|
1. [vers. 57.] Hos versus psalmi hujus magni nunc aggredimur in
Dei voluntate tractandos, Pars mea Dominus; quod habent quidam,
Portio mea, Domine. Quod utrum ideo dicatur, quia particeps ejus
fit quisquis ei adhaeret, sicut scriptum est, Mihi autem adhaerere
Deo bonum est (Psal. LXXII, 28); non enim existendo sunt
homines dii, sed fiunt participando illius unius qui verus est Deus:
an quia partes sibi eligunt homines in hoc mundo, sive sortiuntur,
alius hoc, alius illud, unde quisque vivat; quodammodo portio piorum
Deus est unde semper vivant: uterque non est sensus absurdus. Sed
quod sequitur audiamus: Dixi, custodire legem tuam. Quid est,
Portio mea, Domine, dixi, custodire legem tuam; nisi quia ita erit
portio cujusque Dominus, cum legem ejus custodierit?
2. [vers. 58, 59.] Sed quomodo custodit, nisi hoc donet
atque ad hoc adjuvet Spiritus vivificans; ne littera occidat (II
Cor. III, 6), et peccatum occasione accepta per mandatum
operetur in homine omnem concupiscentiam (Rom. VII, 8).
Invocandus est igitur: sic enim ab eo fides impetrat quod lex
imperat; quoniam qui invocaverit nomen Domini, salvus erit (Joel
II, 32; Rom. X, 13). Et ideo vide quid subjungat:
Precatus sum faciem tuam in toto corde meo. Et dicens quomodo sit
precatus: Miserere, inquit, mei secundum eloquium tuum. Et tanquam
exauditus atque adjutus ab eo quem precatus est: Cogitavi, inquit,
vias meas, et averti pedes meos in testimonia tua. Averti scilicet a
viis meis, quae displicuerunt mihi, ut irent in testimonia tua, atque
ibi haberent viam. Plures enim codices non habent, Quia cogitavi,
sicut in quibusdam legitur; sed tantummodo, Cogitavi. Quod autem
hic positum est, Et averti pedes meos; nonnulli habent, Quia
cogitavi, et avertisti pedes meos: ut hoc Dei potius gratiae
tribuatur, secundum illum quod Apostolus ait, Deus est enim qui
operatur in vobis (Philipp. II, 13): cui etiam dicitur,
Averte oculos meos, ne videant vanitatem. Si oculos, ne videant
vanitatem, cur non et pedes, ne sectentur errorem? Propter quod et
illud scriptum est: Oculi mei semper ad Dominum, quoniam ipse
evellet de laqueo pedes meos (Psal. XXIV, 15). Sed sive
avertisti pedes meos, sive averti pedes meos legatur, ab illo fit ut
faciamus, cujus faciem precatus est in corde suo, et cui dixit,
Miserere mei secundum eloquium tuum, hoc est, secundum verbum
promissionis tuae. Filii quippe promissionis in semine deputantur
Abrahae. (Rom. IX, 8 et 9).
3. [vers. 60.] Denique hoc impetrato gratiae beneficio,
Paratus sum, inquit, et non sum turbatus, ut custodiam mandata tua:
quod aliqui interpretati sunt, ad custodiendum mandata tua; aliqui,
ut custodirem; aliqui, custodire: quod graecus posuit, TOY
FYLAXASTAI.
4. [vers. 61.] Quam vero paratus factus sit ad custodienda
divina mandata subdidit, dicens: Funes peccatorum circumplexi sunt
me, et legis tuae non sum oblitus. Funes peccatorum impedimenta sunt
inimicorum, sive spiritualium, sicut diaboli et angelorum ejus, sive
carnalium, in quibus filiis infidelitatis diabolus operatur (Ephes.
II, 2). Non enim hoc nomen quod dictum est peccatorum, ab eo
quod sunt peccata declinatum est, sed ab eo quod sunt peccatores: quod
in graeco evidenter apparet . Cum itaque minantur mala, quibus
terreant justos, ne pro Dei lege patiantur, quodammodo funibus
implicant, veluti valida et robusta reste sua. Trahunt enim peccata
sicut restem longam (Isai. V, 18). Et hinc sanctos implicare
conantur, et aliquando permittuntur. Sed si implicant corpus, non
implicant animum, ubi non est iste Dei legis oblitus; quia sermo Dei
non est alligatus (II Tim. II, 9).
5. [vers. 62.] Media nocte, inquit, surgebam ad confitendum
tibi, super judicia justitiae tuae. Quia et hoc ipsum quod funes
peccatorum circumplectuntur justum, judicia sunt justitiae Dei.
Propter quod dicit apostolus Petrus, tempus esse ut judicium jam
incipiat a domo Domini. Et si initium, inquit, a nobis; qualis
finis erit eis qui non credunt Domini Evangelio? Et si justus quidem
vix salvus erit, peccator et impius ubi parebunt (I Petr. IV,
17, 18)? Hoc enim ait de persecutionibus quas patiebatur
Ecclesia, cum funes peccatorum circumplecterentur eam. Proinde
mediam noctem graviora tribulationis intelligenda existimo. In qua
dixit Surgebam: quia non eum sic affligebat, ut dejiceret; sed
exercebat, ut surgeret, id est, ut ea ipsa tribulatione ad fortius
confitendum proficeret.
6. [vers. 63, 64.] Jam vero quia ista fiunt gratia Dei per
Jesum Christum Dominum nostrum, vocem personae suae per hanc
prophetiam suo corpori adjungit ipse Salvator. Ad ipsum caput enim
proprie quod sequitur pertinere arbitror, Particeps ego sum omnium
timentium te, et custodientium mandata tua. Sicut est in Epistola
quae ad Hebraeos inscribitur: Qui enim sanctificat, et qui
sanctificantur, ex uno omnes; propter quam causam non confunditur
fratres eos vocare. Et paulo post: Propterea ergo, inquit, quia
pueri communicaverunt carni et sanguini, et ipse propemodum eorum
participavit (Hebr. II, 11, 14). Quod quid est aliud,
quam, Eorum particeps factus est? Neque enim efficeremur participes
divinitatis ejus, nisi ipse mortalitatis nostrae particeps fieret.
Nam et in Evangelio, quod nos divinitatis ejus participes facti
sumus, ita dicitur: Dedit eis potestatem filios Dei fieri; his qui
credunt in nomine ejus, qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate
carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt. Ut autem hoc
fieret, quia et ipse factus est particeps mortalitatis nostrae, ita
ibi sequitur: Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis
(Joan. I, 12-14). Per hanc ejus participationem nobis
gratia subministratur, ut caste timeamus Deum, et custodiamus mandata
ejus. Proinde ipse Jesus loquitur in ista prophetia: sed quaedam in
membris suis et unitate corporis sui, tanquam in uno quodam homine
diffuso toto orbe terrarum, et succrescente per volumina saeculorum;
quaedam vero in seipso capite nostro. Unde et hoc est quod ait,
Particeps ego sum omnium timentium te, et custodientium mandata tua.
Et quia propter hoc quod particeps lactus est fratrum suorum, Deus
hominum, immortalis mortalium, ideo granum cecidit in terram, ut
mortificatum multum fructum faceret; de ipso fructu seculus adjunxit,
Misericordia tua, Domine, plena est terra. Et unde hoc, nisi cum
justificatur impius? In cujus gratiae scientia ut proficiatur,
adjungit, Et justificationes tuas doce me.
|
|