|
1. [vers. 33.] In psalmo isto magno sequitur quod nobis,
adjuvante Domino, considerandum atque tractandum est: Legem pone
mihi, Domine, viam justificationum tuarum, et exquiram eam semper.
Apostolus dicit, Justo lex non est posita, injustis autem et non
subditis, et caetera, quae ibi concludens ait, Etsi quid aliud sanae
doctrinae adversatur, quae est secundum Evangelium gloriae beati
Dei, quod creditum est mihi (I Tim. 1, 9-11). Numquid
ergo talis erat iste qui dicit, Legem pone mihi, Domine, qualibus
beatus Paulus dicit positam legem? Absit. Si enim talis esset, non
superius dixisset, Viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor
meum. Quid est ergo quod orat ut sibi lex a Domino ponatur, si non
ponitur justo? An eo modo non ponitur justo, quomodo posita est
populo contumaci, in tabulis lapideis (Exod. XXXI, 18), non
in tabulis cordis carnalibus (II Cor. III, 3); secundum
testamentum vetus ex monte Sina, quod in servitutem generat (Galat.
IV, 24), non secundum testamentum novum, de quo scriptum est per
Jeremiam prophetam, Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et
consummabo domui Israel et domui Juda testamentum novum, non secundum
testamentum quod disposui patribus eorum in die qua apprehendi manum
eorum, ut educerem eos de terra Aegypti: quoniam ipsi non
permanserunt in Testamento meo; et ego neglexi eos, dicit Dominus.
Quoniam hoc est testamentum quod constituam domui Israel: Post dies
illos, dicit Dominus, dabo leges meas in mentibus eorum, et in
cordibus eorum scribam eas (Jerem. XXXI, 31-33)? Ecce
quomodo vult iste legem sibi poni a Domino; non sicut injustis et non
subditis, ad vetus testamentum pertinentibus posita est, in tabulis
lapideis; sed sicut sanctis filiis liberae, hoc est supernae
Jerusalem, filiis promissionis, filiis haereditatis aeternae, sancto
Spiritu tanquam digito Dei in mente datur, et in cordibus scribitur:
non quam memoria teneant, et vita negligant; sed quam sciant
intelligendo, faciant diligendo, in latitudine amoris, non in timoris
angustiis. Nam qui timore poenae, non amore justitiae opus legis
facit, profecto invitus facit. Quod autem invitus facit, si posset
fieri, mallet utique non juberi: ac per hoc legis, quam vellet non
esse, non est amicus, sed potius inimicus; nec mundatur opere, qui
immundus est voluntate . Talis non potest dicere quod iste dixit in
superioribus versibus, Viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatasti
cor meum; quia illa dilatatio charitatem significat, quae secundum
Apostolum legis est plenitudo (Rom. XIII, 10).
2. Cur ergo iste adhuc poscit sibi legem poni; quae utique si non ei
posita fuisset, non viam mandatorum Dei in cordis latitudine
cucurrisset? Sed quia proficiens loquitur, et Dei donum novit esse
quod proficit; quid aliud petit, cum sibi legem poni petit, nisi ut
in ea magis magisque proficiat. Quemadmodum si poculum plenum teneas,
et sitienti dare incipias; et haurit bibendo, et poscit desiderando.
Quibus autem injustis et non subditis lex in lapideis tabulis ponitur,
praevaricationis reos, non promissionis efficit filios. Sed et ille
qui ejus meminit, nec eam diligit, eo modo reus est; quia memoria
ejus lapis illi est quodammodo scriptus, non quo adornetur, sed quo
prematur; pondus oneris, non titulus honoris. Hanc autem legem iste
viam justificationum Dei vocavit; nec alia via est mandatorum ejus,
quam se cucurrisse jam dixerat, cum dilatatum est cor ejus. Ergo et
cucurrit, et currit, donec perveniat ad palmam supernae vocationis
Dei. Denique cum dixisset, Legem pone mihi, Domine, viam
justificationum tuarum; addidit, et exquiram eam semper. Quid enim
exquirit quod habet, nisi quia et habet agendo, et exquirit
proficiendo?
3. Sed quid est, semper? Utrum exquirendi non erit finis; sicut
dictum est, Semper laus ejus in ore meo (Psal. XXXIII,
2); quia laudandi non erit finis: neque enim Deum non laudabimus,
cum ad ejus regnum pervenerimus aeternum, cum legamus, Beati qui
habitant in domo tua, in saecula saeculorum laudabunt te (Psal.
LXXXIII, 5)? An, semper, dictum est, quamdiu hic
vivitur, quia tamdiu proficitur; post hanc autem vitam qui bene hic
proficiebat, ibi perficitur? Sicut de quibusdam feminis dictum est,
semper discentes: sed illae male, quia secutus adjunxit, Et ad
veritatis scientiam nunquam pervenientes (II Tim. III, 7).
Qui vero in melius semper hic proficit, quo proficiendo nititur,
pervenit, ubi jam non proficiat, quia perfectus sine fine consistit.
Nec de illis tamen ita dictum est, semper discentes, ut et post
mortem discere perseverent vana et infructuosa; cum talibus doctrinis
successerint non studia, sed supplicia sempiterna. Hic ergo
exquiritur Dei lex, quamdiu in ea proficitur, et sciendo et
diligendo; ibi autem plenitudo ejus manet ad fruendum, non remanet ad
quaerendum. Sic etiam illud dictum est, Quaerite faciem ejus semper
(Psal. CIV, 4). Ubi semper, nisi hic? Non enim et ibi
quaeremus Dei faciem, ubi videbimus facie ad faciem (I Cor.
XIII, 12). Aut si recte dicitur exquiri quod sine fastidio
diligitur, et id agitur ne amittatur; semper omnino sine fine
quaeremus legem Dei, hoc est veritatem Dei: in hoc quippe ipso
dicitur psalmo, Et lex tua veritas. Quaeritur nunc, ut teneatur;
tunc tenebitur, ne derelinquatur: sicut de Spiritu Dei dictum est
quod omnia scrutetur, etiam altitudines Dei (Id. II, 10);
non utique ut quod nescit inveniat, sed quia nihil relinquat omnino
quod nesciat.
4. [vers. 34.] Gratia itaque Dei nobis praecipue commendatur,
quando sibi legem poni poscit a Domino, qui utique jam legem secundum
litteram noverat. Sed quia littera occidit, spiritus autem vivificat
(II Cor. III, 6); orat ut per Spiritum faciat quod per
litteram sciebat; ne per scientiam mandati non observati etiam
praevaricationis ei crimen accedat. Quanquam etiam ut sciatur lex
quomodo scienda est, id est, ut intelligatur quid sibi velit, quare
sit eis posita qui eam non erant servaturi, quid habeat utilitatis
etiam hoc ipsum quod lex subintravit, ut abundaret delictum (Rom.
V, 20), nemo comprehendit, nisi a Domino acceperit intellectum:
unde iste adjungit et dicit, Da mihi intellectum, et scrutabor legem
tuam, et custodiam illam in toto corde meo. Cum enim quisque legem
scrutatus fuerit, et ad ejus alta pervenerit, in quibus tota pendet;
profecto debet Deum diligere ex toto corde, ex tota anima, ex tota
mente; et proximum suum tanquam seipsum. In his enim duobus
praeceptis tota Lex pendet et Prophetae (Matth. XXII,
37-40). Hoc videtur promisisse, cum dixit, Et custodiam illam
in toto corde meo.
5. [vers. 35.] Sed quia et hoc minus valet viribus propriis,
nisi adjuvetur ab illo qui jubet, ut faciat quod jubet, Deduc me,
inquit, in semita mandatorum tuorum, quia ipsam volui. Parum est
mihi voluntas mea, nisi in eo quod volui, me ipse deducas. Et certe
ipsa est semita; hoc est via mandatorum Dei, quam se, dilatato ab
illo corde suo, cucurrisse jam dixerat. Quam propterea etiam semitam
vocat, quia angusta est via quae ducit ad vitam (Id. VII,
14); et cum sit angusta, nisi dilatato corde non curritur.
6. [vers. 36.] Sed quoniam adhuc proficit, adhuc currit; et
ideo divinum auxilium quo deducatur inquirit, quia neque volentis,
neque currentis, sed miserentis est Dei (Rom. IX, 16);
denique quia et ipsum velle Deus operatur in nobis (Philipp. II,
13), praeparatur enim voluntas a Domino; sequitur et dicit,
Inclina cor meum in testimonia tua, et non in avaritiam. Quid est
inclinatum cor ad aliquid habere, nisi hoc velle? Et voluit ergo, et
orat ut velit. Voluit, cum dicit, Deduc me in semita mandatorum
tuorum, quia ipsam volui: orat autem ut velit, cum dicit, Inclina
cor meum in testimonia tua, et non in avaritiam. Hoc itaque orat, ut
in ipsa voluntate proficiat. Quae sunt autem Dei testimonia, nisi
quibus sibi ipse attestatur? Testimoniis enim aliquid probatur; ac
per hoc justificationes Dei et mandata Dei testimoniis Dei
probantur; et quidquid nobis persuadere vult Deus, suis testimoniis
persuadet: in quae iste petit inclinari cor suum, et non in
avaritiam. Testimoniis quippe suis agit nobiscum Deus, ut eum gratis
colamus; quod impedit avaritia radix omnium malorum. Tali verbo
graeco hic appellat, a quo possit intelligi generalis avaritia, qua
plus appetit quisque quam sat est: PLEON enim latine plus est;
EXIS habitus est, ab eo quod est habere. Ergo a plus habendo
appellata est PLEONEXIA, quam latini interpretes in hoc loco
nonnulli interpretati sunt emolumentum, quidam vero utilitatem; sed
melius qui avaritiam. Dicit autem Apostolus: Radix enim omnium
malorum avaritia est (I Tim. VI, 10). Sed in graeco, unde
in nostram linguam verba ipsa translata sunt, non legitur apud
Apostolum PLEONEXIA, quod in loco isto psalmi hujus; sed
FILARGYRIA, quo verbo significatur amor pecuniae. Verum
Apostolus intelligendus est isto nomine genus significasse per
speciem, id est, per amorem pecuniae universalem generalemque
avaritiam, quae vere radix est malorum omnium. Nam ipsi primi homines
per serpentem decepti et dejecti non fuissent, nisi plus quam
acceperant habere, et plus quam facti fuerant esse voluissent. Hoc
quippe ille promiserat dicens: Eritis sicut dii (Gen. III,
5). Ergo ista PLEONEXIA subversi sunt. Plus enim volentes
habere quam acceperant, et quod acceperant amiserunt. Cujus vestigium
veritatis quae ubique dispersa est , et in forensi jure deprehensum
est, quo institutum est ut plus petendo causa cadat: id est, ut qui
plus petierit quam ei debetur, et quod ei debebatur amittat. Omnis
autem a nobis circumciditur avaritia, si gratis colatur Deus. Ad
quod sanctum Job in agone tentationis ipse provocat inimicus, cum de
illo dicit: Numquid gratis colit Job Deum (Job. I, 9)?
Putabat enim Diabolus quod in Deo colendo vir justus cor inclinatum
haberet in avaritiam, et causa emolumenti vel utilitatis rerum
temporalium quibus eum ditaverat Dominus, velut mercenarius ei pro
tali mercede serviret: sed quam gratis Deum coleret, tentatus
apparuit. Si ergo cor non habeamus inclinatum in avaritiam, Deum non
colimus nisi propter Deum, ut sui cultus ipse sit merces. Ipsum
diligamus in seipso, ipsum diligamus in nobis, ipsum in proximis
nostris quos diligimus sicut nosmetipsos, sive habeant eum, sive ut
habeant eum. Quod nobis quoniam ipso donante confertur, ideo illi
dicitur. Inclina cor meum in testimonia tua, et non in avaritiam.
Sed quae sequuntur, alio sermone tractanda sunt.
|
|