|
1. Notissimum arbitror esse Sanctitati vestrae quod ait Apostolus,
Non enim omnium est fides (II Thess. III, 2); et quod major
esse soleat infidelium multitudo, non ignoratis: propter quod
dicitur, Domine, quis credidit auditui nostro (Isai. LIII,
1; Rom. X, 16)? Inter quos etiam illi numerantur, de quibus
dicit idem apostolus, Omnes sua quaerunt, non quae Jesu Christi
(Philipp. II, 21): quos alio loco dicit non ex veritate, sed
ex occasione praedicare verbum Dei, non caste (Id. I, 17), id
est, non ex animo purae et sincerae charitatis. Aliud enim
sentiebant, quod in eorum moribus apparebat; et aliud praedicabant,
ut sancto nomine placerent hominibus: nam de his iterum dicit, Neque
enim isti Deo serviunt, sed suo ventri (Rom. XVI, 18).
Quos tamen Christum annuntiare permittit. Quamvis enim ea potius
crederent quae ipsi faciebant, ut morerentur: ea tamen praedicabant,
quae si alii credentes facerent, salvarentur; non enim aliud
annuntiabant praeter regulam fidei. Eos quippe excludit Apostolus,
dicens: Si quis vobis annuntiaverit praeter id quod accepistis,
anathema sit (Galat. I, 9). Illi non Christum annuntiant qui
annuntiant falsitatem; quia Christus veritas est (Joan. XIV,
6). De istis autem dicit quod Christum annuntient; sed non caste,
id est, non animo simplici et puro, et fide sincera quae per
dilectionem operatur (Galat. V, 6): terrenis quippe
cupiditatibus consulentes, regnum coelorum annuntiabant, habentes in
pectore falsitatem, in lingua veritatem. Sciens itaque Apostolus
etiam per Judam evangelizantem credentes esse liberatos, istos quoque
ita permittit: Sive, inquit, occasione, sive veritate Christus
annuntietur (Philipp. I, 18). Veritatem quippe annuntiabant,
etiamsi non veritate, id est non vero animo. Isti loquuntur quod non
credunt, et ideo reprobati sunt; quamvis sint utiles eis quos instruit
Dominus, dicens: Quae dicunt, facite; quae autem faciunt, facere
nolite: dicunt enim, et non faciunt (Matth. XXIII, 3).
Unde, nisi quia utilia non credunt esse quae dicunt? Sunt autem alii
qui credunt, et non loquuntur quod credunt, vel pigritia, vel
timore. Nam et ille servus quamvis talentum habuerit, tamen quia
erogare noluit, audit a Domino judice: Serve nequam et piger. Et
alio Evangelii loco dictum est quod multi ex principibus Judaeorum
credidissent in eum, sed non eum confitebantur, ne expellerentur de
synagogis; sed etiam ipsi reprehensi atque improbati sunt: sequitur
enim Evangelista dicens, Amaverunt enim gloriam hominum magis quam
Dei (Joan. XII, 42, 43). Si ergo et illi qui verum quod
loquuntur non credunt, et illi qui verum quod credunt non loquuntur,
merito reprobantur; quis erit servus vere dicendus fidelis, nisi ille
cui dicitur:
|
“Euge, serve bone, quoniam in modico fuisti fidelis,
supra multa te constituam; intra in gaudium domini tui?”
|
|
Talis
itaque servus nec antequam credat loquitur, nec cum crediderit tacet;
ne vel sic eroget ut ipse non habeat, vel quod habet non erogando non
habeat. Sic enim dictum est: Qui habet, dabitur ei; qui autem non
habet, et quod habet auferetur ab eo (Matth. XXV, 21-29).
2. [vers. 10.] Dicat ergo iste bonus servus cantans Alleluia,
id est, sacrificans Domino sacrificium laudis, a quo auditurus est,
Intra in gaudium Domini tui; exsultet, et dicat, Credidi, propter
quod locutus sum: hoc est, perfecte credidi. Non enim perfecte
credunt qui quod credunt loqui nolunt: ad ipsam enim fidem pertinet
etiam illud credere quod dictum est, Qui me confessus fuerit coram
hominibus, confitebor eum coram Angelis Dei (Matth. X, 32).
Ex hoc enim est appellatus fidelis ille servus, non tantum quia
accepit, sed quia impendit atque lucratus est. Ita et hoc loco non
ait, Credidi, et locutus sum; sed propter hoc dicit se locutum
esse, quia credidit. Simul enim credidit, et quod praemium loquendo
sperare, et quam poenam tacendo timere deberet. Credidi, inquit,
propter quod locutus sum. Ego autem humiliatus sum nimis. Passus est
enim multas tribulationes, propter verbum quod fideliter tenebat,
fideliter impendebat; et humiliatus est nimis: quod illi timuerunt qui
amaverunt gloriam hominum magis quam Dei. Sed quid est, Ego autem?
Diceret potius, Credidi, propter quod et locutus sum, et humiliatus
sum nimis: cur addidit, Ego autem, nisi quia homo humiliari potest
ab eis qui veritati contradicunt, non ipsa veritas quam credit et
loquitur? Unde et Apostolus, cum de catena sua diceret: Sed
sermo, inquit, Dei non est alligatus (II Tim. II, 9). Sic
et iste, quia ipsa est una persona sanctorum testium, hoc est,
martyrum Dei, Credidi, inquit, propter quod locutus sum. Ego
autem, non illud quod credidi, non sermo quem protuli; sed Ego
humiliatus sum nimis.
3. [vers. 11.] Ego autem dixi in ecstasi mea, Omnis homo
mendax. Ecstasin pavorem dicit, quem comminantibus persecutoribus,
et impendentibus passionibus cruciatus aut mortis, humana infirmitas
patitur. Hoc enim intelligimus, quia in isto psalmo vox martyrum
apparet. Nam et alio modo dicitur ecstasis, cum mens non pavore
alienatur, sed aliqua inspiratione revelationis assumitur. Ego autem
dixi in ecstasi mea, Omnis homo mendax. Conterritus enim respexit
infirmitatem suam, et vidit non de se sibi esse praesumendum. Quantum
enim ad ipsum hominem pertinet, mendax est: sed gratia Dei verax
effectus est, ne pressuris inimicorum cedens non loqueretur quod
crediderat, sed negaret; sicut Petro accidit, quoniam de se
praesumpserat, et docendus erat de homine non esse praesumendum. Et
si de homine non debet quisque praesumere, utique nec de seipso; quia
homo est. Bene ergo iste vidit in pavore suo omnem hominem esse
mendacem; quia et illi qui nullo pavore vanescunt, ne persequentibus
cedendo mentiantur, muneribus Dei tales sunt, non viribus suis.
Proinde verissime dictum est, Omnis homo mendax; sed Deus verax,
qui ait:
|
“Ego dixi, Dii estis, et filii Altissimi omnes: vos
autem sicut homines moriemini, et sicut unus ex principibus cadetis”
|
|
(Psal. LXXXI, 6, 7). Consolatur humiles, et implet eos
non solum fide credendae, sed etiam fiducia praedicandae veritatis, si
perseveranter subdantur Deo, nec imitentur unum ex principibus
diabolum, qui in veritate non stetit, et cecidit. Si enim omnis homo
mendax, in tantum non erunt mendaces, in quantum non erunt homines;
quoniam dii erunt, et filii Altissimi.
4. [vers. 12.] Hoc itaque considerans devotissimus populus
fidelium testium, quomodo infirmitatem humanam Dei misericordia non
relinquat, in cujus infirmitatis pavore dictum est, Omnis homo
mendax; quomodo consoletur humiles, et impleat spiritu fiduciae
trepidantes, ut pene mortuo corde reviviscant, nec in semetipsis
fidentes sint, sed in eo qui suscitat mortuos (II Cor. I, 9),
et linguas infantium facit disertas (Sap. X, 21); qui ait,
|
“Cum autem tradent vos, nolite cogitare quomodo aut quid loquamini:
dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini; non enim vos estis qui
loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis”
|
|
(Matth. X, 19 et 20): haec ergo omnia considerans ille qui
dixerat, Ego dixi in pavore meo, Omnis homo mendax, et videns
gratia Domini se factum veracem, Quid retribuam, inquit, Domino,
pro omnibus quae retribuit mihi? Non ait, pro omnibus quae tribuit
mihi; sed pro omnibus quae retribuit mihi. Quae igitur praecesserant
hominis, ut omnium donorum Dei non attributio, sed retributio vocari
possit? quae praecesserant hominis nisi peccata? Retribuit ergo Deus
bona pro malis, cui homines retribuunt mala pro bonis: haec enim
retribuerunt qui dixerunt, Hic est haeres; venite, occidamus eum
(Id. XXI, 38).
5. [vers. 13, 15.] Sed quaerit iste quid retribuat Domino,
et non invenit, nisi ex eis quae ipse Dominus retribuit. Calicem,
inquit, salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo. O homo,
peccato tuo mendax, dono Dei verax, et ideo jam non homo; quis tibi
dedit calicem salutaris, quem accipiens, et invocans nomen Domini,
retribues ei pro omnibus quae retribuit tibi? quis nisi ille qui ait,
Potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum (Id. XX, 22)?
Quis tibi dedit imitari passiones suas, nisi qui pro te passus est
prior? Ideoque , Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus.
Emit eam sanguine suo, quem prior fudit pro salute servorum, ne pro
Domini nomine servi fundere dubitarent; quod tamen eorum, non Domini
utilitati, proficeret.
6. [vers. 16.] Confiteatur itaque conditionem suam mancipium
tanto pretio comparatum, et dicat: O Domine, ego servus tuus; ego
servus tuus, et filius ancillae tuae. Ergo et emptus est, et
vernaculus est. An cum matre simul est emptus? an quia vernaculus
est, pro peccato fugae suae depraedatus, et ideo emptus, quia
redemptus est? Filius enim est ancillae secundum quod omnis creatura
subdita Creatori est, et verissimo Domino verissimum debet
famulatum: quem cum exhibet, libera est, hanc accipiens a Domino
gratiam, ut ei non necessitate, sed voluntate deserviat. Ergo iste
filius est Jerusalem coelestis, quae sursum est, mater omnium nostrum
libera (Galat. IV, 26). Et libera quidem a peccato, sed
ancilla justitiae: cujus filiis adhuc peregrinantibus dicitur, Vos in
libertatem vocati estis; et rursus eos servos facit, dicens, Sed in
charitate servite invicem (Id. V, 13): quibus item dicitur,
|
“Cum serviebatis peccato, liberi eratis a justitia; nunc vero
liberati a peccato, facti autem servi Deo, habetis fructum vestrum in
sanctificationem, finem vero vitam aeternam”
|
|
(Rom. VI, 20,
22). Dicat ergo Deo servus iste, Multi se martyres dicunt,
multi servos tuos, quia nomen tuum habent in variis haeresibus et
erroribus; sed quia praeter Ecclesiam tuam sunt, non sunt filii
ancillae tuae: Ego autem servus tuus, et filius ancillae tuae.
7. [vers. 17.] Disrupisti vincula mea; tibi sacrificabo
sacrificium laudis. Neque enim inveni ulla merita mea, quando tu
disrupisti vincula mea; ideo sacrificium laudis tibi debeo: quia etsi
gloriabor quod servus tuus sim et filius ancillae tuae; non in me, sed
in te Domino meo gloriabor, qui disrupisti vincula mea, ut a fuga
rediens religarer tibi.
8. [vers. 18.] Vota mea Domino reddam. Quae vota redditurus
es? Quas vovisti victimas? quae incensa? quae holocausta? An ad
illud respicis, quod paulo ante dixisti, Calicem salutaris accipiam,
et nomen Domini invocabo; et, Tibi sacrificabo sacrificium laudis?
Et revera quisquis bene cogitat quid voveat Domino et quae vota
reddat, seipsum voveat, seipsum reddat: hoc exigitur, hoc debetur.
Inspecto nummo Dominus dicit; Reddite Caesari quae Caesaris sunt,
et Deo quae Dei sunt (Matth. XXII, 21): imago sua redditur
Caesari, imago sua reddatur Deo.
9. [vers. 19.] Sed qui meminit non solum servum se esse Dei,
sed et filium ancillae Dei, videt ubi reddat vota sua, conformatus
Christo per calicem salutaris. In atriis, inquit, domus Domini.
Quae domus Dei est, haec ancilla Dei est: et quae domus Dei, nisi
omnis populus ejus? Ideo sequitur, In conspectu omnis populi ejus.
Et apertius jam nominat ipsam matrem. Quid est enim aliud populus
ejus, nisi quod sequitur, In medio tui, Jerusalem? Tunc est enim
quod redditur gratum, si de pace atque in pace reddatur. Qui autem
filii hujus ancillae non sunt, bellum potiusquam pacem amaverunt. Ne
quis autem existimet atria domus Domini, et omnem populum ejus
Judaeos significari, quia ita clausit iste psalmus, ut diceret, In
medio tui, Jerusalem, cujus nomine carnales Israelitae gloriantur;
audite sequentem psalmum, qui quatuor versiculis continetur.
|
|