|
1. [vers. 17.] Si hujus psalmi superiora meministis,
charissimi, adjuvare nos debent ad intelligenda sequentia. Etenim
quae tanquam ex unius hominis persona loquuntur, membra sunt Christi,
et ad unum caput tanquam unum pertinent corpus. Nempe superius
dixerat: In quo corrigit junior viam suam? In custodiendo verba
tua. Ecce nunc apertius, ut id faciat, poscit auxilium: Retribue,
inquit, servo tuo; vivam, et custodibo verba tua. Si bona pro bonis
sibi retribui postulavit, jam custodierat verba Dei. Non autem
dixit, Retribue servo tuo, quia custodivi verba tua; tanquam
mercedem bonam pro bono obedientiae flagitaret: sed dixit, Retribue
servo tuo; vivam, et custodibo verba tua. Quod quid est aliud, quam
dicere mortuos ea custodire non posse? infideles videlicet, de quibus
dicitur, Sine mortuos sepelire mortuos suos (Matth. VIII,
22). Quapropter si mortuos intelligimus infideles, vivos autem
fideles; quoniam justus ex fide vivit (Rom. I, 17), nec
possunt custodiri verba Dei nisi fide, quae per dilectionem operatur
(Gal. V, 6): hanc sibi poscit qui dicit, Retribue servo tuo;
vivam, et custodibo verba tua. Et quoniam ante fidem non homini
debentur nisi mala pro malis, retribuit autem Deus per indebitam
gratiam bona pro malis; hanc retributionem rogat qui dicit, Retribue
servo tuo; vivam, et custodibo verba tua. Quatuor sunt enim
retributiones: aut mala pro malis retribuuntur, sicut Deus ignem
aeternum retributurus est impiis; aut bona pro bonis sicut regnum
aeternum retributurus est justis; aut bona pro malis, sicut Christus
per gratiam justificat impium; aut mala pro bonis, sicut Judas et
Judaei per malitiam persecuti sunt Christum . Harum quatuor
retributionum duae priores pertinent ad justitiam, ut retribuantur mala
pro malis, bona pro bonis: tertia pertinet ad misericordiam, ut
retribuantur bona pro malis: quartam Deus nescit; nulli enim malum
pro bono retribuit. Haec autem quam tertio loco posui, primitus
necessaria est: nisi enim Deus retribueret bona pro malis, nullo modo
essent quibus retribueret bona pro bonis.
2. Vide illum Saulum, postea Paulum:
inquit,
|
“justitiae quae nos fecimus, sed secundum suam misericordiam
salvos nos fecit per lavacrum regenerationis”
|
|
(Tim. III, 5).
Et iterum:
|
“Qui prius fui blasphemus, et persecutor, et
injuriosus; sed misericordiam consecutus sum, quia ignorans feci in
incredulitate”
|
|
(I Tim. I, 13). Et iterum:
|
“Consilium
autem do, tanquam misericordiam consecutus a Domino, ut fidelis essem
(I Cor. VII, 25):”
|
|
hoc est, ut viverem; quia justus ex fide
vivit. Mortuus ergo erat prius per suam injustitiam, antequam viveret
per Dei gratiam. Ipsam porro suam mortem sic confitetur:
inquit,
|
“mandato, peccatum revixit, ego
autem mortuus sum, et inventum est mihi mandatum quod erat in vitam,
hoc esse in in mortem”
|
|
(Rom. VII, 9 et 10). Retribuit ergo
illi Deus bonum pro malo, hoc est, vitam pro morte; talem scilicet
retributionem, qualis hic poscitur, ubi dicitur, Retribue servo
tuo; vivam, et custodibo verba tua. Et vixit, et custodivit verba
ejus, et pertinere coepit ad aliam retributionem, in qua retribuuntur
bona pro bonis: propter quam dicit,
|
“Bonum certamen certavi, cursum
consummavi, fidem servavi; de caetero reposita est mihi corona
justitiae, quam reddet mihi Dominus in illa die justus judex”
|
|
(II
Tim. IV, 7 et 8). Utique justus, retribuendo bona pro bonis;
quia prius misericors, retribuendo bona pro malis. Quamvis et ipsa
justitia, qua retribuuntur bona pro bonis, non est sine misericordia;
quia et hoc scriptum est, Qui coronat te in miseratione et
misericordia (Psal. CII, 4). Qui enim dixit, Bonum certamen
certavi, quando vinceret, nisi illo donante de quo ait, Gratias
Deo, qui dat nobis victoriam per Dominum nostrum Jesum Christum
(I Cor. XV, 57)? Et qui cursum consummavit, quando
curreret, quando perveniret, nisi illo adjuvante de quo ait, Igitur
non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei (Rom. IX,
16)? Et qui fidem servavit, quando id faceret, nisi, ut ipse
ait, misericordiam consecutus ut fidelis esset?
3. Nusquam ergo se extollat humana superbia: donis suis Deus
retribuit bona praemia. Sed iste qui jam orat et dicit, Retribue
servo tuo, vivam; si penitus esset mortuus, non oraret: sed ab illo
accepit initium bonae concupiscentiae, a quo vitam poscit obedientiae.
Habebant enim aliquam fidem, qui dicebant: Domine, auge nobis fidem
(Luc. XVII, 5). Ille vero et incredulitatem suam
confitebatur, nec fidem diffitebatur, qui cum esset interrogatus utrum
crederet, ait: Credo, Domine; adjuva incredulitatem meam (Marc.
IX, 23). Jam utique vivere incipiens postulat vitam, qui
eredens orat obedientiam: non pro ea servata praemium ; sed ut
servetur, auxilium. Vita quippe crescente vivescit per omnem diem,
qui renovatur de die in diem (II Cor. IV, 16).
4. [vers. 18.] Sciens autem verba Dei non posse custodiri per
obedientiam, nisi videantur per intelligentiam, hoc quoque orationi
addit et dicit: Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege
tua. Ad hoc etiam illud pertinet, quod adjungit, Inquilinus ego sum
in terra: sive, ut nonnulli codices habent, Incola ego sum in
terra; ne abscondas a me mandata tua. Quod enim ait superius,
Revela oculos meos; hoc postea dixit, ne abscondas a me: et quod ibi
dixerat, mirabilia de lege tua; hoc alio modo repetens ait, mandata
tua. Nihil est autem mirabilius in mandatis Dei, quam, Diligite
inimicos vestros (Matth. V, 44); hoc est, retribuite bona pro
malis. Sed de isto inquilinatu vel incolatu non est sermo
coarctandus; et ideo non iste de hac re, sed alius exspectandus, et
Domino adjuvante reddendus est.
|
|