|
1. Audivimus, fratres, admonentem nos atque hortantem Spiritum
sanctum, ut sacrificium confessionis offeramus Deo. Confessio
autem, vel laudis ejus est, vel peccatorum nostrorum. Et illa quidem
confessio, qua peccata nostra Deo confitemur, omnibus nota est; ita
ut hanc solam dici confessionem in Scripturis sanctis minus erudita
existimet multitudo: nam ubi hoc verbum lectoris ore sonuerit,
continuo strepitus pius pectora tundentium consequitur. Sed debent
advertere quomodo dictum sit in alio psalmo:
|
“Quoniam ingrediar in
locum tabernaculi admirabilis usque ad domum Dei, in voce
exsultationis et confessionis, soni festivitatem celebrantis”
|
|
(Psal. XLI, 5). Hic enim certe manifestum est vocem
confessionis et sonum, non ad moerorem poenitentiae, sed ad laetitiam
festivitatis celeberrimae pertinere. Aut si de tam manifesto
testimonio quisquam adhuc dubitat, quid dicturus est ad illud quod in
Ecclesiastico scriptum est:
|
“Benedicite Dominum omnia opera
ipsius, date nomini ipsius magnificentiam, et confitemini in laudem
ipsius in canticis labiorum et in citharis; et sic dicite in
confessione, Quoniam omnia opera Domini bona nimis”
|
|
(Eccli.
XXXIX, 19-21)? Hic certe nullus vel tardissimus ambigit
confessionem in Dei laudibus poni; nisi forte tanta est in cujusquam
mente perversitas, ut dicere audeat etiam ipsum Dominum Jesum
Christum peccata sua Patri esse concessum. Quod si aliquis impius
propter nomen confessionis tentaret objicere, facillime refelleretur
ipsa contextione verborum. Sic enim loquitur:
inquit,
|
“Pater, Domine coeli et terrae, quia abscondisti haec a
sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis; ita, Pater,
quoniam sic placitum est coram te.”
|
|
Quis non eum intelligat in laude
Patris haec dicere? Quis non videat istam confessionem non ad dolorem
cordis, sed ad gaudium pertinere; cum etiam praecesserit Evangelista
dicens: In ipsa hora exsultavit Spiritu sancto et dixit, Confiteor
tibi, Pater (Luc. X, 21)?
2. [vers. 1.] Quapropter, charissimi, quoniam nullo modo est
omnino dubitandum, tot congruentibus testimoniis, quorum similia in
Scripturis per vos ipsos potestis advertere, non tantum in peccatis,
sed et in laudibus Dei confessionem divinis Litteris solere nominari;
quid congruentius in hoc psalmo, quando Alleluia cantamus, quod est,
Laudate Dominum, nos admoneri intelligimus, cum audimus,
Confitemini Domino, quam idipsum, scilicet ut laudemus Dominum?
Non potuit laud Dei brevius explicari, quam ut diceretur, Quoniam
bonus est. Quid sit grandius ista brevitate, non video; cum ita sit
proprium Deo quod bonus est, ut a quodam compellatus ipse Filius
Dei, cum audiret, Magister bone, ab eo scilicet qui carnem ejus
intuens, et divinitatis plenitudinem non intelligens, solum hominem
arbitrabatur; responderet, Quid me interrogas de bono? Nemo bonus,
nisi unus Deus (Marc. X, 17, 18). Quod quid est aliud
dicere, quam. Si me bonum vis appellare, intellige et Deum? Sed
quoniam populo dicitur, in praenuntiatione futurorum liberato ab omni
labore et captivitate peregrinationis et ab omni permixtione iniquorum,
quod ei per gratiam Dei praestitum est, non solum non retribuentis
mala pro malis, sed etiam retribuentis bona pro malis;
convenientissime adjunctum est, Quoniam in saeculum misericordia
ejus.
3. [vers. 2-5.]
|
“Dicat autem domus Israel quoniam bonus,
quoniam in saeculum misericordia ejus. Dicat autem Domus Aaron
quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia ejus. Dicant nunc
omnes qui timent Dominum quoniam in saeculum misericordia ejus.”
|
|
Recognoscitis, credo, charissimi, quae sit domus Israel, quae sit
domus Aaron, et quoniam utrique sunt timentes Dominum. Ipsi enim
sunt pusilli cum magnis, jam in alio psalmo bene insinuati cordibus
vestris: quorum numero nos omnes, in ejus gratia qui bonus est et in
saeculum misericordia ejus, sociatos esse gaudeamus; quoniam exauditi
sunt qui dixerunt, Adjiciat Dominus super vos, super vos et super
filios vestros (Psal. CXIII, 12-14): ut Israelitis in
Christum credentibus, ex quorum numero sunt Apostoli patres nostri,
et ad eminentiam perfectorum et ad obedientiam parvulorum adjungeretur
numerus Gentium; ut dicamus omnes facti unum in Christo, facti unus
grex sub pastore uno, et corpus illius capitis tanquam unus homo
dicamus, In tribulatione invocavi Dominum, et exaudivit me in
latitudine. Angustia nostrae tribulationis finitur: latitudo autem
quo transimus, non habet terminum. Quis enim accusabit adversus
electos Dei (Rom. VIII, 33)?
4. [vers. 6, 7.] Dominus mihi adjutor; non timebo quid faciat
mihi homo. Sed numquid solos homines habet inimicos Ecclesia? Quid
est homo carni et sanguini deditus, nisi caro et sanguis? Sed ait
Apostolus, Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem,
sed adversus principes et rectores mundi tenebrarum harum: id est,
rectores iniquorum, mundum istum diligentium, et propterea
tenebrarum; quia et nos fuimus aliquando tenebrae, nunc autem lux in
Domino (Ephes. V, 8). Adversus spiritualia, inquit,
nequitiae in coelestibus (Id. VI, 12): id est, diabolum et
angelos ejus; quem diabolum alio loco dicit principem potestatis aeris
hujus (Id. II, 2). Audi ergo quod sequitur: Dominus mihi
adjutor, et ego despiciam inimicos meos. Ex quolibet genere inimici
exsurgant, sive ex numero malorum hominum, sive ex numero malorum
angelorum; in Domini adjutorio despicientur cui confitemur laudem,
cui cantamus Alleluia.
5. [vers. 8, 9.] Despectis autem inimicis, non sic mihi
tanquam bonus homo se amicus opponat, ut ipse in se spem meam jubeat
collocari: Bonum est enim confidere in Domino, quam confidere in
homine. Nec quisquis secundum quemdam modum dici potest angelus
bonus, sic a me cogitetur, ut in eo confidere debeam: nemo enim
bonus, nisi solus Deus; et cum videntur adjuvare homo vel angelus,
cum hoc vera dilectione faciunt, ille per eos facit, qui eos pro modo
eorum bonos fecit. Bonum est ergo sperare in Dominum, quam sperare
in principes. Nam et Angeli dicti sunt principes, sicut in Daniele
legimus, Michael princeps vester (Dan. XII, 1).
6. [vers. 10, 11.]
|
“Omnes gentes circumdederunt me, et in
nomine Domini ultus sum eos: circumdantes circumdederunt me, et in
nomine Domini ultus sum eos.”
|
|
Quod ait,
|
“Omnes gentes
circumdederunt me, et in nomine Domini ultus sum eos,”
|
|
significat
Ecclesiae labores atque victoriam; sed quasi causa quaereretur unde
tanta mala superare potuerit, respectum est ad exemplum, et dixit quid
primo passa sit in capite suo, addendo quod sequitur, Circumdantes
circumdederunt me: et bene ibi non repetitum est, omnes gentes; quod
a Judaeis solis factum est. Et in nomine Domini ultus sum eos: quia
illic ipse pius populus, quod est corpus Christi, persecutores sensit
, de quorum genere caro illa suscepta et suspensa est, et pro quo
factum est quidquid ab illa interiore divinitate per exteriorem carnem
virtute immortali mortaliter factum est.
7. [vers. 12.]
|
“Circumdederunt me sicut apes favum, et
exarserunt sicut ignis in spinis, et in nomine Domini ultus sum
eos.”
|
|
Hic jam ex ordine gestarum rerum, etiam verborum ordo
contexitur. Nam ipsum Dominum caput Ecclesiae recte accipimus
circumdatum a persecutoribus, sicut circumdant apes favum. Quid enim
ab ignorantibus gestum sit, mystica subtilitate Spiritus sanctus
loquitur. Mel quippe apes operantur in favis: nescientes autem
persecutores Domini, fecerunt eum nobis ipsa passione dulciorem; ut
gustemus et videamus quam suavis est Dominus (Psal. XXXIII,
9), qui mortuus est propter delicta nostra, et resurrexit propter
justificationem nostram (Rom. IV, 25). Jam vero quod
sequitur, Et exarserunt velut ignis in spinis: in ejus corpore, hoc
est, in populo ubique diffuso melius intelligitur; quem circumdederunt
omnes gentes, cum sit collectus de omnibus gentibus. Exarserunt
quippe velut ignis in spinis, quando peccatricem carnem atque hujus
mortalis vitae molestissimas compunctiones, persecutionis incendio
cremaverunt. Et in nomine, inquit, Domini ultus sum eos: sive quia
et ipsi, malitia quae in eis justos persequebatur exstincta,
christiano populo sociati sunt; sive quia caeteri eorum qui
contempserunt hoc tempore vocantis misericordiam, veritatem judicantis
in fine sensuri sunt.
8. [vers. 13.] Tanquam cumulus arenae impulsus sum ut caderem,
et Dominus suscepit me. Quamvis enim esset jam magna multitudo
credentium, quasi arenae innumerabili comparanda, et in unam
societatem tanquam in cumulum ducta; tamen quid est homo, nisi quod
memor es ejus (Psal. VIII, 5)? Non dixit, Abundantiam
numeri mei, numerus gentium superare non valuit; sed, Dominus,
inquit, suscepit me. Multitudinem ergo fidelium in unitate fidei
simul habitantem persecutio gentium quo impelleret, ut dejiceret, non
habebat: quando in eum creditum est, qui et singulos et omnes et
ubique susciperet; quia eis invocantibus nusquam deesse potuisset.
9. [vers. 14.] Fortitudo mea et laudatio mea Dominus; et
factus est mihi in salutem. Qui ergo cadunt, cum impelluntur, nisi
qui sua sibi fortitudo, et sua sibi volunt esse laudatio? Nullus
quippe in certamine cadit, nisi cujus fortitudo et laudatio cadit.
Quapropter cujus fortitudo et laudatio est Dominus, tam non cadit
quam non cadit Dominus. Et ideo eis factus est in salutem; non quia
ipse aliquid factus est quod ante non erat, sed quia ipsi cum in eum
crederent, quod non erant facti sunt, et jam ipse non sibi, sed
illis, quod aversis a se non erat, salus coepit esse conversis.
10. [vers. 15.] Vox laetitiae et salutis in tabernaculis
justorum: ubi vocem moeroris et exitii putabant esse, qui in eorum
corpora saeviebant. Non enim sentiebant interiora gaudia sanctorum de
spe futura. Unde et et Apostolus dicit, Quasi tristes, semper
autem gaudentes (II Cor. VI, 10); et iterum, Non solum
autem, sed etiam gloriamur, inquit, in tribulationibus (Rom. V,
3).
11. [vers. 16.] Dextera Domini fecit virtutem. Quam
virtutem dicit? Dextera, inquit, Domini exaltavit me. Magna
virtus exaltare humilem, deificare mortalem, praebere de infirmitate
perfectionem, de subjectione gloriam, de passione victoriam, dare
auxilium de tribulatione; ut afflictis vera salus Dei patesceret,
affligentibus autem vana salus hominis remaneret. Magna haec; sed
quid miraris? audi quid repetat. Non homo se exaltavit, non homo se
perfecit, non sibi homo gloriam dedit, non homo vicit, non homo sibi
saluti fuit : Dextera Domini fecit virtutem.
12. [vers. 17.] Non moriar, sed vivam, et enarrabo opera
Domini. At illi stragem funerum ubique facientes, Ecclesiam
Christi mori arbitrabantur. Ecce nunc enarrat opera Domini. Ubique
Christus beatorum martyrum gloria est. Vicit vapulando ferientes;
patiendo, impatientes ; diligendo, saevientes.
13. [vers. 18.] Tamen cur tanta indigna pertulit corpus
Christi, sancta Ecclesia, populus in adoptionem; indicet nobis.
Emendans, inquit, emendavit me Dominus, et morti non tradidit me.
Non ergo quidquam viribus suis licuisse arbitretur fremitus impiorum:
non haberet istam potestatem, nisi sibi data esset desuper. Saepe
filios paterfamilias per nequissimos servos emendari jubet; cum illis
haereditatem, illis compedes praeparet. Quae est ista haereditas?
Auri est, an argenti, an gemmarum, aut fundorum, amoenorumque
praediorum? Vide qua intretur, et cognosce quid sit.
14. [vers. 19.] Aperite, inquit, mihi portas justitiae.
Ecce audivimus portas. Quid est intus? Ingressus, inquid, in eis
confitebor Domino. Illa confessio laudis est admirabilis usque ad
domum Dei, in voce exultationis et confessionis, soni festivitatem
celebrantis (Psal. XLI, 5): haec est aeterna beatitudo
justorum, qua beati sunt qui inhabitant in domo Dei, in saecula
saeculorum laudantes eum (Psal. LXXXIII, 5).
15. [vers. 20.] Sed vide quemadmodum intretur in portas
justitiae. Hae portae Domini, inquit, justi intrabunt in eas. Has
saltem nemo intret injustus, in illam Jerusalem quae non recipit
incircumcisum, ubi dicitur, Canes foris (Apoc. XXII, 15).
Satis sit quod in longinqua peregrinatione mea inhabitavi cum
tabernaculis Cedar, et cum his qui oderunt pacem eram pacificus
(Psal. CXIX, 5): pertuli usque in finem permixtionem
malorum, sed hae portae Domini; justi intrabunt in eas.
16. [vers. 21.] Confitebor, tibi, Domine, quoniam
exaudisti me, et factus es mihi in salutem. Quam saepe ostenditur
laudis esse ista confessio, non vulnera medico ostendens, sed de
percepta sanitate gratias agens. Ipse autem medicus salus est.
17. [vers. 22.] At istum quem dicimus?
|
“Lapidem quem
reprobaverunt aedificantes:”
|
|
nam
|
“hic factus est in caput anguli; ut
duos conderet in se, in unum novum hominem, faciens pacem, et
connecteret utrosque in uno corpore Deo (Ephes. II, 15,
16), ”
|
|
circumcisionem scilicet et praeputium.
18. [vers. 23.] A Domino factus est ei : id est, capiti
anguli a Domino factus est. Quamvis enim hoc non esset factus, nisi
passus esset; non tamen hoc ab eis a quibus passus est, factus est.
Nam illi qui aedificabant, reprobaverunt; sed in eo quod Dominus
occulte aedificabat, fecit in caput anguli quod illi reprobaverunt.
Et est mirabilis in oculis nostris: in oculis interioris hominis, in
oculis credentium, sperantium, diligentium; non in oculis carnalibus
eorum qui quasi hominem contemnendo reprobaverunt.
19. [vers. 24.] Hic est dies quem fecit Dominus. Meminit
iste homo se dixisse in superioribus psalmis, Quoniam inclinavit aurem
suam mihi, et in diebus meis invocavi (Psal. CXIV, 2); dies
suos commemorans veteres: unde modo dicit, Hic est dies quem fecit
Dominus; id est, quo mihi salutem dedit. Hic est dies de quo
dixit, Tempore acceptabili exaudivi te, et in die salutis adjuvi te
(Isai. XLIX, 8); id. est, dies quo ille mediator factus est
in caput anguli. Exsultemus ergo et jucundemur in eo.
20. [vers. 25.] O Domine, salvum me fac; o Domine, bene
prospera iter vero . Quia dies salutis est, salvum me fac: quia de
longinqua peregrinatione revertentes sejungimur ab eis qui oderant
pacem, cum quibus eramus pacifici, et cum loqueremur eis, debellabant
nos gratis; bene prospera iter redeuntibus, quia tu nobis factus es
via.
21. [vers. 26.] Benedictus enim qui venit in nomine Domini.
Maledictus ergo ille qui venit in nomine suo; sicut in Evangelio
dicit: Ego veni in nomine Patris mei, et non accepistis me: si
alius venerit in nomine suo, illum accipietis (Joan. V, 43).
Benediximus vos de domo Domini. Credo quod ista vox magnorum est ad
pusillos, eorum scilicet magnorum qui Verbum Deum apud Deum, sicut
in hac vita possunt, mente contingunt; et tamen sermonem suum propter
parvulos temperant, ut possint sinceriter dicere quod ait Apostolus:
Sive enim mente excessimus Deo, sive temperantes sumus vobis;
charitas enim Christi compellit nos (II Cor. V, 13 et 14).
Ipsi parvulos benedicunt de interiore domo Domini, ubi laus illa in
saecula saeculorum non deficit: et ideo videte quid inde annuntient.
22. [vers. 27.] Deus Dominus, et illuxit nobis. Dominus
ille qui venit in nomine Domini, quem reprobaverunt aedificantes, et
factus est in caput anguli (Matth. XXI, 9, 42); mediator
ille Dei et hominum homo Christus Jesus (I Tim. II, 5),
Deus est, aequalis est Patri, et illuxit nobis, ut quod credidimus
intelligeremus, et vobis nondum intelligentibus, sed jam credentibus,
enuntiaremus. Ut autem et vos intelligatis, Constituite diem festum
in confrequentationibus, usque ad cornua altaris: id est, usque ad
interiorem domum Dei, de qua vos benediximus, ubi sunt altaris
excelsa. Constituite diem festum, non tepide ac segniter, sed in
confrequentationibus. Ipsa est enim vox exsultationis, soni
festivitatem celebrantis, ambulantium in loco tabernaculi admirabilis
usque ad domum Dei. Si enim est ibi spirituale sacrificium,
sempiternum sacrificium laudis, et sacerdos sempiternus est, et altare
sempiternum pacata mens ipsa justorum. Hoc apertius dicimus,
fratres: quicumque Deum Verbum intelligere volunt, non eis sufficiat
caro, quod propter eos Verbum factum est, ut lacte nutrirentur; nec
in terra sufficiat iste dies festus quo agnus occisus est: sed
constituatur in confrequentationibus, quousque perveniatur, exaltatis
a Domino mentibus nostris, usque ad ejus divinitatem interiorem, qui
nobis exteriorem humanitatem lacte nutriendis praebere dignatus est.
23. [vers. 28, 29.] Et quid ibi aliud, nisi laudes ejus
cantabimus? Quid ibi aliud dicemus, nisi, Deus meus es tu, et
confitebor tibi; Deus meus es tu, et exaltabo te: confitebor tibi,
Domine, quoniam exaudisti me, et factus es mihi in salutem? Non
strepitu verborum ista dicemus, sed dilectio inhaerens illi per seipsam
clamat istam vocem, et dilectio ipsa vox est ista. Itaque sicut
coepit laudem, ita terminat: Confitemini Domino, quoniam bonus,
quoniam in saeculum misericordia ejus. Hinc coepit Psalmus, huc
desinit; quoniam sicut ab mitio quod deseruimus, ita in finem quo
redimus, non est aliquid quod salubrius delectet, quam laus Dei, et
semper Alleluia.
|
|