|
1. Credo quod attendistis, fratres, hujus titulum psalmi,
memoriaeque mandastis. Conversio, inquit, Aggaei et Zachariae.
Nondum erant hi prophetae, cum ista cantata sunt. Namque inter
tempus David, et transmigrationem populi Israel in Babyloniam,
quatuordecim generationes numerantur, sicut divina Scriptura,
maximeque Matthaeus evangelista testatur (Matth. I, 17):
eversi autem templi renovatio secundum sancti Jeremiae prophetiam, ex
illa transmigratione post septuaginta annos sperabatur (Jerem.
XXV, 12; et XXIX, 10): qui cum complerentur, sub Dario
rege Babylonis impleti sunt Spiritu sancto hi duo prophetae, Aggaeus
et Zacharias; et ambo post invicem intra unum annum prophetare
coeperunt, quod ad renovationem templi, sicut tanto ante praedictum
est, pertinere videtur (I Esdr. I, V; Agg. I; Zachar.
I). Sed quisquis corporaliter gestis oculum cordis infigit, neque
inde in gratiam spiritualis intellectus extenditur, habitat cogitatione
in lapidibus templi, quibus visibilis fabrica manibus hominum instructa
consurgit; nec ipse lapis vivus efficitur, templo illi accommodatus
atque aptus, quod in suo corpore primum Dominus figuravit, cum ait:
Solvite templum hoc, et triduo suscitabo illud (Joan. II,
19). Est enim corpus Domini plenius ipsa sancta Ecclesia, cujus
caput ascendit in coelum, qui est maxime lapis vivus, lapis
angularis, de quo beatus Petrus dicit:
|
“Ad quem accedentes lapidem
vivum, ab hominibus reprobatum, a Deo autem electum et
honorificatum; et vos ergo tanquam lapides vivi aedificamini in domum
spiritualem, in sacerdotium sanctum, offerentes spirituales victimas
acceptas Deo per Jesum Christum: quia continet Scriptura, Ecce
pono in Sion lapidem angularem, electum, pretiosum, et qui
crediderit in illum, non confundetur”
|
|
(I Petr. II, 4-6).
Ergo ut fiat quisque lapis vivus ad talem fabricam idoneus,
spiritualiter intelligat templi renovationem ex ruina vetere quae in
Adam facta est, reparationem novi populi secundum novum hominem atque
coelestem: ut sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem
ejus qui de coelo est (I Cor. XV, 49), quo possimus post
omnes saeculi hujus aetates tanquam post septuaginta annos, qui mystico
perfectionis numero praesignantur, et tanquam post captivitatem
longinquae peregrinationis, non ruitura mole construi, sed aeterna
immortalitate solidari. Spiritualem quippe Jerusalem, non magis
Judaeorum, quam vestram esse deputetis. Sicut enim dicit
Apostolus,
|
“Jam non estis peregrini et inquilini; sed estis cives
sanctorum et domestici Dei, superaedificati super fundamentum
Apostolorum et Prophetarum, ipso summo angulari lapide existente
Christo Jesu, in quo omnis aedificatio compacta crescit in templum
sanctum in Domino, in quo et vos coaedificamini in habitaculum Domini
in spiritu”
|
|
(Ephes. II, 19-22). Hoc est templum Dei, ad
quod pertinet sacramentum prophetationis Aggaei et Zachariae: cui
rursus idem apostolus dicit, Templum enim Dei sanctum est, quod
estis vos (I Cor. III, 17). Quisquis igitur se ad opus
hujus coaedificationis, et ad spem sanctae firmaeque compaginis,
tanquam lapidem vivum ab hujus mundi ruinosa labe convertit; intelligit
titulum Psalmi, intelligit conversionem Aggaei et Zachariae.
Cantet ergo quae sequuntur, non tam linguae voce, quam vitae . Erit
enim aedificii perfectio, ineffabilis pax illa sapientiae, cujus
initium est timor Domini (Prov. I, 7): inde ergo incipiat,
quem coaedificat ista conversio.
2. [vers. 1.] Beatus enim vir qui timet Dominum, in mandatis
ejus volet nimis. Viderit Deus, qui solus et veraciter et
misericorditer judicat, quantum iste proficiat in mandatis ejus:
quoniam tentatio est vita humana super terram, sicut sanctus Job dicit
(Job VII, 1). Et iterum scriptum est:
|
“Quoniam corpus quod
corrumpitur, aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum
multa cogitantem”
|
|
(Sap. IX, 15). Qui autem dijudicat nos,
Dominus est: nec ante tempus judicare debemus, donec veniat
Dominus, et illuminet abscondita tenebrarum, et manifestabit
cogitationes cordis; et tunc laus erit unicuique a Deo (I Cor.
IV, 4 et 5). Viderit ergo ille quantum quisque proficiat in
mandatis ejus: tamen volet nimis qui pacem illius coaedificationis
adamaverit; nec jam desperare debet, quoniam in mandatis ejus volet
nimis, et pax in terra hominibus bonae voluntatis (Luc. II,
14).
3. [vers. 2, 3.] Inde, Potens in terra erit semen ejus.
Semen futurae messis, opera esse misericordiae Apostolus testis est,
qui dicit, Bonum autem facientes non deficiamus; tempore enim proprio
metemus (Galat. VI, 9): et iterum, Hoc autem, inquit , qui
parce seminat, parce et metet (II Cor. IX, 6). Quid autem,
fratres, potentius, quam ut regnum coelorum, non solum Zacchaeus
emat dimidio rerum suarum (Luc. XIX, 8), sed et vidua duobus
minutis (Marc. XII, 42), et tantumdem ibi uterque possideat?
quid potentius, quam ut idem regnum et thesauris diviti, et calice
aquae frigidae pauperi valeat? Sunt autem qui ista faciant, dum
terrena conquirunt, aut hic mercedem sperantes a Domino, aut
hominibus placere cupientes: sed, Generatio rectorum benedicetur, id
est opera eorum, quorum bonus Deus Israel, qui recto sunt corde;
rectum autem cor est, non resistere Patri emendanti, et credere
pollicenti: non eorum quibus commoventur pedes, et effunduntur gressus
atque labuntur, sicut in alio psalmo canitur, dum zelant in
peccatoribus pacem peccatorum videntes, et putant perire opera sua,
quia non eis merces redditur peritura (Psal. LXXII,
1-14). At iste vir qui timet Dominum, et in templum sanctum
Dei conversione recti cordis aptatur, nec gloriam hominum quaerit,
nec terrenas divitias concupiscit; et tamen, Gloria et divitiae in
domo ejus. Domus enim ejus, cor ejus est; ubi, Deo laudante ,
opulentius habitat cum spe vitae aeternae, quam, hominibus
adulantibus, in marmoratis laqueatisque tectis cum timore mortis
aeternae. Hujus enim justitia manet in saeculum saeculi: ipsa ejus
gloria, ipsae divitiae. Illius autem purpura et byssus et epulae
splendidae, et cum praesto sunt, transeunt; et cum ad finem
venerint, aquae guttam ex digito stillante desiderans, ardens lingua
clamabit (Luc. XVI, 19-24).
4. [vers. 4-9.] Exortum est in tenebris lumen rectis corde.
Merito dirigunt cor in Deum suum, merito ambulant recti cum Deo
suo, praeponentes ejus voluntatem sibi; neque de sua quidquam superbe
praesumentes. Meminerunt enim fuisse se aliquando tenebras, nunc
autem lucem in Domino (Ephes. V, 8). Misericors et miserator
et justus Dominus Deus. Delectat quod misericors et miserator, sed
terret fortasse quod justus Dominus Deus. Nulla desperatione
formides, beate vir qui times Dominum et in mandatis ejus voles
nimis: esto suavis, miserere et commoda. Ita enim justus est
Dominus Deus, ut judicium illi sine misericordia faciat, qui non
fecit misericordiam (Jacobi II, 13): Suavis autem vir qui
miseretur et commodat; non eum emovet Deus ex ore suo, tanquam
insuavem. Dimittite, inquit, et dimittetur vobis; date, et dabitur
vobis (Luc. VI, 37, 38). In eo quod dimittis, ut
dimittatur tibi, misereris; in eo quod das, ut detur tibi,
commodas. Quamvis enim generali nomine omnis misericordia dicatur qua
misero subvenitur, interest tamen ubi non impendis nec sumptum
pecuniae, nec corporalis laboris industriam, sed ignoscendo quod in te
quisque peccavit, et tuorum gratis comparas veniam peccatorum. Haec
duo benignitatis officia, ignoscendorum peccatorum et beneficiorum
erogandorum, sicut in Evangelio quod commemoravimus, Dimittite, et
dimittetur vobis; date, et dabitur vobis; sic in isto versu arbitror
esse distincta, Suavis vir qui miseretur et commodat. Ne pigri ad
haec simus, fratres. Gloriam quaerit qui desiderat vindicari se; sed
attende quod scriptum est: Melior est qui vincit iram, quam qui capit
civitatem (Prov. XVI, 32). Divitias quaerit qui non vult
dare pauperibus; attende quod scriptum est: Habebis thesaurum in
coelo (Matth. XIX, 21). Non ergo eris inglorius ignoscendo;
quia de ira victa laudabilius triumphatur: non egenus tribuendo; quia
thesaurus coelestis certius possidetur. Hunc versum parturiebat ille
superior, Gloria et divitiae in domo ejus.
5. Qui haec itaque facit, Disponet sermones suos in judicio.
Facta ipsa sermones sunt quibus in judicio defendetur; quod ei non
erit sine misericordia, quia et ipse fecit misericordiam. Quoniam in
aeternum non commovebitur: qui ad dexteram segregatus audiet,
Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum
est ab origine mundi. Neque enim aliqua illic eorum, nisi opera
misericordiae commemorantur. Audiet ergo, Venite, benedicti Patris
mei; quia generatio rectorum benedicetur. Sic, In memoria aeterna
erit justus: et ab auditu malo non timebit; quod dici audiet iis qui a
sinistris erunt, Ite in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo
et angelis ejus (Matth. XXV, 34, 41).
6. Itaque qui hic non sua quaerit, sed quae Jesu Christi; labores
patientissime sustinet, promissa fidenter exspectat: Paratum est cor
ejus sperare in Domino. Neque ullis tentationibus frangitur:
Confirmatum est cor ejus, non commovebitur, donec videat super
inimicos suos. Inimici ejus hic videre bona voluerunt, et cum eis
invisibilia promitterentur, dicebant: Quis ostendet nobis bona
(Psal. IV, 6). Confirmetur ergo cor nostrum, nec
commoveamur, donec videamus super inimicos nostros. Illi enim volunt
videre bona hominum in terra morientium; nos credimus videre bona
Domini in terra viventium (Psal. XXVI, 13).
7. Sed magnum est, confirmatum habere cor et non commoveri, cum
illi gaudent qui amant quod vident, et insultant ei qui quod non videt
sperat: et non commovebitur donec videat et ipse, non deorsum quod
inimici ejus, sed sursum super inimicos suos, quod oculus non vidit,
nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quod praeparavit Deus
diligentibus eum (I Cor. II, 9). Quanti valet hoc quod non
videtur, et emitur tanti quantum quisque habere potuerit! Propter hoc
et ille sparsit, dedit pauperibus: non videbat, et emebat; sed ille
thesaurum servabat in coelo, qui esurire et sitire in pauperibus
dignabatur in terra. Non mirum est igitur si Justitia ejus manet in
saeculum saeculi: custode illo qui condidit saecula. Cornu ejus
exaltabitur in gloria: cujus humilitas a superbis contemnebatur.
8. [vers. 10.] Peccator videbit, et irascetur: sera illa
scilicet atque infructuosa poenitentia. Nam irascetur cui magis quam
sibi, cum dicet: Quid nobis profuit superbia? et divitiarum
jactantia quid contulit nobis? videns cornu ejus exaltari in gloria,
qui sparsit et dedit pauperibus. Dentibus suis frendet, et tabescet:
quia illic erit ploratus et stridor dentium. Non enim frondebit , et
virescet, sicut fieret si opportuno eum tempore poeniteret; sed tunc
poenitebit, cum desiderium peccatorum peribit: nullo succedente
solatio. Peribit desiderium peccatorum, cum transient omnia tanquam
umbra (Sap. V, 8, 9), cum feno arescente flos decidet.
Verbum autem Domini quod manet in aeternum (Isai. XL, 8),
sicut falsorum beatorum vanitate derisum est, sic eorumdem verorum
miserorum perditioni superridebit.
|
|