|
1. [vers. 1.] De hoc titulo nulla quaestio est. Domine, quis
peregrinabitur in tabernaculo tuo? Quanquam aliquando ponatur
tabernaculum etiam pro habitatione sempiterna, tamen cum proprie
accipitur tabernaculum, belli res est: unde et contubernales milites
dicuntur, tanquam simul habentes tabernacula. Hic sensus adjuvatur ex
eo quod dictum est, quis peregrinabitur: ad tempus enim cum diabolo
dimicamus, et tunc opus est tabernaculo, quo nos reficiamus; quod
significat maxime fidem temporalis dispensationis, quae pro nobis acta
est temporaliter per incarnationem Domini. Et quis requiescet in
monte sancto tuo? hic fortasse jam ipsam aeternam habitationem
significat, ut montem intelligamus supereminentiam charitatis Christi
in vita aeterna .
2. [vers. 2.] Qui ingreditur sine macula, et operatur
justitiam: hic proposuit, deinceps id exsequitur.
3. [vers. 3.] Qui loquitur veritatem in corde suo: nonnulli
enim in labiis habent veritatem, et in corde non habent: tanquam si
aliquis dolose ostendat viam, sciens in ea esse latrones, et dicat,
Si hac ieris, a latronibus tutus eris; et contingat ut vere non ibi
latrones inveniantur, verum ille locutus est, sed non in corde suo;
aliud enim putabat, et nesciens verum dixit: ergo parum est verum
loqui, nisi etiam in corde ita sit. Qui non egit dolum in lingua
sua: lingua agitur dolus, cum aliud ore profertur, aliud pectore
tegitur. Nec fecit proximo suo malum: proximum omnem hominem accipi
oportere notum est. Et opprobrium non accepit adversus proximum suum:
id est, non libenter aut temere credidit criminatori.
4. [vers. 4.] Ad nihilum deductus est in conspectu ejus
malignus. Ista perfectio est, ut nihil in hominem valeat malignus;
et ut hoc sit in conspectu ejus, id est, certissime noverit malignum
non esse, nisi cum animus a specie sui Creatoris aeterna et
incommutabili, ad creaturae speciem avertitur, quae de nihilo facta
est. Timentes autem Dominum glorificat: utique ipse Dominus.
Initium autem sapientiae timor Domini (Psal. CX, 10; Eccli.
I, 16): sicut ergo illa superiora pertinent ad perfectos, ita ea
quae nunc dicturus est pertinent ad incipientes.
5. [vers. 5.] Qui jurat proximo suo, et non decipit: qui
pecuniam suam non dedit ad usuram, et munera super innocentes non
accepit . Ista non sunt magna: sed qui nec ista potest, multo minus
potest loqui veritatem in corde suo, et non dolum agere in lingua sua,
sed ut est in corde verum ita proferre, et habere in ore, Est est,
Non non (Matth. V, 37); et non facere proximo suo malum, id
est nulli homini; et opprobrium non accipere adversus proximum suum:
quae sunt perfectorum, in quorum conspectu ad nihilum deductus est
malignus. Tamen etiam ista minora ita concludit: Qui facit haec,
non commovebitur in aeternum: id est, perveniet ad illa majora, in
quibus est magna et inconcussa stabilitas. Nam et ipsa tempora non
sine causa fortasse sic variata sunt, ut in superiore conclusione
praeteritum tempus poneretur, in hac autem futurum: nam ibi dictum
est, Ad nihilum deductus est in conspectu ejus malignus; hic autem,
Non commovebitur in aeternum.
|
|