|
1. [vers. 21.] Psalmi hujus quae tractanda subsequuntur,
admonent nos causam nostrae miseriae recordari. Etenim cum dixisset,
concupivit anima mea desiderare justificationes tuas in omni tempore;
sive scilicet in rebus prosperis, sive in adversis, quia et in
laboribus et doloribus debet delectare justitia, nec ita est tempore
diligenda tranquillo, ut turbulento tempore deseratur, sed amplectenda
est in omni tempore: continuo subjecit, Increpasti superbos;
maledicti qui declinant a mandatis tuis. Superbi enim declinant a
mandatis Dei. Aliud est quippe mandata Dei per infirmitatem vel
ignorantiam non implere: aliud ab eis per superbiam declinare; sicut
fecerunt qui nos mortaliter in haec mala genuerunt. Delectavit enim
eos, Eritis sicut dii; ac sic a mandato Dei, quod sibi eum mandasse
sciebant, et quod facillime, nulla infirmitate revocante,
impediente, tardante, implere poterant, per hanc superbiam
declinarunt. Et ecce tota ista dura et infelix aerumna mortalium,
quodam modo haereditaria est increpatio superborum. Quando enim dixit
Deus, Adam, ubi es (Gen. III, 5, 9)? non ubi esset
ignorabat, sed superbum increpabat; et ubi tunc esset, id est, ad
quam miseriam pervenisset, non scire cupiebat, sed interrogando
increpans admonebat. Vide autem quemadmodum, cum dixisset,
Increpasti superbos, non ait, Maledicti qui declinaverunt a mandatis
tuis; ut illud tantum primorum hominum peccatum veniret in mentem: sed
ait, Maledicti qui declinant. Oportebat enim ut omnes illo
terrerentur exemplo a divinis non declinare mandatis, et diligendo
justitiam in omni tempore, in hujus mundi etiam labore recipere quod in
paradisi amisimus voluptate.
2. [vers. 22.] Sed quoniam superbi nec in tanta deponunt
increpatione cervicem, et cum sint dejecti laboris mortisque
supplicio, extolluntur superbiae typho, imitantes elationem
cadentium, irridentes humilitatem surgentium; pro eis orat corpus
Christi, cum dicit: Aufer a me opprobrium et contemptum, quoniam
testimonia tua exquisivi. Testimonia graece martyria nuncupantur, quo
verbo jam utimur pro latino: unde illos qui propter testimonium
Christi diversis passionibus humiliati sunt, et usque ad mortem pro
veritate certarunt, non testes, quod latine utique possemus, sed
graece martyres appellamus. Quoniam hoc ergo familiarius auditis et
dulcius, sic accipiamus haec verba tanquam dictum sit, Aufer a me
opprobrium et contemptum, quoniam martyria tua exquisivi. Christi
corpus ista cum dicit, numquid ab impiis et superbis audire opprobrium
atque contemptum ullam deputat poenam, cum potius inde perveniat ad
coronam? Cur ergo quasi grave aliquid et intolerabile a se poscit
auferri, nisi quia, ut dixi, orat pro ipsis inimicis suis, quibus
esse perspicit noxium, objicere sanctum nomen Christi tanquam
opprobrium Christianis, et ejus a Judaeis irrisam crucem totamque
humilitatis christianae medicinam, qua sola tumor ille sanatur quo
inflati cecidimus et jacentes amplius intumuimus, eadem superbia
permanente et crescente contemnere? Dicat itaque corpus Christi; jam
enim diligere didicit inimicos suos; dicat Domino Deo suo, Aufer a
me opprobrium et contemplum, quia martyria tua exquisivi: id est,
opprobrium quod ideo audio, et contemptum quo ideo contemnor, quia
martyria tua exquisivi, aufer a me. Inimici enim mei, quos a me
praecipis diligi, qui magis magisque moriuntur et pereunt, cum
martyria tua contemnunt et criminantur in me, profecto reviviscent et
invenientur, si martyria tua venerentur in me. Ita factum est; hoc
videmus. Ecce martyrium Christi, et apud homines et in hoc mundo,
non solum non est opprobrium, sed magnum est ornamentum: ecce non
solum in conspectu Domini, verum etiam in conspectu hominum jam
pretiosa est mors sanctorum ejus (Psal. CXV, 15); ecce non
solum non contemnuntur, verum etiam magnis honoribus praeferuntur
martyres ejus. Ecce filius ille junior qui pro porcis quos pascebat,
id est, pro immundis daemonibus quos colebat, particulam suam in
paucissimis Christianis praecedentem persequebatur; jam nunc in tam
multis et magnis populis gentium martyres, quibus ingerebat
opprobrium, religiosissime praedicans, et maximis laudibus quos
contemnebat exaltans, mortuus erat et revixit, perierat et inventus
est (Luc. XV, 12-24). Hoc tam magno lucro correctionis,
conversionis et redemptionis inimicorum suorum corpus Christi Deo
dixit, Aufer a me opprobrium et contemptum: et quasi quaereretur de
qua re opprobrium, de qua re contemptum; subjungit, Quoniam martyria
tua exquisivi.
3. [vers. 23, 24.] Ubi est nunc illud opprobrium? ubi ille
contemptus? Abierunt atque transierunt; et quia inventi sunt qui
perierant, illa perierunt. Sed quando Ecclesia talia precabatur,
illa patiebatur. Etenim sederunt principes, inquit, et adversum me
loquebantur. Inde persecutio gravis erat, quia eam sedentes, hoc est
judiciariis sedibus eminentes, principes decernebant. Refer hoc ad
ipsum caput; invenies sedisse principes Judaeorum, consilium
quaerentes quomodo Christum perderent (Matth. XXVI, 3).
Refer hoc ad corpus ejus, id est Ecclesiam; invenies reges terrae
excogitasse atque jussisse quomodo Christiani nusquam essent. Etenim
sederunt principes, et adversum me loquebantur: servus autem tuus
exercebatur in tuis justificationibus. Qualis exercitatio haec
fuerit, qui nosse desideras, quod adjunxit intellige: Nam et
testimonia tua meditatio mea est, et consilium meum justificationes
tuae. Recole quod superius commendavi testimonia esse martyria.
Recole in justificationibus Domini nullam esse difficiliorem et
mirabiliorem, quam ut suos quisque diligat inimicos. Sic ergo
exercebatur corpus Christi, ut et martyria ejus meditaretur, et
diligeret eos a quibus opprobrantibus et contemnentibus propter ipsa
martyria persecutiones patiebatur. Non enim pro se, sicut jam
commendavimus, sed pro ipsis potius orabat dicens, Aufer a me
opprobrium et contemptum. Sederunt ergo principes, et adversum me
loquebantur: servus autem tuus exercebatur in justificationibus tuis.
Quonam modo? Nam et testimonia tua meditatio mea est, et consilium
meum justificationes tuae. Consilium contra consilium: consilium
sedentium principum fuit inventos martyres perdere; consilium
patientium martyrum fuit inimicos perditos invenire. Reddebant illi
mala pro bonis; isti, bona pro malis. Quid ergo mirum si illi
occidendo defecerunt, isti moriendo vicerunt? Quid, inquam, mirum
si martyres saevientibus Gentibus temporalem mortem patientissime
pertulerunt, et Gentes martyribus orantibus ad aeternam vitam
pervenire potuerunt; dum corpus Christi sic exercetur, ut et martyria
meditetur, et malis martyrum persecutoribus bona precetur?
|
|