|
1. [vers. 4.] Quis est, charissimi, qui Domino dicit,
|
“Tu
praecepisti mandata tua custodiri nimis. Utinam dirigantur viae meae
ad custodiendas justificationes tuas. Tunc non confundar, dum
inspicio in omnia mandata tua?”
|
|
Quis est qui hoc dicit, nisi
unumquodque membrum Christi, vel potius universum corpus Christi?
Et quid est, Tu praecepisti mandata tua custodiri nimis? utrum,
nimis praecepisti; an, nimis custodiri? Quodlibet horum
intelligamus, contra illam memorabilem nobilemque sententiam hoc dictum
videtur, quam Graeci laudant in sapientibus suis, et Latini laudando
consentiunt:
(Terent. Andr. Act. I, sc.
1). Si enim hoc verum est, ut ne quid nimis fiat; quomodo verum
est quod hic dicitur, Tu praecepisti mandata tua custodiri nimis?
quando Deus aliquid vel nimis praeciperet, vel nimis custodiri
vellet, si omne nimium reprehensione dignum esset? Diceremus ergo nos
nulla graecorum sapientium auctoritate teneri , intuentes quod scriptum
est, Nonne stultam fecit Deus sapientiam hujus mundi (I Cor. I,
20)? et potius istam sententiam falsam esse crederemus, qua dictum
est,
quam divinum eloquium, ubi legimus atque
cantamus, Tu praecepisti mandata tua custodiri nimis; nisi nos non
graeca elatio, sed vera ratio revocaret. Nimis quippe dicitur,
quidquid plus fuerit quam oportet. Nam parum et nimium duo sunt inter
se contraria. Parum est quod minus est quam oportet; et nimium, plus
quam oportet. Horum in medio modus est, quod dicitur, Sat est.
Cum itaque utile sit in vita et moribus, ut amplius quam oportet nihil
omnino faciamus; profecto veram esse sententiam,
fateri potius quam negare debemus. Sed aliquando latina lingua hoc
verbo sic abutitur, ut nimis pro eo quod est valde, et positum
inveniamus in Litteris sacris, et ponamus in sermonibus nostris. Nam
et hic, Tu praecepisti mandata tua custodiri nimis, nonnisi Valde
intelligimus, si recte intelligimus: et, Nimis te diligo, si alicui
charissimo dicimus, non utique plus quam oportet, sed valde nos
diligere intelligi volumus. Denique illa graeca sententia non habet
hoc verbum, quod hic legitur: ibi enim est AGAN, quod est nimis;
hic est autem SFODRA, quod est Valde. Sed aliquando, ut
diximus, Nimis pro eo quod est Valde et dictum invenimus, et
dicimus: unde nonnulli etiam latini codices non habent, Tu
praecepisti mandata tua custodiri nimis: sed, valde. Valde itaque
praecepit hoc Deus, et valde oportet Dei custodiri mandata.
2. [vers. 5.] Sed humilis pietas vel pia humilitas, et fides
non immemor gratiae, quid adjungat attendite: Utinam, inquit,
dirigantur viae meae ad custodiendas justificationes tuas. Praecepisti
quidem tu, sed utinam quod praecepisti fiat mihi. Ubi audis Utinam,
vocem optantis agnosce; at agnita voce optantis, depone superbiam
praesumentis. Quis enim se dicat optare quod sic habet in arbitrii
potestate, ut nullo indigens adjumento id possit efficere? Ergo si
optat homo quod praecipit Deus; ut det ipse quod praecipit, rogandus
est Deus. A quo enim optandum est, nisi ab illo, a quo Patre
luminum omne datum optimum et omne donum perfectum, sancta Scriptura
teste, descendit (Jacobi. I, 17)? Propter eos autem qui
putant hoc solo nos ad faciendam justitiam divinitus adjuvari, quod
Dei praecepta nobis in notitiam proferuntur, ut ea cognita, jam sine
ulla Dei gratia, solis nostrae voluntatis viribus impleantur; non
optat hic dirigi vias suas ad custodiendas justificationes Dei, nisi
jam ejus acceptis ipso praecipiente mandatis. Ad hoc enim pertinet
quod praemisit, Tu praecepisti mandata tua custodiri nimis. Tanquam
diceret: Jam legem accepi, jam novi; tu enim praecepisti mandata tua
custodiri nimis: et mandata tua sancta, et justa, et bona; sed
peccatum per bonum mihi operatur mortem (Rom. VII, 12,
13), nisi adjuvet tua gratia. Utinam ergo dirigantur viae meae ad
custodiendas justificationes tuas.
3. [vers. 6.] Tunc non confundar, dum inspicio in omnia mandata
tua. Mandata Dei sive cum leguntur, sive cum memoria recoluntur,
tanquam speculum intuendum est, secundum Apostolum Jacobum dicentem,
|
“Si quis est auditor verbi et non factor, hic comparabitur viro
consideranti vultum nativitatis suae in speculo; consideravit enim se,
et abiit, et statim oblitus est qualis fuerit: qui autem perspexerit
in legem perfectam libertatis, et permanserit, non auditor obliviosus
factus, sed factor operis, hic beatus in facto suo erit”
|
|
(Jacobi
I, 23-25). Talem se iste vult esse, ut inspiciat tanquam in
speculo mandata Dei, et non confundatur; quia non auditor eorum
tantum vult esse, sed factor. Propterea optat dirigi vias suas ad
custodiendas justificationes Dei. Unde dirigi, nisi gratia Dei?
Alioquin legem Dei habebit, non ubi gratuletur, sed ubi
confundatur, si voluerit mandata inspicere, quae non facit.
4. [vers. 7.] Confitebor, inquit, tibi, Domine, in
directione cordis, in eo quod didicerim judicia justitiae tuae. Non
est peccatorum confessio ista, sed laudis: sicut ait etiam ipse in quo
peccatum nullum erat, Confitebor tibi, Pater, Domine coeli et
terrae (Matth. XI, 25); et sicut scriptum est in libro
Ecclesiastico, Haec dicetis in confessione, Opera Domini universa
quoniam bona valde (Eccli XXXIX, 20 et 21). Confitebor,
inquit, tibi in directione cordis. Utique si dirigantur viae meae,
confitebor tibi, quoniam tu fecisti, et tua laus est ista, non mea.
Tunc enim confitebor in eo quod didicerim judicia justitiae tuae, si
directum cor habebo, directis videlicet viis meis ad custodiendas
justificationes tuas. Nam quid mihi proderit quod ea didicerim, si
corde perverso vias abibo pravas? non enim laetabor in eis, sed
accusabor ab eis.
5. [vers. 8.] Deinde adjungit: Justificationes tuas
custodiam. Quae omnia ex illo utique connectuntur, quod ait:
|
“Utinam dirigantur viae meae ad custodiendas justificationes tuas:
tunc non confundar, dum inspicio in omnia mandata tua;”
|
|
et
|
“confitebor tibi in directione cordis,”
|
|
et
|
“justificationes tuas
custodiam.”
|
|
Sed quid est quod sequitur? Ne derelinquas me usque
valde; vel, sicut nonnulli codices habent, usque nimis, pro eo quod
est valde: nam hoc verbum graecum est et hic id est, SFODRA:
quasi relinqui se a Domino velit, sed non usque valde. Absit. Sed
quia reliquerat Deus mundum merito peccatorum; usque valde illum
reliquisset, si ei nec tanta medicina profuisset, hoc est gratia Dei
per Jesum Christum Dominum nostrum: nunc vero secundum istam
orationem corporis Christi, non eum reliquit usque valde; quia Deus
erat in Christo, mundum reconcilians sibi (II Cor. V, 19).
Potest hoc etiam sic intelligi, ut ejus ista sit vox, qui cum
dixisset in abundantia sua, Non movebor in aeternum, velut sua
virtute confidens; ut ostenderet ei Deus quod non merito ejus, sed in
voluntate sua praestiterat decori ejus virtutem, avertit ab eo faciem
suam, et factus est conturbatus (Psal. XXIX, 7, 8).
Inveniens ergo se, nec jam praesumens de se, clamat, Ne derelinquas
me usque valde. Si enim dereliquisti, ut sine adjutorio tuo infirmus
appaream, noli usque valde, ne peream. Tu ergo praecepisti mandata
tua custodiri nimis: jam de ignorantia me excusare non possum; sed
quoniam infirmus sum,
|
“utinam dirigantur viae meae ad custodiendas
justificationes tuas. Tunc non confundar, dum inspicio in omnia
mandata tua;”
|
|
tunc
|
“confitebor tibi in directione cordis, in eo quod
didicerim judicia justitiae tuae;”
|
|
tunc
|
“justificationes tuas
custodiam:”
|
|
et si dereliquisti me, ne gloriarer in me, noli usque
valde, et justificatus abs te gloriabor in te.
|
|