|
1. [vers. 4.] Quanquam fortasse omnium Psalmorum sit una
contextio diligenter intuentibus, ita ut nullus sequatur qui non
superiori possit adjungi; tamen istum ita consideremus, tanquam
uterque unus sit, iste scilicet ac superior. Namque cum in illo
dictum sit,
|
“Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da
gloriam: super misericordia tua et veritate tua: nequando dicant
Gentes, Ubi est Deus eorum?”
|
|
quia invisibilem Deum colimus, qui
nullorum corporeis oculis, cordibus autem paucorum mundissimis notus
est: tanquam ideo possint dicere Gentes, Ubi est Deus eorum? quia
ipsi possunt ostendere oculis deos suos; primo admonuit operibus
sentiri praesentiam Dei nostri, quia cum sit in coelo sursum, in
coelo et in terra omnia quaecumque voluit fecit. Et quasi diceret,
Ostendant Gentes deos suos; Simulacra, inquit, Gentium argentum
et aurum, opera manuum hominum: id est, quamvis Deum nostrum
carnalibus oculis vestris non possimus ostendere, quem per opera
intelligere debuistis; nolite tamen seduci vanitatibus vestris, quia
vos ea quae colitis digito potestis ostendere. Multo quippe honestius
non haberetis quod possetis ostendere, quam ut in eo quod istis oculis
a vobis ostenditur, vestri cordis caecitas ostendatur: quid enim
ostenditis, nisi aurum et argentum? Habent quidem et aerea, et
lignea, et fictilia simulacra, et hujuscemodi alterius alteriusque
materiae; sed pretiosum eorum maluit commemorare Spiritus sanctus,
quia cum in eo quisque quod illi charius est erubuerit, multo facilius
avertitur a veneratione viliorum. Nam dictum est alio loco
Scripturarum de simulacrorum cultoribus: Dicentes ligno, Pater meus
es tu; et lapidi, Tu me genuisti (Jerem. II, 27). Sed ne
sibi prudentior videatur qui hoc non ligno et lapidi dixerit, sed auro
et argento; huc aspiciat, huc aurem cordis intendat: Simulacra
Gentium argentum et aurum. Non abjectum aliquid et aspernabile
nominatum est: et ei quidem animo qui terra non est, terra est et
aurum et argentum; sed speciosior atque fulgentior, solidior atque
firmior. Noli ergo addere manus hominum, ut ex eo metallo quod fecit
verus Deus, velis facere falsum deum; imo falsum hominem, quem pro
vero venereris Deo; quem quisquis pro vero homine in amicitiam
reciperet, insaniret. Ducit enim, et affectu quodam infimo rapit
infirma corda mortalium formae similitudo, et membrorum imitata
compago: sed sicut fabricata singula ostendis, sic ostende officia
singulorum, quorum te effigies, o humana vanitas, trahit.
2. [vers. 5-7.]
enim
|
“habent, et non loquentur;
oculos habent, et non videbunt: aures habent, et non audient; nares
habent, et non odorabunt: manus habent, et non contrectabunt; pedes
habent, et non ambulabunt: non clamabunt in faucibus suis.”
|
|
Jam
ergo artifex melior est eis, quia ea potuit membrorum motu atque
officio fabricare: quem tamen artificem te utique puderet adorare.
Melior et tu, quamvis ea non feceris; quoniam quae illa non possunt
facis. Melior et bestia: ad hoc enim additum est, Non clamabunt in
faucibus suis. Namque, cum superius dixisset, Os habent, et non
loquentur; quid opus erat, postquam a capite usque ad pedes membra
decursa sunt, de faucium clamore repetere; nisi, credo, quia illa
quae de caeteris membris commemorabat, communia esse hominibus
belluisque sentimus? Nam et vident, et audiunt, et olfaciunt, et
ambulant, et quaedam, sicut simiae, manibus contrectant. Illud
autem quod de ore dixerat, proprium est hominis; quoniam bestiae non
loquuntur. Ne quis autem ad sola humanorum membrorum opera referret
quae dicta sunt, et diis Gentium solos homines anteponeret; post
omnia subdidit, dicens, Non clamabunt in faucibus suis: quod rursum
hominibus pecoribusque commune est. Quod si primo dixisset, cum ab
ore coepit membra percurrere, Os habent, et non clamabunt; cuncta
etiam sic ad naturam hominis referrentur, nec facile ibi quidquam de
communione ferarum sensus audientis adverteret. Cum vero illud de ore
dixit, quod hominis proprium est, et post enumerationem partium
corporis quam commemoratis pedibus terminasse videbatur, adjunxit,
Non clamabunt in faucibus suis; lectorem vel auditorem fecit
intentum, ut dum quaerit cur additum sit, admoneri se inveniat
simulacris Gentium non tantum homines, sed etiam belluas se debere
praeponere: ut si pudet adorare bestiam, quam fecit Deus videntem,
audientem, odorantem, contrectantem, ambulantem, clamantem in
faucibus suis, viderent quam pudendum esset adorare mutum, et carens
vita sensuque simulacrum; cui ad hoc inesset similitudo membrorum, ut
anima carnalibus sensibus dedita, quasi viventi atque animatae formae
applicaret affectum, cum ea videret quae in suo corpore viva atque
animata sentiret. Quanto ergo melius mures atque serpentes, et id
genus animantium caetera , de simulacris Gentium, si ita dicendum
est, quodammodo judicant, in quibus quia non sentiunt humanam vitam,
non curant humanam figuram? Itaque in eis plerumque nidificant, et
nisi humanis motibus deterreantur, nulla sibi habitacula munitiora
conquirunt. Movet ergo se homo, ut viventem bestiam a suo deo
deterreat; et illum non se moventem, quasi potentem colit, a quo
meliorem deterruit. Deterruit enim videntem a caeco, audientem a
surdo, clamantem a muto, ambulantem ab immobili, sentientem ab
insensato, viventem a mortuo, imo deteriore quam mortuo. Mortuum
quippe sicut manifestum est non vivere, ita manifestum est aliquando
vixisse. Quapropter deum qui nec vivit nec vixit, profecto et mortuus
antecedit.
3. Quid hoc manifestius, fratres mei dilectissimi? quid
evidentius? Quis puer interrogatus, non hoc certum esse respondeat,
quod Simulacra gentium os habent, et non loquentur; oculos habent,
et non videbunt, et caetera quae divinus sermo contexuit? Cur ergo
tantopere Spiritus sanctus curat Scripturarum plurimis locis haec
insinuare atque inculcare velut inscientibus, quasi non omnibus
apertissima atque notissima; nisi quia species membrorum, quam
naturaliter in animantibus viventem videre, atque in nobismetipsis
sentire consuevimus, quanquam, ut illi asserunt, in signum aliquod
fabrefacta atque eminenti collocata suggestu , cum adorari atque
honorari a multitudine coeperit, parit in unoquoque sordidissimum
erroris affectum, ut quoniam in illo figmento non invenit vitalem
motum, credat numen occultum; effigiem tamen viventi corpori similem,
seductus forma et commotus auctoritate quasi sapientium institutorum
obsequentiumque turbarum, sine vivo aliquo habitatore esse non putat?
Hinc et mala daemonia ad possidenda Gentium simulacra talis hominum
affectus invitat, quorum praesidentium varia fallacia mortiferi
seminantur et multiplicantur errores. Aliis itaque locis et contra
ista divinae Litterae vigilant, ne quisquam dicat, cum irrisa fuerint
simulacra: Non hoc visibile colo, sed numen quod illic invisibiliter
habitat. Ipsa ergo numina in alio psalmo eadem Scriptura sic damnat:
Quoniam dii Gentium, inquit, daemonia; Dominus autem coelos fecit
(Psal. XCV, 5). Dicit et Apostolus: Non quod idolum sit
aliquid, sed quoniam quae immolant Gentes, daemoniis immolant, et
non Deo. Nolo vos socios fieri daemoniorum (I Cor. X, 19 et
20).
4. Videntur autem sibi purgatioris esse religionis, qui dicunt:
Nec simulacrum, nec daemonium colo; sed effigiem corporalem ejus rei
signum intueor, quam colere debeo. Itaque interpretantur simulacra,
ut alio dicant significari terram, unde templum solent appellare
Telluris; alio mare, sicut Neptuni simulacro; alio acrem, sicut
Junonis, alio ignem, sicut Vulcani; alio luciferum, sicut
Veneris; alio solem, alio lunam, quorum simulacris eadem nomina
sicut Telluris imponunt; alio illud, alio illud sidus, vel illam vel
illam creaturam: neque enim cuncta enumerare sufficimus. De quibus
rursus cum exagitari coeperint, quod corpora colant, maximeque
terram, et mare, et aerem, et ignem, quorum nobis usus in promptu
est (nam de coelestibus quoniam nostro ea corpore contrectare atque
contingere, nisi oculorum radiis non valemus, non ita erubescunt);
respondere audent non se ipsa corpora colere, sed quae illis regendis
praesident numina. Itaque Apostoli una sententia poenam istorum
damnationemque testatur: Qui transmutaverunt, inquit, veritatem Dei
in mendacium, et coluerunt et servierunt creaturae, potius quam
Creatori, qui est benedictus in saecula (Rom. I, 25). Nam
priore parte hujus sententiae, simulacra damnavit; posteriore autem,
interpretationes simulacrorum: effigies enim a fabro factas appellando
nominibus earum rerum quas fabricavit Deus, transmutant veritatem Dei
in mendacium; res autem ipsas pro diis habendo et venerando, serviunt
creaturae potius quam Creatori, qui est benedictus in saecula.
5. Quis autem adorat vel orat intuens simulacrum, qui non sic
afficitur, ut ab eo se exaudiri putet, ab eo sibi praestari quod
desiderat speret? Itaque homines talibus superstitionibus obligati,
plerumque ad ipsum solem dorsum ponunt, preces fundunt statuae quam
solem vocant; et cum sonitu maris a tergo feriantur, Neptuni statuam
quam pro ipso mari colunt, quasi sentientem gemitibus feriunt. Hoc
enim facit et quodammodo extorquet illa figura membrorum, ut animus
vivens in sensibus corporis, magis arbitretur sentire corpus quod suo
corpori simillimum videt, quam rotundum solem undasque diffusas, et
quidquid non eisdem lineamentis formatum conspicit, quibus illa formata
sunt quae viventia videre consuevit. Contra hunc affectum, quo humana
et carnalis infirmitas facile capi potest, cantat Scriptura Dei res
valde notissimas, quibus commemoret et tanquam excitet mentes hominum
in consuetudine corporum dormientes. Simulacra, inquit, Gentium
argentum et aurum. Sed Deus fecit argentum et aurum. Opera,
inquit, manuum hominum: hoc enim venerantur quod ipsi ex auro
argentoque fecerunt.
6. Sed enim et nos pleraque instrumenta et vasa ex hujusmodi materia
vel metallo habemus in usum celebrandorum sacramentorum, quae ipso
ministerio consecrata sancta dicantur, in ejus honorem cui pro salute
nostra inde servitur: et sunt profecto etiam ista instrumenta vel
vasa, quid aliud quam opera manuum hominum? Verumtamen numquid os
habent, et non loquentur? numquid oculos habent, et non videbunt?
numquid eis supplicamus, quia per ea supplicamus Deo? Illa maxime
causa est impietatis insanae, quod plus valet in affectibus miserorum
viventi similis forma quae sibi efficit supplicari, quam quod eam
manifestum est non esse viventem, ut debeat a vivente contemni. Plus
enim valent simulacra ad curvandam infelicem animam quod os habent,
oculos habent, aures habent, nares habent, manus habent, pedes
habent, quam ad corrigendam quod non loquentur, non videbunt, non
audient, non odorabunt, non contrectabunt, non ambulabunt.
7. [vers. 8.] Itaque sequitur ut illud quoque fiat quod etiam in
hoc psalmo sequitur; ut scilicet, Similes illis fiant omnes qui
faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis. Videant ergo isti apertis
et sentientibus oculis, et adorent clausis et mortuis mentibus, nec
videntia, nec viventia simulacra.
8. [vers. 9-11.]
autem
|
“Israel speravit in
Dominum. Spes”
|
|
enim
|
“quae videtur, non est spes: quod enim videt
quis, quid sperat? Si autem quod non videmus speramus, per
patientiam exspectamus”
|
|
(Rom. VIII, 24, 25). Sed ut
perduret usque in finem ipsa patientia, Adjutor eorum et protector
eorum est. An fortasse spirituales (a quibus carnales instruuntur in
spiritu mansuetudinis, quia ipsi tanquam superiores pro inferioribus
supplicant) jam vident, et illis jam res est quae adhuc inferioribus
spes est? Non est ita: nam et domus Aaron speravit in Dominum.
Ergo, ut etiam ipsi perseveranter extendantur in ea quae ante sunt,
et perseveranter currant, donec apprehendant in quo apprehensi sunt
(Philipp. III, 12-14), et cognoscant sicut et cogniti sunt
(I Cor. XIII, 12), Adjutor eorum et protector eorum est.
Utrique enim timent Dominum, et speraverunt in Dominum: adjutor
eorum et protector eorum est.
9. [vers. 12, 13.] Neque enim nos meritis nostris
praevenimus misericordiam Domini: sed, Dominus memor fuit nostri,
et benedixit nos. Benedixit domum Israel, benedixit domum Aaron.
Utrosque autem benedicens, Benedixit omnes timentes Dominum.
Quaeris quos utrosque? respondetur, Pusillos cum magnis. Hoc est,
domum Israel cum domo Aaron, eos utique qui ex ipsa gente crediderunt
in salvatorem Jesum; quia
|
“non in omnibus illis beneplacuit Deo
(Id. X, 5). Sed si quidam illorum non crediderunt, numquid
incredulitas illorum fidem Dei evacuabit? Absit (Rom. III,
3). Neque enim omnes qui sunt ex Israel, hi sunt Israel; neque
qui semen sunt Abraham, omnes filii:”
|
|
sed, sicut scriptum est,
Reliquiae salvae factae sunt. Ex persona enim eorum qui inde
crediderunt, dicitur: Nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis
semen, sicut Sodoma facti essemus, et sicut Gomorrha similes
fuissemus (Id. IX, 6, 7, 27, 29). Sed ideo semen,
quia sparsum per terras multiplicatum est.
10. [vers. 14-18.] Dixerunt enim magni de domo Aaron,
Adjiciat Dominus super vos, super vos et super filios vestros . Et
ita factum est. Accesserunt enim etiam de lapidibus suscitati filii
Abraham (Matth. III, 9): accesserunt oves quae non erant de
hoc ovili, ut fieret unus grex et unus pastor (Joan. X, 16):
accessit fides omnium gentium, et crevit numerus non solum sapientium
antistitum, sed etiam obedientium populorum; adjiciente Domino non
solum super patres, qui ad illum in Christo caeteros imitaturos
praeirent, sed etiam super filios eorum, qui patrum pia vestigia
sequerentur. Nam sic ait ille his quos per Evangelium in Christo
genuerat: Imitatores mei estote, sicut et ego Christi (I Cor.
IV, 15 et 16). Adjecit itaque Dominus, non solum super
montes gestientes sicut arietes, sed etiam super colles gestientes
sicut agnos ovium .
11. Proinde his utrisque magnis et pusillis, montibus et collibus,
arietibus et agnis dicit Propheta quod sequitur: Benedicti vos
Domino, qui fecit coelum et terram. Tanquam diceret, Benedicti vos
Domino, qui vos fecit coelum in magnis, terram in pusillis: sed
coelum non istud visibile, plenum luminaribus ad hos oculos
pertinentibus. Coelum enim coeli Domino; qui erexit et sublimavit
quorumdam sanctorum mentes in tantum, ut nulli hominum, sed ipsi Deo
suo docibiles fierent: in cujus coeli comparatione quidquid carneis
oculis cernitur, terra dicenda est; quam dedit filiis hominum, ut
ejus consideratione sive ab ea parte quae super illustrat, sicut est
hoc quod dicitur coelum, sive ab ea quae subter illustratur, cui
proprie terra nomen est, cum totum sicut commemoravimus, in illius
comparatione quod coelum coeli dicitur, terra sit; terram ergo istam
totam dedit filiis hominum, ut ejus consideratione, quantum possunt,
conjiciant Creatorem, quem infirmis adhuc cordibus sine isto
conjecturae adminiculo videre non possunt.
12. Est et alius intellectus, a quo dissimulare non debeo,
verborum istorum, quibus dictum est, Coelum coeli Domino, terram
autem dedit filiis hominum: ut ab eo quod diximus, non recedat
intentio. Dixeramus enim magnos et pusillos significari etiam eo quod
adjectum est, Benedicti vos Domino, qui fecit coelum et terram. Si
ergo magnos coeli, pusillos autem terrae nomine accipimus: quoniam
pusilli crescendo futuri sunt coelum, et in ipsa spe lacte nutriuntur;
sic sunt illi magni coelum terrae, cum parvulos nutriunt, ut etiam
coelum coeli se esse intelligant, dum cogitant in qua spe parvuli
nutriantur. Sed tamen quia jam illi non ab homine, neque per
hominem, sed per ipsum Deum carpunt sinceritatem ubertatemque
sapientiae; acceperunt parvulos futuros quidem coelum, ut coelum coeli
se esse sciant; adhuc tamen terram cui dicant, Ego plantavi, Apollo
rigavit, sed Deus incrementum dedit (I Cor. III, 6). Ipsis
enim filiis hominum quos fecit coelum, terram dedit in qua operentur,
qui novit terrae providere per coelum. Maneant igitur coelum et terra
in Deo suo qui fecit ea, et vivant ex eo, confitentes ei et laudantes
eum: nam si ex se velint vivere, morientur, sicut scriptum est, A
mortuo quasi qui non sit, perit confessio (Eccli. XVII,
26). Sed, Non mortui laudabunt te, Domine, neque omnes qui
descendunt in infernum. Clamat enim alio loco tua Scriptura:
Peccator, dum venerit in profundum malorum, contemnit (Prov.
XVIII, 3). Sed nos qui vivimus, benedicimus Dominum, ex hoc
nunc et usque in saeculum.
|
|