|
1. [vers. 1-6.] Legimus quidem, notissimumque retinemus,
dilectissimi fratres, quod narratur in libro Exodi, populum Israel
liberatum ab iniqua dominatione Aegyptiorum inter divisos fluctus maris
transisse per siccum (Exod. XIV, 22): Jordanem quoque
fluvium, cum per eum in terram promissionis intrarent, tactum pedibus
sacerdotum arcam Domini portantium, stetisse desuper infrenato lapsu;
ab inferiore autem parte defluxisse, quod currebat in mare, donec in
sicco stantibus sacerdotibus transiret populus universis (Josue
III, 15-17): novimus haec, nec tamen arbitrari nos oportet
in hoc psalmo, cui nunc Alleluia pronuntiato cantatoque respondimus,
id agere Spiritum sanctum, ut praeterita illa gesta recolentes,
nequaquam futura talia cogitemus. Illa enim, sicut dicit Apostolus,
in figura contingebant illis; scripta sunt autem ad correptionem
nostram, in quos finis saeculorum obvenit (I Cor. X, 11).
Cum igitur audimus in Psalmo, In exitu Israel de Aegypto, domus
Jacob de populo barbaro, facta est Judaea sanctificatio ejus,
Israel potestas ejus; mare vidit et fugit, Jordanis conversus est
retrorsum: ne arbitremini nobis narrari praeterita, sed potius futura
praedici; quia illa quoque miracula cum in illo populo fierent,
praesentia quidem, sed non sine futurorum significatione gerebantur.
Ideoque ut ostenderet, qui psallendo ista praedicebat, eadem se
verbis agere quae illic factis agebantur, uno eodemque Spiritu
operante et illa facta et haec dicta, ut id quod in fine saeculorum
manifestandum reservabatur, figuris rerum atque verborum
praecurrentibus nuntiaretur; non omnino ea dixit quae ibi gesta sunt,
sed aliter quaedam quam illic lecta didicimus: ne vere putaretur
transacta recolere, potius quam ventura praedicere . Primo enim
Jordanem ipsum non reversum esse retrorsum, sed stetisse legimus ab ea
parte, qua aquae desuper influebant, cum populus ille transiret;
deinde gestientes montes collesque non legimus: quae sic addidit, ut
etiam omnia ista repeteret. Nam cum dixisset,
|
“Mare vidit et
fugit, Jordanis conversus est retrorsum;”
|
|
contexuit,
|
“Montes
gestierunt velut arietes, et colles velut agni ovium:”
|
|
eademque rursus
interrogat,
|
“Quid est tibi, mare, quod fugisti; et tu,
Jordanis, quia conversus es retrorsum? montes, quia gestiistis velut
arietes; et colles, velut agni ovium?”
|
|
2. Attendamus ergo quid admoneamur; quia et illa facta figurae
nostrae fuerunt, et haec dicta ut nos ipsos recognoscamus hortantur.
Si enim gratiam Dei quae data est nobis firmo corde retinemus, nos
sumus Israel semen Abrahae: nobis dicit Apostolus,
|
“Ergo semen
Abrahae estis”
|
|
(Galat. III, 29). Quia sicut alio loco
dicit,
|
“Non in circumcisione, sed in praeputio deputata est Abrahae
fides ad justitiam, et signum accepit circumcisionis, signaculum
justitiae fidei, quae est in praeputio ut deputetur et illis ad
justitiam; ut sit pater circumcisionis his qui non solum ex
circumcisione sunt, sed et his qui sequuntur vestigia fidei, quae est
in praeputio patris nostri Abrahae.”
|
|
Non enim carnaliter circumcisae
genti tantummodo factus est pater, cui dictum est, Patrem multarum
gentium posui te. Multarum autem, non quarumdam, sed omnium (Rom.
IV, 9-17); quod aperte dicitur, cum ei dicitur: Et
benedicentur in te omnes gentes (Gen. XXII, 18). Nullus
itaque Christianorum se a nomine Israel arbitretur extraneum. Illis
enim qui crediderunt ex Judaeis, in quorum numero principaliter
Apostolos invenimus, in angulari lapide copulamur. Hinc ait Dominus
alio loco: Habeo alias oves quae non sunt de hoc ovili; oportet me et
illas adducere, ut sit unus grex et unus pastor (Joan. X, 16).
Populus ergo christianus magis Israel, et ipse potius domus Jacob.
Idem quippe Israel qui Jacob. Illa vero turba Judaeorum, quae
merito perfidiae reprobata est, voluptate carnali vendidit primogenita
sua, ut non ad Jacob, sed ad Esau potius pertineret. Scitis namque
in hoc mysterio dictum esse, Quia major serviet minori (Gen.
XXV, 33, 23).
3. Aegyptus autem, quoniam interpretatur Afflictio, vel
Affligens, vel Comprimens, saepe in imagine ponitur hujus saeculi;
a quo spiritualiter recedendum est, ne simus jugum ducentes cum
infidelibus (II Cor. VI, 14). Sic enim quisque Jerusalem
coelestis fit civis idoneus, cum primum huic saeculo renuntiaverit;
quemadmodum ille populus in terram promissionis duci non potuit, nisi
prius ab Aegypto recederet. Sed sicut ille non inde discessit, nisi
divino liberatus auxilio; sic nemo corde ab hoc saeculo avertitur,
nisi divinae misericordiae munere adjutus. Quod enim illic semel
praefiguratum est, hoc in isto fine saeculi, in hac, sicut beatus
Joannes scribit, hora novissima (I Joan. II, 18),
quotidianis Ecclesiae fetibus in unoquoque credente completur. Audite
Apostolum doctorem Gentium docentem et instruentem:
inquit,
|
“ignorare, fratres, quia omnes patres nostri sub
nube fuerunt, et omnes per mare transierunt, et omnes in Moysen
baptizati sunt in nube et in mari, et omnes eumdem cibum spiritualem
manducaverunt, et omnes eumdem potum spiritualem biberunt. Bibebant
enim de spirituali sequente petra: petra autem erat Christus. Sed
non in omnibus illis bene complacuit Deo: prostrati enim sunt in
deserto. Haec autem figurae nostrae factae sunt”
|
|
(I Cor. X,
1-6). Quid vultis amplius, fratres dilectissimi? Certe
manifestum est non humana suspicione, sed apostolico, id est divino et
dominico magisterio; Deus enim loquebatur in eis, et quamvis de
carneis nubibus, tamen Dominus intonabat: certe ergo tanto testimonio
manifestum est illa omnia figurate gesta, nunc in nostra salute
compleri; quia tunc futura praenuntiabantur, nunc praeterita
leguntur, et praesentia cognoscuntur.
4. Audite quod est mirabilius, Librorum veterum sacramenta
occultata atque velata, nonnulla ex parte a Libris veteribus
revelari. Nam Michaeas propheta ita loquitur:
inquit,
|
“profectionis eorum ex Aegypto, ostendam mirabilia illis.
Videbunt nationes, et confundentur ab omni vigore eorum: manibus ora
sua obstruent, aures illis obsurdabuntur, delingentes terram, velut
serpentes trahentes terram; conturbabuntur de conclusionibus eorum, in
Domino Deo nostro excident mente, et terrebuntur a te. Quis Deo
tuo similis, auferens iniquitatem, et transgrediens impietatem
residuis haereditatis tuae? Et non continuit in testimonium iram
suam, quoniam voluntarius et misericors est; ipse convertet et
miserebitur nostri, demerget delicta nostra, demerget in maris
profundum omnes culpas nostras”
|
|
(Mich. VII, 15-19).
Nempe advertitis, fratres, manifestius hic aperiri sacrosancta
mysteria. In hoc ergo psalmo quamvis futura intueatur mirabilis
prophetiae Spiritus, tamen videtur velut transacta narrare. Facta
est, inquit, Judaea sanctificatio ejus: mare vidit et fugit: et
facta est, et fugit, praeteriti temporis verba sunt; et conversus est
Jordanis, et gestierunt montes, et commota est terra, eodem modo
praeteritum sonant; sine praejudicio tamen intelligendi futura.
Alioquin contra Evangelicum testimonium cogimur etiam illa non de
futuro praenuntiata, sed de praeterito commemorata, intelligere:
Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestimentum meum miserunt
sortem (Psal. XXI, 19). Quae quamvis verbis praeteriti
temporis dicta sint, id tamen praenuntiabant quod tanto post futurum in
passione Domini compleretur. Sed tamen, dilectissimi, propheta iste
quem commemoravi, etiam grossa corda limavit, et ad intelligenda de
praeteritis rebus gestis futura incunctanter extendit; ut non solum
apostolica auctoritate figuras nostras illas fuisse credamus, sed nec
ab ipsis Prophetis hoc praetermissum esse, ut etiam eorum eloquio
pandente , videntes atque gaudentes, certi ac securi, de thesauro
Dei et nova et vetera concorditer sibimet cohaerentia proferamus. Cum
enim tanto post egressum populi illius ex Aegypto, et tanto ante ista
Ecclesiae tempora haec quae commemoravi, cecinerit; tamen se futura
praedicere sine ulla dubitatione testatur. Secundum dies, inquit,
profectionis eorum ex Aegypto, ostendam mirabilia illis. Videbunt
nationes, et confundentur. Hoc est quod hic dictum est, Mare
vidit, et fugit: si enim hic per verba praeteriti temporis, sicut
est, vidit et fugit, occulte futura praedicantur; Videbunt certe et
confundentur, quando futuri temporis verba sunt, quis audeat de rebus
praeteritis cogitare? Et paulo post, ipsos hostes nostros, qui nos
fugientes ut interimerent sequebantur, id est delicta nostra, sicut
Aegyptios in mari obrutos, ita in Baptismo demersa et exstincta luce
clarius intimat, dicens:
|
“Quoniam voluntarius et misericors est,
ipse convertet et miserebitur nostri; demerget delicta nostra,
demerget in maris profundum omnes culpas nostras.”
|
|
5. Quid est, charissimi? Qui vos cognoscitis Israelitas secundum
semen Abrahae, qui estis domus Jacob secundum promissionem haeredes,
cognoscite etiam vos exiisse ab Aegypto, qui huic saeculo
renuntiastis; exiisse de populo barbaro, qui confessione pietatis vos
a blasphemiis gentium sejunxistis. Non est enim lingua vestra, sed
barbara, quae Deum laudare non novit, cui vos cantatis Alleluia.
enim
|
“Judaea sanctificatio ejus”
|
|
in vobis:
|
“Non
enim qui in manifesto Judaeus est, neque quae in manifesto in carne
est circumcisio; sed qui in occulto Judaeus est, et circumcisione
cordis (Rom. II, 28, 29).”
|
|
Interrogate ergo corda vestra:
si ea circumcidit fides, si purgavit confessio; in vobis facta est
Judaea sanctificatio ejus, in vobis Israel potestas ejus. Dedit
enim vobis potestatem filios Dei fieri (Joan. I, 12).
6. Jamvero recordetur unusquisque vestrum, cum Deo vellet cor
applicare, ejusque suavi jugo, recedens a pristinis ignorantiae suae
desideriis, devotum animum subdere, carnalibusque hujus mundi factis
(in quibus sine fructu laborabat, tanquam in Aegypto lateres sub dura
dominatione diaboli faceret), audita voce Domini dicentis, Venite
ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego vos reficiam
(Matth. XI, 28), desertis atque abjectis sub levem Christi
sarcinam currere: recordetur ergo unusquisque vestrum quemadmodum omnia
saecularia impedimenta cesserunt, dissuadentium voces aut erumpere non
ausae sunt, aut considerato Christi nomine per omnes terras exaltato
et honorato tremefactae siluerunt. Ergo, Mare vidit et fugit: ut
tibi sine contradictione ad libertatem spiritualem panderetur via.
7. Jordanis autem quemadmodum retrorsum conversus sit, nolo extra
vos quaeratis, nolo aliquid mali suspicemini. Increpat enim Dominus
quosdam qui dorsum ad eum posuerunt, et non faciem (Jerem. II,
27). Et quisquis principium suum deserit, et a suo Creatore
avertitur, tanquam fluvius in mare, labitur in hujus saeculi
amaricantem malitiam . Bonum ergo est illi ut retrorsum convertatur,
fiatque illi Deus ante faciem redeunti, quem sibi a tergo posuerat;
et fiat illi retro mare hujus saeculi, quod sibi ante faciem, cum
illuc laberetur, effecerat; et sic obliviscatur ea quae retro sunt,
ut in ea quae ante sunt extendatur (Philipp. III, 13): quod
jam converso utile est. Namque antequam convertatur, si ea quae retro
sunt obliviscitur, Deum obliviscitur; quia ipsum retro fecerat, ad
quem dorsum posuerat: et si in ea quae ante sunt extenditur, in
saeculum extenditur; quia ipsum sibi ante faciem posuerat, quo avidus
irruebat. Jordanis ergo illos significat, qui gratiam Baptismi
perceperunt; et sic Jordanis convertitur retrorsum, cum illi
convertuntur ad Deum, ut eum jam retro non habeant, sed revelata
facie gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem transformentur a
gloria in gloriam (II Cor. III, 18).
8. Montes gestierunt velut arietes: fideles dispensatores verbi
veritatis sancti Apostoli, sancti Evangelii praedicatores. Et
colles velut agni ovium. Hi sunt quibus dicitur, In Christo Jesu
per Evangelium ego vos genui: hi sunt quibus dicitur, Non ut
confundam vos, haec scribo, sed ut filios meos charissimos moneo (I
Cor. IV, 15, 14): hi sunt de quibus dicitur, Afferte
Domino filios arietum (Psal. XXVIII, 1). Attendite per
omnes terras, qui nostis ista mirari, et gaudere atque cantare Domino
Deo vestro; attendite ista compleri per omnes gentes, quae ante tam
longa tempora figurate gesta atque praedicta sunt.
9. Interrogate et dicite,
|
“Quid est tibi, mare, quod fugisti;
et tu, Jordanis, quia conversus es retrorsum? montes, quia
gestiistis velut arietes; et colles, sicut agni ovium?”
|
|
Quid est,
o saeculum, quod tua impedimenta cesserunt? quid est, o tot millia
toto orbe fidelium, huic mundo renuntiantium, quod ad vestrum Dominum
convertimini? Quid est quod gaudetis, quibus in fine dicetur:
Euge, bone serve, quoniam in paucis fidelis fuisti, supra multa te
constituam? quid est quod gaudetis, quibus in fine dicetur: Venite,
benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab
origine mundi (Matth. XXV, 21, 34)?
10. [vers. 7.] Respondebunt vobis haec omnia, vosque ipsi
respondebitis vobis: A facie Domini commota est terra, a facie Dei
Jacob. Quid est, a facie Domini; nisi ejus praesentia qui dixit:
Ecce ego vobiscum sum usque in consummationem saeculi (Id.
XXVIII, 20)? Commota est enim terra; sed quia male pigra
remanserat, commota est, ut solidius firmaretur a facie Domini.
11. [vers. 8.] Qui convertit petram in stagna aquarum, et
rupem in fontes aquarum. Seipsum enim et quamdam suam duritiam
liquefecit ad irrigandos fideles suos, ut fieret in eis fons aquae
salientis in vitam aeternam (Joan. IV, 14); quia prius, cum
ignoraretur, durus videbatur. Inde illi turbati sunt, et non
exspectaverunt donec Scripturis apertis influeret atque inundaret in
eos, qui dixerunt, Durus est hic sermo, quis potest eum audire
(Id. VI, 61)? Ista petra, ista duritia conversa est in
stagna aquarum, et ista rupes in fontes aquarum, cum resurgens
exposuit eis, incipiens a Moyse per omnes Prophetas, quia sic
oportebat Christum pati (Luc. XXIV, 26 et 27); et misit
Spiritum sanctum, de quo dicebat, Si quis sitit, veniat et bibat
(Joan. VII, 37).
|
|