? Ut sint in signis, et in
temporibus, et in diebus, et in annis (Gen. I, 14). Si ergo
et in signis et in temporibus posita sunt sidera, et lucifer nominatus
est pro sideribus; quod est ante luciferum, hoc est ante sidera; et
quod est ante sidera, hoc est ante tempora; si ergo ante tempora, ab
aeternitate: noli quaerere quando; aeternitas non habet quando.
Quando et aliquando verba sunt temporum. De Patre non est natus in
tempore, per quem facta sunt tempora. Dictum est ergo, ut dici
oportuit, figurate, prophetice, ut et uterus pro secreta substantia,
et lucifer pro temporibus poneretur. An vultis et ipsum David
respiciamus, qui Dominum suum dixit filium suum? Ut enim hoc
diceret, audivit a Domino suo; ab illo audivit a quo falli non
potuit: et dixit jam Dominum suum, quia, Dixit, inquit, Dominus
Domino meo, Sede a dextris meis. Et ipse loquitur, ipsius quasi
sermo contextus est. Si ergo ipse loquitur, forte ipse potuit
dicere, Ex utero ante luciferum genui te: ex utero virginali, ex
utero ante luciferum genui te. Si enim illa virgo ducens propaginem de
carne David, ex illo utero natus Christus, tanquam ex utero genitus
a David. Ex utero, quo masculus non accessit: ex utero prorsus,
proprie ex utero, quia solus ex solo utero. Ergo, Ex utero, inquit
ille, qui eum Dominum suum dixerat, Ex utero ante luciferum genui
te. Et hoc ipsum ante luciferum signate dictum, et proprie dictum,
et sic impletum. Noctu enim natus est Dominus de utero virginis
Mariae: indicant testimonia pastorum, qui vigilias exercebant super
gregem suum (Luc. II, 7 et 8). Ex utero ante luciferum genui
te. O tu, Domine meus, sedens ad dexteram Domini mei, unde filius
meus, nisi quia Ex utero ante luciferum genui te?
17. [vers. 4.] Et ad quid natus es? Juravit Dominus, et non
poenitebit eum, Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem
Melchisedec. Ad hoc enim natus ex utero ante luciferum, ut esses
sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedec. Si natum ex
utero, de virgine intelligimus; ante luciferum, noctu, sicut
Evangelia contestantur; procul dubio inde ex utero ante luciferum, ut
esset sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedec. Nam secundum
id quod natus de Patre Deus apud Deum, coaeternus gignenti, non
sacerdos; sed sacerdos propter carnem assumptam, propter victimam quam
pro nobis offerret a nobis acceptam. Juravit ergo Dominus. Quid
est, Juravit Dominus? Ergo Dominus jurat, qui prohibet hominem a
jurando (Matth. V, 34)? An forte ideo magis hominem prohibet a
jurando, ne in perjurium prolabatur, et ideo Deus magis jurat, quia
non potest esse perjurus? Homo enim qui per consuetudinem jurandi
potest lingua in perjurium prolabi, bene prohibetur jurare: tanto enim
longius erit a perjurio, quanto erit longe a jurando. Qui enim jurat
homo, falsum et verum jurare potest: qui autem non jurat. Cur ergo
non juret Dominus, quando Domini juramentum promissionis est
firmamentum? Juret omnino. Quid ergo tu facis, cum juras?
Testaris Deum: hoc est jurare, Deum testari; et ideo molestum, ne
ad aliquam falsitatem testem adhibeas Deum. Si ergo tu jurando
testaris Deum, cur ergo non et Deus jurando testetur seipsum? Vivo
ego, dicit Dominus, juratio Dei est. Sic juravit de semine
Abrahae:
|
“Vivo ego, dicit Dominus; quoniam audisti vocem meam,
et non pepercisti filio tuo unico propter me, nisi benedicens benedicam
te, et implendo implebo semen tuum sicut stellas coeli, et sicut
arenam quae est ad labium maris, et benedicentur in semine tuo omnes
gentes”
|
|
(Gen. XXII, 16-18). Et semen Abrahae quod est
Christus, ille semen Abrahae, accipiens carnem de semine Abrahae,
erit sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedec. De sacerdotio
ergo secundum ordinem Melchisedec, juravit dominus, et non poenitebit
eum. Quid de sacerdotio secundum ordinem Aaron? Numquid poenitet
Deum, sicut hominem, aut nolens cadit in aliquid ut faciat, aut
imprudens prolabitur, ut postea eum de suo prolapsu poeniteat? Scit
quid agat, scit quousque quid progrediatur; unde in aliud commutetur,
in potestate rectoris est. Sed poenitentia mutatio rerum
significatur. Quomodo enim tu, cum aliquid te poenitet, doles factum
quod fecisti: sic quando aliquid Deus praeter spem hominum, id est,
praeterquam sperant homines mutat in aliud, poenitere se dicit; usque
adeo ut et de poena nostra poeniteat eum, si nos de vita nostra mala
poenituerit. Juravit ergo Dominus; juravit, firmavit: non eum
poenitebit, non mutabit. Quid? Tu es sacerdos in aeternum. Ideo
in aeternum, quia non poenitebit eum. Sed sacerdos, secundum quid?
Numquid erunt illae hostiae, victimae oblatae a Patriarchis, arae
sanguinis et tabernaculum, et illa primi Testamenti Veteris
sacramenta? Absit. Jam illa sublata sunt, everso jam templo,
remoto illo sacerdotio, pereunte victima eorum et sacrificio: haec nec
Judaei habent. Vident perisse jam sacerdotium secundum ordinem
Aaron, et non agnoscunt sacerdotium secundum ordinem Melchisedec.
Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedec. Fidelibus
loquor. Si quid non intelligunt catechumeni, auferant pigritiam,
festinent ad notitiam. Non ergo opus est mysteria promere;
Scripturae vobis intiment quid est sacerdotium secundum ordinem
Melchisedec.
18. [vers. 5.] Dominus a dextris tuis. Dominus dixerat,
Sede a dextris meis; nunc Dominus a dextris ejus, quasi mutaverint
sedes. An forte sic potius, Juravit Dominus, et non paenitebit
eum, Tu es sacerdos in aeternum, ad Christum dictum est? Tu es
sacerdos in aeternum, juravit Dominus. Quis Dominus? Qui dixit
Domino meo, Sede a dextris meis, ipse juravit. Tu es sacerdos in
aeternum secundum ordinem Melchisedec; et ad ipsum Dominum qui
juravit, sermo directus est, Dominus a dextris tuis. O Domine,
qui jurasti et dixisti, Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem
Melchisedec; ipse sacerdos in aeternum, Dominus est a dextris tuis;
ipse, inquam, sacerdos in aeternum, de quo jurasti, Dominus est a
dextris tuis: quia eidem Domino meo dixisti, Sede a dextris meis,
quoadusque ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. Iste ergo
Dominus qui est a dextris tuis, de quo jurasti, et cui jurasti
dicens, Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedec,
Conquassavit in die irae suae reges. Ipse utique Christus Dominus a
dextris tuis, cui jurasti, et non poenitebit te: quid agit sacerdos
in aeternum? quid agit, qui est ad dexteram Dei, et interpellat pro
nobis (Rom. VIII, 34), tanquam sacerdos intrans in interiora
vel in sancta sanctorum, in secreta coelorum, ille solus non habens
peccatum, et ideo facile mundans a peccatis (Hebr. IX, 12,
14, 24)? Ille ergo a dextris tuis conquassavit in die irae suae
reges. Quos reges, quaeris? Excidit tibi, Astiterunt reges
terrae, et principes convenerunt in unum, adversus Dominum et
adversus Christum ejus (Psal. II, 2)? Hos reges conquassavit
gloria sua, et pondere nominis sui infirmos reddidit reges, ut non
possent efficere quod volebant. Conati enim sunt multum delere nomen
christianum de terra, et non potuerunt; quia qui offenderit in lapidem
illum, conquassabitur (Matth. XXI, 44). Offenderunt ergo in
lapidem offensionis, et ideo conquassati sunt reges, cum dicunt:
Quis est Christus? Nescio quis Judaeus, nescio quis Galilaeus,
sic occisus, sic mortuus. Lapis est ante pedes tuos, quasi viliter
et humiliter jacens: ideo contemnendo offendis, offendendo cadis,
cadendo quassaris. Si ergo tanta est ira occulti, quod erit judicium
manifesti? Audistis iram occulti, de qua psalmus inscribitur, Pro
occultis filii: nonus psalmus, si bene memini, inscribitur, Pro
occultis filii; et ibi ostenditur judicium occultum irae occultae.
Irato Deo vivunt qui in lapidem illum offendunt; conquassantur. Et
quo valet quod conquassantur? Audi et de judicio futuro: Quia qui
offenderit in lapidem illum, ait, conquassabitur; super quem vero
ceciderit lapis ille, conteret eum (Luc. XX, 18). Cum ergo
offenditur in eum, quasi humilis jacet; tunc conquassat: cum autem
conteret, desuper veniet. Videte quemadmodum his binis verbis,
conquassabit et conteret, offendit in eum et veniet super eum,
distributa sunt duo tempora, humilitatis et claritatis Christi,
occultae poenae et judicii futuri. Eum non conteret veniens, quem non
conquassat jacens. Jacens dico, tanquam contemptibilis apparens.
Nam ille a dextris Dei est, et valide ex alto clamavit, Saule,
Saule, quid me persequeris (Act. IX, 4)? Sed tamen quamvis
de coelo, non diceret, Quid me persequeris? quem nemo tangebat,
nisi ita in coelo ad dexteram Patris sederet, ut et in terra in nobis
quasi jaceret. Dominus a dextris tuis, conquassavit in die irae suae
reges.
19. [vers 6.] Judicabit in gentibus. Sed nunc, Pro
occultis; erit enim et judicium manifestum: Judicabit in gentibus.
Modo enim fit, Periit memoria eorum cum strepitu. In ipso psalmo
est, Pro occultis: Periit memoria eorum cum strepitu, et Dominus
in aeternum manet; paravit in judicio sedem suam, et ipse judicabit
orbem terrarum in aequitate. Ibi dictum est, Increpasti gentes, et
periit impius; nomen eorum aelesti in aeternum (Psal. IX,
6-9): hoc occulte agitur. In die ergo irae suae conquassavit
reges. Judicabit in gentibus. Quomodo? Audi quod sequitur:
Replebit ruinas. Modo sic judicat in gentibus, ut repleat ruinas:
nam quando in fine judicaverit, damnabit ruinas. Replebit ruinas:
quas ruinas? Quisquis a nomine ejus timuerit, cadet: cum ceciderit,
evertetur quod erat, ut aedificetur quod non erat. Judicabit in
gentibus, replebit ruinas. Quisquis contumax es in Christum,
casuram turrem in altum erexisti. Bonum est ut teipsum dejicias,
humilis reddaris, sedentis ad dexteram Patris pedibus provolvaris, ut
fiat in te ruina construenda. Nam si permanes in mala altitudine,
tunc dejicieris, quando non aedificaberis. Etenim de talibus dicit in
alio loco Scriptura, Destrue eos, et non aedificabis eos (Psal.
XXVII, 5). Procul dubio non diceret de quibusdam, Destrue
eos, et non aedificabis eos; nisi quosdam ita destrueret, ut
aedificaret. Quod fit hoc tempore, cum Christus in gentibus ita
judicat, ut repleat ruinas. Conquassabit capita super terram multa.
Hic, super terram, in hac vita, conquassabit capita multa. De
superbis humiles facit: et audeo dicere, fratres mei, utile est
capite quassato hic humiliter ambulare, quam capite erecto in judicium
aeternae mortis incidere. Multa capita conquassabit ruinas faciendo,
sed replendo aedificabit.
20. [vers. 7.] De torrente in via bibet; propterea exaltabit
caput. Videamus et in via bibentem de torrente. Primo quis est
torrens? Profluxio mortalitatis humanae. Sicut enim torrens
pluvialibus aquis colligitur, redundat, perstrepit, currit, et
currendo decurrit, id est, cursum finit; sic est omnis iste cursus
mortalitatis. Nascuntur homines; vivunt, moriuntur; et, aliis
morientibus, alii nascuntur, rursusque, illis morientibus, alii
oriuntur: succedunt, accedunt, decedunt, nec manebunt. Quid hic
tenetur? quid non currit? quid non quasi de pluvia collectum it in
abyssum? Quomodo enim fluvius repente collectus de pluvia, de guttis
imbrium, it in mare, nec apparet; nec apparebat, antequam de pluvia
colligeretur: sic hoc genus humanum de occultis colligitur, et
profluit; morte rursum in occultum pergit; medium hoc sonat, et
transit. De hoc torrente bibit ille; non est dedignatus bibere de hoc
torrente. Bibere enim de hoc torrente, illi erat nasci et mori. Hoc
habet torrens iste, nativitatem et mortem: suscepit hanc Christus;
natus est, mortuus est: ita de torrente in via bibit. Exsultavit
enim sicut gigas ad currendam viam (Psal. XVIII, 6). De
torrente ergo in via bibit; quia in via peccatorum non stetit (Psal.
I, 1). Quia ergo de torrente in via bibit; propterea exaltavit
caput: id est, quia humiliatus est,
|
“et factus est subditus usque ad
mortem, mortem autem crucis; propterea eum Deus exaltavit a mortuis,
et donavit ei nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne
genu flectatur, coelestium, terrestrium, et infernorum, et omnis
lingua confiteatur, quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei
Patris (Philipp. II, 8-11). ”
|
|
|
|