|
1. [vers. 1.] Dilexi, quoniam exaudiet Dominus vocem
deprecationis meae. Cantet hoc anima quae peregrinatur a Domino,
cantet hoc ovis illa quae erraverat, cantet hoc filius ille qui mortuus
fuerat et revixit, perierat et inventus est (Luc. XV, 6,
24); cantet hoc anima nostra, fratres et filii charissimi.
Erudiamur, et permaneamus, et cum sanctis ista cantemus: Dilexi,
quoniam exaudiet Dominus vocem deprecationis meae. Numquid ipsa
diligendi causa est, quoniam Dominus exaudiet vocem deprecationis
meae? ac non potius aut ideo diligimus quia exaudivit, aut ideo
diligimus ut exaudiat? Quid est ergo, Dilexi, quoniam exaudiet?
An quia dilectionem spes solet accendere, dilexisse se dixit, quoniam
speravit exauditurum Deum vocem deprecationis suae?
2. [vers. 2, 3.] Unde autem hoc speravit? Quoniam
inclinavit, inquit, aurem suam mihi, et in diebus meis invocavi.
Ergo ideo dilexi, quoniam exaudiet; ideo exaudiet, quoniam
inclinavit aurem suam mihi. Sed unde scis, o anima humana, quod
inclinavit Deus aurem suam tibi, nisi dicas, Credidi? Manent ergo
tria haec, fides, spes, charitas (I Cor. XIII, 13): quia
credidisti, sperasti; quia sperasti, dilexisti. Jam si quaeram unde
crediderit anima inclinasse sibi aurem Deum suum; nonne respondebit:
Quia
|
“prior dilexit nos, et Filio proprio non pepercit, sed pro
nobis omnibus tradidit eum”
|
|
(Rom. VIII, 32)?
enim
|
“invocabunt in quem non crediderunt?”
|
|
ait Doctor Gentium:
|
“aut quomodo credent quem non audierunt? Quomodo autem audient sine
praedicante? aut quomodo praedicabunt, nisi mittantur”
|
|
(Id. X,
14, 15)? Cum haec omnia gesta erga me cernerem, quomodo non
crederem quod inclinavit Dominus aurem suam mihi? Et sic commendavit
in nobis dilectionem suam, ut Christus pro impiis moreretur (Id.
V, 8, 9). Cum igitur haec mihi annuntiarent speciosi pedes eorum
qui annuntiaverunt pacem, qui annuntiaverunt bona (Isai. LII,
7), quia omnis qui invocaverit nomen Domini, salvus erit (Joel
II, 32), credidi aurem ejus inclinatam mihi, et in diebus meis
invocavi.
3. Et qui sunt dies tui, quoniam dixisti, In diebus meis
invocavi? an forte illi quibus venit plenitudo temporis, et misit
Deus Filium suum (Galat. IV, 4), qui jam dixerat, Tempore
acceptabili exaudivi te, et in die salutis adjuvi te (Isai.
XLIX, 8)? Audisti ex ore praedicatoris venientis ad te pedibus
speciosis, Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis
(II Cor. VI, 2): et credidisti, et in diebus tuis
invocasti, et dixisti, O Domine, erue animam meam. Sunt quidem
ista: sed dies meos magis, inquit, possum dicere dies miseriae meae,
dies mortalitatis meae, dies secundum Adam, plenos laboris et
sudoris, dies secundum vetustatem putredinis. Ego enim jacens,
infixus in limo profundi (Psal. LXVIII, 3), et in alio
psalmo exclamavi, Ecce veteres posuisti dies meos (Psal.
XXXVIII, 6): in his diebus meis invocavi. Distant quippe
dies mei a diebus Domini mei. Dies meos dico, quos ipse mihi feci
privata audacia, qua deserui eum: et quoniam ubique ipse regnat, et
est omnipotens atque omnitenens, merui carcerem; id est, ignorantiae
tenebras, et compedes mortalitatis accepi. In his diebus meis
invocavi; quia ego et alibi clamo, Educ de carcere animam meam
(Psal. CXLI, 8): et quoniam in die salutis, quam mihi
praestitit, adjuvit me; intrat in conspectum ejus gemitus compeditorum
(Psal. LXXVIII, 11). In his enim diebus meis,
Circumdederunt me dolores mortis; pericula inferni invenerunt me:
quae nisi aberrantem abs te non invenirent me. Nunc autem illa me
invenerunt: ego vero ea non inveniebam, qui gaudebam prosperis
saeculi, in quibus plus fallunt pericula inferni.
4. [vers. 4-6.] Sed posteaquam et ego tribulationem et dolorem
inveni, nomen Domini invocavi. Latebat enim me tribulatio et dolor
utilis; tribulatio de qua dat auxilium, cui dictum est, Da nobis
auxilium de tribulatione, et vana sulus hominis (Psal. LIX,
13). Ego enim de vana salute hominis gaudendum et exsultandum
arbitrabar; sed cum audissem a Domino meo, Beati lugentes, quoniam
ipsi consolabuntur (Matth. V, 5), non exspectavi ut prius
amitterem bona temporalia quibus male oblectabar, et tunc lugerem: sed
attendi in eamdem ipsam miseriam meam qua talibus oblectabar, quae et
amittere formidarem, et tenere non possem; attendi in eam vehementer
et fortiter, et me non solum excruciari adversitatibus hujus saeculi,
sed etiam obligari prosperitatibus vidi; atque ita tribulationem et
dolorem qui me latebat inveni, et nomen Domini invocavi. O Domine,
erue animam meam. Miser enim ego homo, quis me liberabit de corpore
mortis hujus, nisi gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum
(Rom. VII, 24, 25)? Dicat igitur sanctus populus Dei,
Tribulationem et dolorem inveni, et nomen Domini invocavi: et
audiant reliquiae gentium quae nondum invocant nomen Domini; audiant
et quaerant, ut inveniant tribulationem et dolorem, et invocent nomen
Domini, et salvae fiant. Non hoc eis dicimus, ut quaerant miseriam
quam non habent, sed ut inveniant eam quam nescientes habent: neque
hoc eis optamus, ut terrena necessaria desint eis, quibus indigent,
dum mortaliter vivunt; sed ut hoc plangant, quod amissa satietate
coelesti, terrenis, non ad fruendum stabilibus bonis, sed ad
sustentandum necessariis indigere meruerunt. Agnoscant et lugeant
istam miseriam; faciet eos beatos lugentes, qui eos esse semper
miseros noluit.
5. Misericors Dominus, et justus, et Deus noster miseretur.
Misericors, et justus, et miseretur. Misericors primum, quia
inclinavit aurem suam mihi; et nesciebam propinquasse aurem Dei mei
ori meo, nisi per illos speciosos pedes excitarer, ut invocarem: quis
enim eum invocavit, nisi quem ipse prior vocavit? Hinc ergo primum
misericors. Justus autem, quia flagellat; et iterum miseretur, quia
recipit: flagellat enim omnem filium quem recipit, nec tam mihi amarum
debet esse quod flagellat, quam dulce quod recipit. Quomodo enim non
flagellet , Custodiens parvulos Dominus, quos grandes quaerit
haeredes? quis enim est filius cui non det disciplinam pater ejus
(Hebr. XII, 6, 7)? Humiliatus sum, et salvum me fecit.
Salvum me fecit, quia humiliatus sum: non enim poenalis, sed
salutaris dolor est quem secando medicus facit.
6. [vers. 7-9.] Convertere ergo, anima mea, in requiem
tuam; quia Dominus benefecit tibi: non meritis, aut viribus tuis;
sed quoniam Dominus benefecit tibi. Quoniam exemit, inquit, animam
meam a morte. Mira res est, charissimi, quod cum dixisset in requiem
convertendam animam suam, quoniam benefecit ei Dominus; subjecit,
Quoniam exemit animam meam a morte. Ideone in requiem converteretur,
quia exempta est a morte? Nonne magis in morte requies dici solet?
Quae tandem ejus actio est, cujus vita requies, et mors inquietudo
est? Talis ergo actio debet esse animae, quae tendat ad quietam
securitatem, non quae augeat inquietum laborem: quoniam exemit eam de
morte qui misertus ejus dixit,
|
“Venite ad me, omnes qui laboratis,
et ego vos reficiam: tollite jugum meum super vos, et discite a me,
quoniam mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus
vestris; jugum enim meum suave est, et sarcina mea levis est”
|
|
(Matth. XI, 28-30). Mitis itaque et humilis , tanquam
viam Christum sequens, debet esse animae actio tendentis ad requiem:
non tamen pigra et desidiosa; ut cursum consummet, sicut scriptum
est, In mansuetudine opera tua perfice (Eccli. III, 19).
Etenim, ne mansuetudo ad segnitiem duceretur, adjunctum est, Opera
tua perfice. Neque enim sicut in ista vita somni requies nos reparat
ad actionem; sed actio bona perducit ad semper vigilantem quietem.
7. Ille autem cuncta praestat, cuncta exhibet Deus, de quo hic
dicitur, Quoniam Dominus benefecit mihi, quoniam exemit animam meam
a morte, oculos meos a lacrymis, pedes meos a lapsu. Haec enim in
spe completa erga se cantat quisquis hujus carnis vinculum intelligit.
Vere quippe dictum est, Humiliatus sum, et salvum me fecit: sed et
illud Apostolus verum dicit, Quoniam spe salvi facti sumus (Rom.
VIII, 24). Et de morte quidem quod exempti sumus, recte
dicitur jam esse completum, ut mortem intelligamus non credentium, de
qualibus ait, Dimitte mortuos sepelire mortuos suos (Matth.
VIII, 22): et illud in superiore psalmo:
|
“Non mortui
laudabunt te, Domine, neque omnes qui descendunt in infernum; sed
nos qui vivimus, benedicimus Dominum”
|
|
(Psal. CXIII, 17,
18). Ex hac ergo morte potest recte intelligere homo fidelis jam
exemptam esse animam suam, eo ipso quod ex infideli fidelis effecta
est: unde ipse Salvator, Qui credit in me, inquit, transitum facit
a morte ad vitam (Joan. V, 24). Caetera vero spe completa sunt
in eis qui nondum ex hac vita emigrarunt. Nunc enim cum lapsus nostros
periculosissimos cogitamus, non cessant a lacrymis oculi: tunc autem
eximet oculos nostros a lacrymis, quando et pedes a lapsu. Quia tunc
nullus erit lapsus ambulantium pedum, quando infirmae carnis nullum
erit lubricum. Nunc vero, quamvis firma sit via nostra, quae
Christus est; tamen quia carnem nobis, quam jubemur edomare,
substernimus; in ipso prorsus opere quo eam subditam castigamus, non
in ea cadere magnum est: non autem in ea labi, quis potest?
8. Quapropter quia et in carne sumus, et in carne non sumus (in
carne enim sumus eo vinculo quod nondum solutum est, quod dissolvi et
esse cum Christo multo magis optimum [Philipp. I, 23]: non
autem sumus in carne ex eo quod spiritus primitias dedimus Deo, si
tamen possimus dicere quia conversatio nostra in coelis est [Id.
III, 20], et tanquam capite placeamus Deo, pedibus autem
tanquam extremis animae partibus adhuc lubricum sentiamus), audi
quemadmodum ad spem pertineat quod ita canitur velut jam sit effectum,
Exemit, inquit, oculos meos a lacrymis, pedes meos a lapsu: et
tamen non ait, Placeo; sed, Placebo in conspectu Domini, in
regione vivorum; satis ostendens ab ea parte nondum se placere in
conspectu Domini, quae est in regione mortuorum, id est in carne
mortali. Qui enim in carne sunt, Deo placere non possunt. Unde
quod sequitur, et dicit idem apostolus, Vos autem non estis in
carne; secundum id dicit, quod corpus quidem mortuum est propter
peccatum, spiritus autem vita est propter justitiam: secundum quem
placebant Domino, quia secundum ipsum in carne non erant. Quis autem
placeat Deo vivo, in corpore mortuo? Sed quid ait?
|
“Si autem
Spiritus ejus qui suscitavit Jesum Christum a mortuis, habitat in
vobis; qui suscitavit Jesum Christum a mortuis, vivificabit et
mortalia corpora vestra propter Spiritum qui habitat in vobis”
|
|
(Rom. VIII, 8-11), Tunc erimus in regione vivorum, ex
omni parte placentes in conspectu Domini, ex nulla ab eo parte
peregrini. Quamdiu enim sumus in corpore, peregrinamur a Domino
nostro; et in quantum inde peregrinamur, in tantum non sumus in
regione vivorum.
|
“Confidimus autem et bene arbitramur magis
peregrinari a corpore, et immanere ad Dominum; et ideo ambimus, sive
immanentes, sive peregrinantes, placentes illi esse”
|
|
(II Cor.
V, 6-9). Ambimus quidem nunc, qui exspectamus adhuc
redemptionem corporis nostri (Rom. VIII, 23): sed cum
absorpta fuerit mors in victoriam, et corruptibile hoc induerit
incorruptionem, et mortale hoc induerit immortalitatem (I Cor.
XV, 53, 54); tunc nullus erit fletus, quia nullus lapsus; et
nullus lapsus, quia nulla corruptio. Et ideo jam non ambiemus
placere, sed omnino placebimus in conspectu Domini, in regione
vivorum.
|
|