IN PSALMUM CXVIII ENARRATIO. SERMO VI.

1. [vers. 13.] Initium sermonis hujus est nobis in psalmo de quo disputamus, hic versus: In labiis meis enuntiavi omnia judicia oris tui. Quid est hoc, dilectissimi? quid est hoc? Quis omnia judicia Dei enuntiare possit, cum investigare non possit? An vero cum Apostolo exclamare dubitamus,

“O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! quam inscrutabilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus”

(Rom. XI, 33)! Dominus dicit,

“Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo:”

et quamvis continuo promiserit eis omnem veritatem per Spiritum sanctum (Joan. XVI, 12, 13); clamat tamen beatus Paulus, Ex parte scimus; ut intelligamus Spiritu quidem sancto, unde pignus accepimus, perduci nos ad omnem veritatem; sed cum in aliam vitam, post hujus vitae speculum et aenigma, venerimus, et facie ad faciem viderimus (I Cor. XIII, 9, 12). Quomodo ergo iste dicit, In labiis meis enuntiavi omnia judicia oris tui? Et ille hoc dicit, qui paulo ante superiore versu proximo dixerat, Doce me justificationes tuas. Quo pacto igitur enuntiavit omnia judicia oris ejus, qui vult adhuc discere justificationes ejus? An judicia quidem cuncta jam noverat, justificationes autem adhuc discere cupiebat? Hoc vero est mirabilius, si jam sciebat inscrutabilia Dei, et ea quae hominibus praecepit facienda nesciebat. Justificationes enim sunt, non dicta, sed facta justitiae, opera scilicet justorum, quae imperat Deus. Ideo autem Dei dicuntur, quamvis a nobis fiant, quia nisi ipso donante non fiunt. Judicia porro Dei sunt, quibus ab eo mundus et nunc et in fine saeculi judicatur. Sed cum eloquiis Dei omnia contineantur, et justificationes videlicet et judicia; cur quaerit adhuc justificationes discere, qui eloquia Dei se abscondisse in corde dicit? Ait enim, In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi: tum secutus adjunxit, Benedictus es, Domine; doce me justificationes tuas; ac deinde, In labiis meis, inquit, enuntiavi omnia judicia oris tui. Videntur quidem duo ista inter se non esse contraria, imo esse potius amica atque conjuncta, ut quoniam in corde suo abscondit eloquia Dei, in labiis suis judicia ejus enuntiet; Corde enim creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem (Rom. X, 10): sed quod inter haec duo medium posuit, Benedictus es, Domine; doce me justificationes tuas, quomodo conveniat homini cujus in corde jam sunt eloquia Dei, et qui labiis suis enuntiavit omnia judicia Dei, ut adhuc velit discere justificationes Dei, non invenitur, nisi ut eas discere velle intelligatur faciendo, non memoria retinendo et loquendo; et id a Domino demonstravit debere nos petere, sine quo nihil possumus facere. Sed hoc ante istum alio jam sermone tractavimus: nunc vero quomodo se dixerit omnia judicia oris Dei in labiis suis enuntiasse, cum dicta sint inscrutabilia, et de quorum profunditate alibi scriptum est, Judicia tua abyssus multa (Psal. XXXV, 7); quantum Deus donat, tractare suscepimus.

2. Quid ergo hic intelligamus, attendite. Numquid judicia Dei nescit Ecclesia? Scit plane. Nam scit utique qualibus dicturus sit judex vivorum et mortuorum, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum; et qualibus dicturus sit, Ite in ignem aeternum (Matth. XXV, 34, 41). Scit, inquam, neque fornicatores, neque idolis servientes, neque illos atque illos, quos ibi apostolus Paulus enumerat, regnum Dei possessuros (I Cor. VI, 9, 10): scit iram et indignationem, tribulationem et angustias in omnem animam hominis operantis malum, Judaei primum et Graeci; gloriam vero, et honorem, et pacem omni operanti bonum, Judaeo primum et Graeco (Rom. II, 9 et 10). Haec atque hujusmodi judicia Dei evidenter expressa novit Ecclesia: sed non ipsa sunt omnia; cum sint quaedam inscrutabilia, et sicut abyssus multa, profunda et occulta. An et ipsa nota sunt quibusdam excellentioribus membris hominis hujus, qui cum suo capite Salvatore totus est Christus? Inscrutabilia enim fortasse dicta sunt homini, quia viribus suis ea non potest perscrutari. Sed cur non possit dono Spiritus sancti, cuicumque hoc Dominus conferre dignatur? Sic enim illud dictum est, Deus habitat lucem inaccessibilem (I Tim. VI, 16); et audimus tamen, Accedite ad eum, et illuminamini (Psal. XXXIII, 5). Quae utique ita solvitur quaestio, ut inaccessibilis sit viribus nostris, accedatur autem ad eum muneribus suis. Quanquam etsi nemini omnino sanctorum, quamdiu corpus quod corrumpitur aggravat animam (Sap. IX, 15), omnia judicia Dei scire conceditur, quia revera multum est ad hominem, cum profecto (ut aliquid exempli gratia dicam, unde judiciorum Dei conjiciatur immensitas) nemo sine judicio Dei sit tardus in animo, vel claudus in corpore: habet tamen unde dicat Ecclesia, hoc est populus acquisitionis, et veraciter dicat, In labiis meis enuntiavi omnia judicia oris tui; id est, nihil judiciorum tuorum tacui, quae mihi per eloquia tua innotescere voluisti, sed omnia prorsus in labiis meis enuntiavi. Hoc enim mihi videtur significare voluisse, quod non ait, omnia judicia tua; sed, omnia judicia oris tui, id est, quae mihi dixisti: ut per os ejus eloquium ejus intelligamus, quod fecit ad nos in revelationibus sanctorum pluribus, et Testamentis duobus; quae omnia judicia usquequaque in labiis suis enuntiare non cessat Ecclesia.

3. [vers. 14.] Deinde subjungit et dicit, In via testimoniorum tuorum jucundatus sum, quasi in omnibus divitiis. Viam testimoniorum Dei nihil citius, nihil certius, nihil brevius, nihilque grandius intelligimus esse quam Christum, in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi (Coloss. II, 3). Inde et iste ait se jucundatum vel delectatum in hac via, quasi in omnibus divitiis. Testimonia quippe Dei sunt, quibus quantum nos diligat, nobis probare dignatur. Commendat autem suam charitatem Deus in nobis, quoniam cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est (Rom. V, 8, 9). Cum ergo ipse dicat, Ego sum via (Joan. XIV, 6), et humilitas ejus carnalis nativitatis atque passionis, evidentia sint testimonia divinae erga nos dilectionis; procul dubio via testimoniorum Dei Christus est. Per haec quippe testimonia quae in illo videmus impleta, etiam futura erga nos, quae sempiterna promissa sunt, exspectamus et speramus implenda. Qui enim proprio Filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum, quomodo non et cum illo omnia nobis donavit (Rom. VIII, 32)?

4. [vers. 15, 16.] Sequitur: In mandatis tuis garriam et considerabo vias tuas. Quod graecus habet ADOLESKESO, latini interpretes quidam garriam, quidam exercebor, interpretati sunt; quae duo inter se videntur esse diversa: sed si exercitatio intelligatur ingenii, cum quadam delectatione disputationis, utrumque conjungitur, et quasi ex utroque unum aliquid temperatur, ut non sit aliena ab hujusmodi exercitatione garrulitas. Solent enim garruli vocari loquaces. Sic autem se in Dei mandatis exercet Ecclesia, adversus omnes inimicos fidei christianae atque catholicae copiosis doctorum disputationibus garrula: quae tunc fructuosae sunt disputantibus, si non ibi considerentur nisi viae Domini , sicut scriptum est, misericordia et veritas (Psal. XXIV, 10); quorum duorum plenitudo invenitur in Christo. Per hanc suavem exercitationem fit etiam quod adjungit: In justificationibus tuis meditabor, non obliviscar verborum tuorum. Ideo utique meditabor, ut non obliviscar. Unde beatus ille in primo psalmo, in lege Domini meditabitur die ac nocte (Psal. I, 2).

5. In his omnibus quae, ut potuimus, disputavimus, meminerimus, charissimi, eum qui abscondit in corde suo eloquia Domini, et enuntiat in labiis suis omnia judicia oris ejus, et in via testimoniorum ejus delectatur sicut in omnibus divitiis, et garriens vel sese exercens in mandatis ejus, considerat vias ejus, et meditatur in justificationibus ejus, ne obliviscatur verborum ejus, per quae omnia utique lege Dei atque doctrina instructus apparet; orare tamen et dicere, Benedictus es, Domine; doce me justificationes tuas. Ubi nihil aliud intelligitur poscere, nisi adjutorium gratiae, ut quod jam novit sermone, discat et opere.