|
12. [vers. 1.] Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo
da gloriam. Gratia quippe ista erumpentis aquae de petra (petra autem
erat Christus [I Cor. X, 4]), non quasi operibus
praecedentibus data est, sed miserante illo qui justificat impium
(Rom. IV, 5). Etenim Christus pro impiis mortuus est (Id.
V, 6), ne ullam suam homines, sed nominis Dei quaererent
gloriam.
13. [vers. 2.] Super misericordia tua, inquit, et veritate
tua. Haec duo, misericordiam et veritatem, advertite in sanctis
Scripturis quam sibi saepe jungantur. In sua quippe misericordia
vocavit impios, et in veritate judicat eos qui vocati venire
noluerunt. Nequando dicant Gentes, Ubi est Deus eorum? In
novissimo enim apparebit misericordia ejus et veritas, quando signum
Filii hominis apparebit in coelo, et tunc plangent omnes tribus
terrae, nec dicent, Ubi est Deus eorum? cum eis non adhuc credendus
praedicatur, sed jam tremendus ostenditur.
14. [vers. 3.] Deus autem noster in coelo sursum. Non in
coelo, ubi solem et lunam vident, opera Dei quae colunt; sed in
coelo sursum, quod transgreditur omnia corpora coelestia et
terrestria. Nec sic est in coelo Deus noster, quasi subtracto coelo
ruinam sine sede formidet. In coelis et in terra omnia quaecumque
voluit fecit. Nec indiget operibus suis, tanquam in eis collocetur,
ut maneat; sed in sua aeternitate persistit, in qua manens omnia
quaecumque voluit fecit in coelis et in terra: neque enim jam eum
portabant, ut ab eo fieri possent; quando, nisi fierent, eum portare
non possent. Ergo in quibus est ipse, tanquam indigentia continet,
non ab eis tanquam indigens continetur. Sive sic intelligatur, In
coelis et in terra omnia quaecumque voluit fecit, vel in superioribus,
vel in inferioribus populi sui voluntariam gratiam suam constituit, ne
quis de operum meritis glorietur: quia sive montes gestiant velut
arietes, sive colles velut agni ovium; a facie Domini commota est
terra, ne in terrenis sordibus perpetuo remanerent.
|
|