|
Laudate Dominum omnes gentes, laudate eum omnes populi. Haec sunt
atria domus Domini, ille omnis populus ejus, haec vera Jerusalem .
Audiant magis illi qui hujus civitatis filii esse noluerunt, cum se ab
omnium gentium communione praeciderunt. Quoniam confirmata est super
nos misericordia ejus, et veritas Domini manet in aeternum. Haec
sunt duo illa, misericordia et veritas, quae in centesimo tertio
decimo psalmo memoriae commendanda commonui . Confirmata est autem
super nos misericordia Domini, cum ejus nomini, per quod liberati
sumus, inimicarum gentium rabida ora cesserunt: et veritas Domini
manet in aeternum, sive in eis quae promisit justis, sive in eis quae
minatus est impiis.
|
|