|
Psalmos omnes caeteros, quos codicem Psalmorum novimus continere,
quod Ecclesiae consuetudine Psalterium nuncupatur, partim
sermocinando in populis, partim dictando exposui, donante Domino,
sicut potui: psalmum vero centesimum octavum decimum, non tam propter
ejus notissimam longitudinem, quam propter ejus profunditatem paucis
cognoscibilem differebam. Et cum molestissime ferrent fratres mei,
ejus solius expositionem, quantum ad ejusdem corporis Psalmos
pertinet, deesse opusculis nostris, meque ad hoc solvendum debitum
vehementer urgerent, diu petentibus jubentibusque non cessi; quia
quotiescumque inde cogitare tentavi, semper vires nostrae intentionis
excessit. Quanto enim videtur apertior, tanto mihi profundior videri
solet; ita ut etiam quam sit profundus, demonstrare non possem.
Aliorum quippe, qui difficile intelliguntur, etiamsi in obscuritate
sensus latet, ipsa tamen apparet obscuritas: hujus autem nec ipsa;
quoniam talem praebet superficiem, ut lectorem atque auditorem, non
expositorem necessarium habere credatur. Et nunc quod tandem ad
pertractationem ejus accedo, quid in eo possim, prorsus ignoro: spero
tamen, ut aliquid possim, adfuturum atque adjuturum Deum. Sic enim
fecit in omnibus quaecumque sufficienter, cum prius mihi ad
intelligendum vel explicandum difficilia ac pene impossibilia
viderentur, exposui. Statui autem per sermones id agere, qui
proferantur in populis, quas Graeci OMILIAS vocant. Hoc enim
justius esse arbitror, ut conventus ecclesiastici non fraudentur etiam
psalmi hujus intelligentia, cujus, ut aliorum, delectari assolent
cantilena. Sed sit huc usque prooemium: jam de ipso est loquendum,
de quo istuc visum est praeloquendum.
|
|