|
1. [vers. 1.] Ab exordio suo magnus psalmus iste, charissimi,
exhortatur nos ad beatitudinem, quam nemo est qui non expetat. Quis
enim usquam vel potest, vel potuit, vel poterit inveniri qui nolit
esse beatus? Quid igitur exhortatione opus est ad eam rem quam sua
sponte appetit animus humanus? Nam profecto qui exhortatur, id agit,
ut excitetur voluntas ejus cum quo agit, ad illud propter quod
exhortationis adhibetur alloquium. Utquid ergo nobiscum agitur, ut
velimus quod nolle non possumus; nisi quia omnes quidem beatitudinem
concupiscunt, sed quonam modo ad eam perveniatur, plurimi nesciunt?
Ideoque hoc docet iste, qui dicit: Beati immaculati in via, qui
ambulant in lege Domini. Tanquam diceret: Scio quid velis,
beatitudinem quaeris; si ergo vis esse beatus, esto immaculatus.
Illud enim omnes, hoc autem pauci volunt, sine quo non pervenitur ad
illud quod omnes volunt. Sed ubi erit quisque immaculatus, nisi in
via? In qua via, nisi in lege Domini? Ac per hoc, Beati
immaculati in via, qui ambulant in lege Domini, non superfluo nobis
dicitur, sed exhortatio necessaria nostris mentibus adhibetur. Quid
enim boni sit ad quod multi pigri sunt, id est, immaculatos ambulare
in via, quae lex est Domini, sic ostenditur, cum beatos esse qui hoc
faciunt, indicatur, ut propter illud quod omnes volunt, etiam hoc
fiat quod plurimi nolunt. Beatum quippe esse, tam magnum est bonum,
ut hoc et boni velint et mali. Nec mirum est quod boni propterea sunt
boni; sed illud est mirum, quod etiam mali propterea sunt mali, ut
sint beati. Nam quisquis libidinibus deditus, luxuria stuprisque
corrumpitur, in hoc malo beatitudinem quaerit, et se miserum putat,
cum ad suae concupiscentiae voluptatem laetitiamque non pervenit,
beatum vero non dubitat jactare cum pervenit. Et quisquis avaritiae
facibus inardescit, ad hoc congregat quocumque modo divitias, ut
beatus sit: inimicorum sanguinem fundere quicumque desiderat,
dominationem quisquis affectat, crudelitatem suam quisquis alienis
cladibus pascit, in omnibus sceleribus beatitudinem quaerit. Hos
igitur errantes, et vera miseria falsam beatitudinem requirentes,
revocat ad viam, si audiatur, vox ista divina, Beati immaculati in
via, qui ambulant in lege Domini: tanquam dicens, Quo itis?
Peritis, et nescitis. Non illac itur qua pergitis, quo pervenire
desideratis: nam utique beati esse cupitis; sed misera sunt, et ad
majorem miseriam ducunt itinera ista qua curritis. Tam magnum bonum
quaerere per mala nolite: si ad illud pervenire vultis, huc venite,
hac ite. Viae perversae relinquite malignitatem, qui non potestis
relinquere beatitudinis voluntatem. Frustra tendendo fatigamini, quo
perveniendo inquinamini. Non autem beati inquinati in errore, qui
ambulant in perversitate saeculi; sed, Beati immaculati in via, qui
ambulant in lege Domini.
2. [vers. 2, 3.] Quid porro adjungat attendite: Beati qui
scrutantur testimonia ejus, in toto corde exquirunt eum. Non mihi
videtur aliud his verbis commemoratum beatorum genus, quam illud quod
ante dictum est. Nam scrutari testimonia Domini, et eum in toto
corde exquirere, hoc est immaculatum in via, in lege Domini
ambulare. Denique sequitur et dicit: Non enim qui operantur
iniquitatem, in viis ejus ambulaverunt. Si ergo ambulantes in via,
id est in lege Domini, ipsi sunt scrutantes testimonia ejus, et in
toto corde exquirentes eum; profecto qui operantur iniquitatem, non
scrutantur testimonia ejus. Et tamen novimus operarios iniquitatis ad
hoc scrutari testimonia Domini, quia malunt docti esse quam justi:
novimus et alios ad hoc scrutari testimonia Domini , non quod jam
recte vivant, sed ut sciant quemadmodum vivere debeant. Tales ergo
nondum immaculati ambulant in lege Domini, ac per hoc nondum beati.
Quomodo ergo intelligendum est, Beati qui scrutantur testimonia
ejus; cum videamus homines ejus scrutari testimonia non beatos, quia
non immaculatos? Nam Scribae et Pharisaei super cathedram Moysi
sedentes, de quibus Dominus ait, Quae dicunt, facite; quae autem
faciunt, facere nolite: dicunt enim, et non faciunt (Matth.
XXIII, 3); utique scrutabantur testimonia Domini, ut haberent
quae dicerent bona, quamvis facerent mala. Sed hos omittamus: recte
quippe respondebitur nobis quod isti non scrutantur testimonia Domini.
Non enim quaerunt ipsa, sed aliud quaerunt per ipsa, id est, ut
glorificentur ab hominibus, vel ditentur. Non est hoc scrutari
testimonia Dei, non diligere quod ostendunt, nolle pervenire quo
ducunt, id est ad Deum. Aut si et ipsi scrutantur testimonia Dei,
quamvis non ut ipsum, sed ut aliud ex his inveniant et acquirant;
certe non in toto corde exquirunt eum, quod non utique frustra hic
additum cernimus. Sciens enim Spiritus qui haec dicit, multos
propter aliud, non propter quod constitutum est, scrutari testimonia
ejus, non tantum dixit, Beati qui scrutantur testimonia ejus; sed
addidit, in toto corde exquirunt eum, tanquam docens quemadmodum, vel
propter quid scrutanda sint testimonia Domini. Denique in libro
Sapientiae loquens ipsa Sapientia: Quaerunt, inquit, me mali, et
non inveniunt; oderunt enim sapientiam (Prov. I, 28 et 29).
Quod quid est aliud, quam, Oderunt me? Quaerunt ergo me, ait, et
non me inveniunt qui oderunt me. Quomodo igitur dicuntur quaerere quod
oderunt, nisi quia non hoc, sed aliud ibi quaerunt? Non enim volunt
esse sapientes in Dei gloriam, sed volunt videri sapientes propter
hominum gloriam. Quomodo enim sapientiam non oderunt, quae jubet et
docet contemnendum esse quod diligunt? Proinde,
|
“Beati immaculati
in via, qui ambulant in lege Domini. Beati qui scrutantur testimonia
ejus, in toto corde exquirunt eum.”
|
|
Sic enim scrutando testimonia
ejus, ut in toto corde exquirant eum, immaculati ambulant in lege
Domini. Numquid tamen ille non scrutabatur testimonia ejus, nec
quaerebat eum, qui dicebat, Magister bone, quid boni faciam, ut
vitam aeternam consequar? Sed quomodo eum in toto corde quaesivit,
cujus consilio divitias suas praetulit, quo audito tristis abscessit
(Matth. IX, 16, 22)? Nam et propheta Isaias dicit,
Quaerite Dominum; et cum inveneritis eum, derelinquat impius vias
suas, et vir iniquus cogitationes suas (Isai. LV, 6 et 7).
3. Quaerunt itaque Deum et impii et iniqui, ut eo invento non sint
impii, nec iniqui. Quomodo ergo jam beati, cum adhuc testimonia ejus
scrutantur et exquirunt eum, cum hoc facere possint et impii, possint
et iniqui? Beatos autem esse impios et iniquos, quis vel impius
dixerit aut iniquus? Ergo spe beati, sicut beati qui persecutionem
patiuntur propter justitiam: non propter quod adest, quamdiu mala
patiuntur; sed propter quod aderit, quoniam ipsorum est regnum
coelorum: et beati qui esuriunt et sitiunt justitiam; non quia
esuriunt et sitiunt, sed propter quod sequitur, quoniam ipsi
saturabuntur: et beati qui plorant; non quia plorant, sed propter
quod sequitur, quia ridebunt (Matth. V, 10, 6, 5).
Proinde, Beati qui scrutantur testimonia ejus, in toto corde
exquirunt eum; non quia scrutantur et exquirunt, sed quia inventuri
sunt quod exquirunt: in toto enim corde, non negligenter exquirunt.
Si ergo spe beati, fortassis etiam spe immaculati. Nam profecto in
hac vita, licet in lege Domini ambulemus, licet scrutemur testimonia
ejus, et in toto corde exquiramus eum, si dixerimus quia peccatum non
habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est (I Joan.
I, 8). Sed hoc diligentius inquirendum est. Sequitur quippe,
Non enim qui operantur iniquitatem, in viis ejus ambulaverunt. Ex
quo videri potest, qui ambulant in via Domini, id est in lege
Domini, scrutando testimonia ejus, et in toto corde exquirendo eum,
jam esse posse immaculatos, hoc est sine peccato, propter verba
sequentia: Non enim qui operantur iniquitatem, in viis ejus
ambulaverunt. Qui autem peccatum facit, et iniquitatem facit, ait
beatus Joannes; et addidit, Peccatum iniquitas est (Id. III,
4). Sed jam sermo iste claudendus est, nec in angustum tanta
quaestio coarctanda.
|
|