|
1. [vers. 3.] Scriptum est, et legitur, et verum est, in hoc
psalmo, Non enim qui operantur iniquitatem, in viis ejus
ambulaverunt. Sed elaborandum est, opitulante Deo, in cujus manu
sunt et nos et sermones nostri (Sap. VII, 16), ne recte
dictum, non recte intellectum, lectorem auditoremve perturbet .
Cavendum est enim, ne omnes sancti, quorum illa vox est, Si
dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas
in nobis non est; aut non putentur ambulare in viis Domini, quoniam
peccatum iniquitas est (I Joan. III, 4), et qui operantur
iniquitatem, non utique in viis ejus ambulaverunt; aut quia dubium non
est eos ambulare in viis Domini, non credantur habere peccatum, quod
procul dubio falsum est. Neque enim propter arrogantiam superbiamque
vitandam scriptum est, Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos
ipsos seducimus. Alioquin non adderetur, Et veritas in nobis non
est; sed diceretur, Humilitas in nobis non est: praesertim quia
sequitur unde iste sensus clarius illustretur, omnesque auferat
dubitatione ambages. Cum enim hoc beatus Joannes dixisset, ad
junxit:
|
“Si autem confessi fuerimus delicta nostra, fidelis est et
justus, qui dimittat nobis peccata nostra, et mundet nos ab omni
iniquitate”
|
|
(Id. I, 8 et 9). Quid hic dicit, quid
contradicit damnabilis impietatis elatio? Si enim propter arrogantiam
devitandam, non propter veritatem fatendam, non dicunt sancti se non
habere peccatum; quid est quod confitentur, ut remissionem
mundationemque mereantur? An et hoc fit, ut arrogantia devitetur?
Quomodo ergo impetrabitur peccatorum vera mundatio, quorum est falsa
confessio? Conticescat igitur et arescat elatio fenea superborum, se
ipsa seducens, quae in auribus hominum simulata humilitate dicit se
habere peccatum, in corde autem suo impia elatione dicit se non habere
peccatum. Qui enim hoc dicunt, seipsos seducunt, et veritas in eis
non est. Sed quando in auribus hominum hoc dicunt, non tantum
seipsos, sed alios quoque doctrinae insanae perversitate seducunt: cum
vero id in corde suo dicunt, illic seipsos seducunt, illic veritas in
eis non est; ac per hoc seipsos in corde suo seducunt, et in suo corde
veritatis lumen amittunt. Exclamet autem sancta familia Christi,
fructificans et crescens in universo mundo, humiliter verax et
veraciter humilis; exclamet, inquam:
|
“Si dixerimus quia peccatum
non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est. Quod
si confessi fuerimus delicta nostra, fidelis est et justus, ut
dimittat nobis peccata nostra, et mundet nos ab omni iniquitate.”
|
|
Haec ut dicuntur, ita sentiantur. Tunc enim erit humilitas vera, si
non sola ostentetur in lingua; ut simus secundum Apostolum, non alta
sapientes, sed humilibus consentientes (Rom. XII, 16): non
ait, colloquentes, sed, consentientes; quod non fit ore, sed
corde. Hypocrita, si dicis te habere, cum credas te non habere
peccatum; foris fingis humilitatem, intus amplecteris vanitatem.
Ergo et in ore et in corde non habes veritatem. Quid tibi prodest
videri hominibus humile esse quod dicis, si Deus videt altum esse quod
sapis? Certe, si auribus divinum insonaret oraculum, Noli altum
dicere; nec sic immerito damnareris, si humile in ore coram
hominibus, et altum in corde coram Domino loquereris. Cum vero
audias, Noli altum sapere, sed time (Id. XI, 20) (non enim
ait, dicere, sed, sapere); cur non etiam intus es humilis ubi
sapis? An ideo mens altitudine inflatur, ut humilitatem lingua
mentiatur? Legis, vel audis, Noli altum sapere, sed time: et tu
in tantum sapis altum, ut te peccatum existimes non habere; ac per
hoc, quia non vis timere, nihil tibi aliud remanet quam tumere .
2. Et unde, inquis, scriptum est, Non enim qui operantur
iniquitatem, in viis ejus ambulaverunt? An vero sancti Domini non
ambulant in viis Domini? Quod si ambulant, inquit, non operantur
iniquitatem: si non operantur iniquitatem, non habent peccatum;
quoniam peccatum iniquitas est. Exsurge in adjutorium mihi, Domine
Jesu, et contra haereticum superbientem opitulare mihi per Apostolum
confitentem. Ecce, ubi est homo tuus exinaniens se, ut impleatur
te? Ipsum audiamus, fratres mei; ipsum de hac quaestione, si
placet, imo quia placet, interrogemus. Dic nobis, Paule
beatissime, utrum ambulaveris in viis Domini, cum in carne adhuc
viveres? Respondet: Et unde dicebam, Verumtamen in quod
pervenimus, in eo ambulemus (Philipp. III, 16)? Unde
dicebam, Numquid circumvenit vos Titus? nonne eodem spiritu
ambulavimus? nonne iisdem vestigiis (II Cor. XII, 18)?
Unde dicebam, Quamdiu sumus in corpore, peregrinamur a Domino; per
fidem enim ambulamus, non per speciem (Id. V, 6, 7)? Quae
certior via Domini, quam fides ex qua justus vivit (Rom. I,
17)? In cujus alterius viae itinere ad superna tendebam, quando
dicebam,
|
“Unum autem quae retro oblitus, in ea quae ante sunt
extentus, secundum intentionem sequor ad palmam supernae vocationis
Dei in Christo Jesu”
|
|
(Philipp. III, 13, 14)? Postremo
in qua alia via cucurreram, quando dicebam, Bonum certamen certavi,
cursum consummavi (II Tim. IV, 7)? Satis sint ista
responsa, quibus apostolum Paulum in viis Domini ambulasse
didicimus: sed ab illo et aliud inquiramus. Dic obsecro, o
Apostole, quando adhuc in carne vivens in viis Domini ambulabas;
habebas peccatum, an sine peccato eras? Audiamus utrum se ipse
seducat, an vero quod beatus Joannes ejus coapostolus sapiat: quoniam
veritas erat in eis. Et hic ergo respondet: Nonne legistis ubi
confiteor, dicens, Non enim quod volo facio bonum, sed quod nolo
malum, hoc ago? Et hoc audivimus: jam itaque illud interrogamus,
Quomodo in viis Domini ambulabas, si malum quod nolebas hoc agebas;
cum Psalmus sanctus insonet dicens, Non enim qui operantur
iniquitatem, in viis ejus ambulaverunt? Audi continuo respondentem
per sententiam consequentem: Si quod nolo, inquit, ego hoc facio,
jam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum (Rom.
VII, 15-17). Ecce quemadmodum qui ambulant in viis Domini,
non operantur peccatum, et tamen non sunt sine peccato; quia jam non
ipsi operantur illud, sed quod habitat in eis peccatum.
3. Hic dicet aliquis: Quomodo agebat quod nolebat malum, et
quomodo ipse non id agebat, sed quod habitabat in illo peccatum?
Interim jam ista quaestio soluta est, satisque apparuit Scripturae
auctoritate canonicae, fieri posse ut ambulantes in viis Domini,
quamvis non sint sine peccato, non tamen id operentur ipsi. Non enim
qui operantur iniquitatem, hoc est peccatum, quia peccatum iniquitas
est, in viis ejus ambulaverunt. Jam vero qua ratione possit
intelligi, et agens illud propter corpus mortis hujus, in quo lex
peccati habitat, et non ipse agens illud propter vias Domini in quibus
ambulat; alius sermo necessarius est, quia iste claudendus est.
|
|