|
1. [vers. 45.] Superiores versus prolixi psalmi hujus orationem
habent; hi autem qui sequuntur, de quibus nunc disputandum est,
narrationem. Petebat enim homo Dei superius adjutorium gratiae Dei,
cum dicebat, In tua justitia vivifica me; et veniat super me
misericordia tua, Domine: et alia similia vel supra vel infra. Nunc
autem dicit: Et ambulabam in latitudine, quoniam mandata tua
exquisivi. Et loquebar in testimoniis tuis in conspectu regum, et non
confundebar. Et meditabar in mandatis tuis, quae dilexi. Et levavi
manus meas ad mandata tua, quae dilexi; et exercebar in
justificationibus tuis. Ubi narrantis verba sunt, non petentis;
velut, impetratis quae petiverat, confiteatur in Dei laudibus qualem
illum fecerat misericordia Domini, quam super se venire poposcerat.
Neque enim haec ita superioribus conjunxit, ut diceret, Et ne
auferas ex ore meo verbum veritatis usque valde, quia in judiciis tuis
supersperavi, Et custodiam legem tuam semper, in saeculum et in
saeculum saeculi, Et ambulabo in latitudine, quia mandata tua
exquisivi, Et loquar in testimoniis tuis in conspectu regum, et non
confundar; et caetera isto modo; sic enim videtur sequentia
praecedentibus debuisse connectere: sed ait, Et ambulabam in
latitudine. Ubi copulativa conjunctio, id est, Et, velut
inconsequens posita est; quia non ait, Et ambulabo, quomodo
dicebat, Et custodiam legem tuam semper. Aut certe si optativo modo
dictum est, Custodiam legem tuam; non ait, Et ambulem in
latitudine, quasi utrumque optaverit, et poposcerit: sed ait, Et
ambulabam in latitudine. Ubi si conjunctio ista non esset, sed a
superiorum connexione libera inferretur et soluta sententia, Ambulabam
in latitudine; nihil de inusitato loquendi modo hic deberet movere
lectorem, ut occultus sensus quaerendus hic aliquis putaretur.
Nimirum ergo quod non dixit intelligi voluit, id est, exauditum se
fuisse; ac deinde subjunxit qualis factus fuerit: tanquam diceret,
Haec cum orarem, exaudisti me, Et ambulabam in latitudine; et
caetera quae isto modo dicta contexuit.
2. Quid est igitur, Et ambulabam in latitudine, nisi, ambulabam
in charitate, quae diffusa est in cordibus nostris per Spiritum
sanctum qui datus est nobis (Rom. V, 5)? In hac latitudine
ambulabat ille qui dicebat, Os nostrum patet ad vos, o Corinthii;
cor nostrum dilatatum est (II Cor. VI, 11). Haec autem
charitas duobus illis mandatis tota atque integra continetur,
dilectione scilicet Dei, et dilectione proximi, in quibus tota Lex
pendet et Prophetae (Matth. XXII, 40). Unde et hic cum
dixisset, Et ambulabam in latitudine; causam subjunxit atque ait,
Quia mandata tua exquisivi. Nonnulli autem codices non habent
mandata, sed testimonia; sed mandata in pluribus invenimus, et maxime
graecis: cui linguae tanquam praecedenti, unde ad nos ista translata
sunt, magis credendum esse quis ambigat? Si ergo scire volumus
quomodo haec mandata quaesierit, vel quaerenda sint, illud intueamur
quod dicit magister bonus, et doctor, et dator: Petite, et
accipietis; quaerite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis.
Et paulo post: Si ergo vos, inquit, cum sitis mali, nostis bona
data dare filiis vestris; quanto magis Pater vester qui in coelis
est, dabit bona petentibus se (Id. VII, 7, 11)? Ubi
evidenter ostendit quod dixerat, Petite, quaerite, pulsate, nonnisi
ad poscendi, hoc est, orandi instantiam pertinere. Alius porro
evangelista non ait, Dabit bona petentibus se, quae multipliciter
possunt intelligi, vel corporalia, vel spiritualia; sed circumcidit
inde alia, satisque diligenter expressit quid nos vehementer atque
instanter voluerit poscere Dominus, et ait: Quanto magis Pater
vester de coelo dabit Spiritum bonum petentibus se (Luc. XI,
13)? Hic est ille Spiritus per quem diffunditur charitas in
cordibus nostris, ut Deum proximumque diligendo divina mandata
faciamus. Hic est ille Spiritus in quo clamamus, Abba, Pater
(Rom. VIII, 15). Ac per hoc ipse nos facit petere, quem
desideramus accipere; ipse nos facit quaerere, quem cupimus invenire;
ipse nos facit pulsare, ad quem nitimur pervenire. Hoc docet
Apostolus, qui cum dicat in Spiritu sancto nos clamare, Abba,
Pater; rursus alio loco dicit, Dedit Deus Spiritum Filii sui in
corda nostra clamantem, Abba, Pater (Galat. IV, 6).
Quomodo nos clamamus, si ipse clamat in nobis, nisi quia clamare nos
fecit, dum habitare coepit in nobis? Etiam hoc itaque agit acceptus,
ut largius accipiendus petendo, quaerendo, pulsando, poscatur. Sive
enim ut vita bona petatur, sive ut bene vivatur; quotquot Spiritu
Dei aguntur, hi filii sunt Dei (Rom. VIII, 14). Ergo,
Ambulabam, inquit, in latitudine, quoniam mandata tua exquisivi.
Exquisierat et invenerat, quoniam petierat et acceperat Spiritum
bonum, quo factus bonus bene faceret bona, ex fide quae per
dilectionem operatur (Galat. V, 6).
3. [vers. 46.] Et loquebar, inquit, in testimoniis tuis in
conspectu regum, et non confundebar: tanquam ille qui petierat et
acceperat, ut responderet exprobrantibus sibi verbum, et non
auferretur ex ore ejus verbum veritatis. Itaque pro illa usque ad
mortem certans, nec in conspectu regum confundebatur eam loqui.
Testimonia quippe, in quibus dicit quod loquebatur, graece martyria
nuncupantur; quo verbo jam utimur pro latino. Unde dictum est etiam
vocabulum Martyrum, quibus praedixit Jesus quod et ante reges eum
fuerant confessuri (Matth. X, 18).
4. [vers. 47, 48.] Et meditabar, inquit, in mandatis
tuis, quae dilexi, et levavi manus meas ad mandata tua, quae dilexi:
sive, quod nonnulli codices habent in utroque versu, dilexi valde,
aut nimis, aut vehementer, sicut interpretari placuit quod graece
dicitur SFODRA. Mandata ergo Dei dilexit per hoc per quod
ambulabat in latitudine; per Spiritum scilicet sanctum, per quem
dilectio ipsa diffunditur, et dilatat corda fidelium. Dilexit autem,
et cogitando et operando. Nam quod ad cogitationem pertinet, ait,
Et meditabar in mandatis tuis: quod autem ad operationem, Et levavi
manus meas ad mandata tua. Utrique autem sententiae addidit, quae
dilexi: finis enim praecepti est charitas de corde puro (I Tim.
I, 5). Quando isto fine, id est, hujus rei contemplatione fit
mandatum Dei, tunc fit vere opus bonum; et tunc levantur manus, quia
supernum est quo levantur. Propterea de ipsa charitate locuturus
Apostolus ait, Supereminentem viam vobis demonstro (I Cor.
XII, 31): et alio loco, Cognoscere, inquit, etiam
supereminentem scientiae charitatem Christi (Ephes. III,
19). Nam si de opere mandatorum Dei merces terrenae felicitatis
expetitur, deponuntur manus potius quam levantur; quia terrena
emolumenta quae non sursum, sed deorsum sunt, illo opere requiruntur.
Ad utrumque autem pertinet quod sequitur, Et exercebar in
justificationibus tuis: quod plures interpretes dicere maluerunt, quam
laetabar, aut garriebam, quod aliqui interpretati sunt ex eo quod
graecus habet EDOLESKOYN. Exercetur quippe in
justificationibus Dei laetus, et quodam modo garrulus, qui mandata
ejus quae diligit, et cogitandi et operandi delectatione custodit.
|
|