|
1. [vers. 25.] Sequitur in isto psalmo majore, quod
considerare, et sicut Dominus dederit, pertractare debemus,
Adhaesit pavimento anima mea; vivifica me secundum verbum tuum. Quid
est, Adhaesit pavimento anima mea? Nam cum adjungit et dicit,
Vivifica me secundum verbum tuum; quare se vivificari poscat, utique
causam praemisit, dicendo, Adhaesit pavimento anima mea. Ergo quia
propterea se vivificari petit, quia pavimento adhaesit anima ejus;
mirum si boni aliquid hinc vult intelligi. Ita quippe se habet tota
ista sententia, tanquam diceret: Mortuus sum; vivifica me. Quid
est ergo pavimentum? Si tanquam unam quamdam domum magnam universum
mundum velimus accipere, videmus velut ejus cameram coelum: terra erit
igitur pavimentum. Vult itaque terrenis erui, et cum Apostolo
dicere, Conversatio nostra in coelis est (Philipp. III,
20). Proinde terrenis adhaerere mors animae est; cui malo
contraria poscitur vita, cum dicitur, Vivifica me.
2. Sed videndum est utrum congruant huic verba ista, qui superius
talia dixerat, quibus magis Deo videatur adhaesisse quam pavimento,
ut conversatio ejus non in terrenis, sed in coelestibus haberetur.
Quomodo enim potest intelligi terrenis adhaesisse qui dicit: Servus
autem tuus exercebatur in tuis justificationibus; nam et testimonia tua
meditatio mea est, et consilium meum justificationes tuae? Haec sunt
enim verba ejus antecedentia, quorum antecedentium ista sunt
consequentia, Adhaesit pavimento anima mea. An ex hoc intelligere
debemus, quantumlibet quisque proficiat in justificationibus Domini,
habere eum mortalis carnis affectum circa ista terrena, in quibus vita
humana tentatio est super terram (Job VII, 1); et ab hac morte
si perseveranter proficit, quotidie reviviscere, vivificante illo,
cujus gratia homo noster interior renovatur de die in diem (II Cor.
IV, 16)? Nam et illud Apostolus cum dicebat, Quamdiu sumus in
corpore, peregrinamur a Domino (Id. V, 6), et concupiscebat
dissolvi, et esse cum Christo (Philipp. I, 23); adhaeserat
pavimento anima ejus. Unde et corpus ipsum, quia ex terra est, non
absurde intelligitur pavimentum; quod adhuc quia corruptibile est et
aggravat animam (Sap. IX, 15), recte in illo congemiscitur et
dicitur Deo, Adhaesit pavimento anima mea, vivifica me secundum
verbum tuum. Neque enim non cum corporibus nostris semper cum Domino
erimus (I Thess. IV, 12-16); sed tunc quia non erunt
corruptibilia nec animas aggravabunt, si diligenter consideremus, non
eis nos, sed ipsa nobis potius adhaerebunt, nos autem Deo. Unde
alterius psalmi verba illa sunt, Mihi autem adhaerere Deo bonum est
(Psal. LXXII, 28): ut vivant corpora ex nobis, adhaerendo
nobis; nos autem vivamus ex Deo, quia nobis adhaerere Deo bonum
est. Adhaesio quippe ista de qua dictum est, Adhaesit pavimento
anima mea, non conjunctionem carnis et animae, quamvis et ipsam quidam
intellexerint; sed carnalem magis animae affectum, quo caro
concupiscit adversus spiritum (Galat. V, 17), significare mihi
videtur. Quod si recte accipitur, profecto qui dicit, Adhaesit
pavimento anima mea, vivifiea me secundum verbum tuum, non id orat,
ut de corpore mortis hujus, morte ipsius corporis interveniente
solvatur; quod dies ultimus vitae hujus, qui propter ejus brevitatem
non potest esse diuturnus, quandoque facturus est: sed ut
concupiscentia qua concupiscitur adversus spiritum, magis magisque
minuatur, et concupiscentia qua concupiscitur adversus carnem, magis
ac magis augeatur; donec ista consumatur in nobis, et illa consummetur
per Spiritum sanctum qui datus est nobis.
3. [vers. 26.] Bene autem non ait, Vivifica me secundum
meritum meum; sed ait, secundum verbum tuum: quod quid est aliud,
nisi, secundum promissum tuum? Filius promissionis vult esse, non
filius elationis; ut secundum gratiam firma sit promissio omni semini.
Hoc est enim verbum promissionis: In Isaac vocabitur tibi semen:
hoc est, Non qui filii carnis, hi filii Dei, sed filii promissionis
deputantur in semine (Rom. IX, 7, 8). Nam quid erat ipse per
seipsum, in eo quod sequitur, confitetur: Vias meas enuntiavi, et
exaudisti me. Nonnulli quidem codices habent, vias tuas; sed
plures, et maxime graecis, vias meas, hoc est, malas. Nam hoc mihi
videtur dicere, Peccata mea confessus sum, et exaudisti me, hoc
est, ut dimitteres ea. Doce me justificationes tuas. Confessus sum
vias meas, delesti eas; doce me tuas. Sic doce me, ut agam; non ut
tantummodo sciam quid agere debeam. Sicut enim dictum est de Domino
quod non noverat peccatum (II Cor. V, 21), et intelligitur,
non fecerat; sic et justitiam ille vere dicendus est nosse, qui
facit. Proficientis haec oratio est. Nam utique si omnino non
faceret, profecto illa superiora non diceret: Servus autem tuus
exercebatur in tuis justificationibus. Non ergo in quibus
exercebatur, has vult a Domino discere; sed ab istis ad alias
proficiendo, velut crescendo, desiderat pervenire.
4. [vers. 27, 28.] Denique adjungit et dicit, Viam
justificationum tuarum insinua mihi; vel, sicut nonnulli codices
habent, instrue me: quod expressius de graeco dicitur, fac me
intelligere . Et exercebor in mirabilibus tuis. Ipsas
justificationes ampliores, quas proficiendo cupit apprehendere,
mirabilia Dei vocat. Sunt ergo quaedam Dei justificationes ita
mirabiles, ut humana infirmitas ab eis qui experti non sunt, non ad
eas posse pervenire credatur. Unde laborans iste, et earum
difficultate quodam modo fatigatus, adjungit: Dormitavit anima mea
prae taedio; confirma me in verbis tuis. Quid est, dormitavit, nisi
ab spe refriguit qua eas se apprehensuram esse crediderat? Sed,
confirma me, inquit, in verbis tuis, ne ab eis quoque ad quae
pervenisse me jam sentio, decidam dormitando: confirma itaque me in
eis verbis tuis quae jam teneo, quae jam facio, ut ex eis ad alia
possim proficiendo pertendere.
5. [vers. 29.] Et quid impedit in via justificationum Dei sic
ambulare, ut homo facile possit ad illa etiam mirabilia pervenire?
Quid putamus, nisi quod a se amoveri in consequentibus rogat dicens:
Viam iniquitatis amove a me? Et quia lex factorum subintravit, ut
abundaret delictum (Rom. V, 20); sequitur, et dicit, Et lege
tua miserere mei. Qua lege, nisi lege fidei? Audi Apostolum: Ubi
est ergo gloriatio tua? Exclusa est. Per quam legem? factorum?
Non; sed per legem fidei (Id. III, 27). Haec est lex
fidei, qua credimus et oramus per gratiam nobis donari, ut faciamus
quod per nosmetipsos implere non possumus; ne ignorantes Dei
justitiam, et nostram volentes constituere, justitiae Dei non simus
subjecti (Id. X, 3). In lege itaque factorum est Dei jubentis
justitia; in lege autem fidei, subvenientis misericordia.
6. [vers. 30-32.] Cum autem dixisset, Et lege tua miserere
mei; de beneficiis ejus quae jam consecutus est, quodammodo, si dici
potest, praescribit, ut impetret caetera quae nondum est consecutus.
Ait enim: Viam veritatis elegi; judicia tua non sum oblitus.
Adhaesi testimoniis tuis; Domine, noli me confundere. Viam
veritatis elegi, ubi currerem: judicia tua non sum oblitus, ut
currerem. Adhaesi testimoniis tuis, cum currerem: Domine, noli me
confundere; quo curro pertendam, quo tendo perveniam. Non enim
volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei (Id. IX,
16). Denique sequitur: Viam mandatorum tuorum cucurri, cum
dilatasti cor meum. Non currerem, nisi dilatasses cor meum. Prorsus
isto versu exponitur quemadmodum dictum sit, Viam veritatis elegi,
judicia tua non sum oblitus, adhaesi testimoniis tuis. Cursus est
quippe iste viae mandatorum Dei . Et quia potius ejus beneficia quam
sua merita Domino allegat; tanquam diceretur ei, Quomodo istam viam
cucurristi , eligendo, et Dei judicia non obliviscendo, et ejus
testimoniis adhaerendo, an per teipsum ista potuisti? Non, ait.
Quid ergo? Viam mandatorum tuorum, inquit, cucurri cum dilatasti
cor meum. Non ergo per proprium, et quasi nullius tuae opis indigum
arbitrium meum; sed cum dilatasti cor meum. Cordis dilatatio,
justitiae est delectatio. Haec munus est Dei, ut in praeceptis ejus
non timore poenae angustemur, sed dilectione, et delectatione
justitiae dilatemur. Hanc enim nobis promittit latitudinem ejus
dicens: Habitabo in eis, et deambulabo (II Cor. VI, 16).
Quam enim latum est ubi deambulat Deus! in hac latitudine diffunditur
charitas in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis
(Rom. V, 5). Unde etiam dictum est, Et in plateis tuis
discurrant aquae tuae (Prov. V, 16): platea quippe de verbo
graeco a latitudine nomen accepit; quoniam graece PLATY dicitur
latum. Hae sunt aquae de quibus Dominus clamat, Qui sitit veniat ad
me. Qui credit in me, flumina aquae vivae fluent de ventre ejus: et
exponens Evangelista quid dixerit, Hoc autem, inquit, dicebat de
Spiritu quem accepturi erant qui credituri erant in eum (Joan.
VII, 37-39). Multa dici possent de ista cordis latitudine,
sed hujus sermonis jam contradicitur longitudini.
|
|