|
1. [vers. 1.] Quid sit in finem, non est saepius repetendum.
Finis enim Legis Christus, ad justitiam omni credenti (Rom. X,
4), sicut Apostolus dicit. Illi credimus, quando incipimus viam
bonam ingredi; ipsum videbimus, cum pervenerimus: et ideo ipse
finis.
2. Dixit imprudens in corde suo: Non est Deus. Nec ipsi enim
sacrilegi et detestandi quidam philosophi, qui perversa et falsa de
Deo sentiunt, ausi sunt dicere, Non est Deus: ideo ergo, Dixit
in corde suo; quia hoc nemo audet dicere, etiam si ausus fuerit
cogitare. Corrupti sunt et abominabiles facti sunt in affectionibus
suis: id est, dum amant hoc saeculum, et non amant Deum: ipsae sunt
affectiones quae corrumpunt animam, et sic excaecant, ut possit etiam
dicere imprudens in corde suo: Non est Deus; sicut enim non
probaverunt Deum habere in notitia , dedit illos Deus in reprobum
sensum (Id. I, 28). Non est qui faciat bonitatem, non est
usque ad unum. Usque ad unum: vel cum ipso uno potest intelligi, ut
nullus hominum intelligatur: vel praeter unum, ut accipiatur Dominus
Christus; sicut dicimus, Iste ager usque ad mare est; non utique
simul computamus et mare. Et iste est melior intellectus ut nemo
intelligatur fecisse bonitatem usque ad Christum; quia non potest
quisquam hominum facere bonitatem, nisi ipse monstraverit: et illud
verum est; quia usquequo quisque cognoscat unum Deum, non potest
facere bonitatem.
3. [vers. 2.] Dominus de coelo prospexit super filios hominum,
ut videat si est intelligens aut requirens Deum. Super Judaeos
potest intelligi, ut honoratius eos appellaverit filios hominum,
propter unius Dei cultum, in comparatione Gentilium de quibus
arbitror superius dictum: Dixit imprudens in corde suo, Non est
Deus, et caetera. Prospicit autem Dominus, ut videat per animas
sanctas suas: quod significat id quod dictum est, de coelo; nam per
seipsum nihil eum latet.
4. [vers. 3.] Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt:
id est, Judaei tales facti sunt, quales et Gentes, de quibus supra
dictum est. Non est qui faciat bonum, non est usque ad unum:
similiter ut supra intelligendum est. Sepulcrum patens est guttur
eorum. Aut voracitas significatur inhiantis gulae; aut in allegoria,
qui occidunt et quasi devorant interfectos eos, quibus suorum morum
perversitatem persuadent. Cui simile est e contrario quod Petro
dictum est, Macta et manduca (Act. X, 13); ut in suam fidem
et bonos mores Gentes converteret. Linguis suis dolose agebant:
comes est voracibus adulatio et omnibus malis. Venenum aspidum sub
labiis eorum: Venenum dolum dicit; aspidum autem, quia nolunt audire
praecepta legis, sicut aspides nolunt audire verba incantantis
(Psal. LVII, 5), quod in alio psalmo evidentius dicitur.
Quorum os maledictione et amaritudine plenum est: hoc est, venenum
aspidum. Veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem: consuetudine
malefaciendi. Contritio et infelicitas in viis eorum: omnes enim
malorum hominum viae plenae sunt laboribus et miseria; ideo Dominus
clamat: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego
reficiam vos. Tollite jugum meum, et discite a me, quoniam mitis sum
et humilis corde. Jugum enim meum lene est, et sarcina mea levis est
(Matth. XI, 28-30). Et viam pacis non cognoverunt: hanc
utique quam Dominus, ut dixi, commemorat, in jugo leni et sarcina
levi. Non est timor Dei ante oculos eorum: isti non dicunt, Non
est Deus; sed tamen non timent Deum.
5. [vers. 4.] Nonne cognoscent omnes qui operantur iniquitatem?
judicium minatur. Qui devorant populum meum sicut cibum panis: id est
quotidie; cibus enim panis quotidianus est. Devorant autem populum,
qui sua commoda ex illo capiunt, non referentes ministerium suum ad
gloriam Dei, et ad eorum quibus praesunt salutem.
6. [vers. 5.] Dominum non invocaverunt: non enim vere hunc
invocat, qui ea desiderat quae illi displicent. Illic trepidaverunt
timore, ubi non erat timor: id est, in damno rerum temporalium.
Dixerunt enim: Si relinquamus eum sic, credent in eum omnes, et
venient Romani, et tollent nobis et locum et gentem (Joan. XI,
48). Timuerunt regnum terrenum amittere, ubi non erat timor; et
amiserunt regnum coelorum, quod timere debuerant: et hoc de omnibus
temporalibus commodis intelligendum est, quorum amissionem cum timent
homines, ad aeterna non veniunt.
7. [vers. 6.] Quoniam Deus in generatione justa est: id est,
non est in eis qui diligunt saeculum. Injustum est enim relinquere
saeculorum conditorem, et diligere saeculum, et servire creaturae
potius quam Creatori (Rom. I, 25). Consilium inopis
confudistis, quoniam Dominus spes ejus est: id est, contempsistis
humilem adventum Filii Dei, quia in eo non vidistis pompam saeculi:
ut hi quos vocabat, in Deo solo spem ponerent, non in rebus
transeuntibus.
8. [vers. 7.] Quis dabit ex Sion salutare Israel?
subauditur, nisi ipse cujus humilitatem contempsistis? Ipse enim in
claritate venturus est ad judicium vivorum et mortuorum, regnumque
justorum; ut quoniam isto humili adventu facta est caecitas ex parte
Israel, ut plenitudo Gentium intraret (Rom. II, 25), in
illo alio fiat quod sequitur, et sic omnis Israel salvus fieret: pro
Judaeis enim Apostolus etiam illud Isaiae testimonium accipit, quod
dictum est, Veniet ex Sion qui avertat impietatem ab Jacob (Isai.
LIX, 20); sicut hic positum est, Quis dabit ex Sion salutare
Israel? Cum averterit Dominus captivitatem plebis suae, exsultabit
Jacob, et laetabitur Israel: repetitio est, sicut solet; nam idem
puto esse laetabitur Israel, quod est exsultabit Jacob.
|
|