|
1. [vers. 37.] Sequitur in psalmo quem suscepimus disserendum,
Averte oculos meos, ne videant vanitatem; in via tua vivifica me. A
contrario differunt inter se vanitas et veritas. Hujus autem mundi
cupiditas, vanitas: sed Christus, qui ex hoc mundo liberat,
veritas. Ipse est et via in qua se vult iste vivificari, quia ipse
est et vita; ipse quippe ait: Ego sum via, veritas et vita (Joan.
XIV, 6). Sed quid est, Averte oculos meos, ne videant
vanitatem? Numquid quamdiu sumus in hoc mundo, possumus non videre
vanitatem? Omnis enim creatura vanitati subjecta est, quae
intelligitur esse in homine; et, Omnia vanitas: quae abundantia
hominis in omni labore suo, quo ipse laborat sub sole (Eccle. I,
2 et 3)? An iste fortassis hoc orat, ut non sit ejus vita sub
sole, ubi omnia vanitas; sed in illo sit, in quo se vivificari
petit? Ille quippe ascendit non super solem tantum, sed super omnes
coelos, ut adimpleret omnia (Ephes. IV, 10). Et in illo
magis quam sub sole vivunt qui non inaniter audiunt quod dixit
Apostolus:
|
“Quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera
Dei sedens; quae sursum sunt sapite, non quae super terram. Mortui
enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo”
|
|
(Coloss. III, 1-3). Ac per hoc si vita nostra ibi est ubi
veritas, non est vita nostra sub sole ubi vanitas. Sed hoc tam magnum
bonum magis habemus in spe, non tenemus in re: et secundum spem
nostram beatus Apostolus ista locutus est; quia et illud cum
dixisset, Vanitati creatura subjecta est, adjecit atque ait, Non
sponte, sed propter eum qui subjecit in spe. Ergo in spe, qua
speramus nos adhaesuros contemplandae veritati, subjecti sumus interim
vanitati. Creatura quippe ista spiritualis, animalis, corporalisque
omnis in homine est; imo homo est. Sponte peccavit, et inimica facta
est veritati: sed ut merito puniretur, non sponte subjecta est
vanitati. Denique post pauca, Non solum autem, inquit, sed et nos
ipsi primitias spiritus habentes, id est, qui nondum quidem ex toto
quod sumus, sed ex ea parte qua pecoribus meliores sumus, Deo, non
vanitati subditi sumus, hoc est, per primitias spiritus:
|
“et ipsi in
nobismetipsis ingemiscimus, adoptionem exspectantes redemptionem
corporis nostri. Spe enim salvi facti sumus. Spes autem quae
videtur, non est spes: quod enim videt quis, quid sperat? Si autem
quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus.”
|
|
Quamdiu
itaque hic secundum carnem sumus, cujus adoptionem et redemptionem per
patientiam spei adhuc exspectamus; tamdiu secundum id per quod sub sole
sumus, vanitati subjecti sumus. Quamdiu igitur ita sumus, unde
possumus non videre vanitatem, cui etiam subjecti sumus in spe? Quid
est ergo quod iste dicit, Averte oculos meos, ne videant vanitatem?
An hoc petit, ut non quidem in hac vita quod in spe gerimus
impleatur, sed ut in ea sorte sit, quae in illo quandoque possit
impleri, cum liberabitur a servitute corruptionis, et spiritu et anima
et corpore, in libertatem gloriae filiorum Dei (Rom. VIII,
20-25), ubi jam non videat vanitatem?
2. Possunt quidem verba ista sic intelligi, non praeter regulam
fidei; sed est hic alius sensus quem mihi fateor plus placere.
Dominus in Evangelio dicit:
|
“Si fuerit oculus tuus simplex, totum
corpus tuum lucidum erit. Si autem oculus tuus fuerit nequam, totum
corpus tuum tenebrosum erit. Si ergo lumen quod in te est tenebrae
sunt, ipsae tenebrae quantae erunt?”
|
|
Proinde magni interest, cum
aliquid boni facimus, cujus rei contemplatione faciamus. Officium
quippe nostrum, non officio, sed fine pensandum est; ut scilicet non
tantum si bonum est quod facimus, sed praecipue si bonum est propter
quod facimus, cogitemus. Hos oculos quibus contemplamur quare
faciamus quod facimus, averti poscit ne videant vanitatem; id est, ne
hanc attendat, propter quam faciat, cum boni aliquid facit. In qua
vanitate praecipuum locum obtinet amor laudis humanae, propter quam
multa magna fecerunt qui magni in hoc saeculo nominati sunt, multumque
laudati in civitatibus gentium, quaerentes non apud Deum, sed apud
homines gloriam, et propter hanc velut prudenter, fortiter,
temperanter, justeque viventes; ad quam pervenientes perceperunt
mercedem suam, vani vanam. Ab hac vanitate volens Dominus avertere
oculos suorum:
inquit,
|
“ne justitiam vestram
faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis; alioquin mercedem non
habebitis apud Patrem vestrum, qui in coelis est.”
|
|
Deinde cum
ipsius justitiae quasdam partes exsequeretur, praecipiens de
eleemosynis, de oratione, de jejunio, ubique id admonuit, ne aliquid
eorum propter gloriam hominum fiat, et ubique dicit eos qui propterea
faciunt, percepisse mercedem suam (Matth. VI, 1-23), id est
non aeternam quae sanctis reposita est apud Patrem, sed temporalem
quam quaerunt qui contemplantur in suis operibus vanitatem: non quia
ipsa laus humana culpanda est (nam quid tam optandum est hominibus,
quam ut eis placeant quae debeant imitari?), sed propter ipsam laudem
bene operari, hoc est vanitatem in suis operibus intueri.
Quandoquidem et ipsa ab hominibus laus homini justo quantacumque
provenerit, non ibi esse debet ejus finis boni, sed etiam ipsa
referenda est ad laudem Dei, propter quem bona faciunt vere boni;
quoniam non a seipsis, sed ab illo fiunt boni. Denique in eodem
sermone Dominus jam dixerat eis: Luceat lumen vestrum coram
hominibus, ut videant vestra opera bona, et glorificent Patrem
vestrum, qui in coelis est (Id. V, 16). Ubi finem posuit,
hoc est in gloria Dei, hoc debemus quando aliquid boni facimus
intueri, si avertuntur a vanitate oculi nostri. Non ergo sit finis
boni operis in laudibus hominum, sed ipsas laudes hominum corrigamus,
et ad Dei laudes omnia referamus, a quo nobis datur quidquid in nobis
sine laudantis errore laudatur. Porro si vanum est propter hominum
laudes bona facere, quanto vanius propter adipiscendam pecuniam, vel
augendam, sive retinendam, et si quid hujusmodi est commodi
temporalis, quod nobis accedit extrinsecus? Quia omnia vanitas: quae
abundantia hominis in omni labore suo, quo ipse laborat sub sole?
Propter ipsam denique temporalem salutem non debemus facere bona opera
nostra, sed potius propter illam quam speramus aeternam, ubi bono
immutabili perfruamur, quod nobis erit ex Deo, imo quod nobis est
ipse Deus. Si enim sancti Dei propter hanc temporalem salutem bona
opera facerent, nunquam martyres Christi bonum opus confessionis in
ejusdem salutis amissione perficerent. Sed acceperunt auxilium de
tribulatione, non intuentes vanitatem, quia vana salus hominis
(Psal. LIX, 13); et diem hominum non concupierunt (Jerem.
XVII, 16), quia homo vanitati similatus est, dies ejus sicut
umbra praetereunt (Psal, CXLIII, 4).
3. [vers. 38.] Cum autem Deus rogatur, ut ea quae videntur
esse in nostra potestate, id est, oculorum aversio a videnda vanitate
ab illo nobis concedatur, quid nisi ejus gratia commendatur? Nonnulli
enim ab ea vanitate non averterunt oculos suos, quia putaverunt a
seipsis se fieri justos et bonos, et dilexerunt gloriam hominum magis
quam Dei (Joan. XII, 43); quia et ipsi homines sunt, qui
sibi nimium placuerunt, et de sui arbitrii viribus praesumpserunt: sed
etiam haec vanitas et praesumptio spiritus est (Eccle. VI, 9).
Cum ergo dixisset, Averte oculos meos, ne videant venitatem; in via
tua vivifica me; quae via non vanitas, sed veritas est: deinde
subjunxit, Statue servo tuo eloquium tuum in timorem tuum . Quod
quid est aliud quam, Da mihi ut faciam quod eloqueris? Neque enim
statutum est eloquium Dei his qui in se movent illud contra faciendo;
eis autem statutum est in quibus immobile est. Statuit itaque Deus
eloquium suum in timorem suum eis quibus dat spiritum timoris sui:
timoris autem non illius de quo dicit Apostolus. Non enim accepistis
spiritum servitutis iterum in timore (Rom. VIII, 15); hunc
enim consummata charitas foras mittit timorem (I Joan. IV,
18): sed illius timoris quem dicit propheta spiritum timoris Dei
(Isai. XI, 3); timoris utique casti, permanentis in saeculum
saeculi (Psal. XVIII, 10), timoris quo timetur offendi qui
amatur. Aliter quippe timet adultera virum suum, aliter casta:
adultera, ne veniat; casta, ne deserat.
4. [vers. 39.] Amputa, inquit, opprobrium meum quod
suspicatus sum, quia judicia tua suavia. Quis est qui suum opprobrium
suspicatur, et non magis novit suum quisque opprobrium, quam
cujuslibet alienum? Suspicari enim potius alienum potest homo, non
suum; quoniam quod suspicatur, ignorat: in suo autem opprobrio non
est cujusque suspicio, sed scientia, ubi loquitur conscientia. Quid
est ergo quod ait, Opprobrium meum quod suspicatus sum? Nimirum de
superiore sensu etiam iste ducendus est: quoniam quamdiu non avertit
homo oculos suos ne videant vanitatem, quod in seipso agitur, hoc de
aliis suspicatur; ut propter quod ipse colit Deum, vel propter quod
bona opera facit, propter hoc credat et alterum facere. Possunt
quippe homines videre quod agimus; cujus autem rei contemplatione
agamus occultum est: et ideo datur suspicionibus locus, ut audeat homo
judicare de occultis hominum, et falsa plerumque, et, si vera, tamen
incognita temere suspicari. Propterea Dominus cum de ipso fine
loqueretur propter quem justitiam facere debemus, ut oculos nostros a
contemplatione averteret vanitatis, monuit ne propter laudes hominum
bona opera faciamus, dicens: Attendite ne faciatis justitiam vestram
coram hominibus, ut videamini ab eis. Monuit, ne propter pecuniam,
dicens: nolite vobis thesaurizare in terra; et, Non potestis Deo
servire et mammonae. Monuit ne propter ipsum necessarium victum atque
vestitum, dicens: Ne solliciti sitis animae vestrae quid manducetis,
neque corpori vestro quid induamini (Matth. VI, 1, 19, 24,
25). Et cum haec omnia monuisset, quia possumus suspicari eos quos
juste vivere videmus, et quo fine faciant non videmus, propter aliquid
hujusmodi benefacere; continuo subjecit: Nolite judicare, ne
judicemini (Id. VII, 1). Unde et hic cum dixisset, Amputa
opprobrium meum quod suspicatus sum; addidit, quia judicia tua
suavia, id est, judicia tua vera. Veritatis enim amator suave clamat
esse quod verum est. Hominum autem judicia de occultis hominum, non
suavia, quia temeraria. Et ideo suum dixit opprobrium quod de aliis
est suspicatus; quia et hoc quod Apostolus ait, Comparantes
semetipsos sibimetipsis (II Cor. X, 12), non intelligunt:
hoc enim proclivius homo suspicatur in alio, quod sentit in seipso.
Hoc itaque opprobrium suum petebat auferri, quod in se senserat, et
in aliis fuerat suspicatus; ut non esset diabolo similis, qui de
occultis sancti Job suspicatus est quod non gratis Deum coleret, quem
poposcit tentandum, ut crimen quod objiceret inveniret (Job I,
9-11).
5. [vers. 40.] Sed cum libenter alterius opprobrium nonnisi
aemulatio suspicetur, dum bonum opus reprehendi non potest, quia se
asserit quod apertum est; et quo fine fiat reprehenditur, quia non se
exserit quod occultum est; atque ita male suspicari eum libet cui
libet, non videndo quod latet, et invidendo quod eminet : profecto
contra hoc malum, quo quisque libenter de homine malum quod non
perspicit suspicatur, charitas habenda est, quae non aemulatur (I
Cor. XIII, 4); quam Dominus praecipue commendat, dicens,
Mandatum novum do vobis, ut vos invicem diligatis; et, In hoc
scient omnes quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis in
invicem (Joan. XIII, 34, 35): et de dilectione Dei et
proximi loquens, In his, inquit, duobus mandatis tota Lex pendet et
Prophetae (Matth. XXII, 40). Unde et iste contra suae
suspicionis opprobrium quod desiderat amputari, Ecce, inquit,
concupivi mandata tua; in tua justitia vivifica me. Ecce concupivi ex
toto corde, ex tota anima, ex tota mente diligere te, et proximum
sicut me: non in mea, sed in tua justitia vivifica me, hoc est, ista
charitate quam concupivi, imple me. Adjuva ut faciam quod commendas,
dona ipse quod mandas. In tua justitia vivifica me: quia in me unde
morerer habui; unde autem vivam non invenio nisi in te. Justitia tua
Christus est,
|
“qui factus est nobis sapientia a Deo, et justitia,
et sanctificatio, et redemptio; ut, quemadmodum scriptum est, Qui
gloriatur, in Domino glorietur”
|
|
(I Cor. I, 30, 31). Et
in illo invenio mandata tua quae concupivi, ut in tua justitia, hoc
est in illo, vivifices me. Ipse est enim Verbum Deus; et Verbum
caro factum est, ut esset et proximus meus (Joan. I, 14).
|
|