|
1. [vers. 41.] Sermoni pristino, quem de psalmo qui est omnium
prolixissimus, nuper habuimus, de verbis ejus quae sequuntur iste
jungendus est. Haec verba sunt: Et veniat super me misericordia
tua, Domine. Quae sententia superiori videtur annexa: non enim
ait, Veniat super me; sed ait, Et veniat. Est autem illa
superior, Ecce concupivi mandata tua; in tua justitia vivifica me:
deinde sequitur, Et veniat super me misericordia tua, Domine. Quid
hic ergo poscit, nisi ut mandata quae concupivit, per ejus
misericordiam faciat , qui mandavit? Exponit enim quodammodo quid
dixerit, In tua justitia vivifica me; cum subjungit, Et veniat
super me misericordia tua, Domine, salutare tuum secundum eloquium
tuum: hoc est secundum promissionem tuam. Unde nos vult Apostolus
filios promissionis intelligi (Rom. IX, 8); ne arbitremur
nostrum esse quod sumus, sed totum Dei gratiae retribuamus. Factus
est enim nobis Christus sapientia a Deo, et justitia, et
sanctificatio, et redemptio; ut, quemadmodum scriptum est, Qui
gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. I, 30 et 31). Quod
ergo ait, In tua justitia vivifica me; in Christo utique vivificari
cupit, et ipsa est misericordia quam super se poscit venire. Ipse
Christus est et salutare Dei; quo verbo exposuit quam misericordiam
diceret ubi ait, Et veniat super me misericordia tua, Domine. Si
ergo quaerimus quae sit ista misericordia, audiamus quod sequitur:
Salutare tuum secundum eloquium tuum. Ab eo quippe hoc promissum
est, qui vocat ea quae non sunt, tanquam sint (Rom. IV, 17).
Nondum enim erant quibus promitteretur, ne quisquam de meritis
gloriaretur. Et quibus promissum est, etiam ipsi promissi sunt; ut
totum corpus Christi dicat, gratia Dei sum id quod sum (I Cor.
XV, 10).
2. [vers. 42.] Et respondebo, inquit, exprobrantibus mihi
verbum. Utrum, verbum exprobrantibus; an, verbum respondebo,
ambiguum est: sed quodlibet eorum Christum sonat . Ipsum enim nobis
exprobrant, quibus est crucifixus vel scandalum, vel stultitia (Id.
I, 23): ignorantes quia Verbum caro factum est, et habitavit in
nobis; quod Verbum in principio erat, et apud Deum erat, et Deus
erat (Joan. I, 14, 1). Sed etsi non ipsi Verbum exprobrent
quod eos latet, quia divinitas ejus ab eis non cognoscitur a quibus
ejus infirmitas in cruce contemnitur; nos tamen Verbum respondeamus,
nec exprobratione terreamur aut confundamur. Verbum enim si
cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent (I Cor.
II, 8). Ille autem respondet Verbum exprobrantibus, super quem
venit misericordia Dei; hoc est, ipsum salutare ejus venit ut
protegat, non ut conterat. Nam super quosdam conterendos venturus
est, qui nunc in eum, dum spernunt ejus humilitatem, offendendo
quassantur. Sic enim dicit in Evangelio: Qui ceciderit super
lapidem istum, conquassabitur; super quem vero ceciderit, conteret
eum (Luc. XX, 18). Qui ergo nobis exprobrant, offendunt, et
cadunt in eum. Nos autem ne offendamus, et cadamus, opprobria eorum
ne timeamus, sed respondeamus eis verbum.
|
“Hoc est verbum fidei quod
praedicamus. Quia si credideris,”
|
|
inquit,
|
“in corde tuo quia
Dominus est Jesus, et confessus fueris in ore tuo quia Deus illum
suscitavit a mortuis; salvus eris. Corde enim creditur ad justitiam,
ore autem confessio fit in salutem (Rom. X, 8-10).”
|
|
Parum est
ergo in corde habere Christum, et nolle confiteri dum timetur
opprobrium: sed exprobrantibus respondendum est verbum. Ut autem hoc
martyres possent, promissum est eis, et dictum, Non enim vos estis
qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis
(Matth. X, 20). Ideo et iste cum dixisset, Respondebo
exprobrantibus mihi verbum; continuo sequitur, Quoniam speravi in
verbis tuis: quod est utique, in promissis tuis.
3. [vers. 43.] Sed quoniam plurimi quamvis ad ipsum corpus,
cujus haec verba sunt, pertinentes, gravi pondere persecutionis
urgente non valuerunt sustinere exprobrationem, et Christum deficiendo
negaverunt; ideo sequitur, Et ne auferas de ore meo verbum veritatis
usque valde. Ex ore suo quippe dicit, quia unitas corporis loquitur,
in cujus membris etiam illi deputantur qui defecerunt ad horam negando,
sed poenitendo postea revixerunt, vel etiam martyrii palmam quam
perdiderant, reparata confessione sumpserunt. Non igitur usque
valde, vel, sicut quidam codices habent, non usquequaque, hoc est
non omnimodo, ex ore Petri, in quo erat typus Ecclesiae, verbum
veritatis ablatum est: quia etsi ad horam negavit timore turbatus,
tamen flendo est reparatus (Id. XXVI, 70-75), et
confitendo est postea coronatus. Totum itaque corpus Christi
loquitur, id est, Ecclesiae sanctae universitas: in quo toto corpore
sive quia, negantibus plurimis, remanserunt fortes qui usque ad mortem
pro veritate certarent, sive quia et ex iis qui negaverant multi
reparati sunt, non est ablatum ex ejus ore verbum veritatis usque
valde. Quod autem ait, ne auferas, intelligendum est, ne auferri
sinas; propter quod orando dicimus, Ne nos inferas in tentationem
(Id. VI, 13). Et ipse Dominus ad Petrum, Rogavi,
inquit, pro te, ne deficiat fides tua (Luc. XXII, 32); hoc
est, ne auferatur ex ore tuo verbum veritatis usque valde. Sequitur,
Quia in judiciis tuis speravi; vel, sicut de graeco quidam
diligentius expresserunt, supersperavi : quod verbum etsi minus
usitate compositum est, tamen implet veritatis interpretandae
necessitatem. Attentius ergo nobis loci hujus rimandus est sensus, ut
intelligamus, quantum Deus adjuvat, quid sibi velit, In verbis tuis
speravi, In judiciis tuis supersperavi. Respondebo, inquit,
exprobrantibus mihi verbum, quoniam speravi in verbis tuis: id est,
quoniam mihi hoc ipse promisisti. Et ne auferas ex ore meo verbum
veritatis usque valde, quoniam in judiciis tuis supersperavi: id est,
quoniam judicia tua, quibus me corripis et flagellas, non solum mihi
non auferunt spem, verum augent etiam: quoniam quem diligit Dominus
corripit; flagellat autem omnem filium quem recipit (Hebr. XII,
6). Ecce enim sancti et humiles corde de te praesumendo, in
persecutionibus non defecerunt; ecce etiam qui de se praesumendo
defecerunt, et tamen ad ipsum corpus pertinuerunt, sibi innotescendo
fleverunt, et tuam gratiam solidius invenerunt, quia suam superbiam
perdiderunt. Ergo ne auferas ex ore meo verbum veritatis usque valde,
quia in judiciis tuis supersperavi.
4. [vers. 44.] Et custodiam legem tuam semper: id est, si non
abstuleris ex ore meo verbum veritatis, custodiam legem tuam semper.
In saeculum et in saeculum saeculi: ostendit quid dixerit, semper.
Aliquando etenim semper intelligitur, Quamdiu hic vivitur; sed hoc
non est, in saeculum et in saeculum saeculi: melius quippe ita
interpretatum est, quam, sicut quidam codices habent, in aeternum et
in saeculum saeculi; quia non potuerunt dicere, et in aeternum
aeterni. Lex itaque ista intelligenda est de qua dicit Apostolus,
Plenitudo legis charitas (Rom. XIII, 10). Haec enim a
sanctis, quorum ex ore non aufertur verbum veritatis, hoc est, ab
ipsa Christi Ecclesia custodietur, non solum in hoc saeculum, id
est, donec finiatur hoc saeculum; sed etiam in alterum, quod
appellatur saeculum saeculi. Neque enim praecepta legis, sicut hic,
etiam ibi accepturi sumus quae custodiamus, sed ipsam legis, ut dixi,
plenitudinem sine ullo peccandi timore servabimus: quia et Deum
plenius, cum viderimus, amabimus, et proximum, quia Deus erit omnia
in omnibus (I Cor. XV, 28); nec falsae cuiquam de proximo
suspicioni erit locus, ubi nullus ulli erit occultus.
|
|