|
1. [vers. 1-3.] Nostis, fratres, et saepissime audistis in
Evangelio Dominum dicere,
|
“Sinite pueros venire ad me; talium est
enim regnum coelorum;”
|
|
et iterum,
|
“Si quis non receperit regnum
Dei, sicut puer, non intrabit in illud”
|
|
(Matth. XIX, 14;
XVIII, 3; et Marc. X, 14, 15): et multis aliis locis
Dominus noster, per singulare humilitatis exemplum superbiam veteris
hominis ad innovandam humiliter vitam similitudine puerilis aetatis
accusat. Quapropter, charissimi, cum cantari auditis in Psalmis,
Laudate, pueri, Dominum, ne arbitremini ad vos istam exhortationem
non pertinere, quia jam corporis pueritiam supergressi, vel juvenili
decore virescitis, vel senili honore canescitis: omnibus enim vobis
dicit Apostolus, Nolite effici pueri mentibus; sed malitia parvuli
estote, ut mentibus perfecti sitis (I Cor. XIV, 20). Qua
malitia maxime, nisi superbia? Ipsa enim de vana granditate
praesumens non sinit hominem ambulare per arctam viam, et intrare per
angustam portam: puer autem facile intrat per angustum; et ideo nemo,
nisi ut puer, intrat in regnum coelorum. Quid autem superbiae malitia
deterius, quae praepositum non vult habere nec Deum? Nam scriptum
est, Initium superbiae hominis, apostatare a Deo (Eccli. X,
14). Hanc se adversus praecepta divina tumidis cervicibus erigentem
et suavi jugo Domini resistentem dejicite, frangite, comminuite atque
consumite, et laudate, pueri, Dominum, laudate nomen Domini.
Illa enim prostrata et exstincta, ex ore infantium et lactentium
perficitur laus (Psal. VIII, 3); illa oppressa atque deleta,
qui gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. I, 31). Non
cantant ista qui se magnos putant; non cantant ista qui cognoscentes
Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt: se
laudant illi, non Deum; non enim pueri sunt. Nomen suum potius
praedicari volunt, et non laudant nomen Domini. Itaque evanuerunt in
cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum; et
dicentes se esse sapientes, stulti facti sunt (Rom. I, 21,
22): voluerunt nomen suum diutissime et latissime diffamari , cito
ipsi in angustias transituri. Deum decet, Dominum decet et semper et
ubique praedicari. Semper ergo praedicetur:
|
“Sit nomen Domini
benedictum, ex hoc et usque in saeculum.”
|
|
Ubique praedicetur:
|
“A
solis ortu usque ad occasum, laudate nomen Domini. ”
|
|
2. Quaerat ex me aliquis puerorum sanctorum laudantium nomen
Domini, et dicat mihi: Ecce usque in saeculum, accipio usque in
aeternum; cur autem ex hoc, et non ante hoc et ante omnia saecula sit
nomen Domini benedictum? Respondebo parvulo, qui non contumaciter
quaerit: Vobis dicitur, domini et pueri , vobis dicitur, Laudate
nomen Domini: sit nomen Domini benedictum; sit a vobis nomen Domini
benedictum, ex hoc utique ex quo vobis dicitur. Incipitis enim
laudare, sed sine fine laudate. Ex hoc ergo et usque in saeculum,
sine fine laudate. Ne dicatis: Incipimus quidem laudare Dominum,
quia pueri sumus; sed cum creverimus magnique fuerimus, nos ipsos
laudabimus. Non sic, pueri, non sic: propterea dicit Dominus per
Isaiam, Ego sum; et usque dum senescatis, ego sum (Isai.
XLVI, 4). Ille semper laudandus est qui est. Laudate,
pueri, ex hoc, laudate, senes, et usque in saeculum. Quia senectus
vestra albescet quidem canis sapientiae, sed non carnis vetustate
marcescet. Aut quoniam hoc loco humilitatem potius videtur significare
pueritia, cui contraria est vana et falsa superbiae magnitudo; et ideo
Dominum nisi pueri non laudant, quia superbi eum laudare non norunt:
sit senectus vestra puerilis, et pueritia senilis; id est: ut nec
sapientia vestra sit cum superbia, nec humilitas sine sapientia, ut
laudetis Dominum ex hoc et usque in saeculum. Quacumque autem in
parvulis sanctis Ecclesia Christi diffunditur, Laudate nomen
Domini: hoc est enim, A solis ortu usque ad occasum, laudate nomen
Domini.
3. [vers. 4.] Excelsus super omnes gentes Dominus. Gentes
homines sunt: quid mirum si super homines excelsus est Dominus? Illi
super se excelsos quos colunt, oculis vident in coelo fulgere, solem
et lunam et stellas, qui creaturae serviunt, deserentes Creatorem
Sed non solum excelsus super omnes gentes Dominus; verum etiam super
coelos gloria ejus. Coeli supra se suspiciunt eum; et humiles eum
secum habent, constituti carne infra coelum, qui pro illo non colunt
coelum.
4. [vers. 5, 6.] Quis enim sicut Dominus Deus noster, qui
in altis habitat, et humilia respicit? Quisquam putaret quod in altis
coelis habitet, unde humilia terrena respiciat; sed humilia respicit
in coelo et in terra. In quibus ergo altis habitat, unde humilia
respiciat in coelo et in terra? An in quibus altis habitat, etiam
ipsa humilia respicit? Sic enim exaltat humiles, ut non faciat
superbos. Itaque et in aliis habitat quos exaltat, facitque sibi eos
coelum, hoc est sedem suam; et eos tamen non superbos, sed semper
subditos intuendo, etiam in ipso coelo humilia respicit, in quibus
excelsis habitat. Spiritus enim per Isaiam ita loquitur;
|
“Haec
dicit Altissimus in excelsis habitans, in aeternum nomen ejus,
Dominus altissimus in sanctis requiem habens.”
|
|
Exposuit quid
dixerit, in excelsis habitans; hoc enim plenius elocutus, in
sanctis, inquit, requiem habens. Sed qui sunt sancti, nisi
humiles, qui pueri laudant Dominum? Itaque adjungit: Et
pusillanimis dans magnanimitatem, et dans vitam qui in humilitate
cordis sunt (Id. LVII, 15). In quibus sanctis requiem
habet, his pusillanimis dat magnanimitatem. Dans utique
magnanimitatem excelsos facit, in quibus requiem habens in excelsis
habitat. Sed quia pusillanimis dat magnanimitatem, eadem excelsa in
quibus habitat, humilia respicit. Sed humilia, inquit, respicit in
coelo et in terra.
5. Et excitavit nos etiam quaerere utrum eadem in coelo, quae in
terra; an alia in coelo, alia in terra humilia respiciat Dominus
Deus noster. Si enim eadem, video quemadmodum hoc intelligam
secundum Apostolum dicentem:
|
“In carne enim ambulantes, non
secundum carnem militamus: arma enim militiae nostrae non carnalia,
sed potentia Deo”
|
|
(II Cor. X, 3 et 4). Unde ergo
potentia, nisi quia spiritualia? Cum itaque Apostolus et in carne
ambulet, et spiritualiter militet, non mirum si humilitas ejus et in
coelo respicitur propter spiritus libertatem, et in terra propter
corporis servitutem. Idem quippe alio loco dicit,
|
“Nostra enim
conversatio in coelis est”
|
|
(Philipp. III, 20): ipse item
dicit,
sibi
|
“esse dissolvi et esse cum Christo, manere
autem in carne necessarium,”
|
|
inquit,
(Id. I,
23, 24). Proinde quisquis intelligit et conversationem Apostoli
in coelis, et in carne mansionem in terris; simul oportet intelligat
Dominum Deum nostrum in excelsis sanctis habitantem, quemadmodum
tamen eosdem sanctos humiles sibi et in coelo respiciat, quoniam quae
sursum sunt sapiunt, qui spe resurrexerunt cum Christo (Coloss.
III, 1); et in terra, quoniam nondum soluti sunt carnis
vinculo, ut ex tota vita sua possint esse cum Christo. Si vero alia
Dominus Deus noster humilia respicit in coelo, et alia in terra;
credo quod in coelo jam respicit quos vocavit, et habitat in eis; in
terra autem respicit quos vocat, ut habitet in eis. Istos enim
possidet coelestia cogitantes, illos excitat terrena somniantes.
6. Sed quia difficile obtinemus ut possint et ipsi jam humiles dici,
qui nondum suavi jugo Domini pia colla junxerunt quandoquidem humilia
isto loco, ut sancta intelligamus, per totum textum Psalmi divinae
admonent litterae; est et alius intellectus, quem mecum Charitas
vestra consideret. Coelos nunc significari arbitror eos qui sedebunt
super duodecim thronos, et cum Domino judicabunt (Matth. XIX,
28); terrae autem nomine caeteram multitudinem benedictorum, qui
constituentur ad dexteram, ut per opera misericordiae collaudati
recipiantur ab eis in tabernacula aeterna, quos amicos sibi de mammona
iniquitatis in hujus vitae mortalitate fecerunt (Luc. XVI, 9).
Eis quippe dicit Apostolus: Si nos vobis spiritualia seminavimus,
magnum est si vestra carnalia metamus (I Cor. IX, 11)? Quod
etiam his verbis dici potest: Si nos vobis coelestia seminavimus,
magnum est si terrena vestra metamus? In coelo ergo respicit coelestia
seminantes, in terra autem terrena reddentes; tamen humiles et hos et
illos. Humilia enim respicit in coelo et in terra; quia meminerunt
utrique quid fuerint per suam malitiam, quid facti sint per Domini
gratiam. Neque enim illis tantummodo dicit Vas electionis,
|
“Fuistis enim aliquando tenebrae; nunc autem lux in Domino”
|
|
(Ephes. V, 8); et iterum,
|
“Gratia salvi facti estis per
fidem, et hoc non ex vobis, sed Dei donum est, non ex operibus, ne
forte quis extollatur”:
|
|
sed etiam seipsum adjungit consequenter,
dicens,
|
“Illius enim sumus figmentum, creati in operibus bonis.”
|
|
Dicit etiam seorsum de se et ipsis qui respiciuntur in coelo:
inquit,
|
“et nos naturaliter filii irae, sicut et
caeteri”
|
|
(Id. II, 3 10). Et iterum:
inquit,
|
“stulti aliquando et increduli, errantes, servientes
desideriis et voluptatibus variis, in malitia et invidia agentes,
abominabiles, invicem odio habentes: cum autem benignitas et humanitas
illuxit Salvatoris Dei nostri, non ex operibus justitiae quae fecimus
nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum
regenerationis”
|
|
(Tit. III, 3-5). Ecce humilia quae
respiciuntur in coelo. Spirituales enim sunt, et omnia judicant; sed
tamen humiles, ne dejecti judicentur. Quid de seipso singulariter?
nonne talia sunt quae commemorat?
inquit,
|
“idoneus
vocari apostolus, quia persecutus sum Ecclesiam Dei”
|
|
(I Cor.
XV, 9):
|
“sed misericordiam consecutus sum, quia ignorans feci in
incredulitate (I Tim. I, 13). ”
|
|
7. [vers. 7-9.] Denique post istos versus, quibus ait in
Psalmo Spiritus,
|
“Quis sicut Dominus Deus noster, qui in altis
habitat, et humilia respicit in coelo et in terra:”
|
|
volens docere nos
quare in coelo humilia, cum jam spirituales magni et judiciariis
sedibus digni, tali significentur eloquio; subjecit statim,
|
“Qui
erigit a terra inopem, et de stercore exaltat pauperem; ut collocet
eum cum principibus, cum principibus populi sui.”
|
|
Non itaque
dedignentur esse humilia capita excelsorum, sub dextera Domini.
Quamvis enim collocetur fidelis dominicae pecuniae dispensator cum
principibus populi Dei, quamvis sessurus sit in duodecim sedibus, et
angelos quoque judicaturus; a terra tamen inops erigitur, et de
stercore pauper exaltatur. An forte non est exaltatus de stercore,
qui serviebat desideriis et voluptatibus variis? Sed forte cum ista
jam diceret, non erat inops, non pauper. Quid ergo adhuc ingemiscit
gravatus, habitaculum quod de coelo est superindui cupiens (II
Cor. V, 2)? Cur, ne forte se extollat, colaphizatur, et
subditur angelo satanae, stimulo carnis suae (Id. XII, 7)?
Altus est quidem habitante in se Domino, et habens eum Spiritum qui
scrutatur omnia, etiam altitudinem Dei (I Cor. II, 10):
itaque in coelo est; sed et in coelo Dominus humilia respicit.
8. Quid ergo, fratres, si jam audivimus humilia quae in coelo
sunt, exaltata de stercore, ut cum populi collocarentur principibus;
nihilne consequenter audivimus de humilibus quae in terra respicit
Dominus? Pauciores enim sunt illi amici judicaturi cum Domino,
plures autem isti quos recipiunt in tabernacula aeterna. Quamvis enim
tota frumenti massa in comparatione sejunctae paleae paucos habere
videatur; per se tamen considerata, copiosa est. Multi enim filii
desertae, magis quam ejus quae habet virum (Isai. LIV, 1):
multi filii ejus quae per gratiam in senectute concepit, quam ejus quae
ab ineunte aetate Legis vinculo maritata est. Et ego quidem dico, in
senectute concepit; intuens Saram matrem nostram in uno Isaac, per
omnes gentes matrem fidelium. Quae autem persona est apud Isaiam,
videte: quasi omnino non matris, nec ejus quae peperit aliquem. Et
tamen quid ei dicitur?
inquit,
|
“in auribus tuis filii
tui quos amiseras: Angustia nobis est in isto loco, facite itaque
nobis et nunc locum in quo commoremur. Tu vero dices in corde tuo:
Quis generavit mihi istos, cum sciam me esse sine filiis et viduam?
Quis ergo istos educavit mihi? ego enim derelicta fui sola; hi autem
mihi ubi erant”
|
|
(Isai. XLIX, 20 et 21)? Ex ea ergo parte
ista dicit Ecclesia, qua videtur nihil parere in istis turbis quae non
dimiserunt omnia, ut sequerentur Dominum, et sederent super duodecim
thronos. Sed quam multi in eadem turba facientes sibi amicos de
mammona iniquitatis, per opera misericordiae ad dexteram stabunt? Non
solum ergo erigit de stercore, quem collocet cum principibus populi
sui; sed etiam, Habitare facit sterilem in domo, matrem filiorum
laetantem: qui in altis habitat, et humilia respicit in coelo et in
terra, semen Abraham sicut stellas coeli, sanctitatem sublimem in
supernis sedibus collocatam, et sicut arenam in ora maris,
misericordem atque innumeram multitudinem a sinistris fluctibus atque
amaritudine impia segregatam .
|
|