|
1. [vers. 3.] Propter id quod in psalmo isto scriptum est, Non
enim qui operantur iniquitatem, in viis ejus ambulaverunt, quoniam
peccatum iniquitas est (I Joan. III, 4), sicut Joannes
apostolus dicit, exorta difficilis quaestio, Quomodo possint sancti
in hac vita et non esse sine peccato, quia et illud verum est, Si
dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas
in nobis non est (Id. I, 8); et tamen ambulare vias Domini,
quas non ambulant qui operantur iniquitatem: soluta est, dicente
apostolo Paulo, Jam non ergo operor illud, sed id quod in me habitat
peccatum. Quomodo enim est sine peccato, in quo habitat peccatum?
Ambulat tamen vias Domini, quas non ambulant qui operantur; quia jam
non ipse operatur illud, sed quod in eo habitat peccatum. Verumtamen
ita soluta est quaestio ista, ut difficilior altera nasceretur,
Quomodo agat homo quod ipse non agit. Utrumque enim dixit; et, Non
quod volo, ago; et, Non ego operor illud, sed quod habitat in me
peccatum (Rom. VII, 17 et 20, 16). Unde intelligere
debemus, quando peccatum quod habitat in nobis, operatur in nobis,
tunc nos id non operari; quando nequaquam ei voluntas nostra
consentit, et tenet etiam corporis membra, ne obediant desideriis
ejus. Quid enim operatur peccatum nolentibus nobis, nisi sola
illicita desideria? Quibus si voluntatis non adhibeatur assensus;
movetur quidem nonnullus affectus, sed nullus ei relaxatur effectus.
Hoc praecepit idem apostolus, ubi dicit: Non ergo regnet peccatum in
vestro mortali corpore, ad obediendum desideriis ejus; nec exhibeatis
membra vestra arma iniquitatis peccato (Id. VI, 12, 13).
Sunt itaque desideria peccati, quibus nos prohibuit obedire.
Operantur ergo peccatum haec desideria; quibus si obedimus, et nos
operamur: si autem obtemperantes Apostolo non obedimus eis, non illud
nos operamur, sed quod in nobis habitat peccatum. Si autem desideria
nulla haberemus illicita, nec nos, nec peccatum mali aliquid
operaretur in nobis. Motum porro illiciti desiderii, cui non
obediendo non eum nos operamur, ideo et nos agere dicimur, quoniam non
est naturae vigor alienae, sed languor est nostrae: a quo languore
omnimodo salvi erimus, cum et animo et corpore immortales facti
fuerimus. Quapropter et quia in viis Domini ambulamus, non obedimus
desideriis peccati; et quia non sumus sine peccato, habemus desideria
peccati. Ac per hoc jam nos ea non operamur, non eis obediendo; sed
quod in nobis habitat peccatum, eadem commovendo. Non enim qui
operantur iniquitatem, id est, obediunt desideriis peccati, in viis
Domini ambulaverunt.
2. Sed adhuc quaerendum est quae petamus dimitti nobis, quando
dicimus Deo, Dimitte nobis debita nostra: utrum quae nos operamur,
quando peccati desideriis obedimus; an ipsa desideria nobis dimitti
volumus, quae nos non operamur, sed quod habitat in nobis peccatum.
Quantum quidem ego sapere possum, languoris illius et infirmitatis,
unde illicita desideria commoventur, quod peccatum appellat Apostolus
(Id. VII, 7-25), universus reatus sacramento Baptismatis
est solutus, cum omnibus quae illi obedientes fecimus, diximus,
cogitavimus; nec nobis deinceps languor iste obesset, quamvis
inesset, si desideriis ejus illicitis nullis unquam obedientiam
praeberemus, sive operatione, sive locutione, sive tacita
assensione; donec etiam ipse sanaretur, cum id quod poscimus esset
impletum, sive dicentes, Veniat regnum tuum; sive dicentes, Libera
nos a malo (Matth. VI, 12, 10, 13): sed quoniam tentatio
est vita humana super terram (Job VII, 1); etiamsi a criminibus
longe simus, non tamen deest ubi desideriis peccati, vel facto, vel
dicto, vel cogitatu obediamus; quando adversus majora vigilantibus,
quaedam incautis minuta subrepunt quae si adversus nos colligantur,
etsi non singula suis molibus conterunt, omnia tamen acervo nos
obruunt. Et propter haec, etiam hi qui ambulant in viis Domini
dicunt, Dimitte nobis debita nostra: quoniam ad vias Domini, et
ipsa oratio pertinet, et ipsa confessio, quamvis non ad eas peccata
pertineant.
3. Itaque in viis Domini, quas omnes fides una complectitur, qua
in eum creditur qui justificat impium (Rom. IV, 5), qui etiam
dixit, Ego sum via (Joan. XIV, 6); nemo peccatum operatur,
sed confitetur. Deviat ergo, cum peccat; et ideo peccatum viae non
tribuitur, quod a deviante committitur: sed in via fidei pro non
peccantibus habentur, quibus peccata non imputantur. De quibus
apostolus Paulus justitiam fidei commendans, in psalmo scriptum esse
monstravit, Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta
sunt peccata: beatus vir cui non imputavit Dominus peccatum (Rom.
IV, 7; et Psal. XXXI, 1 et 2). Hoc praestant viae
Domini; ac per hoc, quoniam justus ex fide vivit (Rom. I,
17), ab ista via Domini illa alienat iniquitas, quae est
infidelitas. In hac autem via, id est, in fide pia, quisquis
ambulat, aut peccatum non operatur, aut si quid a deviante
committitur, propter viam non imputatur, et tanquam non fuerit
operatus accipitur. Et ideo bene etiam sic intelligitur, Non enim
qui operantur iniquitatem, in viis ejus ambulaverunt; ut hanc
iniquitatem significaverit, quae recedit a fide, aut non accedit ad
fidem. Quemadmodum enim ait Dominus de Judaeis, Si non venissem,
peccatum non haberent (Joan. XV, 22); nec utique sine ullo
peccato erant, antequam Christus veniret in carne, et ex quo venit,
coeperunt habere peccatum; sed peccatum quoddam certum, id est,
infidelitatis, intelligi voluit, quoniam non crediderunt in eum: ita
qui operantur iniquitatem, non quamlibet, sed hanc ipsam
infidelitatis, non in viis ejus ambulaverunt, quia universae viae
Domini misericordia et veritas (Psal. XXIV, 10); utrumque
autem in Christo est, et praeter Christum nusquam est. Dico enim
Christum, ait Apostolus, ministrum fuisse circumcisionis propter
veritatem Dei, ad confirmandas promissiones Patrum; Gentes autem
super misericordiam glorificare Deum (Rom. XV, 8 et 9). In
hoc igitur misericordia, quia nos redemit; in hoc veritas, quia id
quod promisit implevit, et impleturus est quod promittit. Qui ergo
operantur iniquitatem, id est infidelitatem, non in viis ejus
ambulaverunt; quia in Christum non crediderunt. Ergo convertantur,
et in eum qui justificat impium, pie credant, atque in illo
misericordiam peccatis dimissis, et veritatem completis promissis, hoc
est, universas vias Domini inveniant: in quibus ambulantes non
operabuntur iniquitatem; quia non tenebunt infidelitatem, sed fidem,
quae per dilectionem operatur (Galat. V, 6), et cui peccatum non
imputatur.
|
|