|
1. [vers. 9.] Hos versus, charissimi, isto consideremus in
psalmo, et sicut Dominus donat, ejus sacras Litteras perscrutemur:
In quo corrigit junior viam suam? In custodiendo verba tua.
Interrogat se, et respondet sibi. In quo corrigit junior viam suam?
huc usque interrogatio est: deinde responsio, In custodiendo verba
tua. Sed hoc loco custoditio verborum Dei, intelligenda est operatio
praeceptorum: frustra enim custodiuntur memoria, si non custodiantur
et vita. Nam quidam verba Dei tenendo agunt ne obliviscantur, nec
agunt vivendo ut corrigantur: non autem ait iste, In quo exercet
junior memoriam suam? sed, In quo corrigit viam suam? atque ad hoc
respondet, In custodiendo verba tua. Neque ullo modo dicenda est via
correcta, quamdiu est vita perversa.
2. Sed quid sibi vult iste junior? Potuit enim dicere: In quo
corrigit homo viam suam? aut, In quo corrigit vir viam suam? quod
plerumque in Scripturis ita ponitur, ut a sexu honoratiore homo
intelligatur, modo locutionis quo significatur a parte totum. Neque
enim et femina non beata quae non abiit in consilio impiorum: ubi tamen
dictum est, Beatus vir (Psal. I, 1). Hic vero nec Homo ait,
nec Vir, sed junior. Numquid desperandus est senior? aut in alio
corrigit etiam senior viam suam, quam in custodiendo verba Dei? An
forte admonitio est, qua aetate potissimum fieri debeat; secundum
illud quod alibi scriptum est: Fili, a juventute tua excipe
doctrinam, et usque ad canos invenies sapientiam (Eccli. VI,
18)? Est et alius intellectus, ut ille hic agnoscatur filius
evangelicus junior, qui profectus a patre in regionem longinquam,
effudit substantiam suam vivens cum meretricibus prodige; et posteaquam
porcos pavit, egestatem famemque perpessus, reversus est ad
semetipsum, et dixit, Surgam, et ibo ad patrem meum. In quo enim
correxit viam suam, nisi in custodiendo verba Dei, quae tanquam panem
paternum esuriens concupivit? Neque enim corrigeret viam suam frater
ejus senior, qui patri suo dixit, Ecce tot annis servio tibi, et
nunquam mandatum tuum praeterii. Junior ergo ille correxit viam suam,
quam se ita depravasse perversamque habuisse confessus est, ut patri
diceret, Jam non sum dignus vocari filius tuus (Luc. XV,
12-21). Tertius quoque intellectus mihi occurrit, quem quidem
ego, quantum pro modulo meo sapio, duobus superioribus antepono: ut
senior agnoscatur, vetus homo; et novus, junior: senior, qui portat
imaginem terreni hominis; junior, qui coelestis: quia non prius quod
spirituale est, sed quod animale; postea spirituale (I Cor. XV,
49, 46). Sit ergo licet quilibet, quantum ad aetatem pertinet
corporis, annosa vetustate decrepitus, junior erit ad Deum percepta
gratiae novitate conversus; et in hoc corrigit viam suam, in
custodiendo verba ejus: hoc est verbum fidei quod praedicamus (Rom.
X, 8), et ipsa est fides quae per dilectionem operatur (Galat.
V, 6).
3. [vers. 10.] Sed iste junior populus, gratiae filius, homo
novus, cantator novi cantici, haeres testamenti novi, iste junior non
Cain, sed Abel; non Ismael, sed Isaac; non Esau, sed Israel;
non Manasses, sed Ephraem; non Heli, sed Samuel; non Saul, sed
David; quid adjungat attendite: In toto, inquit, corde meo
exquisivi te; ne repellas me a mandatis tuis. Ecce orat, ut
adjuvetur ad custodienda verba Dei, in quo dixerat viam suam corrigere
juniorem. Nam utique hoc est, Ne repellas me a mandatis tuis: quid
est enim a Deo repelli, nisi non adjuvari? Mandatis quippe ejus
rectis atque arduis humana non contemperatur infirmitas, nisi
praeveniens ejus adjuvet charitas. Quos autem non adjuvat, hos merito
perhibetur repellere, tanquam flammea framea prohibeantur indigni, ne
manum extendant ad arborem vitae (Gen. III, 24). Quis est
autem dignus, ex quo per unum hominem peccatum intravit in mundum, et
per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes
peccaverunt (Rom. V, 12)? Sed indebita Dei misericordia
sanatur debita nostra miseria. Nam iste qui loquitur et dicit, In
toto corde meo exquisivi te; et hoc unde posset, nisi eum aversum ad
se ipse converteret, cui dicitur, Deus, tu convertens vivificabis
nos (Psal. LXXXIV, 7), et ille perditum quaereret, et
errantem ille revocaret, qui dicit, Quod perierat requiram, et quod
erraverat revocabo (Ezech. XXXIV, 16)?
4. [vers. 11, 12.] Inde est quod et corrigit viam suam in
custodiendo verba Dei, illo regente, illo faciente: neque enim per
se ipse posset, cum Jeremias propheta fateatur et dicat, Scio,
Domine, quoniam non est hominis via ejus, neque vir ibit et corriget
viam suam (Jerem. X, 23). A Domino quippe hoc etiam iste
superius optavit, ubi ait, Utinam dirigantur viae meae: et hic ubi
addidit, In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi;
continuo divinum quaesivit auxilium, ne in corde ejus Dei eloquia sine
fructu absconderentur, nisi opera justitiae sequerentur. Cum enim hoc
dixisset, adjunxit, Benedictus es, Domine; doce me justificationes
tuas. Doce dixit, quomodo eas discunt qui faciunt; non quomodo hi
qui ut habeant quod loquantur, tantummodo meminerunt. Nam utique jam
dixerat, In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi:
Quid ergo adhuc ea quaerit discere, quae abscondita jam custodit in
corde? quod utique non fecisset, nisi ea didicisset. Utquid ergo
addit et dicit, Doce me justificationes tuas, nisi quia eas vult
faciendo discere, non loquendo vel memoria retinendo? Quoniam ergo,
sicut in alio psalmo legitur, Benedictionem dabit qui legem dedit
(Psal. LXXXIII, 8); ideo, Benedictus es, Domine; doce
me, inquit, justificationes tuas. Quia enim in corde meo abscondi
eloquia tua, ut non peccem tibi, legem dedisti; da etiam
benedictionem gratiae, ut faciendo discam quod intimando jussisti.
Haec satis sint, ut vestrae mentes sine fastidio nutriantur: alium
sermonem desiderant quae sequuntur.
|
|