|
1. [vers. 19.] Exspectationi Charitatis vestrae de sequentibus
hujus maximi psalmi sermo reddendus est, ab illo versu scilicet, ubi
ait, Incola ego sum in terra; non abscondas a me mandata tua: sive,
ut nonnulli codices habent, Inquilinus ego sum in terra. Quod enim
est in graeco PAROIKOS, aliqui nostri inquilinus, aliqui
incola, nonnunquam etiam advena interpretati sunt. Inquilini non
habentes propriam domum, habitant in aliena; incolae autem vel
advenae, utique adventitii perhibentur. Ubi magna de anima exoritur
quaestio. Neque enim secundum corpus dictum videri potest, Incola,
vel advena, vel inquilinus sum in terra; cum de terra corpus originem
ducat. Sed in hac profundissima quaestione nihil audeo definire.
Sive enim propter animam (quae absit ut putetur ex terra) merito dici
potuerit, Inquilinus, vel incola, vel advena ego sum in terra; sive
secundum totum hominem, quia paradisi aliquando civis fuit, ubi utique
non erat qui ista dicebat; sive quod est ab omni controversia
liberius, non omnis homo possit hoc dicere, sed cui patria promissa
est aeterna in coelis: hoc scio, quia tentatio est vita humana super
terram (Job VII, 1); et jugum grave est super filios Adam
(Eccli. XL, 1). Verum me plus delectat secundum istam
disputare sententiam, ut ideo nos in terra inquilinos vel incolas esse
dicamus, quia supernam patriam, unde pignus accepimus, et quo
pervenientes nunquam inde migremus, invenimus. Nam et ille qui in
alio psalmo dicit, Inquilinus ego sum apud te et peregrinus, sicut
omnes patres mei (Psal. XXXVIII, 13); non ait, Sicut
omnes homines; sed dicendo, sicut omnes patres mei, justos procul
dubio vult intelligi, qui eum tempore praecesserunt, et in hac
peregrinatione gemitu pio supernae patriae suspirarunt. De quibus
scriptum est ad Hebraeos:
|
“Secundum fidem mortui sunt hi omnes, cum
non accepissent promissiones, sed longe eas videntes et salutantes, et
confitentes quia hospites et peregrini sunt super terram. Qui enim
talia dicunt, ostendunt quia patriam quaerunt. Et si quidem ejus
memores essent a qua discesserant, habuissent tempus revertendi; nunc
autem meliorem appetunt, id est coelestem: ideo non confunditur de his
Deus vocari Deus eorum; praeparavit enim eis civitatem”
|
|
(Hebr.
XI, 13-16). Et illud quod legimus, Quamdiu sumus in
corpore, peregrinamur a Domino; potest intelligi hoc non esse
omnium, sed fidelium: Non enim omnium est fides (II Thess.
III, 2). Et videmus quid his verbis Apostolus jungat. Cum
enim dixisset, Quimdiu sumus in corpore, peregrinamur a Domino:
Per fidem enim ambulamus, inquit, non per speciem (II Cor. V,
6, 7); ut intelligeremus eorum esse istam peregrinationem, qui
ambulant per fidem. Infideles autem, quos Deus non praescivit nec
praedestinavit conformes fieri imaginis Filii sui (Rom. VIII,
29), non possunt veraciter dicere se in terra peregrinos, quando
ibi sunt, ubi secundum carnem nati sunt: non enim habent alibi
civitatem; ac per hoc non sunt in terra alienigenae, sed terrigenae.
Unde ait alia Scriptura de quodam: Posuit enim apud mortem domum
suam, et apud inferos cum terrigenis axes suos (Isai. XXVIII,
15). Sunt autem et ipsi peregrini et inquilini, non huic terrae,
sed populo Dei, a quo sunt alienigenae. Unde credentibus, et
sanctam civitatem, quae non est de hoc mundo, habere incipientibus
Apostolus dicit: Igitur jam non estis peregrini et inquilini; sed
estis cives sanctorum et domestici Dei (Ephes. II, 19). Ipsi
ergo sunt cives terreni, qui sunt Dei populo peregrini: qui vero
cives sunt in populo Dei, ipsi sunt in terra peregrini; quia totus
idem populus, quamdiu est in corpore, peregrinatur a Domino. Dicat
itaque, Incola ego sum in terra; ne abscondas a me mandata tua.
2. Sed qui tandem sunt a quibus Deus abscondit mandata sua? Nonne
illa ubique Deus voluit praedicari? Utinam quam multis clara sunt,
tam multis clara sint. Nam quid est clarius, quam, Diliges Dominum
Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente
tua; et, Diliges proximum tuum tanquam teipsum? In quibus duobus
mandatis tota lex pendet et Prophetae (Matth. XXII, 37
40). Et quis est quem lateant ista mandata? Nempe et omnibus
fidelibus, et plurimis infidelibus nota sunt. Cur ergo poscit fidelis
ne abscondatur sibi quod nec infideli cernit abscondi? An quia Deum
nosse difficile est, consequens est utique ut, Diliges Dominum Deum
tuum, difficile intelligatur, ne aliud pro alio diligatur? Nam
proximi facilior esse videtur cognitio. Omnis quippe homo est omni
homini proximus, nec ulla cogitanda est longinquitas generis, ubi est
natura communis. Quanquam nec proximum noverat qui Domino ait: Et
quis est mihi proximus? Quando illi est propositus homo quidam, qui
descendens ab Jerusalem in Jericho incidit in latrones: cui proximum
non fuisse, nisi qui cum illo fecit misericordiam, ipse qui
interrogaverat judicavit (Luc. X, 29-37); patuitque in
facienda misericordia neminem alienum esse deputandum ab eo qui diligit
proximum. Sed multi nec seipsos noverunt; quia et seipsum nosse,
quemadmodum homo sibi debet innotescere, non omnium hominum est.
Quomodo ergo diligit proximum tanquam seipsum, qui nescit et seipsum?
Non enim frustra ille filius junior, qui profectus in regionem
longinquam, ubi dissipavit substantiam suam vivens prodige, ut
diceret, Surgam, et ibo ad partem meum, prius reversus est in
semetipsum (Luc. XV, 13-18), nisi quia tam longe
peregrinatus est, ut relinqueret etiam semetipsum. Nec tamen
reverteretur ad se, si omni modo nesciret se; nec diceret, Surgam,
et ibo ad patrem meum, si penitus ignoraret Deum. Quocirca et
aliquatenus ista sciuntur, et ut magis magisque sciantur, non immerito
scienda poscuntur. Quapropter ut sciamus diligere Deum, sciendus est
Deus; et ut sciat homo diligere proximum tanquam seipsum, prius debet
diligendo Deum diligere seipsum: quod unde poterit, si nescit Deum,
si nescit et seipsum? Recte itaque dicitur Deo, Incola ego sum in
terra; ne abscondas a me mandata tua. Merito namque absconduntur eis
qui non sunt incolae in terra: haec enim mandata etsi audiunt, non
sapiunt; quia terrena sapiunt. Quorum autem conversatio in coelis est
(Philipp. III, 19, 20), in quantum hic conversantur,
profecto peregrinantur. Petant itaque ne abscondantur ab eis mandata
Dei, per quae ab hoc incolatu liberentur, diligendo Deum, cum quo
in aeternum erunt; et diligendo proximum, ut illic sit ubi et ipsi
erunt.
3. [vers. 20.] Quid autem diligendo diligitur, si ipsa
dilectio non diligitur? Unde consequenter iste incola in terra, cum
Dei mandata ne sibi absconderentur orasset, in quibus dilectio
praecipitur vel sola vel maxime; et ipsius dilectionis dilectionem se
velle habere proclamat, dicens: Concupivit anima mea desiderare
justificationes tuas in omni tempore. Laudabilis est ista
concupiscentia, non damnabilis. Non de hac dictum est, Non
concupisces (Exod. XX, 17); sed de illa qua caro concupiscit
adversus spiritum (Galat. V, 17). De hac autem bona
concupiscentia qua concupiscit spiritus adversus carnem, quaere ubi
scriptum sit; et invenies, Concupiscentia itaque sapientiae deducit
ad regnum (Sap. VI, 21): et multa alia reperiuntur bonae
concupiscentiae testimonia. Sed hoc sane interest, quod non tacetur
quid concupiscatur, quando bona commemoratur concupiscentia: cum autem
non additur quid concupiscatur, sed sola ponitur, nonnisi mala
intelligitur. Sicut in hoc quod commemoravi, Concupiscentia itaque
sapientiae deducit ad regnum; si non adderet sapientiae, nullo modo
diceret, Concupiscentia perducit ad regnum. At vero Apostolus quod
posuit, Concupiscentiam nesciebam, nisi Lex diceret, Non
concupisces (Rom. VII, 7); non utique addidit cujus rei
concupiscentiam, vel quid non concupisces: certum est enim non
intelligi, cum ita dicitur, nisi malam concupiscentiam. Quid ergo
hujus anima concupivit? Desiderare, inquit, justificationes tuas in
omni tempore. Credo nondum eas desiderabat, quando concupivit
desiderare. Justificationes autem facta sunt justa, id est, opera
justitiae. Cum itaque nondum habeat et qui jam desiderat, quam longe
ab his erat qui adhuc eas desiderare concupiscebat? et quam longius ab
eis sunt qui neque hoc adhuc concupiscunt?
4. Mirum est autem quomodo concupiscatur desiderium, nec sit in
nobis cujus concupiscentia jam sit in nobis. Neque enim pulchrum
aliquod corpus est, sicut aurum, vel caro aliqua speciosa, quam
potest homo concupiscere, nec habere, quia extra posita non est in
homine. Quis nesciat in homine esse concupiscentiam, in homine esse
desiderium? Cur ergo concupiscitur ut habeatur, quasi forinsecus
inferatur? Aut quomodo haberi ejus concupiscentia sine ipso potest,
cum non sit et ipsum quid aliud quam concupiscentia? Nam et desiderare
procul dubio concupiscere est. Quis est iste mirabilis atque
inexplicabilis languor? Et tamen est. Nam et aegrotus qui fastidio
laborat, et vult evadere hoc malum, concupiscit utique desiderare
cibum, dum concupiscit non habere fastidium: sed hoc fastidium morbus
est corporis. Concupiscentia vero qua concupiscit desiderare cibum,
hoc est carere fastidio, in animo est, non in corpore: et habet eam
non gutturis et faucium delectatio, quae fastidio restringitur ; sed
recuperandae ratio sanitatis, qua pellendum escae fastidium
providetur. Et ideo non mirum est si appetit animus ut appetat
corpus, quando appetit animus nec appetit corpus. Cum autem utrumque
animi est, et utrumque concupiscentia est, cur concupisco desiderium
justificationum Dei? Quomodo in uno eodemque animo meo habeo
concupiscentiam desiderii hujus, et ipsum non habeo desiderium? aut
quomodo ista duo sunt, et non unum? Utquid enim concupisco desiderare
justificationes, ac non ipsas justificationes potius quam earum
desiderium concupisco? aut quo pacto possum justificationum desiderium
concupiscere, et ipsas justificationes non concupiscere; cum ideo
earum desiderium concupiscam, quia ipsas habere cupio? Quod si ita
est, jam ipsas utique concupisco. Quid igitur opus est ut earum
desiderium concupiscam, cum jam id habeam, et habere me sentiam? Non
enim possem concupiscere desiderium justitiae, nisi concupiscendo
justitiam. An hoc est quod superius dixi, quod diligenda sit etiam
ipsa dilectio qua diligitur quod diligi oportet; sicut odio habenda est
dilectio qua diligitur quod diligi non oportet? Odio quippe habemus
concupiscentiam nostram qua caro concupiscit adversus spiritum: et quid
est ista concupiscentia, nisi mala dilectio? Et diligimus
concupiscentiam nostram qua spiritus concupiscit adversus carnem: et
quid est ista concupiscentia, nisi bona dilectio? Cum autem dicitur,
Diligenda est, quid aliud dicitur quam, concupiscenda est? Quocirca
quoniam recte concupiscuntur justificationes Dei, recte concupiscitur
concupiscentia justificationum Dei. Hoc enim alio modo sic potest
dici: si recte diliguntur justificationes Dei, recte diligitur
dilectio justificationum Dei. An aliud est concupiscere, aliud
desiderare? Non quod non sit concupiscentia desiderium, sed quia non
omnis concupiscentia desiderium est. Concupiscuntur enim et quae
habentur, et quae non habentur: nam concupiscendo, fruitur homo rebus
quas habet; desiderando autem, absentia concupiscit. Desiderium ergo
quid est, nisi rerum absentium concupiscentia? Sed Dei
justificationes absentes esse quomodo possunt, nisi quando nesciuntur?
An et quando sciuntur et non fiunt, absentes habendae sunt? Nam quid
sunt justificationes, nisi opera justa, non verba? Ac per hoc
possunt infirmitate animae non desiderari; et ratione mentis, ubi
videtur quam sint utiles atque salubres, potest earum desiderium
concupisci. Saepe enim quid agendum sit videmus, nec agimus; quia
non delectat ut agamus, et cupimus et delectet. Praevolat
intellectus; et tarde sequitur, et aliquando non sequitur humanus
atque infirmus affectus. Ideo ergo desiderare concupiscebat quae bona
esse cernebat, cupiens eorum habere delectationem quorum potuit videre
rationem.
5. Non autem ait, concupiscit; sed, Concupivit anima mea
desiderare justificationes tuas. Fortasse quippe talis erat iste
incola in terra, qui jam pervenerat ad id quod concupiverat, jamque
desiderabat eas quarum se desiderium aliquando concupisse commemorat.
Si autem jam desiderabat, cur non habebat? Non enim aliquid impedit
quominus habeantur justificationes Dei, nisi quia non desiderantur,
dum non in eas charitas fervet, quarum charitas lucet. An habebat
eas, atque faciebat? Nam paulo post dicit: Servus autem tuus
exercebatur in justificationibus tuis. Sed quibus quasi gradibus ad
eas perveniatur, ostendit. Prius est enim ut videatur quam sint
utiles et honestae; deinde, ut earum desiderium concupiscatur;
postremo, ut proficiente lumine atque sanitate delectet earum et
operatio, quarum sola ratio delectabat. Sed ea quae sequuntur,
quoniam jam iste prolixus est, alio sermone, adjuvante Domino,
commodius disserentur.
|
|