|
1. Rex noster in hoc psalmo loquitur ex persona susceptionis
humanae, de quo titulus regalis tempore passionis inscriptus eminuit .
2. [vers. 1, 2.] Dicit autem haec. Conserva me, Domine,
quoniam in te speravi: dixi Domino, Deus meus es tu, quoniam
bonorum meorum non eges : quoniam bonis meis non exspectas tu fieri
beatus.
3. [vers. 3.] Sanctis qui sunt in terra ejus: sanctis qui in
terra viventium spem suam posuerunt, civibus Jerusalem coelestis,
quorum conversatio spiritualis per anchoram spei in illa patria
figitur, quae recte Dei terra nominatur; quamvis adhuc et in his
terris carne versentur. Mirificavit omnes voluntates meas in illis.
His ergo sanctis miras fecit omnes voluntates meas in provectu eorum,
quo senserunt quid eis profuerit et humanitas meae divinitatis ut
morerer, et divinitas humanitatis ut resurgerem.
4. [vers. 4.] Multiplicatae sunt infirmitates eorum : non ad
perniciem, sed ut medicum desiderarent. Postea acceleraverunt:
itaque post multiplicatas infirmitates acceleraverunt, ut sanarentur.
Non congregabo conventicula eorum de sanguinibus: erunt enim
conventicula eorum non carnalia, nec de sanguinibus pecorum propitiatus
congregabo eos. Nec memor ero nominum illorum per labia mea: sed
spirituali mutatione obliviscentur quid fuerint; nec a me jam vel
peccatores, vel inimici, vel homines, sed justi et fratres mei et
filii Dei vocabuntur per pacem meam.
5. [vers. 5.] Dominus pars haereditatis meae, et calicis mei .
Possidebunt enim mecum haereditatem, ipsum Dominum. Eligant sibi
alii partes quibus fruantur, terrenas et temporales: portio sanctorum
Dominus aeternus est. Bibant alii mortiferas voluptates: portio
calicis mei Dominus est. Quod dico, mei, adjungo Ecclesiam; quia
ubi caput, ibi et corpus: nam in haereditatem congregabo conventicula
eorum, et per calicis ebrietatem obliviscar nomina vetera eorum. Tu
es qui restitues mihi haereditatem meam: ut nota sit et his quos
libero, claritas qua eram apud te, prius quam mundus fieret (Joan.
XVII, 5): non enim restitues mihi quod non amisi, sed restitues
his qui amiserunt ejus claritatis notitiam; in quibus quia ego sum,
mihi restitues.
6. [vers. 6.] Funes ceciderunt mihi in praeclaris: limites
possessionis meae in tua claritate, tanquam sorte ceciderunt, velut
possessio sacerdotum et Levitarum Deus est. Etenim haereditas mea
praeclara est mihi: etenim haereditas mea praeclara est, non omnibus,
sed videntibus: in quibus quia ego sum, mihi est.
7. [vers. 7.] Benedicam Dominum, qui mihi tribuit
intellectum: quo ista haereditas videri et possideri potest. Insuper
autem et usque ad noctem emendaverunt me renes mei: super intellectum
autem usque ad mortem me erudivit inferior pars mea, carnis assumptio;
ut experirer tenebras mortalitatis, quas ille intellectus non habet.
8. [vers. 8.] Providebam Dominum in conspectu meo semper : sed
veniens in ea quae transeunt, non abstuli oculum ab eo qui semper
manet, hoc providens ut in eum post temporalia peracta recurrerem.
Quoniam a dextris est mihi, ne commovear: quoniam favet mihi, ut
stabiliter in eo permaneam.
9. [vers. 9.] Propter hoc jucundatum est cor meum, et
exsultavit lingua mea: propter hoc et in cogitationibus meis
jucunditas, et in verbis exsultatio. Insuper et caro mea requiescet
in spe: insuper et caro mea non deficiet in interitum, sed in spe
resurrectionis obdormiet.
10. [vers. 10.] Quoniam non derelinques animam meam in inferno
: quoniam neque animam meam inferis possidendam dabis. Neque dabis
sanctum tuum videre corruptionem: neque sanctificatum corpus, per quod
et alii sanctificandi sunt, corrumpi patieris. Notas mihi fecisti
vias vitae: notas fecisti per me humilitatis vias, ut ad vitam
redirent homines, unde per superbiam ceciderant; in quibus quia ego
sum, mihi fecisti. Adimplebis me laetitia cum vultu tuo: adimplebis
eos laetitia, ut non ultra quaerant aliquid, cum facie ad faciem te
viderint; in quibus quia ego sum, me adimplebis. Delectatio in
dextera tua usque in finem: delectatio est in favore et in
propitiatione tua in hujus vitae itinere, perducens usque ad finem
gloriae conspectus tui.
|
|