|
1. [vers. 49.] Consideremus, quantum donat Dominus, et
pertractemus hos versus magni psalmi hujus: Memento verbi tui servo
tuo, in quo spem dedisti mihi. Haec me consolata est in humilitate
mea, quoniam verbum tuam vivificavit me. Numquid oblivio, sicut in
hominem, cadit in Deum? Cur ergo ei dicitur, Memento? Quamvis in
aliis sanctae Scripturae locis ipsum verbum omnino ponatur, ut est,
Quare mei oblitus es (Psal. XLI, 10); et, Oblivisceris
inopiam nostram (Psal. XLIII, 24); et ipse Deus per
Prophetam, Omnes, inquit, iniquitates ejus obliviscar (Ezech.
XVIII, 22): et alibi atque alibi saepius hoc legitur. Sed
non ut hominibus ista contingunt, ita intelliguntur in Deo. Nam
sicut Deum poenitere dicitur, quando praeter hominum spem res mutat,
consilio non mutato, quia consilium Domini manet in aeternum (Psal.
XXXII, 11); ita dicitur oblivisci, quando tardare videtur
adjutorium vel promissum, vel non retribuere digna peccantibus, vel si
quid hujusmodi, tanquam ejus memoriae sit elapsum quod speratur sive
timetur, et non fit. Dicuntur ista locutione morali, qua humanus
movetur affectus; quamvis haec Deus faciat certa dispositione, non
deficiente memoria, nec obscurata intelligentia, nec voluntate
mutata. Cum itaque dicitur ei, Memento, orantis desiderium, quia
promissum poscit, ostenditur, et extenditur; non Deus, quasi ei de
mente id exciderit, admonetur. Memento, inquit, verbi tui servo
tuo: hoc est, imple promissum servo tuo. In quo spem dedisti mihi:
hoc est, in quo verbo, quoniam promisisti, me sperare fecisti.
2. [vers. 50.] Haec me consolata est in humilitate mea. Haec
scilicet spes quae data est humilibus, dicente Scriptura, Deus
superbis resistit, humilibus autem dat gratiam (Jacobi IV, 6; et
I Petr. V, 5). Unde ore proprio etiam ipse Dominus ait:
Quoniam qui se exaltat, humiliabitur; et qui se humiliat,
exaltabitur (Luc. XIV, 11; et XVIII, 14). Bene hic
intelligimus etiam illam humilitatem, non qua se quisque humiliat
confitendo peccata, nec sibi arrogando justitiam; sed qua quisque
humiliatur aliqua tribulatione vel dejectione, quam meruit ejus
superbia, aut exercetur probaturque patientia: unde paulo post dicit
hic psalmus, Priusquam humiliarer, ego deliqui. Et illud in libro
Sapientiae: In dolore sustine, et in humilitate tua patientiam
habe; quoniam in igne probatur aurum et argentum, homines vero
acceptabiles in camino humiliationis (Eccli. II, 4, 5). Quod
ait acceptabiles, ibi spem dedit quae consolaretur in humilitate. Et
Dominus Jesus hanc humilitatem cum discipulis praediceret a
persecutoribus esse venturam, non eos sine spe reliquit; sed hanc
etiam, qua consolarentur, dedit dicens, In vestra patientia
possidebitis animas vestras: de ipso quoque corpore quod ab inimicis
posset occidi, et quasi penitus interire, Capillus, inquit, capitis
vestri non peribit (Luc. XXI, 19, 18). Haec spes data est
corpori Christi, quod est Ecclesia, qua consolaretur in humilitate
sua. Propter quam spem dicit et apostolus Paulus: Si autem quod non
videmus speramus, per patientiam exspectamus (Rom. VIII,
25). Sed aeternorum est spes ista praemiorum: est et alia spes
quae in humilitate tribulationis plurimum consolatur, quae sanctis data
est in verbo Dei adjutorium gratiae pollicentis, ne quisque deficiat.
De qua spe dicit Apostolus: Fidelis Deus qui non permittet vos
tentari super id quod potestis; sed faciet cum tentatione etiam
exilum, ut possitis sustinere (I Cor. X, 13). Hanc spem
dedit etiam Salvator ore suo, quando ait: Hac nocte postulavit
satanas vexare vos sicut triticum; et ego rogavi pro te, Petre, ne
deficiat fides tua (Luc. XXII, 31, 32). Hanc spem dedit
et in oratione quam docuit, ubi monuit ut dicamus, Ne nos inferas in
tentationem (Matth. VI, 13): quodammodo enim promisit se
daturum suis periclitantibus, quod dici voluit ab orantibus. Et
nimirum de hac spe magis iste psalmus intelligendus est dicere, Haec
me consolata est in humilitate mea, quoniam verbum tuum vivificavit
me. Quod expressius interpretati sunt qui non verbum, sed eloquium
posuerunt: graecus enim LOGION habet, quod est eloquium; non
LOGOS quod est verbum.
3. [vers. 51.] Sequitur autem: Superbi inique agebant usque
valde; a lege autem tua non declinavi. Superbos intelligi voluit
persecutores piorum; et ideo subjecit, A lege autem tua non
declinavi, quia hoc eum facere illorum persecutio compellebat. Quos
usque valde inique dicit egisse, quia non solum erant impii, verum
etiam pios impios esse cogebant. In hac humilitate, hoc est, in hac
tribulatione spes consolata est, quae data est in verbo Dei
pollicentis adjutorium, ne deficiat fides martyrum; et praesentia
Spiritus sui vires impertientis laborantibus, ut evadentes de
muscipula venantium dicerent: Nisi quia Dominus erat in nobis,
fortasse vivos absorbuissent nos (Psal. CXXIII, 2, 3).
4. An forte quod ait, Haec me consolata est in humilitate mea,
illam dicit humilitatem qua homo est dejectus et projectus in mortem,
ex peccato illo quod valde infeliciter in paradisi felicitate commissum
est? In hac quippe humilitate, in qua homo vanitati similis factus
est et dies ejus sicut umbra praetereunt (Psal. CXLIII, 4),
omnes filii irae sunt, nisi per Mediatorem reconcilientur Deo, qui
praedestinati sunt in aeternam salutem ante mundi constitutionem
(Ephes. I, 4, 5): in quo Mediatore et antiqui justi spem
habebant, quando eum in carne venturum prophetiae spiritu
praevidebant. Quod ergo verbum ad eos fiebat de illo, etiam hoc bene
hic intelligitur verbum, si et ipsorum accipimus istam vocem; de quo
verbo dictum est, Memento verbi tui servo tuo, in quo spem dedisti
mihi. Haec me consolata est in humilitate mea; hoc est, in ista
mortalitate mea: quia eloquium tuum vivificavit me; ut spem vitae
haberem projectus in mortem. Superbi inique agebant usque valde:
quando quidem eorum superbiam nec humilitas mortalitatis edomuit. A
lege autem tua non declinavi: quod me facere cogebant superbi.
5. [vers. 52.] Memor fui judiciorum tuorum a saeculo,
Domine, et consolatus sum: vel, sicut alii codices habent, et
exhortatus sum; id est, exhortationem accepi. Utrumque enim potuit
interpretari de verbo graeco, quod est PAREKLETEN. A
saeculo ergo ex quo genus humanum sumpsit exordium, memor fui
judiciorum tuorum super vasa irae, quae perfecta sunt in perditionem:
et consolatus sum, quia per haec quoque ostendisti divitias gloriae
tuae in vasa misericordiae tuae (Rom, IX, 22 et 23).
6. [vers. 53, 54]
|
“Taedium detinuit me a peccatoribus
relinquentibus legem tuam. Cantabiles erant mihi justificationes tuae
in loco incolatus mei:”
|
|
vel, sicut alii codices habent, in loco
peregrinationis meae. Ipsa est illa humilitas in loco mortalitatis
peregrinantis hominis de paradiso et de illa superna Jerusalem , unde
quidam descendens in Jericho incidit in latrones: sed propter
misericordiam quae per illum Samaritanum cum illo facta est (Luc.
X, 30, 37), cantabiles illi erant justificationes Dei in loco
peregrinationis suae; quamvis eum taedium teneret a peccatoribus
relinquentibus legem Dei, quia cum eis conversari in hac vita vel ad
tempus cogitur, donec area ventiletur. Possunt autem isti duo versus
ad singulas partes unius superioris aptari: ut quod ait, Memor fui
judiciorum tuorum a saeculo, Domine, ad hoc referatur, Taedium
detinuit me a peccatoribus derelinquentibus legem tuam: quod vero ibi
ait, Et consolatus sum; ad hoc referatur, Cantabiles mihi erant
justificationes tuae in loco peregrinationis meae.
7. [vers. 55.] Memor, inquit, fui in nocte nominis tui,
Domine, et custodivi legem tuam. Nox est illa humilitas, ubi est
mortalitatis aerumna; nox est in superbis inique agentibus usque
valde, nox in taedio a peccatoribus relinquentibus legem Dei; nox est
postremo in loco peregrinationis hujus, donec veniat Dominus, et
illuminet abscondita tenebrarum, et manifestabit cogitationes cordis,
et tunc laus erit unicuique a Deo (I Cor. IV, 5). In hac
ergo nocte memor homo esse debet nominis Dei, ut qui gloriatur, in
Domino glorietur (Id. I, 31): propter quod et illud scriptum
est, Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam
(Psal. CXIII, 1). Sic enim quisque non in sua, sed in Dei
gloria (quia nec in sua, sed in Dei justitia, id est, a Deo sibi
donata) custodit legem Dei; sicut iste ait, Memor fui in nocte
nominis tui, Domine, et custodivi legem tuam. Quam non
custodisset, si in sua virtute confidens, nominis Dei memor non
fuisset: adjutorium enim nostrum in nomine Domini (Psal.
CXXIII, 8).
8. [vers. 56.] Propter quod secutus adjunxit: Haec facta est
mihi, quoniam justitias tuas exquisivi. Justitias utique tuas,
quibus justificas impium; non meas, quae nunquam me pium faciunt, sed
superbum. Non enim erat iste aliquis eorum qui ignorantes Dei
justitiam, et suam volentes constituere, justitiae Dei non sunt
subjecti (Rom. X, 3). Has ergo justitias, quibus justificantur
gratis per gratiam Dei, qui per seipsos justi esse non possunt,
melius alii interpretati sunt justificationes: quia revera non
DIKAIOSYNAS, id est, justitias; sed DIKAIOMATA
graecus habet, quae sunt justificationes. Sed quid sibi vult quod
ait, Haec facta est mihi? Haec quid? An forte lex, quia dixerat,
Et custodivi legem tuam; quibus verbis subjunxit, Haec facta est
mihi: tanquam diceret, Haec lex facta est mihi? Sed non est
remorandum in exponendo quomodo sit ei facta lex Dei. Graeca enim
locutio unde ista translata est, satis indicat non de lege dictum
esse, Haec facta est mihi; quia lex in eadem lingua generis masculini
est, et feminino pronomine etiam ibi scriptum est, Haec facta est
mihi. Quaeritur ergo prius quae illi facta sit, deinde quomodo illi
facta sit, quaecumque illa sit. Haec, inquit, facta est mihi: non
utique, Haec lex, quia hunc sensum, sicut dixi, graecus expellit.
Forte ergo, Haec nox: quia tota superior sententia sic se habet,
Memor fui in nocte nominis tui, Domine, et custodivi legem tuam: et
sequitur, Haec facta est mihi: quia itaque non lex, profecto nox est
quae facta est illi. Quid est igitur, Nox mihi facta est, quia
justificationes tuas exquisivi? Lux quippe potius est ei facta, non
nox, quia justificationes exquisivit Dei. Ac sic recte
intelligitur, facta est mihi, ac si diceretur, facta est pro me, id
est factum est ut prodesset mihi. Si enim humilitas illa mortalitatis
non absurde intelligitur nox, ubi invicem latent corda mortalium, ut
de talibus tenebris innumerabiles et graves tentationes oriantur, ita
ut in eadem nocte pertranseant etiam bestiae silvae, catuli leonum
rugientes, quaerentes a Deo escam sibi (Psal. CIII, 21);
unde etiam de illo leone rugiente et quaerente quem devoret (I Petr.
V, 8), Dominus ait quod jam supra commemoravi, Hac nocte
postulavit satanas vexare vos sicut triticum; id est, hac nocte in qua
pertranseunt bestiae silvae, vos leo ille magnus quaesivit a Deo escam
sibi: profecto haec ipsa humilitas in loco peregrinationis hujus, quae
nox recte intelligitur, prodest eis qui salubriter exercentur in ea,
ut discant non superbire; propter quod malum in istam noctem pulsus est
homo. Initium enim superbiae hominis apostatare a Deo (Eccli. X,
14). Sed gratis justificatus, atque ut in ista humilitate
proficiat variis tentationibus hujus noctis oppositus, jam intelligens
dicat, quod in hoc psalmo aliquanto post dicitur, Bonum est mihi
quoniam humiliasti me, ut discam justificationes tuas. Nam quid est
aliud, Bonum est mihi quoniam humiliasti me, nisi, haec humilitas
quae nox vocatur, facta est mihi, id est, factum est ut prodesset
mihi? Sed quare hoc? Quia scilicet justificationes tuas, non meas
exquisivi.
9. Possumus etiam quod dictum est, Haec facta est mihi, sic
intelligere, ut nec lex, nec nox subaudiatur, sed hoc pronomen quod
est Haec, non accipiatur aliter quam se habet ille in alio psalmo
locus ubi legitur, Unam petii a Domino, hanc requiram (Psal.
XXVI, 4). Nec dicit quid unam, vel quam unam, de qua
dixerit, Hanc requiram; sed femininum genus quasi pro neutro positum
est. Inusitate quippe dictum est, Unam petii, hanc requiram; ubi
non subauditur quae illa una sit: quod usitatius diceretur, Unum
petii a Domino, hoc requiram, ut inhabitem in domo Domini. In his
enim neutris non solet exigi neutrum quod subaudiendum sit, ut puta,
unum bonum, aut unum donum, vel si quid hujusmodi; sed quidquid illud
est, etiamsi masculino vel feminino genere nuncupetur, vel sine ullo
nomine ullius generis quibuslibet verbis insinuetur, solita omnino
locutione sub genere neutro intelligitur. Ita ergo et hic eo modo dici
potuit, Haec facta est mihi, tanquam dictum esset, Hoc factum est
mihi. Si autem quaeramus quid illud sit, occurrit quod supra
dixerat: Memor fui in nocte nominis tui, Domine, et custodivi legem
tuam. Hoc factum est mihi; id est, hoc quod custodivi legem tuam,
non per meipsum feci, sed factum est mihi, utique abs te: quia
justificationes, non meas, sed tuas exquisivi. Deus est enim,
inquit Apostolus, qui operatur in vobis et velle et operari, pro bona
voluntate (Philipp. II, 13). Hoc etiam per prophetam Deus
dicit: Et faciam ut in justificationibus meis ambuletis, et judicia
mea observetis, et faciatis (Ezech. XXXVI, 27).
Quapropter Deo dicente, Ego faciam ut judicia mea observetis, et
faciatis; rectissime iste dicit, Hoc factum est mihi: ut cum
quaesieris quid illud sit, respondeat quod supra dixerat, Ut
custodirem legem Dei. Sed quia iste in longum sermo processit, ea
quae sequuntur, Domino donante, ab alio melius tractabuntur exordio.
|
|